原典講読『天界と地獄』no.354.

(1) 原文
354. Datum est loqui cum pluribus eruditis post excessum eorum e mundo; cum quibusdam qui famigeratissimi fuerunt, et per scripta in orbe litterato celebres; et cum quibusdam qui non ita celebres, sed usque reconditam sapientiam in se habuerunt. Illi, qui corde negaverunt Divinum, utcunque ore illud confessi sunt, tam stupidi facti sunt, ut vix aliquid verum civile, minus aliquid spirituale, comprehendere possent: perceptum est, et quoque visum, quod eorum interiora quae sunt mentis ita occlusa essent, ut apparerent sicut nigra, (talia in mundo spirituali ad visum sistuntur,) et sic quod non possent aliquam lucem caelestem sustinere, ita nec aliquem influxum e caelo admittere. Nigredo illa, in qua apparuerunt interiora eorum, major et extensior erat apud illos, qui contra Divinum per scientifica eruditionis suae se confirmaverunt. Tales in altera vita ex jucundo recipiunt omne falsum, quod imbibunt sicut spongia aquam, et repellunt omne verum, sicut elater osseus id quod incidit; dicitur etiam, quod interiora eorum, qui se confirmaverunt contra Divinum et pro natura, ossificata sint: caput eorum etiam apparet callosum sicut ex {a}ebeno, quod pertingit usque in nasum, indicium quod amplius nullius perceptionis sint. Qui tales sunt, in voragines, quae apparent sicut paludes, immerguntur; ubi a phantasiis, in quas falsa eorum vertuntur, exagitantur. Ignis eorum infernalis est cupiditas gloriae et nominis, ex qua cupiditate unus invehitur in alterum, et ex infernali ardore cruciat illos ibi qui se non ut numina colunt, et hoc per vices unus alterum. In talia vertitur omne eruditum mundi, quod non in se recepit lucem e caelo per agnitionem Divini.
@a “ebeno:”―sic editio princeps. Forte, cum Doctore Im. Tafel, praetuleris eburnea, vel ebore. Videatur supra, n. 325, footnote 1.
(2) 直訳
Datum est loqui cum pluribus eruditis post excessum eorum e mundo; 学識ある者(学者)たちの多くの者と話すことが与えられた、世から彼らの出発の後。
cum quibusdam qui famigeratissimi fuerunt, et per scripta in orbe litterato celebres; ある者と、その者は最大に有名だった、また書かれたものによって文学界の中で名高い者たち。
et cum quibusdam qui non ita celebres, sed usque reconditam sapientiam in se habuerunt. またある者と、その者はこのように名高い者たちではない、しかしそれでも深遠な知恵を抱いていた。
Illi, qui corde negaverunt Divinum, utcunque ore illud confessi sunt, tam stupidi facti sunt, ut vix aliquid verum civile, minus aliquid spirituale, comprehendere possent: 彼らは、心で神性を否定した者は、どれほど口でそれを宣言しても、このように愚鈍になる、市民的な真理をほとんど何も〔理解できない〕ように、まして霊的な〔真理は〕何も、理解することができない。
perceptum est, et quoque visum, quod eorum interiora quae sunt mentis ita occlusa essent, ut apparerent sicut nigra, (talia in mundo spirituali ad visum sistuntur,) et sic quod non possent aliquam lucem caelestem sustinere, ita nec aliquem influxum e caelo admittere. 知覚される、見ることもまた、心のものである彼らの内的なもの(内部)は、このように閉ざされていたこと、黒いように見えるように、(このようなものは霊界で視覚にもたらされる)そしてこうして〔彼らは〕天界の何らかの光を耐えることができないこと、したがって天界からの何らかの流入を入れることを許すこと〔ができない〕。
