(1) 原文
368. Quod etiam talis conjunctio mariti et uxoris in intimis, quae mentium, sit, venit ex ipsa creatione; vir enim nascitur ut sit intellectualis, ita ut ex intellectu cogitet, mulier autem ut sit voluntaria, ita ut ex voluntate cogitet; quod etiam patet ex cujusvis inclinatione seu connata indole, ut et forma: ex indole, quod vir ex ratione agat, mulier autem ex affectione ex forma, quod vir sit facie asperiore et impulchriore, loquela graviore, et corpore duriore, mulier autem facie leviore et pulchriore, loquela teneriore, et corpore molliore. Simile discrimen est inter intellectum et voluntatem, seu inter cogitationem et affectionem; simile etiam inter verum et bonum, et simile inter fidem et amorem; nam verum et fides sunt intellectus, ac bonum et amor sunt voluntatis. Inde est, quod in Verbo per “juvenem” et “virum” in spirituali sensu intelligatur intellectus veri, ac per “virginem” et “mulierem” affectio boni; et quoque quod ecclesia ex affectione boni et veri dicatur “mulier” et quoque “virgo;” tum quod omnes illi qui in affectione boni sunt, dicantur “virgines” (ut Apoc. xiv. 4).{1}
(2) 直訳
Quod etiam talis conjunctio mariti et uxoris in intimis, quae mentium, sit, venit ex ipsa creatione; さらにまた、夫と妻の最内部でのこのような結合は、それは心のもの、存在するが、創造そのものからやって来ている。
vir enim nascitur ut sit intellectualis, ita ut ex intellectu cogitet, mulier autem ut sit voluntaria, ita ut ex voluntate cogitet; なぜなら、男は知的であるように生まれているから、このように理解力から考えるように、しかしながら、女は意志であるように、このように意志から考えるように〔生まれている〕。
quod etiam patet ex cujusvis inclinatione seu connata indole, ut et forma: さらにまた明らかであること、それぞれの性向または生得の生来の性質から、また形のように。
ex indole, quod vir ex ratione agat, mulier autem ex affectione; 生来の性質から、男は理性から行動すること、しかしながら、女は情愛から〔行動する〕。
ex forma, quod vir sit facie asperiore et impulchriore, loquela graviore, et corpore duriore, mulier autem facie leviore et pulchriore, loquela teneriore, et corpore molliore. 形から、男は顔でゴツゴツしていて、美しくない、話し方で重々しい、また身体で固い、しかしながら、女は顔で軽く☆、美しい、話し方で穏やか(柔らかい)、また身体で柔軟〔である〕。
☆ このlevisはもう一つのlaevisとも綴る「滑らかな、すべすべの」でした。なお、ここに出てくる形容詞はすべて比較級です(男女間で比較しています)。
Simile discrimen est inter intellectum et voluntatem, seu inter cogitationem et affectionem; 同様の相違が理解力と意志の間にある、あるいは思考と情愛の間に。
simile etiam inter verum et bonum, et simile inter fidem et amorem; さらにまた同様〔の相違が〕真理と善の間、また同様〔の相違が〕信仰と愛の間。
nam verum et fides sunt intellectus, ac bonum et amor sunt voluntatis. なぜなら、真理と信仰は理解力のものであり、そして善と愛は意志のものであるから。
Inde est, quod in Verbo per “juvenem” et “virum” in spirituali sensu intelligatur intellectus veri, ac per “virginem” et “mulierem” affectio boni; ここからである、みことばの中で「若者」と「男」によって霊的な意味で真理の理解力が意味されること、そして「娘(処女)」と「女」によって善への情愛〔が意味される〕。
et quoque quod ecclesia ex affectione boni et veri dicatur “mulier” et quoque “virgo;” そして教会もまた善と真理への情愛から「妻」それとまた「娘(処女)」と呼ばれる。
tum quod omnes illi qui in affectione boni sunt, dicantur “virgines” (ut Apoc. xiv. 4).{1} さらに、それらすべての者、善の情愛の中にいる者、「処女(娘)☆」と呼ばれている(例えば、黙示録14:4) {1}。
