COLLECTA EX ARCANIS CAELESTIBUS DE SCIENTIIS.
知識について『天界の秘義』からの抜粋
(1) 原文
Quod homo imbuendus sit scientiis et cognitionibus, quoniam per illas discit cogitare, dein intelligere quid verum et bonum, et tandem sapere (n. 129, 1450, 1451, 1453, 1548, 1802).
Quod scientifica sint prima, super quibus struitur et fundatur hominis vita, tam civilis et moralis quam spiritualis; et quod discantur propter usum ut finem (n. 1489, 3310).
Quod cognitiones aperiant viam ad internum hominem, ac dein conjungant illum cum externo secundum usus (n. 1563, 1616).
Quod rationale nascatur per scientias et cognitiones (n. 1895, 1900, 3086).
Verum non per ipsas cognitiones, sed per affectionem usuum ex illis (n. 1895).
[2] Quod sint scientifica quae admittunt vera Divina, et quae non admittunt (n. 5213).
Quod scientifica inania destruenda sint (n. 1489, 1492, 1499, 1580[? 1581]).
Quod scientifica inania sint, quae pro fine habent et confirmant amores sui et mundi, et quae abstrahunt ab amoribus in Deum et erga proximum, quia talia occludunt internum hominem, usque adeo ut homo dein non aliquid e caelo recipere possit (n. 1563, 1600).
Quod scientifica sint media sapiendi, et media insaniendi, et quod per illa internus homo vel aperiatur vel claudatur, et sic rationale vel excolatur vel destruatur (n. 4156, 8628, 9922).
[3] Quod internus homo aperiatur et successive perficiatur per scientifica, si homo pro fine habet usum bonum, imprimis usum qui spectat vitam aeternam (n. 3086).
Quod tunc scientificis, quae sunt in naturali homine, occurrant spiritualia et caelestia ex spirituali homine, et adoptent convenientia (n. 1495).
Quod usus vitae caelestis tunc ex scientificis, quae in naturali homine, per internum hominem a Domino extrahantur, elimentur et eleventur (n. 1895, 1896, 1900-1902, 5871, 5874, 5901).
Et quod scientifica incongrua et adversantia ad latera rejiciantur et exterminentur (n. 5871, 5886, 5889).
[4] Quod visus interni hominis non alia evocet ex scientificis externi hominis, quam quae sunt amoris ejus (n. 9394).
Quod sub visu interni hominis in medio sint et in claro quae amoris sunt, ad latera autem et in obscuro quae non amoris (n. 6068, 6085[? 6084]).
Quod scientifica convenientia successive implantentur ejus amoribus, et quasi in his habitent (n. 6325).
Quod homo in intelligentiam nasceretur, si in amorem erga proximum; sed quia in amorem sui et mundi, quod nascatur in totalem ignorantiam (n. 6323, 6325).
Quod scientia, intelligentia et sapientia sint filii amoris in Deum et amoris erga proximum (n. 1226, 2049, 2116).
[5] Quod aliud sit sapere, aliud intelligere, aliud scire, et aliud facere; sed quod usque apud illos qui in vita spirituali sunt, ordine consequantur, ac in facere seu in factis simul sint (n. 10331).
Quod etiam aliud sit scire, aliud agnoscere, et aliud fidem habere (n. 896).
[6] Quod scientifica quae sunt externi seu naturalis hominis, sint in luce mundi; vera autem quae facta sunt fidei et amoris, et sic vitam adepta, sint in luce caeli (n. 5212).
Quod vera, quae vitam spiritualem adepta sunt, comprehendantur per ideas naturales (n. 5510).
Quod influxus spiritualis sit ab interno seu spirituali homine in scientifica quae in externo seu naturali (n. 1940, 8005).
Quod scientifica sint receptacula et quasi vasa veri et boni, quae interni hominis (n. 1469, 1496, 3068, 5489, 6004, 6023, 6052, 6071, 6077, 7770, 9922).
Quod scientifica sint quasi specula, in quibus vera et bona interni hominis sicut in imagine apparent (n. 5201).
Quod ibi simul ut in suo ultimo sint (n. 5373, 5874, 5886, 5901, 6004, 6023, 6052, 6071).
