(1) 原文
355. Quod illi tales sint in mundo spirituali, cum illuc veniunt post mortem, solum ex eo concludi potest; quod tunc omnia quae in memoria naturali sunt, et immediate conjuncta sensualibus corporis, ut sunt talia scientifica, quae mox supra recensita sunt, quiescant, et modo rationalia quae inde sunt, pro cogitatione et pro loquela ibi inserviant: homo enim secum fert omnem memoriam naturalem, sed illa quae ibi sunt, non sub ejus intuitione sunt et in cogitationem veniunt sicut dum vixit in mundo, nihil potest inde depromere, et in lucem spiritualem proferre, quia non sunt illius lucis, sed rationalia seu intellectualia quae homo sibi acquisivit ex scientiis, cum vixit in corpore, quadrant cum luce mundi spiritualis; quapropter quantum rationalis factus est hominis spiritus per cognitiones et scientias in mundo, tantum rationalis est post solutionem a corpore; nam tunc homo spiritus est, et spiritus est qui cogitat in corpore.{1}
(2) 直訳
Quod illi tales sint in mundo spirituali, cum illuc veniunt post mortem, solum ex eo concludi potest; 彼らが霊界でこのようであること、死後、そこに来るとき、そのことからだけ結論することができる。
quod tunc omnia quae in memoria naturali sunt, et immediate conjuncta sensualibus corporis, ut sunt talia scientifica, quae mox supra recensita sunt, quiescant, et modo rationalia quae inde sunt, pro cogitatione et pro loquela ibi inserviant: その時、すべてのものは、それは自然的な記憶の中にある、そして身体の感覚に直接に結合している、例えば知識このようなものである、それらはすぐ上に列挙されている、活動をやめる、そしてそこから〔のもの〕である理性的なものだけが、思考のためにと話すことのために、そこに役立つ。
homo enim secum fert omnem memoriam naturalem, sed illa quae ibi sunt, non sub ejus intuitione sunt et in cogitationem veniunt sicut dum vixit in mundo, nihil potest inde depromere, et in lucem spiritualem proferre, quia non sunt illius lucis, sed rationalia seu intellectualia quae homo sibi acquisivit ex scientiis, cum vixit in corpore, quadrant cum luce mundi spiritualis; なぜなら、人間は自分自身にすべての自然的な記憶をもたらすから、しかし、それらはそこにあるもの、彼の考慮の下にない、そして世で生きた時のように思考の中に〔ない〕、何もそこから取り出すことはできない、そして霊的な光の中へ持ち出すこと〔はできない〕、その光のものでないので、しかし、理性的なものまたは知的なものは、人間が自分自身に知識から獲得したもの、身体の中で生きたとき、霊界の光と適合する。
quapropter quantum rationalis factus est hominis spiritus per cognitiones et scientias in mundo, tantum rationalis est post solutionem a corpore; それゆえ、どれだけ人間の霊が世の中で知識(認識)と知識によって理性的になるか、それだけ理性的である、身体から解放の後。
nam tunc homo spiritus est, et spiritus est qui cogitat in corpore.{1} なぜなら、その時、人間は霊であるから、そして霊である、身体の中で考える者{1}。
(3) 訳文
死後、彼らが霊界に来るとき、そこでこのようなものであることは、次のことからだけでも結論することができる。その時、自然的な記憶の中にあり、身体の感覚に直接に結合しているすべてのものは、例えばすぐ前に列挙されている知識のようなものは、活動をやめ、そしてそこからの理性的なものだけが、考えることと話すことのために、霊界で役立つ。なぜなら、人間は自分自身にすべての自然的な記憶をもつから、しかし、そこにあるものは世で生きた時のように、彼の考慮の下に、思考の中になく、そこから何かを取り出すこと、そして霊的な光の中へ持ち出すことは、その光のものでないので、できない。しかし、人間が身体の中で生きたとき自分自身に知識から獲得した理性または知性は霊界の光と適合する。それゆえ、人間の霊が世の中で認識と知識によって理性的になるほど、身体から解放された後、それだけ理性的である。なぜなら、その時、人間は霊であり、そして、身体の中で考える者は霊であるから{1}。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod scientifica sint memoriae naturalis, quae est homini in corpore (n. 5212, 9922).
Quod homo secum ferat post mortem omnem memoriam naturalem (n. 2475); ab experientia (n. 2481-2486): sed quod ex illa memoria non aliquid depromere possit sicut in mundo, ob plures causas (n. 2476, 2477, 2479).
(2) 直訳
@1 Quod scientifica sint memoriae naturalis, quae est homini in corpore. 知識は自然的な記憶のものである、それは身体の中での人間のものである。
Quod homo secum ferat post mortem omnem memoriam naturalem; ab experientia: 人間は自分自身にもたらす、死後、すべての自然的な記憶を。「経験から」。
sed quod ex illa memoria non aliquid depromere possit sicut in mundo, ob plures causas. しかし、その記憶から何も取り出すことはできない、世でのように、多くの理由のために。