☆ 新改訳聖書など邦訳聖書は「童貞」と訳しています、ギリシア語原意は「処女」です。
(3) 訳文
さらにまた、夫と妻の心の最内部にこのような結合が存在するが、それは創造そのものからやって来ている。なぜなら、男は知的であるように、このように理解力から考えるように、しかし、女は意志であるように、このように意志から考えるように生まれているから。さらにまた、〔このことは〕それぞれの性向または生来の性質から、また形から明らかである。生来の性質からは、男は理性から行動するが、しかし、女は情愛から行動する。形からは、男の顔はゴツゴツしていて、美しくなく、話し方は重々しく、また身体は固い、しかし、女の顔で滑らかで、美しく、話し方は穏やかで、また身体は柔軟である。同様の相違が理解力と意志の間に、あるいは思考と情愛の間にあり、さらにまた真理と善の間も、信仰と愛の間も同様である。なぜなら、真理と信仰は理解力のものであり、善と愛は意志のものであるから。ここから、みことばの中で「若者」と「男」によって霊的な意味で真理の理解力が、また「娘(処女)」と「女」によって善への情愛が意味される。そして教会もまた、善と真理への情愛から、「妻」、それとまた「娘(処女)」と呼ばれる。さらに、善の情愛の中にいるすべての者が「処女」と呼ばれている(例えば、黙示録14:4) {1}。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod “juvenes” in Verbo significent intellectum veri seu intelligentem (n. 7668).
Quod “viri” similiter (n. 158, 265, 749, 915, 1007, 2517, 3134, 3236, 4823, 9007).
Quod “mulier” affectionem boni et veri (n. 568, 3560, 6014, 7337, 8994): tum ecclesiam (n. 252, 253, 749, 770): et quoque “uxor” (n. 252, 253, 749, 770); cum qua differentia (n. 915, 2517, 3236, 4510, 4822 [? 4823]).
Quod “maritus et uxor” in supremo sensu dicatur de Domino ac de Ipsius conjunctione cum caelo et ecclesia (n. 7022).
Quod “virgo” significet affectionem boni (n. 3067, 3110, 3179, 3189, 6731, 6742); et quoque ecclesiam (n. 2362, 3081, 3963, 4638, 6729, 6775, 6778 [? 6788]).
(2) 直訳
@1 Quod “juvenes” in Verbo significent intellectum veri seu intelligentem. みことばの中で「若者(たち)」は真理の理解力、または知性を意味する。
Quod “viri” similiter. 「男(たち)」は同様に。
Quod “mulier” affectionem boni et veri: 「女」は善と真理の情愛を〔意味する〕。
tum ecclesiam: さらに教会〔もそのことを意味する〕。
et quoque “uxor”; そして「妻」もまた。
cum qua differentia. 何の相違とともに。
Quod “maritus et uxor” in supremo sensu dicatur de Domino ac de Ipsius conjunctione cum caelo et ecclesia. 最高の意味で「夫と妻、は主についてと天界と教会とのその方の結合について言われる。
Quod “virgo” significet affectionem boni; 「娘(処女)」は善への情愛を意味する。
et quoque ecclesiam. そして教会もまた。
(1) 原文
369. Unusquisque tam vir quam mulier gaudet intellectu et voluntate, sed usque apud virum praedominatur intellectus, et apud mulierem praedominatur voluntas, et homo est secundum id quod praedominatur; in conjugiis autem in caelis, non est aliquod praedominium; est enim voluntas uxoris etiam mariti, et intellectus mariti etiam uxoris, quoniam unus amat velle et cogitare sicut alter, ita mutuo et vicissim; inde conjunctio eorum in unum. Conjunctio illa est actualis conjunctio, intrat enim voluntas uxoris in intellectum mariti, et intellectus mariti in voluntatem uxoris, et hoc imprimis cum se spectant facie ad faciem; nam ut supra saepius dictum est, est communicatio cogitationum et affectionum in caelis, magis conjugis cum conjuge quia se mutuo amant. Ex his constare potest, qualis est conjunctio mentium, quae facit conjugium, et producit amorem conjugialem in caelis, quod nempe sit, quod unus velit ut sua sint alterius, et sic reciproce.