[7] Quod influxus spiritualis sit et non physicus, hoc est, quod sit influxus ab interno homine in externum, ita in hujus scientifica, non autem ab externo in internum, ita ab hujus scientificis in vera fidei (n. 3219, 5119, 5259, 5427, 5428, 5478, 6322, 9110, 9111[? dele]).
Quod a veris doctrinae ecclesiae, quae ex Verbo, ducendum sit principium, et illa primum agnoscenda, et quod deinceps consulere liceat scientifica (n. 6047).
Ita quod liceat illis qui in affirmativo sunt de veris fidei, per scientifica intellectualiter confirmare illa, non autem illis qui in negativo sunt (n. 2568, 2588, 4760, 6047).
Qui non credit vera Divina, nisi persuadeatur ex scientificis, quod nusquam credat (n. 2094, 2832).
Quod ex scientificis intrare in vera fidei sit contra ordinem (n. 10236).
Quod illi qui id faciunt fiant vesani quoad illa quae caeli et ecclesiae sunt (n. 128-130).
Quod cadant in falsa mali (n. 232, 233, 6647).
Et quod in altera vita, cum de spiritualibus cogitant, fiant quasi ebrii (n. 1072).
Quales porro sunt (n. 196).
Exempla illustrantia, quod spiritualia non capi possint, si per scientifica in illa intratur (n. 233, 2094, 2194, 2203, 2209).
Quod multi eruditi in spiritualibus plus insaniant quam simplices, ex causa quia in negativo sunt, quod per scientifica, quae jugiter et in copia coram visu eorum sunt confirmant (n. 4760, 8629).
[8] Quod quia ex scientificis ratiocinantur contra vera fidei, acriter ratiocinentur, quia ex fallaciis sensuum, quae captant et persuadent, quia aegre discuti queunt (n. 5700).
Fallaciae sensuum quae et quales (n. 5084, 5094, 6400, 6948).
Quod qui nihil veri intelligunt, et quoque qui in malo sunt, ratiocinari queant de veris et bonis fidei, et tamen non intelligere illa (n. 4213[? 4214]).
Quod solum confirmare dogma non sit intelligentis, sed videre prius antequam confirmatur, num verum sit vel non (n. 4741, 6647).
[9] Quod scientiae post mortem nihil faciant, sed quae homo per scientias hausit intellectu et vita (n. 2480).
Quod usque omnia scientifica post mortem maneant, sed quod quiescant (n. 2476-2479, 2481-2486).
[10] Quod eadem scientifica apud malos sint falsa, quia applicantur ad mala, et apud bonos vera quia applicantur ad bonum (n. 6917).
Quod vera scientifica apud malos non sint vera, utcunque apparent ut vera dum loquuntur illa, quia intus in illis est malum (n. 10331).
[11] Qualis cupido sciendi spiritibus est, exemplum (n. 1993[? 1973, 1974]).
Quod apud angelos sit desiderium sciendi et sapiendi immensum, quoniam scientia, intelligentia et sapientia sunt cibus spiritualis (n. 3114, 4459, 4792, 4976, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5576, 5582, 5588, 5656[? 5655], 6277, 8562, 9003).
Quod scientia antiquorum fuerit scientia correspondentiarum et repraesentationum, per quam in cognitionem spiritualium se introduxerunt, sed quod illa scientia hodie prorsus oblitterata sit (n. 4844, 4749, 4965, 4965).
[12] Quod vera spiritualia non comprehendi possint. nisi sequentia haec universalia sciantur: nempe, (i.) Quod omnia in universo se referant ad bonum et verum, et ad conjunctionem utriusque, ut sint aliquid, ita ad amorem et fidem et eorum conjunctionem. (ii.) Quod apud hominem sit intellectus et voluntas, et quod intellectus sit receptaculum veri ac voluntas boni; et quod omnia ad bina illa apud hominem se referant, et ad conjunctionem illorum, sicut omnia ad verum et bonum, ac eorum conjunctionem. (iii.) Quod homo internus sit et externus, et quod illi inter se distincti sint sicut caelum et mundus; et tamen quod unum debeant facere, ut homo sit vere homo. (iv) Quod lux caeli sit in qua internus homo est, et lux mundi in qua externus; et quod lux caeli sit ipsum Divinum Verum ex quo omnis intelligentia. (v.) Quod inter illa quae in interno et quae in externo homine sunt sit correspondentia, et quod inde utrobivis sub alia specie appareant, usque adeo ut non dignoscantur quam per scientiam correspondentiarum. Nisi haec et plura alia sciuntur, non possunt ideae de veris spiritualibus et caelestibus nisi incongruae capi et formari, et sic quod scientifica et cognitiones quae naturali hominis absque universalibus illis parum possint inservire rationali homini ad intellectum et incrementum. Inde patet quam necessaria sunt scientifica.
