原典講読『天界と地獄』no.354.

(1) 原文
354. Datum est loqui cum pluribus eruditis post excessum eorum e mundo; cum quibusdam qui famigeratissimi fuerunt, et per scripta in orbe litterato celebres; et cum quibusdam qui non ita celebres, sed usque reconditam sapientiam in se habuerunt. Illi, qui corde negaverunt Divinum, utcunque ore illud confessi sunt, tam stupidi facti sunt, ut vix aliquid verum civile, minus aliquid spirituale, comprehendere possent: perceptum est, et quoque visum, quod eorum interiora quae sunt mentis ita occlusa essent, ut apparerent sicut nigra, (talia in mundo spirituali ad visum sistuntur,) et sic quod non possent aliquam lucem caelestem sustinere, ita nec aliquem influxum e caelo admittere. Nigredo illa, in qua apparuerunt interiora eorum, major et extensior erat apud illos, qui contra Divinum per scientifica eruditionis suae se confirmaverunt. Tales in altera vita ex jucundo recipiunt omne falsum, quod imbibunt sicut spongia aquam, et repellunt omne verum, sicut elater osseus id quod incidit; dicitur etiam, quod interiora eorum, qui se confirmaverunt contra Divinum et pro natura, ossificata sint: caput eorum etiam apparet callosum sicut ex {a}ebeno, quod pertingit usque in nasum, indicium quod amplius nullius perceptionis sint. Qui tales sunt, in voragines, quae apparent sicut paludes, immerguntur; ubi a phantasiis, in quas falsa eorum vertuntur, exagitantur. Ignis eorum infernalis est cupiditas gloriae et nominis, ex qua cupiditate unus invehitur in alterum, et ex infernali ardore cruciat illos ibi qui se non ut numina colunt, et hoc per vices unus alterum. In talia vertitur omne eruditum mundi, quod non in se recepit lucem e caelo per agnitionem Divini.
@a “ebeno:”―sic editio princeps. Forte, cum Doctore Im. Tafel, praetuleris eburnea, vel ebore. Videatur supra, n. 325, footnote 1.
(2) 直訳
Datum est loqui cum pluribus eruditis post excessum eorum e mundo; 学識ある者(学者)たちの多くの者と話すことが与えられた、世から彼らの出発の後。
cum quibusdam qui famigeratissimi fuerunt, et per scripta in orbe litterato celebres; ある者と、その者は最大に有名だった、また書かれたものによって文学界の中で名高い者たち。
et cum quibusdam qui non ita celebres, sed usque reconditam sapientiam in se habuerunt. またある者と、その者はこのように名高い者たちではない、しかしそれでも深遠な知恵を抱いていた。
Illi, qui corde negaverunt Divinum, utcunque ore illud confessi sunt, tam stupidi facti sunt, ut vix aliquid verum civile, minus aliquid spirituale, comprehendere possent: 彼らは、心で神性を否定した者は、どれほど口でそれを宣言しても、このように愚鈍になる、市民的な真理をほとんど何も〔理解できない〕ように、まして霊的な〔真理は〕何も、理解することができない。
perceptum est, et quoque visum, quod eorum interiora quae sunt mentis ita occlusa essent, ut apparerent sicut nigra, (talia in mundo spirituali ad visum sistuntur,) et sic quod non possent aliquam lucem caelestem sustinere, ita nec aliquem influxum e caelo admittere. 知覚される、見ることもまた、心のものである彼らの内的なもの(内部)は、このように閉ざされていたこと、黒いように見えるように、(このようなものは霊界で視覚にもたらされる)そしてこうして〔彼らは〕天界の何らかの光を耐えることができないこと、したがって天界からの何らかの流入を入れることを許すこと〔ができない〕。
Nigredo illa, in qua apparuerunt interiora eorum, major et extensior erat apud illos, qui contra Divinum per scientifica eruditionis suae se confirmaverunt. その黒さは、その中に彼らの内的なもの(内部)が現われた、彼らのもとでさらに大きく、さらに広かった、自分の学問の知識によって神性に反して自分自身に確信した者。
Tales in altera vita ex jucundo recipiunt omne falsum, quod imbibunt sicut spongia aquam, et repellunt omne verum, sicut elater osseus id quod incidit; このような者たちは来世で楽しみ(快さ)から、すべての虚偽を受け入れる、吸い込むこと、スポンジのように水を、そしてすべての真理をはねつける、骨製のばねが落ちてくるものを〔はねつける〕ように。
dicitur etiam, quod interiora eorum, qui se confirmaverunt contra Divinum et pro natura, ossificata sint: さらにまた言われる、彼らの内的なものは、自分自身に神性に反して、そして代わりに自然を確信した者、骨化する。
caput eorum etiam apparet callosum sicut ex {a}ebeno, quod pertingit usque in nasum, indicium quod amplius nullius perceptionis sint. 彼らの頭もまた黒檀☆から〔できている〕ようにたこでおおわれて見える、鼻にまで達していること、もはや知覚の何もないことのしるし。
☆ これはターフル博士の指摘のように「象牙」の可能性が大きいです。本書の466番にも「たこ」そして「象牙のような骨」という記事があります。
Qui tales sunt, in voragines, quae apparent sicut paludes, immerguntur; このようである者は、泥沼の中に、それは沼沢のように見える、浸される。
ubi a phantasiis, in quas falsa eorum vertuntur, exagitantur. そこ(の場所)で幻想により、その中へ彼らの虚偽が変わる、悩まされる。
Ignis eorum infernalis est cupiditas gloriae et nominis, ex qua cupiditate unus invehitur in alterum, et ex infernali ardore cruciat illos ibi qui se non ut numina colunt, et hoc per vices unus alterum. 地獄の彼らの火は栄光(称賛)と評判(名声)の欲望である、その欲望からある者は他の者に痛烈に非難される(=互いにののしり合う)、そして地獄の熱(望)からそこに彼らを苦しめる、自分を神々として崇拝しない者、そしてこのことが(を)時々、ある者が他の者に。
In talia vertitur omne eruditum mundi, quod non in se recepit lucem e caelo per agnitionem Divini. 世のすべての学問はこのようなものに変化する、それはそれ自体の中に神性の承認によって天界の光を受け入れない。
@a “ebeno:”―sic editio princeps. 注a「ebeno」――このように初版に〔ある〕。
Forte, cum Doctore Im. Tafel, praetuleris eburnea, vel ebore. おそらく、イマヌエル・ターフェル博士の場合、eburneaまたはeboreを優先させるべき〔言い換えれば→I・ターフェル博士によれば、おそらくeburneaまたはeboreとすべきであろう〕。
Videatur supra, n. 325, footnote 1. 前の325番の脚注1☆を見られたい。〔☆注aのことであり、「eberuneum(象牙の)の代わりにebenum(黒檀の)は極めてしばしば著者により書かれた」の部分〕
(3) 訳文
 世から去った後の学識ある多くの者たちと話すことが与えられた。ある者は極めて有名であり、また書かれたものによって文学界で名高い者であった。またこのように名高くはないが、それでも深遠な知恵を抱いていた者たちもいた。心で神性を否定した者は、どれほど口でそれを宣言しても、市民的な真理はほとんど何も、まして霊的な真理は何も理解することがでほどに愚鈍になる。心のものである彼らの内部は黒いように見えるほどに閉ざされていたことが知覚され、見られた(霊界ではこのようなものが見られる)こうして、彼らは天界からの何らかの光に耐えること、したがって天界からの何らかの流入を許容することができない。その黒さは、その中で彼らの内的なものが見られたが、自分の学問の知識によって神性に反してことを確信した者のもとで、さらに黒く、さらに広がっていた。このような者たちは来世で快く、すべての虚偽をスポンジが水を吸い込むかのように受け入れ、すべての真理を、骨製のばねが落ちてくるものをはねつけるかのように、はねつける。さらにまた次のことも言われている。神性に反して、そしてその代わりに自然を確信した者らの内的なものは、骨化すること。彼らの頭もまた、鼻にまで達して、黒檀からできた「たこ」でおおわれているように見える、これはもはや何の知覚もないことのしるしである。このようである者は、沼沢のように見える泥沼の中に浸され、そこのところで彼らの虚偽が変化した幻想により悩まされる。地獄の彼らの火は称賛と名声の欲望であり、その欲望から彼らは互いにののしり合う、そして地獄の熱望からそこでは互いに、自分を神々として崇拝しない者を時々、苦しめ合う。神性の承認によって天界の光を取り入れなかった世のすべての学問は、このようなものに変化する。

原典講読『天界と地獄』no.355.

