(1) 原文
370. Dictum mihi est ab angelis, quod quantum duo conjuges in tali conjunctione sunt, tantum in amore conjugiali sint, et simul tantum in intelligentia, sapientia et felicitate, ex causa quia Divinum Verum ac Divinum Bonum, ex quibus omnis intelligentia, sapientia et felicitas, principaliter influit in amorem conjugialem; proinde quod amor conjugialis sit ipsum planum influxus Divini, quia simul est conjugium veri et boni; nam sicut est conjunctio intellectus et voluntatis, ita quoque est conjunctio veri et boni, quoniam intellectus recipit Divinum Verum, formatur etiam ex veris, et voluntas recipit Divinum Bonum, et quoque formatur ex bonis; quod enim vult homo hoc ei bonum est, et quod intelligit hoc ei verum est; inde est, quod idem sit, sive dicas conjunctionem intellectus et voluntatis, sive dicas conjunctionem veri et boni. Conjunctio veri et boni facit angelum, et quoque ejus intelligentiam, sapientiam, et felicitatem; talis enim est angelus, sicut bonum apud illum conjunctum est vero ac verum bono; seu quod idem, talis est angelus sicut apud illum amor conjunctus est fidei, ac fides conjuncta amori.
(2) 直訳
Dictum mihi est ab angelis, quod quantum duo conjuges in tali conjunctione sunt, tantum in amore conjugiali sint, et simul tantum in intelligentia, sapientia et felicitate, ex causa quia Divinum Verum ac Divinum Bonum, ex quibus omnis intelligentia, sapientia et felicitas, principaliter influit in amorem conjugialem; 天使たちにより私に言われた、どれだけ二人の配偶者たちがこのような結合の中にいるか、それだけ結婚愛の中にいること、そして同時にそれだけ知性、知恵、幸福の中に〔いる〕、その理由は、神的な真理と神的な善は、そこからすべての知性、知恵、幸福が、おもに結婚愛の中に流入するからである。
proinde quod amor conjugialis sit ipsum planum influxus Divini, quia simul est conjugium veri et boni; したがって、結婚愛は神的な流入の面そのものであること、同時に真理と善の結婚であるので。
nam sicut est conjunctio intellectus et voluntatis, ita quoque est conjunctio veri et boni, quoniam intellectus recipit Divinum Verum, formatur etiam ex veris, et voluntas recipit Divinum Bonum, et quoque formatur ex bonis; なぜなら、理解力と意志の結合であるように、このようにまた真理と善の結合である、理解力は神的な真理を受け入れる、さらにまた真理から形作られる、そして意志は神的な善を受け入れる、そしてまた善から形作られるから。
quod enim vult homo hoc ei bonum est, et quod intelligit hoc ei verum est; なぜなら、人間が欲すること、これは彼に善である、また理解すること、これは彼に真理である。
inde est, quod idem sit, sive dicas conjunctionem intellectus et voluntatis, sive dicas conjunctionem veri et boni. ここからである、同じことである、あるいは理解力と意志の結合と言う、あるいは真理と善の結合と言う。
Conjunctio veri et boni facit angelum, et quoque ejus intelligentiam, sapientiam, et felicitatem; 真理と善の結合が天使をつくる、そしてまた彼の知性、知恵、幸福を〔つくる〕。
talis enim est angelus, sicut bonum apud illum conjunctum est vero ac verum bono; なぜなら、そのように天使であるから☆、このように善が彼のもとに真理と結合している、そして真理が善と〔結合している〕。☆ talis~sicut・・・の相関文もtalis~qualis・・・(qがtを定める)と同じ意味です。「このように・・・そのように~」。