(2) 直訳
Quod homo imbuendus sit scientiis et cognitionibus, quoniam per illas discit cogitare, dein intelligere quid verum et bonum, et tandem sapere. 人間は知識と認識を吸収しなければならない、それらによって考えることを学ぶので、その後、何が真理と善か理解すること、そしてついに賢明になること〔を学ぶ〕。
Quod scientifica sint prima, super quibus struitur et fundatur hominis vita, tam civilis et moralis quam spiritualis; 知識は最初のものである、その上に人間の生活が築かれ、基礎づけられる、市民的と道徳的と同様に霊的なもの〔生活・いのち〕が。
et quod discantur propter usum ut finem. そして目的として役立ちのために学ばれること。
Quod cognitiones aperiant viam ad internum hominem, ac dein conjungant illum cum externo secundum usus. 認識(知識)は内なる人への道を開く、そしてその後、それ〔内なる人〕を外なる〔人〕と役立ちにしたがって結合する。
Quod rationale nascatur per scientias et cognitiones. 理性は知識と認識によって生まれる。
Verum non per ipsas cognitiones, sed per affectionem usuum ex illis. 真理は知識そのものによるのではない、しかし、それらからの役立ちの情愛による〔ものである〕。
[2] Quod sint scientifica quae admittunt vera Divina, et quae non admittunt. 記憶知がある、それは神的な真理が入ることを許す、そしてそれは入ることを許さない〔=許すものと許さないものがある〕。
Quod scientifica inania destruenda sint. 空虚な記憶知は滅ぼされなければならない。
Quod scientifica inania sint, quae pro fine habent et confirmant amores sui et mundi, et quae abstrahunt ab amoribus in Deum et erga proximum, quia talia occludunt internum hominem, usque adeo ut homo dein non aliquid e caelo recipere possit. 空虚な記憶知である、それは目的として自己と世への愛を持ち、強化する、そしてそれは神へのと隣人に対する愛から引き離す、なぜなら、このようなものは内なる人を閉ざすから、これほどまでも、人間はその後、天界から何も受けることができない。
Quod scientifica sint media sapiendi, et media insaniendi, et quod per illa internus homo vel aperiatur vel claudatur, et sic rationale vel excolatur vel destruatur. 記憶知は賢明になる手段である、また狂う手段〔である〕、それによって内なる人は開かれるかまたは閉じ込められる、こうして理性は耕されるままたは滅ぼされる。
[3] Quod internus homo aperiatur et successive perficiatur per scientifica, si homo pro fine habet usum bonum, imprimis usum qui spectat vitam aeternam. 内なる人は記憶知によって開かれ、連続的に完成される、もし人間が目的として善の役立ちを持つなら、特に永遠のいのちを目指す役立ち。
Quod tunc scientificis, quae sunt in naturali homine, occurrant spiritualia et caelestia ex spirituali homine, et adoptent convenientia. その時、記憶知は、それは自然的な人の中にある、霊的な人からの霊的なものと連的なものに出会う、そして適合するものを養子にする。
Quod usus vitae caelestis tunc ex scientificis, quae in naturali homine, per internum hominem a Domino extrahantur, elimentur et eleventur. 天界の生活(いのち)の役立ちは、その時、記憶知から〔である〕、それは自然的な人の中に〔ある〕、主により内なる人を通して引き出される、精製される、高揚される。
Et quod scientifica incongrua et adversantia ad latera rejiciantur et exterminentur. そして、調和しない、対立する記憶知は脇へ退けられ、追放される。
[4] Quod visus interni hominis non alia evocet ex scientificis externi hominis, quam quae sunt amoris ejus. 内なる人の視覚は外なる人の記憶知から他のものを呼び出さない、その愛のものである以外の〔他のものを〕。
Quod sub visu interni hominis in medio sint et in claro quae amoris sunt, ad latera autem et in obscuro quae non amoris. 内なる人の視覚のもとで、真ん中に、また明るさ(輝き)の中にある、愛のものであるもの、しかしながら、脇へ、また暗さ(不明確さ)の中に、愛のものでないもの。