(1) 原文
355. Quod illi tales sint in mundo spirituali, cum illuc veniunt post mortem, solum ex eo concludi potest; quod tunc omnia quae in memoria naturali sunt, et immediate conjuncta sensualibus corporis, ut sunt talia scientifica, quae mox supra recensita sunt, quiescant, et modo rationalia quae inde sunt, pro cogitatione et pro loquela ibi inserviant: homo enim secum fert omnem memoriam naturalem, sed illa quae ibi sunt, non sub ejus intuitione sunt et in cogitationem veniunt sicut dum vixit in mundo, nihil potest inde depromere, et in lucem spiritualem proferre, quia non sunt illius lucis, sed rationalia seu intellectualia quae homo sibi acquisivit ex scientiis, cum vixit in corpore, quadrant cum luce mundi spiritualis; quapropter quantum rationalis factus est hominis spiritus per cognitiones et scientias in mundo, tantum rationalis est post solutionem a corpore; nam tunc homo spiritus est, et spiritus est qui cogitat in corpore.{1}
(2) 直訳
Quod illi tales sint in mundo spirituali, cum illuc veniunt post mortem, solum ex eo concludi potest; 彼らが霊界でこのようであること、死後、そこに来るとき、そのことからだけ結論することができる。
quod tunc omnia quae in memoria naturali sunt, et immediate conjuncta sensualibus corporis, ut sunt talia scientifica, quae mox supra recensita sunt, quiescant, et modo rationalia quae inde sunt, pro cogitatione et pro loquela ibi inserviant: その時、すべてのものは、それは自然的な記憶の中にある、そして身体の感覚に直接に結合している、例えば知識このようなものである、それらはすぐ上に列挙されている、活動をやめる、そしてそこから〔のもの〕である理性的なものだけが、思考のためにと話すことのために、そこに役立つ。
homo enim secum fert omnem memoriam naturalem, sed illa quae ibi sunt, non sub ejus intuitione sunt et in cogitationem veniunt sicut dum vixit in mundo, nihil potest inde depromere, et in lucem spiritualem proferre, quia non sunt illius lucis, sed rationalia seu intellectualia quae homo sibi acquisivit ex scientiis, cum vixit in corpore, quadrant cum luce mundi spiritualis; なぜなら、人間は自分自身にすべての自然的な記憶をもたらすから、しかし、それらはそこにあるもの、彼の考慮の下にない、そして世で生きた時のように思考の中に〔ない〕、何もそこから取り出すことはできない、そして霊的な光の中へ持ち出すこと〔はできない〕、その光のものでないので、しかし、理性的なものまたは知的なものは、人間が自分自身に知識から獲得したもの、身体の中で生きたとき、霊界の光と適合する。
quapropter quantum rationalis factus est hominis spiritus per cognitiones et scientias in mundo, tantum rationalis est post solutionem a corpore; それゆえ、どれだけ人間の霊が世の中で知識(認識)と知識によって理性的になるか、それだけ理性的である、身体から解放の後。
nam tunc homo spiritus est, et spiritus est qui cogitat in corpore.{1} なぜなら、その時、人間は霊であるから、そして霊である、身体の中で考える者{1}。
(3) 訳文
 死後、彼らが霊界に来るとき、そこでこのようなものであることは、次のことからだけでも結論することができる。その時、自然的な記憶の中にあり、身体の感覚に直接に結合しているすべてのものは、例えばすぐ前に列挙されている知識のようなものは、活動をやめ、そしてそこからの理性的なものだけが、考えることと話すことのために、霊界で役立つ。なぜなら、人間は自分自身にすべての自然的な記憶をもつから、しかし、そこにあるものは世で生きた時のように、彼の考慮の下に、思考の中になく、そこから何かを取り出すこと、そして霊的な光の中へ持ち出すことは、その光のものでないので、できない。しかし、人間が身体の中で生きたとき自分自身に知識から獲得した理性または知性は霊界の光と適合する。それゆえ、人間の霊が世の中で認識と知識によって理性的になるほど、身体から解放された後、それだけ理性的である。なぜなら、その時、人間は霊であり、そして、身体の中で考える者は霊であるから{1}。
   (EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod scientifica sint memoriae naturalis, quae est homini in corpore (n. 5212, 9922).
Quod homo secum ferat post mortem omnem memoriam naturalem (n. 2475); ab experientia (n. 2481-2486): sed quod ex illa memoria non aliquid depromere possit sicut in mundo, ob plures causas (n. 2476, 2477, 2479).
(2) 直訳
@1 Quod scientifica sint memoriae naturalis, quae est homini in corpore. 知識は自然的な記憶のものである、それは身体の中での人間のものである。
Quod homo secum ferat post mortem omnem memoriam naturalem; ab experientia: 人間は自分自身にもたらす、死後、すべての自然的な記憶を。「経験から」。
sed quod ex illa memoria non aliquid depromere possit sicut in mundo, ob plures causas. しかし、その記憶から何も取り出すことはできない、世でのように、多くの理由のために。

原典講読『天界と地獄』no.356.

