原典講読『啓示された黙示録』 543

(1) 原文

543. [Vers. 5.] ” Et peperit filium masculum,” significat doctrinam Novae Ecclesiae.―Per “filium” in Verbo significatur verum doctrinae, tum intellectus et inde cogitatio veri et boni; per “filiam” autem significatur bonum doctrinae, tum voluntas et inde affectio veri et boni; et per “filium masculum” significatur verum conceptum in spirituali homine, et natum in naturali: causa est, quia per “generationes et nativitates” in Verbo significantur generationes et nativitates spirituales, quae omnes in communi se referunt ad bonum et verum (n. 535); non enim aliud generatur et nascitur a Domino ut Marito, et ab Ecclesia ut Uxore. Nunc quia per “Mulierem,” quae pepererat, significatur Nova Ecclesia (n. 533), patet quod per “filium masculum” significetur Doctrina illius Ecclesiae. Doctrina, quae hic intelligitur, est Doctrina Novae Hierosolymae (Londini 1758 edita); tum etiam Doctrinae de Domino, de Scriptum Sacra, et de Vita secundum Praecepta Decalogi (Amstelodami (1763 editae)); per “Doctrinam” enim intelliguntur omnia vera Doctrinae, quia Doctrina est complexus eorum. Cum illae Doctrinae scribebantur, circum me steterunt Draconici, et omni furore collaborabant devorare, hoc est, exstinguere illas. Hoc novum licet referre, quia ex veritate ita contigit; Draconici qui circumsteterunt, ex orbe Christiano Reformato undequaque erant. [2] Quoniam ex conjugio spirituali non alia proles nascitur, et proles masculina est verum et bonum intellectu et inde cogitatione, ac proles faeminina est verum et bonum voluntate et inde affectione, ideo per “filium” in Verbo significatur verum. Ad confirmationem adducentur aliqua loca, ex quibus hoc quodammodo videri potest:

 

“Ecce haereditas Jehovae Filii, merces fructus ventris: sicut tela in manu potentis, ita Filii adolescentiae” (Psalm. cxxvii. 3-5);

“Calvitiem induc, et tonde te propter Filios deliciarum tuarum, quia migrarunt a te” (Mich. i. 16);

“Vidi duas oleas juxta candelabrum; et dixit, Hae sunt duo Filii oleae stantes juxta Dominum totius terrae” (Sach. iv. 11, 14);

“Tentorium Meum devastatum est, Filii Mei exiverunt a Me, et non illi (Jerem. x. 20);

“Facti sunt Filii Mei devastati, eo quod invaluerit hostis” (Thren. 1. 16);

“Filii tui” Hierosolyma, “defecerunt, jacuerunt in capite omnium platearum” (Esaj. li. 20{1});

“Patres comedent Filios in medio tui, et Filii comedent patres suos; dispergam reliquias tuas in omnem ventum” (Ezech. v. 10);

“Dividetur Filius contra patrem, et pater contra Filium” (Matth. x. 21; Marc. xiii. 12; Luc. xii. 53):

“Accepisti vasa ornatus tui ex auro Meo, et fecisti tibi imagines Masculi, cum quibus scortabaris” (Ezech. xvi. 17);

Jesus dixit, “Semen sunt Filii regni, et Zizania sunt Filii mali” (Matth. xiii. 38{2}).

 

[3] Quod “Filius Hominis” sit Divinum Verum Verbi, ita Dominus, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 19-28). In allatis locis per “filios” intelliguntur illi qui in veris doctrinae ex Verbo sunt, et abstracte ipsa vera.

 

(Similiter alibi, ut Esaj. xiii. 17, 18; cap. xiv. 21, 22{3}; cap. xliii. 6{4}; cap. xlix. 17, 22: cap. li. 17, 18; cap. lx. 9; Jerem. iii. 24, 25 cap. v. 17; Ezech. xiv. 16-18, 20; cap. xvi. 20, 36,{5} 45; cap. xx. 26, 31; cap. xxiii. 37; Hosch. xi. 9-11; Sach. ix. 13; Psalm. cxliv. 11, 12; Deutr. xxxii. 8.)

