原典講読『啓示された黙示録』 537

(1) 原文

537. ” Et ecce Draco magnus rufus” significat illos in Ecclesia Reformatorum qui Deum faciunt tres et Dominum duos, et qui charitatem a fide separant, et hanc et non illam simul salvificam faciunt.―Hi sunt qui per “Draconem” hic et in sequentibus intelliguntur; sunt enim contra duo Essentialia Novae Ecclesiae, quae sunt, quod Deus Unus sit Essentia et Persona, in Quo Trinitas, et quod Ille Deus sit Dominus, tum quod Charitas et Fides unum sint sicut essentia et forma ejus, et quod non alii Charitatem et Fidem habeant, quam qui secundum praecepta Decalogi vivunt, quae sunt quod non facienda sint mala; et quantum quis non facit mala, fugiendo illa ut peccata contra Deum, tantum bona quae sunt charitatis facit, et vera quae sunt fidei credit.

[2] Quod illi qui Deum faciunt tres, et Dominum duos, ac qui charitatem a fide separant, et hanc et non illam simul salvificam faciunt, contra illa duo Essentialia Novae Ecclesiae sint, videri potest ab unoquovis qui expendit. Dicitur “qui faciunt Deum tres, et Dominum duos,” ac intelliguntur qui cogitant de tribus Personis ut de Tribus Diis, ac Humanum Domini separant a Divino Ipsius; et quis aliter cogitat, ac aliter cogitare potest, qui ex formula fidei orat, “Ut Deus Pater propter Filium mittat Spiritum Sanctum.” Oratne ad Deum Patrem ut ad unum Deum, et propter Filium ut de altero, et de Spiritu Sancto ut de tertio; ex quo patet, quod tametsi aliquis in cogitatione sua facit tres Personas unum Deum, usque dividat, hoc est, ideam suam, in tres Deos, quando ita orat. Eadem formula fidei etiam facit Dominum duos, quoniam tunc solum de Humano Domini et non simul de Divino Ipsius cogitatur, nam “propter Filium” est propter Ipsius Humanum quod passum est crucem. Ex his nunc constare potest, quinam sunt qui per “Draconem” intelliguntur, qui “fetum Mulieris voluit devorare,” ac postea “persecutus est Mulierem propter fetum ejus usque in desertum.” [3] Quod Draco dicatur “magnus,” est quia omnes Ecclesiae Reformatorum distinguunt Deum in tres Personas, ac fidem faciunt unice salvificam, praeter aliquos hic et ibi, qui de Trinitate et de Fide non similiter credunt; illi qui Deum distinguunt in tres Personas, et haerent in his verbis Doctrinae Athanasianae, “Una Persona est Patris, alia Filii, et alia Spiritus Sancti;” tum illi his, “Pater est Deus, Filius est Deus, et Spiritus Sanctus est Deus,” illi, inquam, non possunt unum Deum facere ex tribus; loqui quidem possunt quod sint Unus Deus, sed non possunt id cogitare. Pariter qui cogitant de Divino Domini ab aeterno ut de Secunda Persona Divinitatis, ac de Humano Ipsius in tempore sicut de humano alterius hominis, illi nec possunt aliter quam Dominum facere duos, utcunque in Doctrina Athanasiana dicitur quod Divinum et Humanum Ipsius sint una Persona, unita sicut anima et corpus. [4] Quod Draco dicatur “rufus,” est quia “rufum” significat falsum ex malis concupiscentiarum, quod est falsum infernale. Nunc quia haec duo Essentialia doctrinae in Ecclesiis Reformatorum sunt falsa, et falsa devastant Ecclesiam, auferunt enim vera et bona ejus, ideo repraesentata sunt per “Draconem.” Causa est, quia per “Draconem” in Verbo significatur devastatio Ecclesiae, ut constare potest ex sequentibus his locis:

 

“Dabo Hierosolymam in acervos, habitaculum Draconum, et urbes Jehudae redigam in vastitatem” (Jerem. ix. 10{1} [B.A. 11]);

“Ecce venit tumultus magnus e terra septentrionis, ad redigendum urbes Jehudae in vastitatem, habitaculum Draconum” (Jerem. x. 22);

“Fiet Chazor in habitaculum Draconum, desolationem usque in saeculum” (Jerem. xlix. 33);

“Ut sit habitaculum Draconum, atrium filiabus noctuae” (Esaj. xxxiv.13);

“In habitaculo Draconum cubile ejus” (Esaj. xxxv. 7);

“Ibo spoliatus et nudus, faciam planctum sicut Dracones, et luctum sicut filiae noctuae” (Mich. i. 8{2}). “Clamavi, frater factus sum Draconibus, et socius filiabus ululae” (Hiob xxx. 28, 29);

“Respondebunt Ijim in palatiis ejus, et Dracones in templis” (Esaj. xiii 22);

“Sit Babel acervus, Habitaculum Draconum, in sibilum et stuporem” (Jerem. li. 37);

“Contrivisti nos in loco Draconum, et obduxisti super nos umbram mortis (Psalm. xliv. 20{3} [B.A. 19]);

“Posui montes Esavi vastitatem, et haereditatem ejus Draconibus deserti” (Malach.{4} i. 3).