(1) 原文
356. Qui autem per cognitiones et scientias sibi comparaverunt intelligentiam et sapientiam, qui sunt qui omnia applicuerunt usui vitae, et simul agnoverunt Divinum, amaverunt Verbum, et spiritualem moralem vitam (de qua supra, n. 319,) vixerunt, illis scientiae inserviverunt pro mediis sapiendi, et quoque corroborandi illa quae fidei sunt; interiora eorum quae mentis, percepta sunt et quoque visa sicut transparentia ex luce, in colore candido, flammeo vel caeruleo, in quali sunt adamantes, rubini, sapphiri, qui pellucidi, et hoc secundum confirmationes pro Divino et pro veris Divinis ex scientiis. Vera intelligentia et sapientia talis apparet, cum sistitur videnda in mundo spirituali; id trahit a luce caeli, quae est Divinum Verum procedens a Domino, ex quo omnis intelligentia et sapientia (videatur supra, n. 126-133). [2] Plana illius lucis, in quibus variegationes sicut colorum existunt, sunt interiora mentis; et confirmationes veritatum Divinarum per talia quae in natura sunt, ita quae in scientiis, producunt variegationes illas:{1} mens enim interior hominis intuetur in res memoriae naturalis; et illa quae ibi confirmant, per ignem amoris caelestis quasi sublimat, et subducit, ac purificat usque in ideas spirituales; quod ita fiat, homo nescit quamdiu in corpore vivit, quoniam ibi et spiritualiter et naturaliter cogitat, at illa quae tunc spiritualiter cogitat, non appercipit, sed modo illa quae naturaliter; verum cum in mundum spiritualem venit, tunc non appercipit quae naturaliter in mundo cogitavit, sed quae spiritualiter; ita mutatur status. [3] Ex his patet, quod homo per cognitiones et scientias spiritualis fiat, et quod illae sint media sapiendi, sed modo illis qui fide et vita agnoverunt Divinum. Sunt etiam illi in caelo prae aliis accepti, et ibi inter illos qui in medio sunt (n. 43), quia in luce prae reliquis: hi sunt intelligentes et sapientes in caelo, qui splendent sicut splendore expansi, et qui lucent sicut stellae; simplices autem ibi sunt, qui agnoverunt Divinum, amaverunt Verbum, ac spiritualem moralem vitam vixerunt, sed interiora sua quae sunt mentis, non ita per cognitiones et scientias excoluerunt. Mens humana est sicut humus, quae talis est sicut excolitur.
(2) 直訳
Qui autem per cognitiones et scientias sibi comparaverunt intelligentiam et sapientiam, qui sunt qui omnia applicuerunt usui vitae, et simul agnoverunt Divinum, amaverunt Verbum, et spiritualem moralem vitam (de qua supra, n. 319,) vixerunt, illis scientiae inserviverunt pro mediis sapiendi, et quoque corroborandi illa quae fidei sunt; しかしながら、知識(認識)と知識によって自分自身に知性と知恵を得た者は、その者はすべてのものを生活の役立ちに適用させた者、そして同時に神性を認めた、みことばを愛した、そして霊的で道徳的な生活(それについては上の319番)を送った、彼らに知識は賢明である手段として仕えた、そしてまた信仰のものであるそれらを強くする〔手段として〕。
interiora eorum quae mentis, percepta sunt et quoque visa sicut transparentia ex luce, in colore candido, flammeo vel caeruleo, in quali sunt adamantes, rubini, sapphiri, qui pellucidi, et hoc secundum confirmationes pro Divino et pro veris Divinis ex scientiis. 心のものである彼らの内的なものは、光から透明〔である〕ように知覚され、また見られた、白光りする、炎のようなまたは青い色で、ダイヤモンド、ルビー、サファイアのようである、それらは透明〔である〕、そしてこのことは知識から神性のためそして神的な真理のための確信にしたがって〔いる〕。
Vera intelligentia et sapientia talis apparet, cum sistitur videnda in mundo spirituali; 真の知性と知恵はこのような〔外観で〕現れる、霊界(の中)で見るようにもたらされるとき。
id trahit a luce caeli, quae est Divinum Verum procedens a Domino, ex quo omnis intelligentia et sapientia (videatur supra, n. 126-133). そのこと〔外観〕は天界の光から得る、それは主から発出する神的な真理である、それ〔神的な真理〕からすべての知性と知恵〔がある〕(上の126-133番に見られる)。
[2] Plana illius lucis, in quibus variegationes sicut colorum existunt, sunt intriora mentis; [2] その光の面は、その中に色のような多彩さが存在するようになる(生ずる)、心の内的なものである。
et confirmationes veritatum Divinarum per talia quae in natura sunt, ita quae in scientiis, producunt variegationes illas:{1} そして自然の中にあるようなもの、このように知識の中に〔ある〕ようなものによって〔いろいろな〕神的な真理☆の確信が、それらの多彩さを生む{1}。
☆ Di inarumもveritatumも「複数属格」です。意訳するなら「いろいろな」を前に付ければよいでしょう。
mens enim interior hominis intuetur in res memoriae naturalis; なぜなら、人間の内的な心は自然的な記憶の事柄を熟視するから。
et illa quae ibi confirmant, per ignem amoris caelestis quasi sublimat, et subducit, ac purificat usque in ideas spirituales; そしてそこに確信するものそれらを、天界の愛の火によっていわば高める、また引き上げる、そして霊的な観念にまでも清める。
quod ita fiat, homo nescit quamdiu in corpore vivit, quoniam ibi et spiritualiter et naturaliter cogitat, at illa quae tunc spiritualiter cogitat, non appercipit, sed modo illa quae naturaliter; このようであることを、人間は身体の中に生きる間は知らない、そこ〔身体〕に霊的にも自然的にも考えるので、しかし、その時、霊的に考えるもの、それらは把握しない、しかし、単に自然的に〔考える〕もの、それらだけを〔把握する〕。
verum cum in mundum spiritualem venit, tunc non appercipit quae naturaliter in mundo cogitavit, sed quae spiritualiter; しかし、霊界(の中)に来るとき、その時、世(の中)で自然的に考えたものは把握しない、しかし、霊的に〔考えた〕ものを〔把握する〕。
ita mutatur status. このように状態は変化する。
[3] Ex his patet, quod homo per cognitiones et scientias spiritualis fiat, et quod illae sint media sapiendi, sed modo illis qui fide et vita agnoverunt Divinum. [3] ここから明らかである、人間は知識(認識)と知識によって霊的になること、そしてそれらは賢明になるための手段であること、しかし単に彼らに〔だけである〕信仰と生活で神性を認めた者。
Sunt etiam illi in caelo prae aliis accepti, et ibi inter illos qui in medio sunt (n. 43), quia in luce prae reliquis: さらにまた彼らは他の者にまさって天界に受け入れられる、そしてそこに彼らの間で中央にいる(43番)、なぜなら、他の(残りの)者にまさって光の中に〔いる〕から。
hi sunt intelligentes et sapientes in caelo, qui splendent sicut splendore expansi, et qui lucent sicut stellae; これらの者たちは天界の中で知的な者と賢明な者である、その者たちは大空の輝きのように輝く、そしてその者たちは星のように光を放つ(輝く)。
simplices autem ibi sunt, qui agnoverunt Divinum, amaverunt Verbum, ac spiritualem moralem vitam vixerunt, sed interiora sua quae sunt mentis, non ita per cognitiones et scientias excoluerunt. しかしながら、そこに単純な者たちである、神性を認めた者、みことばを愛した、そして霊的で道徳的な生活を送った、しかし、心のものである自分の内的なものを、このように認識と知識によって耕さなかった。