 

Quod per “Filiam” significetur affectio veri Ecclesiae, ita Ecclesia quoad illam affectionem, constat ex tam multis locis in Verbo, ut implerent plures paginas, si adducerentur; non aliud intelligitur per “Filiam Sionis,” “Filiam Hierosolymae,” “Filiam Jehudae,” “Filiam Israelis;” videantur aliqua loca de “Filia Sionis” adducta (n. 612). Quis non videre potest, quod non aliqua “Filia Sionis,” “Hierosolymae,” “Jehudae” et “Israelis,” toties in Verbo nominata, possit intelligi.

@1 20 pro “17, 18, 21″ @2 38 pro “13” @3 21, 22 pro “21, 22, 23″ @4 6 pro “5” @5 36 pro “26”

 

(2) 直訳

543. [Vers. 5.] ” Et peperit filium masculum,” significat doctrinam Novae Ecclesiae.― 543(第5節)「また、男の息子を産んだ」は、新しい教会の教えを意味する。

Per “filium” in Verbo significatur verum doctrinae, tum intellectus et inde cogitatio veri et boni; [息子]によって、教えの真理が意味される、なおまた理解力とここからの思考が、善と真理の。

per “filiam” autem significatur bonum doctrinae, tum voluntas et inde affectio veri et boni; けれども「娘」によって、教えの善が意味される、なおまた意志とここからの情愛が、善と真理の。

et per “filium masculum” significatur verum conceptum in spirituali homine, et natum in naturali: また「男の息子」によって、霊的な人間の中にみごもった真理が意味される、また自然的な〔人間の〕中に生まれた。

causa est, quia per “generationes et nativitates” in Verbo significantur generationes et nativitates spirituales, quae omnes in communi se referunt ad bonum et verum (n. 535); 理由がある、みことばの中の「産出された者(世代の者)と出生した者」によって霊的な産出された者(世代の者)と出生した者が意味されるからである、それらは全般的に善と真理に関係する(535番)。

non enim aliud generatur et nascitur a Domino ut Marito, et ab Ecclesia ut Uxore. というのは、夫としての主から何らかのものは産まれない、また生まれないから、また妻としての教会から。

Nunc quia per “Mulierem,” quae pepererat, significatur Nova Ecclesia (n. 533), patet quod per “filium masculum” significetur Doctrina illius Ecclesiae. さて、「女」によって、それは産んだ、新しい教会が意味されるので(533番)、「女の息子」によって、その教会の教えが意味されることが明らかである。

Doctrina, quae hic intelligitur, est Doctrina Novae Hierosolymae (Londini 1758 edita); 教えは、それはここに意味される、『新しいエルサレムの教え』(ロンドンで1758年出版)である。

tum etiam Doctrinae de Domino, de Scriptum Sacra, et de Vita secundum Praecepta Decalogi (Amstelodami (1763 editae)); なおまた『主についての教え』、「聖書について』また『十戒の戒めにしたがった生活について』(アムステルダム1763出版)もまた。

per “Doctrinam” enim intelliguntur omnia vera Doctrinae, quia Doctrina est complexus eorum. というのは、「教え」によって、教えのすべての真理が意味されるから、教えはそれらの複合体であるので。

Cum illae Doctrinae scribebantur, circum me steterunt Draconici, et omni furore collaborabant devorare, hoc est, exstinguere illas. それらの教えが書かれたとき、私のまわりに竜たちが立った、またすべての激怒の中で、食い尽すことを一緒に働いた、すなわち、それらを消滅させること。

Hoc novum licet referre, quia ex veritate ita contigit; この新しいこと(ニュース、情報)を話すことが許されている、〝真実〟からそのように起こったからである。