(Praeter alibi, ut Esaj. xliii. 20; Jerem. xiv. 6; Psalm. xci. 13, 14; Deutr. xxxii. 33.)

 

[5] Quod per “Draconem” hic intelligantur qui in sola fide sunt, et opera Legis ut non salutifera rejiciunt, aliquoties per vivam experientiam in mundo spirituali testatum mihi factum est. Vidi plura millia ex illis in caetus collecta, et tunc e longinquo visa sunt sicut Draco cum longa cauda, quae apparuit obsita spiculis sicut sentis, quae significabant falsa. Semel etiam visus est Draco adhuc major, qui elato dorso erexit caudam usque versus Caelum cum conatu detrahendi stellas inde: ita coram oculis meis manifestatum est, quod per “Draconem” non alii intelligantur.

@1 10 pro “11” @2 8 pro “5” @3 20 pro “19, 20″ @4 Malach. pro“Mich.”

 

(2) 直訳

537. ” Et ecce Draco magnus rufus” significat illos in Ecclesia Reformatorum qui Deum faciunt tres et Dominum duos, et qui charitatem a fide separant, et hanc et non illam simul salvificam faciunt.― 537「また、見よ、大きな赤い竜」は、改革派教会の中の彼らを意味する、その者は神を三つとする、また主を二つ、またその者は仁愛を信仰から分離する、またこれ〔後者〕をまた同時にそれ〔前者〕でなく、救いをなすものとする。

Hi sunt qui per “Draconem” hic et in sequentibus intelliguntur; これらの者である、その者は「竜」よって、ここにまた続くものの中に意味される。

sunt enim contra duo Essentialia Novae Ecclesiae, quae sunt, quod Deus Unus sit Essentia et Persona, in Quo Trinitas, et quod Ille Deus sit Dominus, tum quod Charitas et Fides unum sint sicut essentia et forma ejus, et quod non alii Charitatem et Fidem habeant, quam qui secundum praecepta Decalogi vivunt, quae sunt quod non facienda sint mala; というのは、新しい教会の二つの本質的なものに反しているからである、それらである、唯一の神であること、本質と位格〔で〕、その中に三一性〔がある〕、またその神は主であること、なおまた仁愛と信仰は本質とその形のように一つであること、また他の者が仁愛と信仰を持たないこと、その者は十戒の戒めにしたがって生きる〔者〕以外に、それは悪を行なってはならないことである。

et quantum quis non facit mala, fugiendo illa ut peccata contra Deum, tantum bona quae sunt charitatis facit, et vera quae sunt fidei credit. またどれだけ、ある者が悪を行なわないによって、それを神に対する罪として避けて、それだけ善を、それは仁愛のものである、行なう、また真理を、それは信仰のものである、信じる。

[2] Quod illi qui Deum faciunt tres, et Dominum duos, ac qui charitatem a fide separant, et hanc et non illam simul salvificam faciunt, contra illa duo Essentialia Novae Ecclesiae sint, videri potest ab unoquovis qui expendit. [2] 彼らは、その者は神を三つとする、また主を二つ、そしてその者は仁愛を信仰から分離する、またこれ〔後者=信仰〕が、一緒にそれ〔前者=仁愛〕でなく、救うものとする、新しい教会のそれら二つのものに反している、それぞれの者から見られることができる、その者は熟考する。

Dicitur “qui faciunt Deum tres, et Dominum duos,” ac intelliguntur qui cogitant de tribus Personis ut de Tribus Diis, ac Humanum Domini separant a Divino Ipsius; 「神を三つとする、また主を二つとする者」が言われる、そして意味される、その者は三つの位格について、三つの神についてのように考える、そして主の人間性をその方の神性から分離する。

et quis aliter cogitat, ac aliter cogitare potest, qui ex formula fidei orat, “Ut Deus Pater propter Filium mittat Spiritum Sanctum.” また、だれが異なって考えるか、そして異なって考えることができるか、その者は信仰のきまり文句から祈る、「父なる神が子ゆえに聖霊を送られますように」。