Mens humana est sicut humus, quae talis est sicut excolitur. 人間の心は土地のようである、それは耕されるようなこのようなものである。
(3) 訳文
 しかし、すべてのものを生活の役立ちに適用させ、同時に神性を認め、みことばを愛し、そして霊的で道徳的な生活(それについては上の319番)を送り、認識と知識によって自分自身に知性と知恵を得た者にとって、知識は、賢明であり、また信仰のものを強くするために仕えた手段であった。彼らの心の内的なものは、光から、白光りする炎のようなまたは青い色で透明のようであり、ダイヤモンド、ルビー、サファイアのようにであるのが知覚され、また見られた。そしてこのことは知識から神性と神的な真理に対する確信にしたがって透明である。真の知性と知恵は、霊界で見られるとき、このように現れる。その外観は、すべての知性と知恵のもとである(上の126-133番に見られる)主から発出する神的な真理である天界の光から得られる。
[2] その光の面は、その中に色のような多彩さが生じるが、心の内的なものである。そして自然の中にあるようなもの、したがって知識の中にあるようなものによる、いろいろな神的な真理への確信が、それらの多彩さを生む{1}。なぜなら、人間の内的な心は自然的な記憶の事柄を熟視し、そこに確信するものを、天界の愛の火によっていわば高め、引き上げ、そして霊的な観念にまで清めるから。このようであることを、人間は身体の中に生きる間は知らない。身体の中では霊的にも自然的にも考えるが、しかし、その時、霊的に考えるものは把握せず、自然的に考えるものだけを把握するからである。しかし、霊界に来るとき、世で自然的に考えたものは把握せず、霊的に考えたものを把握する。状態はこのように変化するのである。
[3] ここから、人間は認識と知識によって霊的になること、またそれらは賢明になるための手段であるが、しかし、それは信仰と生活で神性を認めた者だけであることが明らかである。さらにまた、彼らは他の者にまさって天界に受け入れられ、そこの彼らの間では中央にいる(43番)、なぜなら、他の者にまさって光の中にいるから。これらの者たちは、天界で知的な者と賢明な者であり、大空の輝きのように輝き、また星のように光を放つ。しかし、神性を認め、みことばを愛し、霊的で道徳的な生活を送ったけれども、自分の心の内的なものを、このように認識と知識によって耕(たがや)さなかった者は、そこの単純な者たちである。人間の心は土地のようであり、それは耕されるような、そのようなものである。
   (EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod colores pulcherrimi appareant in caelo (n. 1053, 1624).
Quod calores in caelo sint ex luce ibi, et quod sint ejus modificationes seu variegationes (n. 1042, 1043, 1053, 1624, 3993, 4530, 4922, 4742).
Ita quod sint apparentiae veri ex bono, ac significent talia quae sunt intelligentiae et sapientiae (n. 4530, 4677, 4922, 9466).
(2) 直訳
@1 Quod colores pulcherrimi appareant in caelo. 最も(=極めて)美しい色が天界の中に現われる。
Quod calores in caelo sint ex luce ibi, et quod sint ejus modificationes seu variegationes. 天界の中の色はそこに光からである、そしてその変化と多彩さであること。
Ita quod sint apparentiae veri ex bono, ac significent talia quae sunt intelligentiae et sapientiae. したがって善からの真理の外観であること、そしてこのようなものを意味する、知性と知恵のものであるもの。

原典講読『天界と地獄』 知識について

     COLLECTA EX ARCANIS CAELESTIBUS DE SCIENTIIS.
       知識について『天界の秘義』からの抜粋
(1) 原文
Quod homo imbuendus sit scientiis et cognitionibus, quoniam per illas discit cogitare, dein intelligere quid verum et bonum, et tandem sapere (n. 129, 1450, 1451, 1453, 1548, 1802).
Quod scientifica sint prima, super quibus struitur et fundatur hominis vita, tam civilis et moralis quam spiritualis; et quod discantur propter usum ut finem (n. 1489, 3310).
Quod cognitiones aperiant viam ad internum hominem, ac dein conjungant illum cum externo secundum usus (n. 1563, 1616).
Quod rationale nascatur per scientias et cognitiones (n. 1895, 1900, 3086).
Verum non per ipsas cognitiones, sed per affectionem usuum ex illis (n. 1895).
[2] Quod sint scientifica quae admittunt vera Divina, et quae non admittunt (n. 5213).
Quod scientifica inania destruenda sint (n. 1489, 1492, 1499, 1580[? 1581]).
Quod scientifica inania sint, quae pro fine habent et confirmant amores sui et mundi, et quae abstrahunt ab amoribus in Deum et erga proximum, quia talia occludunt internum hominem, usque adeo ut homo dein non aliquid e caelo recipere possit (n. 1563, 1600).
Quod scientifica sint media sapiendi, et media insaniendi, et quod per illa internus homo vel aperiatur vel claudatur, et sic rationale vel excolatur vel destruatur (n. 4156, 8628, 9922).
[3] Quod internus homo aperiatur et successive perficiatur per scientifica, si homo pro fine habet usum bonum, imprimis usum qui spectat vitam aeternam (n. 3086).
Quod tunc scientificis, quae sunt in naturali homine, occurrant spiritualia et caelestia ex spirituali homine, et adoptent convenientia (n. 1495).
Quod usus vitae caelestis tunc ex scientificis, quae in naturali homine, per internum hominem a Domino extrahantur, elimentur et eleventur (n. 1895, 1896, 1900-1902, 5871, 5874, 5901).
Et quod scientifica incongrua et adversantia ad latera rejiciantur et exterminentur (n. 5871, 5886, 5889).
[4] Quod visus interni hominis non alia evocet ex scientificis externi hominis, quam quae sunt amoris ejus (n. 9394).
Quod sub visu interni hominis in medio sint et in claro quae amoris sunt, ad latera autem et in obscuro quae non amoris (n. 6068, 6085[? 6084]).
Quod scientifica convenientia successive implantentur ejus amoribus, et quasi in his habitent (n. 6325).
Quod homo in intelligentiam nasceretur, si in amorem erga proximum; sed quia in amorem sui et mundi, quod nascatur in totalem ignorantiam (n. 6323, 6325).
Quod scientia, intelligentia et sapientia sint filii amoris in Deum et amoris erga proximum (n. 1226, 2049, 2116).
[5] Quod aliud sit sapere, aliud intelligere, aliud scire, et aliud facere; sed quod usque apud illos qui in vita spirituali sunt, ordine consequantur, ac in facere seu in factis simul sint (n. 10331).
Quod etiam aliud sit scire, aliud agnoscere, et aliud fidem habere (n. 896).
[6] Quod scientifica quae sunt externi seu naturalis hominis, sint in luce mundi; vera autem quae facta sunt fidei et amoris, et sic vitam adepta, sint in luce caeli (n. 5212).
Quod vera, quae vitam spiritualem adepta sunt, comprehendantur per ideas naturales (n. 5510).
Quod influxus spiritualis sit ab interno seu spirituali homine in scientifica quae in externo seu naturali (n. 1940, 8005).
Quod scientifica sint receptacula et quasi vasa veri et boni, quae interni hominis (n. 1469, 1496, 3068, 5489, 6004, 6023, 6052, 6071, 6077, 7770, 9922).
Quod scientifica sint quasi specula, in quibus vera et bona interni hominis sicut in imagine apparent (n. 5201).