Quod scientifica convenientia successive implantentur ejus amoribus, et quasi in his habitent. 適合する記憶知は連続的に彼の愛に植え付けられる、そしていわば彼の中に住んでいる。
Quod homo in intelligentiam nasceretur, si in amorem erga proximum; 人間は知性の中に生まれたであろう、もし、隣人に対する愛の中に〔生まれたなら〕。
sed quia in amorem sui et mundi, quod nascatur in totalem ignorantiam. しかし、自己と世への愛の中に〔生まれた〕ので、まったくの無知の中に生まれている。
Quod scientia, intelligentia et sapientia sint filii amoris in Deum et amoris erga proximum. 知識、知性と知恵は、神への愛と隣人に対する愛の息子である。
[5] Quod aliud sit sapere, aliud intelligere, aliud scire, et aliud facere; 賢明になることはあるものである、理解することはあるもの、知ることはあるもの、また行なうことはあるもの〔=別物である〕。
sed quod usque apud illos qui in vita spirituali sunt, ordine consequantur, ac in facere seu in factis simul sint. しかし、それでも霊的ないのち(生活)の中にいる者、彼らのもとで、順序正しく続く、そして行なうとの中にまたは行為の中にいっしょに存在すること。
Quod etiam aliud sit scire, aliud agnoscere, et aliud fidem habere. さらにまた知ることはあるものである、認めることはあるもの、そして信仰を持つことはあるもの〔=別物である〕。
[6] Quod scientifica quae sunt externi seu naturalis hominis, sint in luce mundi; 外なるまたは自然的な人にある記憶知は、世の光の中にある。
vera autem quae facta sunt fidei et amoris, et sic vitam adepta, sint in luce caeli. しかしながら、信仰と愛のものであり、こうしていのちを獲得した☆真理は、天界の光の中にある。
☆ 動詞はadipiscorです。
Quod vera, quae vitam spiritualem adepta sunt, comprehendantur per ideas naturales. 真理は、それは霊的ないのちを得たものである、自然的な観念によってつかまえられる。
Quod influxus spiritualis sit ab interno seu spirituali homine in scientifica quae in externo seu naturali. 霊的な流入は、内なる、または霊的な人から、外なる、または自然的な人の中の記憶知の中へである。
Quod scientifica sint receptacula et quasi vasa veri et boni, quae interni hominis. 記憶知は真理と善の容器またはいわば器である、それら〔真理と善〕は内なる人のもの。
Quod scientifica sint quasi specula, in quibus vera et bona interni hominis sicut in imagine apparent. 記憶知はいわば鏡である、その中に内なる人の真理と善が、映像の(中の)ように現われる。
Quod ibi simul ut in suo ultimo sint. そこにいっしょにその最後のものの中のように存在する。〔記憶知は人間の最後のもの=最終的なもの、最も末端のものであり、そこで霊的なものもいっしょに存在する、という意味です〕
[7] Quod influxus spiritualis sit et non physicus, hoc est, quod sit influxus ab interno homine in externum, ita in hujus scientifica, non autem ab externo in internum, ita ab hujus scientificis in vera fidei. 流入は霊的であって物理的ではない、すなわち、内なる人から外なる〔人〕の中へである、このようにその〔人の〕記憶知に、しかしながら、外なる〔人〕から内なる〔人〕の中へではない、このようにその記憶知から信仰の真理への中へではない。
Quod a veris doctrinae ecclesiae, quae ex Verbo, ducendum sit principium, et illa primum agnoscenda, et quod deinceps consulere liceat scientifica. 教会の教えの真理から、それはみことばから、始まりは導かれなくてはならない、そしてそれらが最初に認められなくてはならない、その時以降、記憶知に相談することが許される。
Ita quod liceat illis qui in affirmativo sunt de veris fidei, per scientifica intellectualiter confirmare illa, non autem illis qui in negativo sunt. したがって彼らに許される、信仰に真理について肯定の中にいる者、記憶知によってそれらを知的に確信すること、しかしながら、彼らに〔許され〕ない、否定の中にいる者。
