(1) 原文
360. Locutus sum cum aliquibus post mortem, qui dum in mundo vixerunt, abdicaverunt mundum, et se dederunt vitae paene solitariae, ut per abstractionem cogitationum a mundanis, vacarent piis meditationibus; credentes sic ingredi viam caeli: sed illi in altera vita tristi genio sunt, spernunt alios qui non sibi similes sunt, indignantur quod non felicia prae reliquis sortiantur, credentes se meruisse, nec curant alios, et avertunt se ab officiis charitatis, per quae conjunctio est cum caelo. Caelum prae reliquis cupiunt; sed cum elevantur ubi angeli sunt, inducunt anxietates, quae felicia angelorum perturbant; quapropter dissociantur, ac dissociati conferunt se in loca deserta, ubi similem vitam, qualem in mundo, {a}agant. [2] Homo ad caelum non formari potest, nisi per mundum; ibi sunt ultimi effectus, in quos terminanda est cujusvis affectio: quae nisi exserit se seu effundit in actus, quod fit in societate plurium, suffocatur illa, tandem adeo, ut homo non spectet amplius proximum, sed semet solum. Inde patet, quod vita charitatis erga proximum, quae est facere justum et rectum in omni opere et in omni functione, ducat ad caelum; non autem vita pietatis absque illa:{1} consequenter quod exercitia charitatis et inde incrementa illius vitae, tantum dari possint, quantum homo in negotiis est; et tantum non dari, quantum se removet ab illis. [3] De his loquar nunc ab experientia. Plures ex illis qui negotiationibus et mercaturis operam in mundo dederunt, et quoque per illas divites facti sunt, in caelo sunt; pauciores autem ex illis qui honorati sunt et divites facti per functiones; ex causa quia hi per lucrationes et per honores ob dispensationes justi et recti, tum lucrorum et honorum, sibi datos, inducti sunt semet et mundum amare, et per id cogitationes et affectiones e caelo removere, et ad se vertere: nam quantum homo semet et mundum amat, et se ac mundum in omnibus spectat, tantum se abalienat a Divino, ac removet a caelo.
@a “agant:”―sic, nisi legeris agunt.
(2) 直訳
Locutus sum cum aliquibus post mortem, qui dum in mundo vixerunt, abdicaverunt mundum, et se dederunt vitae paene solitariae, ut per abstractionem cogitationum a mundanis, vacarent piis meditationibus; 私は死後のある者たちと話した、その者たちは世で生きていた時、世を放棄した、そして自分自身にほとんど孤独の生活を与えた、世からの思考を除去することによって、敬虔な瞑想に没頭するために。
credentes sic ingredi viam caeli: こうして天界の道に入ることを信じて。
sed illi in altera vita tristi genio sunt, spernunt alios qui non sibi similes sunt, indignantur quod non felicia prae reliquis sortiantur, credentes se meruisse, nec curant alios, et avertunt se ab officiis charitatis, per quae conjunctio est cum caelo. しかし、彼らは来世で憂鬱な性質である、自分自身と似ていない他の者を軽蔑する、幸福を他の者にまさって割り当てられないことに憤慨する、自分自身を値すると信じて、他の者を思いやらない、そして自分自身を仁愛の任務(義務)から退ける、それによって天界と結合がある。
Caelum prae reliquis cupiunt; 天界を他の者にまさって望む。
sed cum elevantur ubi angeli sunt, inducunt anxietates, quae felicia angelorum perturbant; しかし、上げられるとき、そこに天使たちがいる、不安をひき起す、それは天使たちの幸福を乱す。
quapropter dissociantur, ac dissociati conferunt se in loca deserta, ubi similem vitam, qualem in mundo, {a}agant. それゆえ、引き離される、そして引き離されて寂しい場所に行く、そこで似たような生活を、世でのような、送る。
[2] Homo ad caelum non formari potest, nisi per mundum; [2] 人間は天界へと形作られることはできない、世によってでないなら。
ibi sunt ultimi effectus, in quos terminanda est cujusvis affectio: そこに最終の結果がある、その中にそれぞれの情愛が終結しなくてはならない。
quae nisi exserit se seu effundit in actus, quod fit in societate plurium, suffocatur illa, tandem adeo, ut homo non spectet amplius proximum, sed semet solum. それがそれ自体をはたらかせるかまたは活動の中に注ぎ出ないなら、それは多くのものの社会の中でなされる、それは窒息させられる、ついにこれほどに、人間がもはや隣人に目を向けないように、しかし、自分自身だけに。