Oratne ad Deum Patrem ut ad unum Deum, et propter Filium ut de altero, et de Spiritu Sancto ut de tertio; 父なる神へ向けて、一つの神へ向けてのように祈らないか、また子ゆえに(のために)もう一つの〔の神〕について(~から)のように、また聖霊について、第三のもの〔神〕について(~から)のように。

ex quo patet, quod tametsi aliquis in cogitatione sua facit tres Personas unum Deum, usque dividat, hoc est, ideam suam, in tres Deos, quando ita orat. そのことから明らかである、たとえ、ある者が自分の思考の中で三つの位格を一つの神にしても、それでも分割する、すなわち、自分の考えを、三つの神に、そのように祈る時。

Eadem formula fidei etiam facit Dominum duos, quoniam tunc solum de Humano Domini et non simul de Divino Ipsius cogitatur, nam “propter Filium” est propter Ipsius Humanum quod passum est crucem. 同じ信仰のきまり文句もまた、主を二つにする、その時、主の人間性についてだけ、また同時にその方の神性について考えられないので、なぜなら、「子ゆえに」はその方の人間性ゆえにであるからである、それは十字架で苦しんだ(被った)。

Ex his nunc constare potest, quinam sunt qui per “Draconem” intelliguntur, qui “fetum Mulieris voluit devorare,” ac postea “persecutus est Mulierem propter fetum ejus usque in desertum.” これらから今や明らかにすることができる、「竜」によって意味される者がだれであるか、その者は「女の〔その〕子を食い尽すことを欲した」、そしてその後、「女をその子のために荒野の中までも追跡した」。

[3] Quod Draco dicatur “magnus,” est quia omnes Ecclesiae Reformatorum distinguunt Deum in tres Personas, ac fidem faciunt unice salvificam, praeter aliquos hic et ibi, qui de Trinitate et de Fide non similiter credunt; [3] 竜が「大きい」と言われることは、改革派教会のすべての者は、神を三つの位格に分割する(区別する)からである、そしてひとえに信仰を救うものとする、ほかに他の者が、ここにまたそこに〔いる〕、その者は三一性についてまた信仰について同様に信じない。

illi qui Deum distinguunt in tres Personas, et haerent in his verbis Doctrinae Athanasianae, “Una Persona est Patris, alia Filii, et alia Spiritus Sancti;” 彼らは、その者は神を三つの位格に分割する(区別する)、また「アタナシウスの教え」のこれらのことばにしがみつく、「父は一つの位格である、子は他のもの、また聖霊はたのもの」。

tum illi his, “Pater est Deus, Filius est Deus, et Spiritus Sanctus est Deus,” illi, inquam, non possunt unum Deum facere ex tribus; なおまた、彼らはこれらに「父は神である、子は神である、また聖霊は神である」、彼らは、私は言う、三つから一つの神をつくることができない。

loqui quidem possunt quod sint Unus Deus, sed non possunt id cogitare. 確かに、話すことができる、唯一の神がいること、しかし、それを考えることはできない。

Pariter qui cogitant de Divino Domini ab aeterno ut de Secunda Persona Divinitatis, ac de Humano Ipsius in tempore sicut de humano alterius hominis, illi nec possunt aliter quam Dominum facere duos, utcunque in Doctrina Athanasiana dicitur quod Divinum et Humanum Ipsius sint una Persona, unita sicut anima et corpus. 同じく、永遠からの主の神性について、神性の第二の位格のように考える者は、そして時間の中のその方の人間性について他の人間の人間性についてのように、彼らは主を二つにつくること以外に異なってできない、どれほど「アタナシウスの教え」の中に言われていても、その方の神性と人間性は一つの位格であること、霊魂と身体のように結合した。

[4] Quod Draco dicatur “rufus,” est quia “rufum” significat falsum ex malis concupiscentiarum, quod est falsum infernale. [4] 竜が「赤い」と言われることは、「赤」が欲望の悪からの虚偽を意味するからである、それは地獄の虚偽である。

Nunc quia haec duo Essentialia doctrinae in Ecclesiis Reformatorum sunt falsa, et falsa devastant Ecclesiam, auferunt enim vera et bona ejus, ideo repraesentata sunt per “Draconem.” さて、改革派教会の中の教えのこれら二つの本質的なものは虚偽であるので、また虚偽は教会を荒らす、というのは、その真理と善を取り去るから、それゆえ、「竜」によって表象された。

