(1) 原文
351. In mundo creditur, quod qui multa sciunt, sive sit ex doctrinis ecclesiae ac Verbo, sive ex scientiis, interius et acutius reliquis videant vera, ita quod plus intelligant et sapiant; iidem de semet similiter credunt: sed quid vera intelligentia et sapientia, quid spuria, et quid falsa, in nunc sequentibus dicetur.
[2] Vera intelligentia et sapientia est videre et percipere quid verum et bonum, et inde quid falsum et malum, et illa probe distinguere, et hoc ex intuitione et perceptione interiore. Apud unumquemvis hominem sunt interiora et exteriora; interiora sunt quae sunt interni seu spiritualis hominis, exteriora autem quae sunt externi seu naturalis hominis; sicut interiora formata sunt, et cum exterioribus unum faciunt, ita homo videt et percipit. Interiora hominis non formari possunt quam in caelo, exteriora autem formantur in mundo. Cum interiora formata sunt in caelo, tunc illa, quae ibi, influunt in exteriora quae e mundo, et formant ea ad correspondentiam, hoc est, ut secum unum agant; hoc cum factum est, homo ab interiore videt et percipit. Ut interiora formentur, unicum medium est, ut homo spectet ad Divinum et ad caelum, nam, ut dictum est, interiora formantur in caelo; et tunc spectat homo ad Divinum, cum credit Divinum, et credit quod inde omne verum et bonum, proinde omnis intelligentia et sapientia; et tunc credit Divinum, cum vult duci a Divino: ita non aliter aperiuntur interiora hominis. [3] Homo qui in illa fide est, et in vita secundum fidem, ille in potentia et facultate intelligendi et sapiendi est: sed ut fiat intelligens et sapiens, oportet addiscere multa, non solum quae caeli sunt, sed etiam quae mundi; quae caeli sunt ex Verbo et ab ecclesia, et quae mundi sunt ex scientiis; quantum homo addiscit et applicat vitae, tantum fit intelligens et sapiens, nam tantum visus interior qui est ejus intellectus, et affectio interior quae est ejus voluntatis, perficiuntur. Simplices ex hoc genere sunt quibus interiora aperta sunt, sed non ita per vera spiritualia, moralia, civilia et naturalia, exculta; hi percipiunt vera cum illa audiunt, sed non vident illa in se; sapientes autem ex hoc genere sunt, quibus interiora non modo aperta sunt, sed etiam exculta; hi et vident in se vera et percipiunt illa. Ex his patet, quid vera intelligentia et sapientia.
(2) 直訳
In mundo creditur, quod qui multa sciunt, sive sit ex doctrinis ecclesiae ac Verbo, sive ex scientiis, interius et acutius reliquis videant vera, ita quod plus intelligant et sapiant; 世の中で信じられている、多くのものを知っている者は、あるいは教会とみことばの教えからである(もの)、あるいは知識から、内的にまた鋭く他の者よりも真理を見ること、したがってさらに理解し、賢明であること。
iidem de semet similiter credunt: 同じ者たちが自分自身について同様に信じている。
sed quid vera intelligentia et sapientia, quid spuria, et quid falsa, in nunc sequentibus dicetur. しかし、何が真の知性と知恵か、何がにせ(擬似)の、そして何が虚偽の〔知性と知恵か〕、今や続くものの中で言われる。
[2] Vera intelligentia et sapientia est videre et percipere quid verum et bonum, et inde quid falsum et malum, et illa probe distinguere, et hoc ex intuitione et perceptione interiore. [2] 真の知性と知恵は、何が善と真理か見ることと知覚することである、そしてここから何が虚偽と悪か、そしてそれらを正しく区別すること、そしてこのことを内的な熟考と知覚から。
Apud unumquemvis hominem sunt interiora et exteriora; それぞれの人間のもとに内的なものと外的なものがある。
interiora sunt quae sunt interni seu spiritualis hominis, exteriora autem quae sunt externi seu naturalis hominis; 内的なものは内なるまたは霊的な人間のものである、しかしながら、外的なものは外なるまたは自然的な人間のものである。
sicut interiora formata sunt, et cum exterioribus unum faciunt, ita homo videt et percipit. 内的なものが形作られるほど、そして外的なものと一つになるとき、(このように)人間は見、知覚する。