Draconici qui circumsteterunt, ex orbe Christiano Reformato undequaque erant. 竜たちは、その者がまわりに立った☆、あらゆる方向(へ)の改革派教会の世界からであった。

☆ circumstatuo(?)は『レキシコン』にありませんが、(形から見て)この意味でよいでしょう。

[2] Quoniam ex conjugio spirituali non alia proles nascitur, et proles masculina est verum et bonum intellectu et inde cogitatione, ac proles faeminina est verum et bonum voluntate et inde affectione, ideo per “filium” in Verbo significatur verum. [2] 霊的な結婚から他の子は生まれないので、また男の子は理解力のまたここから思考の真理と善である、そして女の子は意志のまたここから情愛の真理と善である、それゆえ、みことばの中の「息子」によって真理が意味される。

Ad confirmationem adducentur aliqua loca, ex quibus hoc quodammodo videri potest: 確証(確認)のために、何らかの(いくらかの)箇所が提示される、それらからこのことがある程度見られることができる――

“Ecce haereditas Jehovae Filii, merces fructus ventris: 「見よ、息子たちは主の財産、胎の実は報酬。

sicut tela in manu potentis, ita Filii adolescentiae” (Psalm. cxxvii. 3-5); 力のある者の手の中の矢のよう、そのように青年期の息子は」(詩篇127:3-5)。

“Calvitiem induc, et tonde te propter Filios deliciarum tuarum, quia migrarunt a te” (Mich. i. 16); 「はげをひき起こせ、またあなたを剃れ、あなたの歓喜の息子のために。彼らがあなたから移住したからである」(ミカ:16)。

“Vidi duas oleas juxta candelabrum; 「私は燭台の近くに二つのオリーブの木を見た。

et dixit, Hae sunt duo Filii oleae stantes juxta Dominum totius terrae” (Sach. iv. 11, 14); また、彼は言った、これらは全地の主の近くに立っている二つのオリーブの木の息子である」(ゼカリヤ4:11, 14)。

“Tentorium Meum devastatum est, Filii Mei exiverunt a Me, et non illi (Jerem. x. 20); 「私の天幕は荒らされた、私の息子は私から去った、また彼は〔い〕ない」(エレミヤ10:20)。

“Facti sunt Filii Mei devastati, eo quod invaluerit hostis” (Thren. 1. 16); 「私の息子たちは荒らされた、~のことの理由で☆、敵が強くなった(まさった)」(哀歌1:16)。

☆ eo quod で「~のことの理由で」の意味があります。

“Filii tui” Hierosolyma, “defecerunt, jacuerunt in capite omnium platearum” (Esaj. li. 20{1}); エルサレムよ、「あなたの息子たちは気を失った(deficio)、街路のすべての頭の中に横たわった」(イザヤ51:20)。

“Patres comedent Filios in medio tui, et Filii comedent patres suos; 「父たちはあなたの真ん中の中で息子たちを食う、また息子たちは自分の父たちを食う。

dispergam reliquias tuas in omnem ventum” (Ezech. v. 10); わたしはあなたの残りの者をすべての風(方向)の中に追い散らす」(エゼキエル5:10)。

“Dividetur Filius contra patrem, et pater contra Filium” (Matth. x. 21; Marc. xiii. 12; Luc. xii. 53): 「息子は父に逆らって仲を裂かれる、また父は息子に逆らって」(マタイ10:21、13:12、ルカ12:53)。

“Accepisti vasa ornatus tui ex auro Meo, et fecisti tibi imagines Masculi, cum quibus scortabaris” (Ezech. xvi. 17); 「あなたはわたしの金からあなたの飾られた器を受け取った、またあなたはあなたに男の像をつくった、それと淫行した」(エゼキエル16:17)。

Jesus dixit, “Semen sunt Filii regni, et Zizania sunt Filii mali” (Matth. xiii. 38{2}). イエスは言った、「種は王国の息子である、また毒麦は悪い者の息子である」(マタイ13:38)。