Nigredo illa, in qua apparuerunt interiora eorum, major et extensior erat apud illos, qui contra Divinum per scientifica eruditionis suae se confirmaverunt. その黒さは、その中に彼らの内的なもの(内部)が現われた、彼らのもとでさらに大きく、さらに広かった、自分の学問の知識によって神性に反して自分自身に確信した者。
Tales in altera vita ex jucundo recipiunt omne falsum, quod imbibunt sicut spongia aquam, et repellunt omne verum, sicut elater osseus id quod incidit; このような者たちは来世で楽しみ(快さ)から、すべての虚偽を受け入れる、吸い込むこと、スポンジのように水を、そしてすべての真理をはねつける、骨製のばねが落ちてくるものを〔はねつける〕ように。
dicitur etiam, quod interiora eorum, qui se confirmaverunt contra Divinum et pro natura, ossificata sint: さらにまた言われる、彼らの内的なものは、自分自身に神性に反して、そして代わりに自然を確信した者、骨化する。
caput eorum etiam apparet callosum sicut ex {a}ebeno, quod pertingit usque in nasum, indicium quod amplius nullius perceptionis sint. 彼らの頭もまた黒檀☆から〔できている〕ようにたこでおおわれて見える、鼻にまで達していること、もはや知覚の何もないことのしるし。
☆ これはターフル博士の指摘のように「象牙」の可能性が大きいです。本書の466番にも「たこ」そして「象牙のような骨」という記事があります。
Qui tales sunt, in voragines, quae apparent sicut paludes, immerguntur; このようである者は、泥沼の中に、それは沼沢のように見える、浸される。
ubi a phantasiis, in quas falsa eorum vertuntur, exagitantur. そこ(の場所)で幻想により、その中へ彼らの虚偽が変わる、悩まされる。
Ignis eorum infernalis est cupiditas gloriae et nominis, ex qua cupiditate unus invehitur in alterum, et ex infernali ardore cruciat illos ibi qui se non ut numina colunt, et hoc per vices unus alterum. 地獄の彼らの火は栄光(称賛)と評判(名声)の欲望である、その欲望からある者は他の者に痛烈に非難される(=互いにののしり合う)、そして地獄の熱(望)からそこに彼らを苦しめる、自分を神々として崇拝しない者、そしてこのことが(を)時々、ある者が他の者に。
In talia vertitur omne eruditum mundi, quod non in se recepit lucem e caelo per agnitionem Divini. 世のすべての学問はこのようなものに変化する、それはそれ自体の中に神性の承認によって天界の光を受け入れない。
@a “ebeno:”―sic editio princeps. 注a「ebeno」――このように初版に〔ある〕。
Forte, cum Doctore Im. Tafel, praetuleris eburnea, vel ebore. おそらく、イマヌエル・ターフェル博士の場合、eburneaまたはeboreを優先させるべき〔言い換えれば→I・ターフェル博士によれば、おそらくeburneaまたはeboreとすべきであろう〕。
Videatur supra, n. 325, footnote 1. 前の325番の脚注1☆を見られたい。〔☆注aのことであり、「eberuneum(象牙の)の代わりにebenum(黒檀の)は極めてしばしば著者により書かれた」の部分〕
(3) 訳文
 世から去った後の学識ある多くの者たちと話すことが与えられた。ある者は極めて有名であり、また書かれたものによって文学界で名高い者であった。またこのように名高くはないが、それでも深遠な知恵を抱いていた者たちもいた。心で神性を否定した者は、どれほど口でそれを宣言しても、市民的な真理はほとんど何も、まして霊的な真理は何も理解することがでほどに愚鈍になる。心のものである彼らの内部は黒いように見えるほどに閉ざされていたことが知覚され、見られた(霊界ではこのようなものが見られる)こうして、彼らは天界からの何らかの光に耐えること、したがって天界からの何らかの流入を許容することができない。その黒さは、その中で彼らの内的なものが見られたが、自分の学問の知識によって神性に反してことを確信した者のもとで、さらに黒く、さらに広がっていた。このような者たちは来世で快く、すべての虚偽をスポンジが水を吸い込むかのように受け入れ、すべての真理を、骨製のばねが落ちてくるものをはねつけるかのように、はねつける。さらにまた次のことも言われている。神性に反して、そしてその代わりに自然を確信した者らの内的なものは、骨化すること。彼らの頭もまた、鼻にまで達して、黒檀からできた「たこ」でおおわれているように見える、これはもはや何の知覚もないことのしるしである。このようである者は、沼沢のように見える泥沼の中に浸され、そこのところで彼らの虚偽が変化した幻想により悩まされる。地獄の彼らの火は称賛と名声の欲望であり、その欲望から彼らは互いにののしり合う、そして地獄の熱望からそこでは互いに、自分を神々として崇拝しない者を時々、苦しめ合う。神性の承認によって天界の光を取り入れなかった世のすべての学問は、このようなものに変化する。