Quod ibi simul ut in suo ultimo sint (n. 5373, 5874, 5886, 5901, 6004, 6023, 6052, 6071).
[7] Quod influxus spiritualis sit et non physicus, hoc est, quod sit influxus ab interno homine in externum, ita in hujus scientifica, non autem ab externo in internum, ita ab hujus scientificis in vera fidei (n. 3219, 5119, 5259, 5427, 5428, 5478, 6322, 9110, 9111[? dele]).
Quod a veris doctrinae ecclesiae, quae ex Verbo, ducendum sit principium, et illa primum agnoscenda, et quod deinceps consulere liceat scientifica (n. 6047).
Ita quod liceat illis qui in affirmativo sunt de veris fidei, per scientifica intellectualiter confirmare illa, non autem illis qui in negativo sunt (n. 2568, 2588, 4760, 6047).
Qui non credit vera Divina, nisi persuadeatur ex scientificis, quod nusquam credat (n. 2094, 2832).
Quod ex scientificis intrare in vera fidei sit contra ordinem (n. 10236).
Quod illi qui id faciunt fiant vesani quoad illa quae caeli et ecclesiae sunt (n. 128-130).
Quod cadant in falsa mali (n. 232, 233, 6647).
Et quod in altera vita, cum de spiritualibus cogitant, fiant quasi ebrii (n. 1072).
Quales porro sunt (n. 196).
Exempla illustrantia, quod spiritualia non capi possint, si per scientifica in illa intratur (n. 233, 2094, 2194, 2203, 2209).
Quod multi eruditi in spiritualibus plus insaniant quam simplices, ex causa quia in negativo sunt, quod per scientifica, quae jugiter et in copia coram visu eorum sunt confirmant (n. 4760, 8629).
[8] Quod quia ex scientificis ratiocinantur contra vera fidei, acriter ratiocinentur, quia ex fallaciis sensuum, quae captant et persuadent, quia aegre discuti queunt (n. 5700).
Fallaciae sensuum quae et quales (n. 5084, 5094, 6400, 6948).
Quod qui nihil veri intelligunt, et quoque qui in malo sunt, ratiocinari queant de veris et bonis fidei, et tamen non intelligere illa (n. 4213[? 4214]).
Quod solum confirmare dogma non sit intelligentis, sed videre prius antequam confirmatur, num verum sit vel non (n. 4741, 6647).
[9] Quod scientiae post mortem nihil faciant, sed quae homo per scientias hausit intellectu et vita (n. 2480).
Quod usque omnia scientifica post mortem maneant, sed quod quiescant (n. 2476-2479, 2481-2486).
[10] Quod eadem scientifica apud malos sint falsa, quia applicantur ad mala, et apud bonos vera quia applicantur ad bonum (n. 6917).
Quod vera scientifica apud malos non sint vera, utcunque apparent ut vera dum loquuntur illa, quia intus in illis est malum (n. 10331).
[11] Qualis cupido sciendi spiritibus est, exemplum (n. 1993[? 1973, 1974]).
Quod apud angelos sit desiderium sciendi et sapiendi immensum, quoniam scientia, intelligentia et sapientia sunt cibus spiritualis (n. 3114, 4459, 4792, 4976, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5576, 5582, 5588, 5656[? 5655], 6277, 8562, 9003).
Quod scientia antiquorum fuerit scientia correspondentiarum et repraesentationum, per quam in cognitionem spiritualium se introduxerunt, sed quod illa scientia hodie prorsus oblitterata sit (n. 4844, 4749, 4965, 4965).
[12] Quod vera spiritualia non comprehendi possint. nisi sequentia haec universalia sciantur: nempe, (i.) Quod omnia in universo se referant ad bonum et verum, et ad conjunctionem utriusque, ut sint aliquid, ita ad amorem et fidem et eorum conjunctionem. (ii.) Quod apud hominem sit intellectus et voluntas, et quod intellectus sit receptaculum veri ac voluntas boni; et quod omnia ad bina illa apud hominem se referant, et ad conjunctionem illorum, sicut omnia ad verum et bonum, ac eorum conjunctionem. (iii.) Quod homo internus sit et externus, et quod illi inter se distincti sint sicut caelum et mundus; et tamen quod unum debeant facere, ut homo sit vere homo. (iv) Quod lux caeli sit in qua internus homo est, et lux mundi in qua externus; et quod lux caeli sit ipsum Divinum Verum ex quo omnis intelligentia. (v.) Quod inter illa quae in interno et quae in externo homine sunt sit correspondentia, et quod inde utrobivis sub alia specie appareant, usque adeo ut non dignoscantur quam per scientiam correspondentiarum. Nisi haec et plura alia sciuntur, non possunt ideae de veris spiritualibus et caelestibus nisi incongruae capi et formari, et sic quod scientifica et cognitiones quae naturali hominis absque universalibus illis parum possint inservire rationali homini ad intellectum et incrementum. Inde patet quam necessaria sunt scientifica.
(2) 直訳
Quod homo imbuendus sit scientiis et cognitionibus, quoniam per illas discit cogitare, dein intelligere quid verum et bonum, et tandem sapere. 人間は知識と認識を吸収しなければならない、それらによって考えることを学ぶので、その後、何が真理と善か理解すること、そしてついに賢明になること〔を学ぶ〕。
Quod scientifica sint prima, super quibus struitur et fundatur hominis vita, tam civilis et moralis quam spiritualis;  知識は最初のものである、その上に人間の生活が築かれ、基礎づけられる、市民的と道徳的と同様に霊的なもの〔生活・いのち〕が。
et quod discantur propter usum ut finem. そして目的として役立ちのために学ばれること。
Quod cognitiones aperiant viam ad internum hominem, ac dein conjungant illum cum externo secundum usus. 認識(知識)は内なる人への道を開く、そしてその後、それ〔内なる人〕を外なる〔人〕と役立ちにしたがって結合する。
Quod rationale nascatur per scientias et cognitiones. 理性は知識と認識によって生まれる。