Inde patet, quod vita charitatis erga proximum, quae est facere justum et rectum in omni opere et in omni functione, ducat ad caelum; ここから明らかである、隣人に対する仁愛の生活が、それはすべての働きとすべての職務の中で公正と正義を行なうことである、天界へ導く。
non autem vita pietatis absque illa:{1} しかしながら、それなしの敬虔な生活は〔導か〕ない。
consequenter quod exercitia charitatis et inde incrementa illius vitae, tantum dari possint, quantum homo in negotiis est; 結果として起こる、仁愛の実践とそこからその生活(いのち)の増大は、それだけ与えられることができること、どれだけ人間が仕事(職業)の中にいるか。
et tantum non dari, quantum se removet ab illis. そしてそれだけ与えられない、どれだけそれから遠ざかるか。
[3] De his loquar nunc ab experientia. [3] このことについて今や私は経験から話そう。
Plures ex illis qui negotiationibus et mercaturis operam in mundo dederunt, et quoque per illas divites facti sunt, in caelo sunt; 彼らから多くの者が、世での商売(取引)や商業の働き(仕事)をしていた者、そしてまたそれらによって富をなした〔者〕、天界(の中)にいる。
pauciores autem ex illis qui honorati sunt et divites facti per functiones; しかしながら、彼らからより少ない者が、称賛され〔る地位にい〕て、職務を通して富をなした者。
ex causa quia hi per lucrationes et per honores ob dispensationes justi et recti, tum lucrorum et honorum, sibi datos, inducti sunt semet et mundum amare, et per id cogitationes et affectiones e caelo removere, et ad se vertere: その理由は、これらの者は公正と正義を割り当てることのために〔生じた〕利益によってまた名誉によって、さらに利益と名誉を、自分自身に与え(ることをし)た、自分自身と世を愛することをもたらした、そしてそのことによって思考と情愛を天界から遠ざけた、そして自分自身に向けること〔をした〕からである。
nam quantum homo semet et mundum amat, et se ac mundum in omnibus spectat, tantum se abalienat a Divino, ac removet a caelo. なぜなら、人間がどれだけ自分自身と世を愛するか、そしてすべてのものの中で自分自身と世に目を向けるか、それだけ自分自身を神性から追い出し、そして天界から遠ざかるから。
@a “agant:”―sic, nisi legeris agunt. 注a「agant」――このように、もしaguntと読まないなら。
(3) 訳文
私は、世で生きていた時、世を放棄し、ほとんど孤独の生活を送った者と死後に話した。彼らは世俗の思いを除去することによって、敬虔な瞑想に没頭するために、そうしたのであり、こうして天界の道に入ることを信じた。しかし、彼らは来世で憂鬱な性質であり、自分と似ていない他の者を軽蔑し、自分が幸福に値すると信じて、他の者にまさって幸福を割り当てられないことに憤慨し、他の者を思いやらず、天界と結合をもたらす仁愛の任務から自分自身を退けている。彼らは天界を他の者にまさって望むが、しかし、天使たちがいるところに上げられるとき、不安をひき起し、天使たちの幸福を乱す。それゆえ、引き離される。そして引き離されて寂しい場所に行き、そこで世のときと似たような生活を送る。
[2] 人間は、世によらないなら、天界へと形作られることはできない。世に最終の結果があり、その結果の中にそれぞれの者の情愛が終結しなくてはならない。情愛がそれ自体を多くのものの社会の中ではたらかせるかまたはそこ活動の中に注ぎ出されないなら、それは窒息させられ、ついには、人間がもはや隣人に目を向けず、自分自身だけにめをむけるほどになる。ここから、すべての働きとすべての職務の中で公正と正義を行なうことである隣人に対する仁愛の生活が天界へ導くが、仁愛のない敬虔な生活は導かないこと、その結果、仁愛の実践とそこからそのいのちが増大することは、人間が仕事の中にいれば、それだけ与えられ、遠ざかれば、それだけ与えられないことが明らかである。
[3] 今、このことについて経験から話そう。世で取引や商業の仕事をしていた者、そしてまたそれらによって富をなした者から、多くの者が天界にいる。しかし、称賛される地位にいて、職務を通して富をなした者からは少ない。その理由は、これらの者は公正と正義を割り当てることのために〔生じた〕利益と名誉によって、自分自身にもまた利益と名誉を与え、自分自身と世を愛するようになった、そしてそのことによって思考と情愛を天界から遠ざけ、自分自身に向けたからである。なぜなら、人間が自分自身と世を愛し、すべてのものの中で自分自身と世に目を向けるほど、それだけ自分自身を神性から追い出し、天界から遠ざかるから。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod charitas erga proximum sit facere bonum, justum et rectum in omni opere et in omni functione (n. 8120-8122).
Inde quod charitas erga proximum se extendat ad omnia et singula, quae homo cogitat, vult et facit (n. 8124).
Quod vita pietatis absque vita charitatis ad nihil valeat, sed cum illa conducat ad omnia (n. 8252, 8253).
(2) 直訳
@1 Quod charitas erga proximum sit facere bonum, justum et rectum in omni opere et in omni functione. 隣人に対する仁愛は善、公正、正義(正直)を行なうことである、すべての働き中とすべての職務の中で。
Inde quod charitas erga proximum se extendat ad omnia et singula, quae homo cogitat, vult et facit. ここから隣人に対する仁愛はすべてと個々のものに広がっていること、人間の考え、意志し、行なうもの。
Quod vita pietatis absque vita charitatis ad nihil valeat, sed cum illa conducat ad omnia. 仁愛の生活なしの敬虔な(信心深い)生活は何にもならない(何の力もない)、しかし、〔敬虔な生活は〕それらとともに〔仁愛の生活とともになるとき〕すべてに役立つ(益する)。