[3] Quod “Filius Hominis” sit Divinum Verum Verbi, ita Dominus, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 19-28). [3] 「人の子」がみことばの神的真理であることが、そのように(したがって)主、『新しいエルサレムの教え 主について』(19-28)の中に見られる。

In allatis locis per “filios” intelliguntur illi qui in veris doctrinae ex Verbo sunt, et abstracte ipsa vera. 引用された(提示された)箇所の中の「息子」によって、彼らが意味される、その者はみことばからの教えの真理の中にいる、また抽象的に真理そのものが。

(Similiter alibi, ut Esaj. xiii. 17, 18; cap. xiv. 21, 22{3}; cap. xliii. 6{4}; cap. xlix. 17, 22: cap. li. 17, 18; cap. lx. 9; Jerem. iii. 24, 25 cap. v. 17; Ezech. xiv. 16-18, 20; cap. xvi. 20, 36,{5} 45; cap. xx. 26, 31; cap. xxiii. 37; Hosch. xi. 9-11; Sach. ix. 13; Psalm. cxliv. 11, 12; Deutr. xxxii. 8.) (同様に、他の箇所に、例えば、イザヤ13:17, 18、第14章21, 22、第43章6、第49章17, 22、第51章17, 18、第60章9、エレミヤ3:24, 25、第5章17、エゼキエル14:16-18, 20、第16章20, 36, 45、第20章26, 31、第23章37、ホセア11:9-11、ゼカリヤ9:13、詩篇144:11, 12、申命記32:8)。

Quod per “Filiam” significetur affectio veri Ecclesiae, ita Ecclesia quoad illam affectionem, constat ex tam multis locis in Verbo, ut implerent plures paginas, si adducerentur; 「娘」によって教会の真理の情愛が意味されること、そのようにその情愛に関する教会が、みことばの中のこれほどに多くの箇所から明らかである、多くのページで満たすように、もし提示されるなら。

non aliud intelligitur per “Filiam Sionis,” “Filiam Hierosolymae,” “Filiam Jehudae,” “Filiam Israelis;” videantur aliqua loca de “Filia Sionis” adducta (n. 612). 他のものが意味されない、「シオンの娘」、「エルサレムの娘」、「ユダの娘」、「イスラエルの娘」によって、「シオンの娘」について何らかの箇所が、提示された、見られる(612番)。

Quis non videre potest, quod non aliqua “Filia Sionis,” “Hierosolymae,” “Jehudae” et “Israelis,” toties in Verbo nominata, possit intelligi. だれが見ることができないか、みことばの中でこれほど何度も名前を上げられた「シオンの娘」、「エルサレムの」、「ユダの」また「イスラエルの」が他のものでないことを、理解されることができる。

@1 20 pro “17, 18, 21″ 注1 「7, 18, 21」の代わりに 20

@2 38 pro “13” 注2 「13」の代わりに 38

@3 21, 22 pro “21, 22, 23″ 注3 「21, 22, 23」の代わりに 21, 22

@4 6 pro “5” 注4 「5」の代わりに 4

@5 36 pro “26” 注5 「26」の代わりに 36

 

(3) 訳文

 543(第5節)「また、男の息子を産んだ」は、新しい教会の教えを意味する。

 [息子]によって、教えの真理が、なおまた、善と真理の理解力とここからの思考が意味される。けれども「娘」によって、教えの善が、なおまた善と真理の意志とここからの情愛が意味される。また、「男の息子」によって、霊的な人間の中にみごもった真理が、また自然的な人間の中に生まれた意味される。その理由は、みことばの中の「世代の者と出まれた者」によって霊的な世代の者と出まれた者が意味され、それらは全般的に善と真理に関係するからである(535番)。というのは、夫としての主からまた妻としての教会から、何らかのものは産まれも、生まれしないから。