Causa est, quia per “Draconem” in Verbo significatur devastatio Ecclesiae, ut constare potest ex sequentibus his locis: 理由がある、みことばの中の「竜」によって教会の荒廃が意味されるからである、続くもののこれらの箇所から明らかにすることができるように――

“Dabo Hierosolymam in acervos, habitaculum Draconum, et urbes Jehudae redigam in vastitatem” (Jerem. ix. 10{1} [B.A. 11]); 「わたしはエルサレムを堆積にする、竜の住まいにする、またユダの都を荒廃へ追いやる」(エレミヤ9:11)。

“Ecce venit tumultus magnus e terra septentrionis, ad redigendum urbes Jehudae in vastitatem, habitaculum Draconum” (Jerem. x. 22); 「見よ、大きな騒動が北の地からやって来る、ユダの都を荒廃へ追いやるために、竜の住まい〔へ〕」(エレミヤ10:22)。

“Fiet Chazor in habitaculum Draconum, desolationem usque in saeculum” (Jerem. xlix. 33); 「ハツォルは竜の住まいとなる、永遠にまでも荒涼〔の〕」(エレミヤ49:33)。

“Ut sit habitaculum Draconum, atrium filiabus noctuae” (Esaj. xxxiv.13); 「竜の住まいであるように、夜の鳥(フクロウ)の娘の前庭」(イザヤ34:13)。

“In habitaculo Draconum cubile ejus” (Esaj. xxxv. 7); 「竜の住まいの中に彼の寝床〔がある〕」(イザヤ35:7)。

“Ibo spoliatus et nudus, faciam planctum sicut Dracones, et luctum sicut filiae noctuae” (Mich. i. 8{2}). 「私は強奪されてまた裸で行こう、悲嘆をなす、竜のように、また嘆きを夜の鳥(フクロウ)のように」(ミカ1:8)。

“Clamavi, frater factus sum Draconibus, et socius filiabus ululae” (Hiobxxx. 28, 29); 「私は叫んだ、私は竜の兄弟となった、またメンフクロウ(ミミズク)の娘の仲間に」(ヨブ記30:28, 29)。

“Respondebunt Ijim in palatiis ejus, et Dracones in templis” (Esaj. xiii 22); 「イッイーム(フクロウ)はその宮殿の中で、また竜は神殿の中で答えるであろう」(イザヤ13:22)。

“Sit Babel acervus, Habitaculum Draconum, in sibilum et stuporem” (Jerem. li. 37); 「バビロンは堆積である(になる)、竜の住まいに、あざけりの口笛、また驚きの中で」(エレミヤ51:37)。

“Contrivisti nos in loco Draconum, et obduxisti super nos umbram mortis (Psalm. xliv. 20{3} [B.A. 19]); 「あなたは竜のところで私たちを粉砕した(contero)、死の陰で私たちをおおった」(詩篇44:19)。

“Posui montes Esavi vastitatem, et haereditatem ejus Draconibus deserti” (Malach.{4} i. 3). 「わたしはエサウの山を荒廃を置く、また彼の相続を荒野の竜に」(マラキ1:3)。

(Praeter alibi, ut Esaj. xliii. 20; Jerem. xiv. 6; Psalm. xci. 13, 14; Deutr. xxxii. 33.) (ほかに他の箇所に、例えば、イザヤ43:20、エレミヤ14:6、詩篇91:13, 14、申命記32:33)。

[5] Quod per “Draconem” hic intelligantur qui in sola fide sunt, et opera Legis ut non salutifera rejiciunt, aliquoties per vivam experientiam in mundo spirituali testatum mihi factum est. [5] 「竜」によってここに信仰のみの中にいる者が意味されることが、また律法の働きを救いをもたらさないもののように退ける、数回、霊界の中の生きた経験によって証明が私になされた。

Vidi plura millia ex illis in caetus collecta, et tunc e longinquo visa sunt sicut Draco cum longa cauda, quae apparuit obsita spiculis sicut sentis, quae significabant falsa. 私は彼らからの数千の者を見た、集団の中に集まった、またその時、遠方から長い尾とともに竜のように見られた、それはイバラのような鋭い突起(針)でおおわれて見えた、それらは虚偽を意味した。

Semel etiam visus est Draco adhuc major, qui elato dorso erexit caudam usque versus Caelum cum conatu detrahendi stellas inde: 一度、さらに大きな竜もまた見られた、それは持ち上げられた背中で尾を天界の方向まで立てた、そこから星を引きずり落とす努力とともに。

ita coram oculis meis manifestatum est, quod per “Draconem” non alii intelligantur. そのように私の目の前に明らかにされた、「竜」によって他の者が意味されないこと。

@1 10 pro “11” 注1 「11」の代わりに 10

@2 8 pro “5” 注2 「5」の代わりに 8

@3 20 pro “19, 20″ 注3 「19, 20」の代わりに 20

@4 Malach. pro “Mich.”  注4 「Mich.」の代わりに Malach.