Verum non per ipsas cognitiones, sed per affectionem usuum ex illis. 真理は知識そのものによるのではない、しかし、それらからの役立ちの情愛による〔ものである〕。
[2] Quod sint scientifica quae admittunt vera Divina, et quae non admittunt. 記憶知がある、それは神的な真理が入ることを許す、そしてそれは入ることを許さない〔=許すものと許さないものがある〕。
Quod scientifica inania destruenda sint. 空虚な記憶知は滅ぼされなければならない。
Quod scientifica inania sint, quae pro fine habent et confirmant amores sui et mundi, et quae abstrahunt ab amoribus in Deum et erga proximum, quia talia occludunt internum hominem, usque adeo ut homo dein non aliquid e caelo recipere possit. 空虚な記憶知である、それは目的として自己と世への愛を持ち、強化する、そしてそれは神へのと隣人に対する愛から引き離す、なぜなら、このようなものは内なる人を閉ざすから、これほどまでも、人間はその後、天界から何も受けることができない。
Quod scientifica sint media sapiendi, et media insaniendi, et quod per illa internus homo vel aperiatur vel claudatur, et sic rationale vel excolatur vel destruatur. 記憶知は賢明になる手段である、また狂う手段〔である〕、それによって内なる人は開かれるかまたは閉じ込められる、こうして理性は耕されるままたは滅ぼされる。
[3] Quod internus homo aperiatur et successive perficiatur per scientifica, si homo pro fine habet usum bonum, imprimis usum qui spectat vitam aeternam. 内なる人は記憶知によって開かれ、連続的に完成される、もし人間が目的として善の役立ちを持つなら、特に永遠のいのちを目指す役立ち。
Quod tunc scientificis, quae sunt in naturali homine, occurrant spiritualia et caelestia ex spirituali homine, et adoptent convenientia. その時、記憶知は、それは自然的な人の中にある、霊的な人からの霊的なものと連的なものに出会う、そして適合するものを養子にする。
Quod usus vitae caelestis tunc ex scientificis, quae in naturali homine, per internum hominem a Domino extrahantur, elimentur et eleventur. 天界の生活(いのち)の役立ちは、その時、記憶知から〔である〕、それは自然的な人の中に〔ある〕、主により内なる人を通して引き出される、精製される、高揚される。
Et quod scientifica incongrua et adversantia ad latera rejiciantur et exterminentur. そして、調和しない、対立する記憶知は脇へ退けられ、追放される。
[4] Quod visus interni hominis non alia evocet ex scientificis externi hominis, quam quae sunt amoris ejus. 内なる人の視覚は外なる人の記憶知から他のものを呼び出さない、その愛のものである以外の〔他のものを〕。
Quod sub visu interni hominis in medio sint et in claro quae amoris sunt, ad latera autem et in obscuro quae non amoris. 内なる人の視覚のもとで、真ん中に、また明るさ(輝き)の中にある、愛のものであるもの、しかしながら、脇へ、また暗さ(不明確さ)の中に、愛のものでないもの。
Quod scientifica convenientia successive implantentur ejus amoribus, et quasi in his habitent. 適合する記憶知は連続的に彼の愛に植え付けられる、そしていわば彼の中に住んでいる。
Quod homo in intelligentiam nasceretur, si in amorem erga proximum; 人間は知性の中に生まれたであろう、もし、隣人に対する愛の中に〔生まれたなら〕。
sed quia in amorem sui et mundi, quod nascatur in totalem ignorantiam. しかし、自己と世への愛の中に〔生まれた〕ので、まったくの無知の中に生まれている。
Quod scientia, intelligentia et sapientia sint filii amoris in Deum et amoris erga proximum. 知識、知性と知恵は、神への愛と隣人に対する愛の息子である。
[5] Quod aliud sit sapere, aliud intelligere, aliud scire, et aliud facere; 賢明になることはあるものである、理解することはあるもの、知ることはあるもの、また行なうことはあるもの〔=別物である〕。
sed quod usque apud illos qui in vita spirituali sunt, ordine consequantur, ac in facere seu in factis simul sint. しかし、それでも霊的ないのち(生活)の中にいる者、彼らのもとで、順序正しく続く、そして行なうとの中にまたは行為の中にいっしょに存在すること。
Quod etiam aliud sit scire, aliud agnoscere, et aliud fidem habere. さらにまた知ることはあるものである、認めることはあるもの、そして信仰を持つことはあるもの〔=別物である〕。
[6] Quod scientifica quae sunt externi seu naturalis hominis, sint in luce mundi; 外なるまたは自然的な人にある記憶知は、世の光の中にある。
vera autem quae facta sunt fidei et amoris, et sic vitam adepta, sint in luce caeli. しかしながら、信仰と愛のものであり、こうしていのちを獲得した☆真理は、天界の光の中にある。
☆ 動詞はadipiscorです。
Quod vera, quae vitam spiritualem adepta sunt, comprehendantur per ideas naturales. 真理は、それは霊的ないのちを得たものである、自然的な観念によってつかまえられる。
Quod influxus spiritualis sit ab interno seu spirituali homine in scientifica quae in externo seu naturali. 霊的な流入は、内なる、または霊的な人から、外なる、または自然的な人の中の記憶知の中へである。
Quod scientifica sint receptacula et quasi vasa veri et boni, quae interni hominis. 記憶知は真理と善の容器またはいわば器である、それら〔真理と善〕は内なる人のもの。
Quod scientifica sint quasi specula, in quibus vera et bona interni hominis sicut in imagine apparent. 記憶知はいわば鏡である、その中に内なる人の真理と善が、映像の(中の)ように現われる。
Quod ibi simul ut in suo ultimo sint. そこにいっしょにその最後のものの中のように存在する。〔記憶知は人間の最後のもの=最終的なもの、最も末端のものであり、そこで霊的なものもいっしょに存在する、という意味です〕
[7] Quod influxus spiritualis sit et non physicus, hoc est, quod sit influxus ab interno homine in externum, ita in hujus scientifica, non autem ab externo in internum, ita ab hujus scientificis in vera fidei. 流入は霊的であって物理的ではない、すなわち、内なる人から外なる〔人〕の中へである、このようにその〔人の〕記憶知に、しかしながら、外なる〔人〕から内なる〔人〕の中へではない、このようにその記憶知から信仰の真理への中へではない。
Quod a veris doctrinae ecclesiae, quae ex Verbo, ducendum sit principium, et illa primum agnoscenda, et quod deinceps consulere liceat scientifica. 教会の教えの真理から、それはみことばから、始まりは導かれなくてはならない、そしてそれらが最初に認められなくてはならない、その時以降、記憶知に相談することが許される。
Ita quod liceat illis qui in affirmativo sunt de veris fidei, per scientifica intellectualiter confirmare illa, non autem illis qui in negativo sunt. したがって彼らに許される、信仰に真理について肯定の中にいる者、記憶知によってそれらを知的に確信すること、しかしながら、彼らに〔許され〕ない、否定の中にいる者。
Qui non credit vera Divina, nisi persuadeatur ex scientificis, quod nusquam credat. 記憶知から説得されないなら、神的な真理を信じない者は、決して信じないこと。
Quod ex scientificis intrare in vera fidei sit contra ordinem. 記憶知から信仰の真理に入ることは秩序に反する。
Quod illi qui id faciunt fiant vesani quoad illa quae caeli et ecclesiae sunt. それをする者、彼らは気が狂う、天界と教会のものであるものに関して。