(2) 直訳
Unusquisque tam vir quam mulier gaudet intellectu et voluntate, sed usque apud virum praedominatur intellectus, et apud mulierem praedominatur voluntas, et homo est secundum id quod praedominatur; それぞれが、男と同様に女は理解力と意志を授けられている、しかし、それでも、男のもとで理解力が主権を握る(優勢である)、そして女のもとで意志が主権を握る(優勢である)、そして人間はそれにしたがっている、主権を握る(優勢である)もの。
in conjugiis autem in caelis, non est aliquod praedominium; しかしながら、天界の結婚の中に、主権を握る何らかのものはない。
est enim voluntas uxoris etiam mariti, et intellectus mariti etiam uxoris, quoniam unus amat velle et cogitare sicut alter, ita mutuo et vicissim; なぜなら、妻の意志はまた夫のもの、そして夫の理解力はまた妻のもの、一つはもう一つのように欲し、考えることを愛するので、このように相互に、交替に。
inde conjunctio eorum in unum. ここから、彼らの結合は一つの中へ☆。
☆ 述語が省略されています、このようなとき名詞conjunctioを動詞のようにして訳します。
Conjunctio illa est actualis conjunctio, intrat enim voluntas uxoris in intellectum mariti, et intellectus mariti in voluntatem uxoris, et hoc imprimis cum se spectant facie ad faciem; この結合は実際の結合である、なぜなら、妻の意志は夫の理解力の中に入るから、そして夫の理解力は妻の中に〔入る〕、そしてこのことは特に互いに顔と顔を眺めるとき。
nam ut supra saepius dictum est, est communicatio cogitationum et affectionum in caelis, magis conjugis cum conjuge quia se mutuo amant. なぜなら、上にしばしば言われたように、天界の中に思考と情愛の伝達があるから、さらに配偶者と配偶者に〔ある〕、お互いに愛するので。
Ex his constare potest, qualis est conjunctio mentium, quae facit conjugium, et producit amorem conjugialem in caelis, quod nempe sit, quod unus velit ut sua sint alterius, et sic reciproce. これらから明らかにすることができる、心の結合がどんなものか、それは結婚をつくる、そして天界の中で結婚愛を生む、すなわちこのことである、一方が自分のものが他方のものであるように欲すること、そしてこうして相互に。
(3) 訳文
男にも女にも、それぞれに理解力と意志が授けられている、しかしそれでも、男のもとでは理解力が優勢であり、女のもとでは意志が優勢であって、人間は優勢であるものにしたがっている。しかし、天界の結婚の中に、優勢なものは何もない。なぜなら、妻の意志はまた夫のもの、夫の理解力はまた妻のものであり、一方は他方のように、このように相互に、交替に、欲し、考えることを愛するからである。ここから、彼らは一つものの中へと結合する。この結合は実際の結合である、なぜなら、妻の意志は夫の理解力の中に入り、夫の理解力は妻の中に入るから、そして特に互いに顔と顔を眺めるときこうなる。なぜなら、前にしばしば言われたように、天界の中に思考と情愛の伝達があり、夫と妻は互いに愛するので、さらにその伝達があるから。これらから、天界の中で結婚をつくり、結婚愛を生む心の結合がどんなものか明らかにすることができる。すなわち、それは、自分のものが相手のものとなるように欲し、そしてそれを相互に欲することである。