Qui non credit vera Divina, nisi persuadeatur ex scientificis, quod nusquam credat. 記憶知から説得されないなら、神的な真理を信じない者は、決して信じないこと。
Quod ex scientificis intrare in vera fidei sit contra ordinem. 記憶知から信仰の真理に入ることは秩序に反する。
Quod illi qui id faciunt fiant vesani quoad illa quae caeli et ecclesiae sunt. それをする者、彼らは気が狂う、天界と教会のものであるものに関して。
Quod cadant in falsa mali. 〔彼らは〕悪の虚偽に陥る。
Et quod in altera vita, cum de spiritualibus cogitant, fiant quasi ebrii. そして来世で、霊的なものについて考えるとき、酔っ払いのようになる。
Quales porro sunt. さらに〔彼らは〕どんなであるか。
Exempla illustrantia, quod spiritualia non capi possint, si per scientifica in illa intratur. 説明する例、霊的なものはつかむことができない、もし、記憶知を通してその中に入るなら〔受身ですが、こう訳します〕。
Quod multi eruditi in spiritualibus plus insaniant quam simplices, ex causa quia in negativo sunt, quod per scientifica, quae jugiter et in copia coram visu eorum sunt confirmant. 学識ある者の多くは霊的なもので単純な者より以上に狂っている、その理由は否定的なもの(原理)の中にいるから、記憶知によって、常に、豊富に彼らの視覚の前にあるそれを確信している〔から〕。
[8] Quod quia☆ ex scientificis ratiocinantur contra vera fidei, acriter ratiocinentur, quia ex fallaciis sensuum, quae captant et persuadent, quia aegre discuti queunt. 記憶知から信仰の真理に反して推論する者は、鋭く推論する、感覚の欺きから〔推論する〕ので、それは捕らえる、納得させる、ほとんど追い払うことができないので。
☆初版のミスプリであり、「正誤表」に「quiと読め」とあります。
Fallaciae sensuum quae et quales. 感覚の欺きとは何か、またどんなものか。
Quod qui nihil veri intelligunt, et quoque qui in malo sunt, ratiocinari queant de veris et bonis fidei, et tamen non intelligere illa. 真理の何ものも理解しない者、また悪の中にいる者は、信仰の真理と善について推論することができる、そしてそれでも、それらを理解すること〔ができ〕ない。
Quod solum confirmare dogma non sit intelligentis, sed videre prius antequam confirmatur, num verum sit vel non. 単に教義を確信することは知的な者のものではない、しかし、以前に見ること〔である〕確信する前に、真理であるあるいは〔真理〕でないかどうか。
[9] Quod scientiae post mortem nihil faciant, sed quae homo per scientias hausit intellectu et vita. 知識は、死後、何もなさない、しかし、人間が知識を通して理解力と生活に汲んだもの〔が何かをなす=役立つ〕。
Quod usque omnia scientifica post mortem maneant, sed quod quiescant. それでも、すべての記憶知は、死後、残る、しかし、休止している。
[10] Quod eadem scientifica apud malos sint falsa, quia applicantur ad mala, et apud bonos vera quia applicantur ad bonum. 同じ記憶知が悪い者のもとで虚偽である、悪へ適用するので、そして善い者のもとで真理〔である〕、善に適用するので。
Quod vera scientifica apud malos non sint vera, utcunque apparent ut vera dum loquuntur illa, quia intus in illis est malum. 悪い者のもとの記憶知の真理は真理ではない、それが語られる時、どれほど真理のように見えても、それらの内部に悪があるあるので。
[11] Qualis cupido sciendi spiritibus est, exemplum. 霊たちに〔ある〕知ろうとする欲望がどんなものか、例。
Quod apud angelos sit desiderium sciendi et sapiendi immensum, quoniam scientia, intelligentia et sapientia sunt cibus spiritualis. 天使たちのもとに計り知れないほどある、知ろうとし、賢明になろうとする願望が、知識、知性、知恵は霊的な食物であるので。