seu quod idem, talis est angelus sicut apud illum amor conjunctus est fidei, ac fides conjuncta amori. あるいは同じこと〔であるが〕、そのように天使である☆、このように愛が彼のもとに信仰と結合している、そして真理が善と結合〔している〕。
(3) 訳文
天使たちから私は次のことを言われた。二人の配偶者たちがこのような結合の中にいるほど、それだけ結婚愛の中に、同時にそれだけ知性、知恵、幸福の中にいる。その理由は、すべての知性、知恵、幸福のもとである神的な真理と神的な善は、おもに結婚愛の中に流入するからである。したがって、結婚愛は同時に真理と善の結婚であるので、神的な流入の面そのものである。なぜなら、理解力と意志が結合しているように、そのようにまた真理と善も結合し、理解力は神的な真理を受け入れ、さらにまた真理から形作られ、そして意志は神的な善を受け入れる、そしてまた善から形作られるからである。なぜなら、人間が欲することは本人にとって善であり、また理解することは本人にとって真理である。ここから、理解力と意志の結合と言うも、あるいは真理と善の結合と言うも同じことである。真理と善の結合が天使をつくり、そして彼の知性、知恵、幸福もつくる。なぜなら、〔天使は〕天使のもとで善が真理と結合し、真理が善と結合しているように、そのように天使であるから。あるいは同じことであるが、天使のもとで愛が信仰と結合し、真理が善と結合しているように、そのように天使である。
(1) 原文
371. Quod Divinum procedens a Domino principaliter influat in amorem conjugialem, est quia amor conjugialis descendit ex conjunctione boni et veri; nam, ut supra dictum est, sive dicas conjunctionem intellectus et voluntatis, sive conjunctionem boni et veri, idem est. Conjunctio boni et veri ducit originem ex Divino Amore Domini erga omnes qui in caelis sunt, et in terris. Ex Divino Amore procedit Divinum Bonum, ac Divinum Bonum recipitur ab angelis et ab hominibus in Divinis veris: solum receptaculum boni est verum quapropter a nullo recipi potest aliquid a Domino et e caelo, qui non in veris est; quantum itaque vera apud hominem conjuncta sunt bono, tantum homo conjunctus est Domino et caelo. Inde nunc est ipsa origo amoris conjugialis quapropter est ille ipsum planum influxus Divini. Inde est, quod conjunctio boni et veri in caelis dicatur conjugium caeleste, et quod caelum in Verbo comparetur conjugio, et quoque dicatur conjugium; et quod Dominus dicatur Sponsus et Maritus, ac caelum cum ecclesia Sponsa et quoque Uxor.{1}
(2) 直訳
Quod Divinum procedens a Domino principaliter influat in amorem conjugialem, est quia amor conjugialis descendit ex conjunctione boni et veri; 主から発出している神性はおもに結婚愛の中に流入すること、結婚愛は善と真理の結合から下っているので。
nam, ut supra dictum est, sive dicas conjunctionem intellectus et voluntatis, sive conjunctionem boni et veri, idem est. なぜなら、上に言われたように、あるいは理解力と意志の結婚と言う、あるいは善と真理の結婚と言う、同じものであるから。
Conjunctio boni et veri ducit originem ex Divino Amore Domini erga omnes qui in caelis sunt, et in terris. 善と真理の結合は、天界の中と、地上のすべての者に対する主の神的な愛から起源を導く(得る)。
Ex Divino Amore procedit Divinum Bonum, ac Divinum Bonum recipitur ab angelis et ab hominibus in Divinis veris: 神的な愛から神的な善が発出する、そして神的な善は天使たちにより、また人間たちにより神的な真理の中に受け入れられる。
solum receptaculum boni est verum; 善の容器はただ真理だけである。
quapropter a nullo recipi potest aliquid a Domino et e caelo, qui non in veris est; それゆえ、無から受け入れることができる、主からと天界から何らかのものを、真理の中にいない者は。
quantum itaque vera apud hominem conjuncta sunt bono, tantum homo conjunctus est Domino et caelo. そこで、どれだけ人間のもとで善が結合しているか、それだけ人間は主と天界と結合している。