Quod cadant in falsa mali. 〔彼らは〕悪の虚偽に陥る。
Et quod in altera vita, cum de spiritualibus cogitant, fiant quasi ebrii. そして来世で、霊的なものについて考えるとき、酔っ払いのようになる。
Quales porro sunt. さらに〔彼らは〕どんなであるか。
Exempla illustrantia, quod spiritualia non capi possint, si per scientifica in illa intratur. 説明する例、霊的なものはつかむことができない、もし、記憶知を通してその中に入るなら〔受身ですが、こう訳します〕。
Quod multi eruditi in spiritualibus plus insaniant quam simplices, ex causa quia in negativo sunt, quod per scientifica, quae jugiter et in copia coram visu eorum sunt confirmant. 学識ある者の多くは霊的なもので単純な者より以上に狂っている、その理由は否定的なもの(原理)の中にいるから、記憶知によって、常に、豊富に彼らの視覚の前にあるそれを確信している〔から〕。
[8] Quod quia☆ ex scientificis ratiocinantur contra vera fidei, acriter ratiocinentur, quia ex fallaciis sensuum, quae captant et persuadent, quia aegre discuti queunt. 記憶知から信仰の真理に反して推論する者は、鋭く推論する、感覚の欺きから〔推論する〕ので、それは捕らえる、納得させる、ほとんど追い払うことができないので。
☆初版のミスプリであり、「正誤表」に「quiと読め」とあります。
Fallaciae sensuum quae et quales. 感覚の欺きとは何か、またどんなものか。
Quod qui nihil veri intelligunt, et quoque qui in malo sunt, ratiocinari queant de veris et bonis fidei, et tamen non intelligere illa. 真理の何ものも理解しない者、また悪の中にいる者は、信仰の真理と善について推論することができる、そしてそれでも、それらを理解すること〔ができ〕ない。
Quod solum confirmare dogma non sit intelligentis, sed videre prius antequam confirmatur, num verum sit vel non. 単に教義を確信することは知的な者のものではない、しかし、以前に見ること〔である〕確信する前に、真理であるあるいは〔真理〕でないかどうか。
[9] Quod scientiae post mortem nihil faciant, sed quae homo per scientias hausit intellectu et vita. 知識は、死後、何もなさない、しかし、人間が知識を通して理解力と生活に汲んだもの〔が何かをなす=役立つ〕。
Quod usque omnia scientifica post mortem maneant, sed quod quiescant. それでも、すべての記憶知は、死後、残る、しかし、休止している。
[10] Quod eadem scientifica apud malos sint falsa, quia applicantur ad mala, et apud bonos vera quia applicantur ad bonum. 同じ記憶知が悪い者のもとで虚偽である、悪へ適用するので、そして善い者のもとで真理〔である〕、善に適用するので。
Quod vera scientifica apud malos non sint vera, utcunque apparent ut vera dum loquuntur illa, quia intus in illis est malum. 悪い者のもとの記憶知の真理は真理ではない、それが語られる時、どれほど真理のように見えても、それらの内部に悪があるあるので。
[11] Qualis cupido sciendi spiritibus est, exemplum. 霊たちに〔ある〕知ろうとする欲望がどんなものか、例。
Quod apud angelos sit desiderium sciendi et sapiendi immensum, quoniam scientia, intelligentia et sapientia sunt cibus spiritualis. 天使たちのもとに計り知れないほどある、知ろうとし、賢明になろうとする願望が、知識、知性、知恵は霊的な食物であるので。
Quod scientia antiquorum fuerit scientia correspondentiarum et repraesentationum, per quam in cognitionem spiritualium se introduxerunt, sed quod illa scientia hodie prorsus oblitterata sit. 古代人の知識は対応と表象の知識であった、それらによって霊的な思考の中へ自分自身を導き入れた、しかし、それらの知識は今日では完全に抹殺された。
[12] Quod vera spiritualia non comprehendi possint. nisi sequentia haec universalia sciantur: nempe, 霊的な真理をつかまえることはできない、もしこれら全般的な次のものが知られないなら。すなわち、
(i.) Quod omnia in universo se referant ad bonum et verum, et ad conjunctionem utriusque, ut sint aliquid, ita ad amorem et fidem et eorum conjunctionem. 宇宙の中のすべてのものは善と真理に関係する、そして両方の結合に〔関係する〕、何らかのものであるために、このように愛と信仰に、その結合に〔関係する〕。
(ii.) Quod apud hominem sit intellectus et voluntas, et quod intellectus sit receptaculum veri ac voluntas boni; 人間のもとに理解力と意志がある、そして理解力は真理の容器であること、そして意志は善の。
et quod omnia ad bina illa apud hominem se referant, et ad conjunctionem illorum, sicut omnia ad verum et bonum, ac eorum conjunctionem. すべてのものは人間のものとその二つのものに関係する、そしてそれらの結合に〔関係する〕、すべてのものが真理と善に、そしてその結合に〔関係する〕ように。
(iii.) Quod homo internus sit et externus, et quod illi inter se distincti sint sicut caelum et mundus; 内なる人と外なる〔人〕がいる、そしてそれらはそれら自身の間で天界と世のように区別される。
et tamen quod unum debeant facere, ut homo sit vere homo. そしてそれでも、一つにならなくてはならない、人間が真の人間であるために。
(iv) Quod lux caeli sit in qua internus homo est, et lux mundi in qua externus; 天界の光である、その中に内なる人がいる、そして世の光、その中に外なる〔人がいる〕。
et quod lux caeli sit ipsum Divinum Verum ex quo omnis intelligentia. 天界の光は神的な真理そのものである、それからすべての知性〔がある〕。
(v.) Quod inter illa quae in interno et quae in externo homine sunt sit correspondentia, et quod inde utrobivis sub alia specie appareant, usque adeo ut non dignoscantur quam per scientiam correspondentiarum. 内なる〔人〕の中のものと外なる人の中のものそれらの間に対応がある、そしてここからどちらの場所にも別の姿のもとに現われること、そこまでも、対応の知識による以外に見分けられない☆。〔☆ 後半部分は後ろから把握してください〕
Nisi haec et plura alia sciuntur, non possunt ideae de veris spiritualibus et caelestibus nisi incongruae capi et formari, et sic quod scientifica et cognitiones quae naturali hominis absque universalibus illis parum possint inservire rationali homini ad intellectum et incrementum. もしこれらや他の多くのものが知られないなら、霊的なそして天的な真理についての観念を、つじつまの合わない(調和しない)ものを除いて、獲得することと形作ることはできない、このように自然的な人に〔ある〕記憶知と認識は、これらの全般的なものなしに、少しも役立つ(仕える)ことはできない、理性的な人に、知性と〔その〕増大に。
Inde patet quam necessaria sunt scientifica. ここから明らかである、どれほど記憶知が必要であるか。
(4) 人間はまず知識を得なければならないこと、でも。
 その前に「(3) 訳文」は(いつものように)省略します、一つひとつ文が短いので「直訳」で意が汲めると思います(よろしかったら、訳文を作ってみてください)。
 なにごとであれ、まずはそれ相応の知識がなければ始まりません。ある適度の知識がなければ、お互いの話しも通じません。すなわち「基盤」なわけです。でも、その基盤の上に何を「建てるか」が問題です。土地と作物で言えば、知識は土地であり、よく学び、よく訓練された人は、よく耕された土地ででしょう。どんな種を蒔くかにしろ、その土地からはよい作物、よい収穫が得られます。
 霊的なものが重要であっても、その基盤は、私たちがこの世に生きるかぎりは自然的な知識です。そしてその知識が真理となるか虚偽となってしまうか、その違いがここに書かれています。
 やや話が変わりますが、ここで「種まきのたとえ」(マタイ13章)を思い出します。どうか私たちが「良い地」となれますように。

原典講読『天界と地獄』no.357.

       [XXXIX.]
     DE DIVITIBUS ET PAUPERIBUS IN CAELO.