Interiora hominis non formari possunt quam in caelo, exteriora autem formantur in mundo. 人間の内的なものは、天界(の中)で以外に形作られることができない、しかしながら、外的なものは世(の中)で形作られる。
Cum interiora formata sunt in caelo, tunc illa, quae ibi, influunt in exteriora quae e mundo, et formant ea ad correspondentiam, hoc est, ut secum unum agant; 内的なものが天界で形作られるとき、その時、それらは、そこに〔ある〕もの、外的なものに流入する、それらは世からのもの、そして対応に向けてそれらを形作る、すなわち、それ自体と一つに働くように。
hoc cum factum est, homo ab interiore videt et percipit. このことがなされるとき、人間は内的なものから見、知覚する。
Ut interiora formentur, unicum medium est, ut homo spectet ad Divinum et ad caelum, nam, ut dictum est, interiora formantur in caelo; 内的なものが形作られるために、ただ一つの手段(方法)がある、人間が神性(神的なもの)にまた天界に目を向けること、なぜなら、言われたように、内的なものは天界で形作られるから。
et tunc spectat homo ad Divinum, cum credit Divinum, et credit quod inde omne verum et bonum, proinde omnis intelligentia et sapientia; そしてその時、人間は神性に目を向ける、神性を信じるとき、そしてここ〔神性〕から〔である〕ことを信じる、すべての真理と善、したがってすべての知性と知恵。
et tunc credit Divinum, cum vult duci a Divino: そしてその時、神性を信じる、神性から導かれることを欲するとき。
ita non aliter aperiuntur interiora hominis. このように異ってでなく、人間の内的なものは開かれる。
[3] Homo qui in illa fide est, et in vita secundum fidem, ille in potentia et facultate intelligendi et sapiendi est: [3] 人間は、その信仰の中にいる者、そして信仰にしたがった生活の中に、彼らは理解することと賢明になることの力と能力の中にいる。
sed ut fiat intelligens et sapiens, oportet addiscere multa, non solum quae caeli sunt, sed etiam quae mundi; しかし、知的な者と賢明な者になるために、多くのことを学んで獲得しなければならない、天界のもの(であるもの)だけでなく、しかし世のものもまた。
quae caeli sunt ex Verbo et ab ecclesia, et quae mundi sunt ex scientiis; みことばからと教会から天界のもの(であるもの)、そして知識から世のもの。
quantum homo addiscit et applicat vitae, tantum fit intelligens et sapiens, nam tantum visus interior qui est ejus intellectus, et affectio interior quae est ejus voluntatis, perficiuntur. どれだけ人間が学んで獲得し、生活に当てはめるか、それだけ知的で賢明になる、なぜなら、内的な視覚、それは彼の理解力のものである、そして内的な情愛、それは彼の意志のものである、完成されるから。
Simplices ex hoc genere sunt quibus interiora aperta sunt, sed non ita per vera spiritualia, moralia, civilia et naturalia, exculta; この種類からの単純である者は、彼らの内的なものが開かれている、しかし、このように霊的な、道徳的な、市民的で自然的な真理によって養われていない。
hi percipiunt vera cum illa audiunt, sed non vident illa in se; これらの者は真理を知覚する、それらを聞くとき、しかし、それらを自分自身の中に見ない。
sapientes autem ex hoc genere sunt, quibus interiora non modo aperta sunt, sed etiam exculta; しかしながら、この種類からの賢明である者は、彼らの内的なものが開かれているだけでなく、しかしまた養われている。
hi et vident in se vera et percipiunt illa. そしてこれらの者は自分自身の中に真理を見る、そしてそれらを知覚する。
Ex his patet, quid vera intelligentia et sapientia. これらから明らかである、何が真の知性と知恵か。
(3) 訳文
世では、教会とみことばの教えからあるいは知識から多くのことを知っている者は、他の者よりも内的にまた鋭く真理を知り、したがってさらに理解力があり、賢明であると信じられている。本人たちが自分自身について同様に信じている。しかし、何が真の知性と知恵か、何が擬似の、そして何が虚偽の知性と知恵か、今や続くものの中で述べよう。
[2] 真の知性と知恵は、何が善と真理か、そしてここから何が虚偽と悪か見ることと知覚し、それらを正しく区別し、そしてこのことを内的な熟考と知覚から行なうことである。それぞれの人間のもとに内的なものと外的なものがある。内的なものは内なる人または霊的な人間のものであるが、しかし、外的なものは外なる人または自然的な人間のものである。内的なものが形作られ、外的なものと一つになるほど、人間は見、知覚する。人間の内的なものは、天界以外で形作られることができない、しかし、外的なものは世で形作られる。内的なものが天界で形作られるとき、そこにあるものが世からのものである外的なものに流入する、そして対応に向けて、すなわち、一つとなってに働くように、それらを形作る。このことがなされるとき、人間は内的なものから見、知覚する。内的なものが形作られるためのただ一つの方法は、人間が神性に、また天界に目を向けることである、なぜなら、いま述べたように、内的なものは天界で形作られるから。そして、人間が神性に目を向け、神性を信じるとき、すべての真理と善、したがってすべての知性と知恵は神性からであると信じる。そしてその時、神性を信じ、神性から導かれることを欲する。人間の内的なものが開かれるのは、これと異なることはない。
[3] その信仰の中にいて、信仰にしたがった生活の中にいる人間は、理解することと賢明になることの力と能力の中にいる。しかし、知的な者と賢明な者になるために、天界のものだけでなく、世のものもまた、多くのことを学んで獲得しなければならない。みことばからと教会から天界のものを、そして知識から世のものをである。人間が学んで獲得し、生活に当てはめるほど、それだけ知的で賢明になる、なぜなら、理解力のものである内的な視覚と意志のものである内的な情愛が完成されるから。この種類の単純である者は、彼らの内的なものが開かれているが、しかし、霊的な、道徳的な、市民的で自然的な真理によってそれほど養われていない。これらの者は真理を聞くとき、それらを知覚する、しかし、それらを自分自身の中に見ない。しかし、この種類の賢明である者は、彼らの内的なものが開かれているだけでなく、しかしまた養われている。そしてこれらの者は自分自身の中に真理を見、それらを知覚する。これらから、何が真の知性と知恵か明らかである。