Inde nunc est ipsa origo amoris conjugialis; 今や、ここからである、結婚愛の起源そのもの。
quapropter est ille ipsum planum influxus Divini. それゆえ、それは神的な流入の面そのものである。
Inde est, quod conjunctio boni et veri in caelis dicatur conjugium caeleste, et quod caelum in Verbo comparetur conjugio, et quoque dicatur conjugium; ここからである、天界の中で善と真理の結婚は天界の結婚の結婚と呼ばれること、そしてみことばの中で天界は結婚にたとえられ、また結婚とも言われる(呼ばれる)こと。
et quod Dominus dicatur Sponsus et Maritus, ac caelum cum ecclesia Sponsa et quoque Uxor.{1} そして、主は花婿や夫と呼ばれること、そして天界は教会とともに花嫁や妻とも〔呼ばれる〕{1}。
(3) 訳文
主から発出している神性がおもに結婚愛の中に流入することは、結婚愛が善と真理の結合から下っているからである。なぜなら、前に述べたように、理解力と意志の結婚と言うも、あるいは善と真理の結婚と言うも、同じものであるから。善と真理の結合は、天界と地上のすべての者に対する主の神的な愛から起源を得ている。神的な愛から神的な善が発出し、神的な善は、天使たちにより、また人間たちにより神的な真理の中に受け入れられる。ただ真理だけが善の容器である。それゆえ、真理の中にいない者は、主と天界から何も受け入れることができない。それで、人間のもとで善が結合しているほど、それだけ人間は主と天界と結合している。実に、これが結婚愛の起源そのものなのである。それゆえ、その愛は神的な流入の面そのものである。ここから、天界で、善と真理の結婚は天界の結婚の結婚と呼ばれ、そしてみことばの中で、天界は結婚にたとえられ、また結婚とも呼ばれている。そして、主は花婿や夫と呼ばれ、天界は教会とともに花嫁や妻と呼ばれている{1}。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod amor vere conjugialis ducat originem, causam et essentiam ex conjugio boni et veri, ita quod sit ex caelo (n. 2728, 2729).
De spiritibus angelicis qui perceptionem habent, num conjugiale sit, ex idea conjunctionis boni et veri (n. 10756).
Quod amor conjugialis se prorsus similiter habeat, sicut conjunctio boni et veri (de qua n. 1094 [? 1904], 2173, 2429, 2503 [? 2508], 3101, 3102, 3155, 3179, 3180, 4358, 5407 [? 5807], 5835, 9206, 9495, 9617).
Quomodo fit conjunctio boni et veri, et apud quos (n. 3834, 4096, 4097, 4301, 4345, 4353, 4364, 4368, 5365, 7623-7627, 9258).
Quod non sciatur quid amor vere conjugialis nisi ab illis qui in bono et vero sunt a Domino (n. 10171).
Quod in Verbo per “conjugium” significetur conjugium boni et veri (n. 3132, 4434, 4834 [? 4835]).
Quod in amore vere conjugiali sit regnum Domini et caelum (n. 2737).
(2) 直訳
@1 Quod amor vere conjugialis ducat originem, causam et essentiam ex conjugio boni et veri, ita quod sit ex caelo. 真の結婚愛は、善と真理の結婚から起源、原因、本質を導く(得る)、このように天界からであること。
De spiritibus angelicis qui perceptionem habent, num conjugiale sit, ex idea conjunctionis boni et veri. 知覚を持っている天使的な霊について、結婚的なものがあるかどうか、善と真理の結合の観念から。
Quod amor conjugialis se prorsus similiter habeat, sicut conjunctio boni et veri (de qua). 結婚愛はまったく同様である、善と真理の結合のように(そのことについて)。
Quomodo fit conjunctio boni et veri, et apud quos. どのように善と真理の結婚が行なわれるか、まただれのもので。
Quod non sciatur quid amor vere conjugialis nisi ab illis qui in bono et vero sunt a Domino. 真の結婚愛とは何か知られない、彼らによらないなら、主からの善と真理の中にいる者。
Quod in Verbo per “conjugium” significetur conjugium boni et veri. みことばの中で「結婚」によって善と真理の結婚が意味される。
Quod in amore vere conjugiali sit regnum Domini et caelum. 真の結婚愛の中に主と天界の王国がある。