     天界の(中の)富める者と貧しい者について
(1) 原文
357. Sunt variae opiniones de receptione in caelum. Quidam opinantur, quod pauperes recipiantur et non divites; quidam quod aeque divites ac pauperes; quidam quod divites non recipi possint, nisi abdicent suas facultates et fiant sicut pauperes; quisque suam opinionem confirmat ex Verbo. Sed qui discrimen faciunt inter divites et pauperes quoad caelum, illi non intelligunt Verbum. Verbum in sinu suo est spirituale, in littera autem naturale; quare qui Verbum modo secundum sensum litteralem, et non secundum aliquem spiritualem, capiunt, illi errant in multis, imprimis de divitibus et pauperibus; ut quod divitibus tam difficile sit intrare in caelum sicut camelo per foramen acus, et quod pauperibus facile quia pauperes sunt, quoniam dicitur,
“Beati pauperes.., quia eorum est regnum caelorum” ([Matth. v. 3;] Luc. vi. 20, 21).
Sed qui norunt aliquid de sensu spirituali Verbi, aliter cogitant; illi sciunt, quod caelum sit pro omnibus qui vivunt vitam fidei et amoris, sive divites sint sive pauperes: quinam autem per “divites” intelliguntur in Verbo, et quinam per “pauperes,” in sequentibus dicetur. Ex multa loquela et vita cum angelis pro certo scire datum est, quod divites tam facile in caelum veniant quam pauperes; et quod homo quia abundat multis non e caelo excludatur, et quia in egestate est in caelum recipiatur; sunt ibi tam divites quam pauperes, et plures divites in majore gloria et felicitate quam pauperes.
(2) 直訳
Sunt variae opiniones de receptione in caelum. 天界の中への受容についていろいろな意見がある。
Quidam opinantur, quod pauperes recipiantur et non divites; ある者は意見を持つ、貧しい者は受け入れられる、そして富める者は〔受け入れられ〕ないこと。
quidam quod aeque divites ac pauperes; ある者は〔意見を持つ〕、富める者と貧しい者が等しく〔受け入れられる〕こと。
quidam quod divites non recipi possint, nisi abdicent suas facultates et fiant sicut pauperes; ある者は〔意見を持つ〕、富める者は受け入れられることができないこと、自分の財産を放棄し、貧しい者のようにならないなら。
quisque suam opinionem confirmat ex Verbo. それぞれが自分の意見をみことばから確信している。
Sed qui discrimen faciunt inter divites et pauperes quoad caelum, illi non intelligunt Verbum. しかし、天界について富めるものと貧しい者の間に相違をなす者たちは、彼らはみことばを理解していない。
Verbum in sinu suo est spirituale, in littera autem naturale; みことばは、その内部で霊的なものである、しかしながら文字で自然的〔である〕。
quare qui Verbum modo secundum sensum litteralem, et non secundum aliquem spiritualem, capiunt, illi errant in multis, imprimis de divitibus et pauperibus; それゆえ、みことばを単に文字通りの意味にしたがって、そして霊的な何らかのもの〔意味〕にしたがわないで、〔意味を〕とらえる者らは、彼らは多くのものの中で誤る、特に、富める者と貧しい者について。
ut quod divitibus tam difficile sit intrare in caelum sicut camelo per foramen acus, et quod pauperibus facile quia pauperes sunt, quoniam dicitur, 例えば、富める者が天界に入ることはこれほどに困難であること、ラクダが針の穴を通って☆のように、そして貧しい者には貧しいゆえに容易であること、〔次のように〕言われているので、
☆ マタイ19:24にあるこの文句は、比喩として唐突なので印象的です。残念ながら、スヴェーデンボリはその霊的な意味を解説していません。
“Beati pauperes.., quia eorum est regnum caelorum” ([Matth. v. 3;] Luc. vi. 20, 21). 「貧しい者は幸いです。天の御国は彼らのものだからです」([マタイ5:3]、ルカ6:20,21)。
Sed qui norunt aliquid de sensu spirituali Verbi, aliter cogitant; しかし、みことばの霊的な意味について何らかのものを知る者は、異なって考える。
illi sciunt, quod caelum sit pro omnibus qui vivunt vitam fidei et amoris, sive divites sint sive pauperes: 彼らは知っている、天界はすべての者のためにあること、信仰と愛の生活を送った者、あるいは富める者であるかあるいは貧しい者。
quinam autem per “divites” intelliguntur in Verbo, et quinam per “pauperes,” in sequentibus dicetur. しかしながら、だれがみことばの中で「富める者」によって意味されるか、まただれが「貧しい者」によって〔意味されるか〕、続くものの中で言われる。
Ex multa loquela et vita cum angelis pro certo scire datum est, quod divites tam facile in caelum veniant quam pauperes; 天使たちとの多くの会話と生活から確かなものとして知ることが与えられた、富める者は貧しい者と同様に容易に天界に来ること。
et quod homo quia abundat multis non e caelo excludatur, et quia in egestate est in caelum recipiatur; そして人間は多くのものに富むゆえに天界から締め出されないこと、そして貧困の中にいるゆえに天界に受け入れられること。
sunt ibi tam divites quam pauperes, et plures divites in majore gloria et felicitate quam pauperes. そこに富める者と同様に貧しい者もいる☆、そして富める者の多くの者は貧しい者よりもさらなる栄光(称賛)と幸福の中に〔いる〕。
☆ tam A quam Bは「Aと同様にB」かまたは「Bと同様にA」です。どちらかは文脈によります。
(3) 訳文
 天界に受け入れられることについて、いろいろな意見がある。ある者は、貧しい者は受け入れられ、富める者は受け入れられないという意見を、ある者は、富める者も貧しい者も等しく受け入れられるという意見を、ある者は、富める者は自分の財産を放棄し、貧しい者のようにならないなら受け入れられないという意見を持っている。それぞれが自分の意見をみことばから確信している。しかし、天界について富めるものと貧しい者の間に相違をおく者は、みことばを理解していない。みことばは、その内部では霊的なものであるが、文字では自然的である。それゆえ、みことばを単に文字通りの意味にしたがい、霊的な意味にしたがわないで、とらえる者らは、多くのものの中で、特に、富める者と貧しい者について、誤る。例えば、富める者が天界に入ることはラクダが針の穴を通るほどにも困難であること、そして〔次のように〕言われているので、貧しい者にとっては貧しいゆえに容易であることである。
 「貧しい者は幸いです。天の御国は彼らのものだからです」([マタイ5:3]、ルカ6:20,21)。
 しかし、みことばの霊的な意味について何らかのものを知る者は、異なって考える。彼らは、富める者であろうと貧しい者であろうと、天界は信仰と愛の生活を送ったすべての者のためにあること知っている。しかし、みことばの中で「富める者」によってだれが、また「貧しい者」によってだれが意味されるか、続くものの中で述べよう。私は天使たちとの多くの会話と生活から、富める者は貧しい者と同様に容易に天界に来ることを、また人間は多くのものに富むゆえに天界から締め出され、貧困の中にいるゆえに天界に受け入れられるのではないことを確かなものとして知ることが与えられた。そこには富める者も貧しい者も同様にいて、富める者の多くの者は貧しい者よりもさらなる称賛と幸福の中にいる。