 さて、産んだ「女」によって新しい教会が意味されるので(533番)、「女の息子」によって、その教会の教えが意味されることが明らかである。

ここに意味される教えは、『新しいエルサレムの教え』(ロンドンで1758年に出版)である。なおまた『主について』、「聖書について』、『十戒の戒めにしたがった生活について』の教えである(アムステルダムで1763年出版)。というのは、「教え」によって、教えはそれらの複合体であるので、教えのすべての真理が意味されるから。

 それらの教えが書かれたとき、私のまわりに竜たちが、すべての激怒の中で立った、食い尽すことを、すなわち、それらを消滅させることを一緒に働いた。

 この新しいこと(ニュース)を話すことが許されている、〝真実〟から、そのように起こったからである。

まわりに立った竜たちは、あらゆる方向の改革派教会の世界からであった。

 [2] 霊的な結婚から他の子は生まれず、男の子は理解力のまたここから思考の真理と善であり、そして女の子は意志のまたここから情愛の真理と善であるので、それゆえ、みことばの中の「息子」によって真理が意味される。

 確証のために、いくらかの箇所が示され、それらからこのことがある程度見られることができる――

 

 「見よ、息子たちは主の財産、胎の実は報酬。青年期の息子は力のある者の手の中の矢のようである」(詩篇127:3-5)。

 「あなたの歓喜の息子のために、あなたを剃れ、はげ頭にせよ。彼らがあなたから移住したからである」(ミカ:16)。

 「私は燭台の近くに二つのオリーブの木を見た。また、彼は言った、これらは全地の主の近くに立っている二つのオリーブの木の息子である」(ゼカリヤ4:11, 14)。

 「私の天幕は荒らされた、私の息子は私から去った、彼はいない」(エレミヤ10:20)。

 「私の息子たちは荒らされた、敵がまさったからである」(哀歌1:16)。

 エルサレムよ、「あなたの息子たちは気を失った、すべての街路の頭の中で横たわった」(イザヤ51:20)。

 「父たちはあなたの真ん中で息子たちを食う、息子たちは自分の父たちを食う。わたしはあなたの残りの者をすべて方向へ追い散らす」(エゼキエル5:10)。

 「息子は父に逆らって、父は息子に逆らって仲を裂かれる」(マタイ10:21、13:12、ルカ12:53)。

 「あなたはわたしの金からあなたの飾られた器を受け取った、あなたはあなたに男の像をつくった、それと淫行した」(エゼキエル16:17)。

 イエスは言われた、「種は王国の息子である、毒麦は悪い者の息子である」(マタイ13:38)。

 

 [3] 「人の子」がみことばの神的真理、したがって、主であることが、『新しいエルサレムの教え 主について』(19-28)の中に見られる。

 引用された箇所の中の「息子」によって、みことばからの教えの真理の中にいる者が、また抽象的に真理そのものが意味される。(同様に、他の箇所に、例えば、イザヤ13:17, 18、14:21, 22、43:6、49:17, 22、51:17, 18、60:9、エレミヤ3:24, 25、5:17、エゼキエル14:16-18, 20、16:20, 36, 45、20:26, 31、23:37、ホセア11:9-11、ゼカリヤ9:13、詩篇144:11, 12、申命記32:8)。

 「娘」によって教会の真理の情愛が、そのようにその情愛に関する教会が意味されることは、もし示されるなら多くのページで満たすようにも、みことばの中の多くの箇所から明らかである。「シオンの娘」、「エルサレムの娘」、「ユダの娘」、「イスラエルの娘」によって他のものが意味されない、「シオンの娘」については何らかの箇所が示され、見られる(612番)。

 みことばの中でこれほど何度も名前を上げられた「シオンの娘」、「エルサレムの娘」、「ユダの娘」、「イスラエルの娘」が〔このこと以外の〕他のものでないと理解されることができることを、だれが見ることができないか。

コメントを残す