Quod scientia antiquorum fuerit scientia correspondentiarum et repraesentationum, per quam in cognitionem spiritualium se introduxerunt, sed quod illa scientia hodie prorsus oblitterata sit. 古代人の知識は対応と表象の知識であった、それらによって霊的な思考の中へ自分自身を導き入れた、しかし、それらの知識は今日では完全に抹殺された。
[12] Quod vera spiritualia non comprehendi possint. nisi sequentia haec universalia sciantur: nempe, 霊的な真理をつかまえることはできない、もしこれら全般的な次のものが知られないなら。すなわち、
(i.) Quod omnia in universo se referant ad bonum et verum, et ad conjunctionem utriusque, ut sint aliquid, ita ad amorem et fidem et eorum conjunctionem. 宇宙の中のすべてのものは善と真理に関係する、そして両方の結合に〔関係する〕、何らかのものであるために、このように愛と信仰に、その結合に〔関係する〕。
(ii.) Quod apud hominem sit intellectus et voluntas, et quod intellectus sit receptaculum veri ac voluntas boni; 人間のもとに理解力と意志がある、そして理解力は真理の容器であること、そして意志は善の。
et quod omnia ad bina illa apud hominem se referant, et ad conjunctionem illorum, sicut omnia ad verum et bonum, ac eorum conjunctionem. すべてのものは人間のものとその二つのものに関係する、そしてそれらの結合に〔関係する〕、すべてのものが真理と善に、そしてその結合に〔関係する〕ように。
(iii.) Quod homo internus sit et externus, et quod illi inter se distincti sint sicut caelum et mundus; 内なる人と外なる〔人〕がいる、そしてそれらはそれら自身の間で天界と世のように区別される。
et tamen quod unum debeant facere, ut homo sit vere homo. そしてそれでも、一つにならなくてはならない、人間が真の人間であるために。
(iv) Quod lux caeli sit in qua internus homo est, et lux mundi in qua externus; 天界の光である、その中に内なる人がいる、そして世の光、その中に外なる〔人がいる〕。
et quod lux caeli sit ipsum Divinum Verum ex quo omnis intelligentia. 天界の光は神的な真理そのものである、それからすべての知性〔がある〕。
(v.) Quod inter illa quae in interno et quae in externo homine sunt sit correspondentia, et quod inde utrobivis sub alia specie appareant, usque adeo ut non dignoscantur quam per scientiam correspondentiarum. 内なる〔人〕の中のものと外なる人の中のものそれらの間に対応がある、そしてここからどちらの場所にも別の姿のもとに現われること、そこまでも、対応の知識による以外に見分けられない☆。〔☆ 後半部分は後ろから把握してください〕
Nisi haec et plura alia sciuntur, non possunt ideae de veris spiritualibus et caelestibus nisi incongruae capi et formari, et sic quod scientifica et cognitiones quae naturali hominis absque universalibus illis parum possint inservire rationali homini ad intellectum et incrementum. もしこれらや他の多くのものが知られないなら、霊的なそして天的な真理についての観念を、つじつまの合わない(調和しない)ものを除いて、獲得することと形作ることはできない、このように自然的な人に〔ある〕記憶知と認識は、これらの全般的なものなしに、少しも役立つ(仕える)ことはできない、理性的な人に、知性と〔その〕増大に。
Inde patet quam necessaria sunt scientifica. ここから明らかである、どれほど記憶知が必要であるか。
(4) 人間はまず知識を得なければならないこと、でも。
その前に「(3) 訳文」は(いつものように)省略します、一つひとつ文が短いので「直訳」で意が汲めると思います(よろしかったら、訳文を作ってみてください)。
なにごとであれ、まずはそれ相応の知識がなければ始まりません。ある適度の知識がなければ、お互いの話しも通じません。すなわち「基盤」なわけです。でも、その基盤の上に何を「建てるか」が問題です。土地と作物で言えば、知識は土地であり、よく学び、よく訓練された人は、よく耕された土地ででしょう。どんな種を蒔くかにしろ、その土地からはよい作物、よい収穫が得られます。
霊的なものが重要であっても、その基盤は、私たちがこの世に生きるかぎりは自然的な知識です。そしてその知識が真理となるか虚偽となってしまうか、その違いがここに書かれています。
やや話が変わりますが、ここで「種まきのたとえ」(マタイ13章)を思い出します。どうか私たちが「良い地」となれますように。