 

(3) 訳文

 537「また、見よ、大きな赤い竜」は、改革派教会の中の彼らを意味する、その者は神を三つ、主を二つとする、またその者は仁愛を信仰から分離し、後者を、また同時に前者でなく、救いをなすものとする。

 これらの者が、ここにまた続くものの中で「竜」よって意味される者である。というのは、新しい教会の二つの本質的なものに反しているからである、それらは、本質と位格で唯一の神であること、その中に三一性があり、その神は主であること、なおまた仁愛と信仰は本質とその形のように一つであること、また悪を行なってはならないことである十戒の戒めにしたがって生きる者以外に、仁愛と信仰がないことである。また、ある者が悪を神に対する罪として避けて、それを行なわなければ行なわないほど、それだけ仁愛のものである善を行ない、信仰のものである真理を信じる。

 [2] 神を三つとし、主を二つとし、そして仁愛を信仰から分離し、また後者を、同時に前者でなく、救うものとする者は、新しい教会のそれら二つのものに反していることが、熟考するそれぞれの者から見られることができる。「神を三つとする、また主を二つとする者」が言われる、三つの位格について、三つの神についてのように考え、そして主の人間性をその方の神性から分離する者が意味される。信仰のきまり文句から、「父なる神が子ゆえに聖霊を送られますように」と祈るだれが異なって考え、そして異なって考えることができるのか。

 父なる神へ向けて、一つの神へ向けて、また子ゆえにもう一つの〔の神〕についてのように、また聖霊について、第三のもの〔神〕についてのように祈らないか。そのことから、そのように祈る時、たとえ、ある者が自分の思考の中で三つの位格を一つの神にしても、それでも分割する、すなわち、自分の考えを三つの神に分割することが明らかである。

 同じ信仰のきまり文句でもまた、その時、主の人間性についてだけ、また同時にその方の神性について考えられないので、主を二つにする、なぜなら、「子ゆえに」は、十字架で苦しまれたその方の人間性ゆえにであるからである。

 これらから今や、「女の〔その〕子を食い尽すことを欲し」、そしてその後、「女をその子のために荒野の中までも追跡した」「竜」によって意味される者がだれであるか明らかにすることができる。

 [3] 竜が「大きい」と言われるのは、改革派教会のすべての者は、神を三つの位格に分割し、そしてひとえに信仰を救うものとするからである。ほかに、ここにまたそこに、三一性についてまた信仰について同様に信じない他の者がいる。神を三つの位格に分割する者は、「アタナシウスの教え」の「父は一つの位格であり、子は別の位格、また聖霊は別の位格である」のことばにしがみつく。

なおまた、これらに「父は神であり、子は神であり、聖霊は神である」とある、私は言う、彼らは三つから一つの神をつくることができない。確かに、唯一の神がいる、と話すことができる、、しかし、それを考えることはできない。

 同じく、永遠からの主の神性について、神性の第二の位格のように、そして時間の中のその方の人間性について他の人間の人間性についてのように考える者は、彼らは、その方の神性と人間性は霊魂と身体のように結合した一つの位格であることが「アタナシウスの教え」の中にどれほど言われていても、主を二つにしてしまうことしかできない。

 [4] 竜が「赤い」と言われるのは、「赤」が欲望の悪からの虚偽を意味するからである、それは地獄の虚偽である。

 さて、改革派教会の中の教えのこれら二つの本質的なものは虚偽であり、虚偽は教会を荒らすので、というのは、その真理と善を取り去るから、それゆえ、「竜」によって表象された。

 その理由は、みことばの中の「竜」によって、続くもののこれらの箇所から明らかにすることができるように、教会の荒廃が意味されるからである――

 

 「わたしはエルサレムを堆積に、竜の住まいにする、またユダの都を荒廃させる」(エレミヤ9:11)。

 「見よ、大きな騒動が北の地からやって来る、ユダの都を荒廃させ、竜の住みかとするために」(エレミヤ10:22)。

 「ハツォルは永遠に荒涼の竜の住みかとなる」(エレミヤ49:33)。

 「竜の住みか、夜の鳥(フクロウ)の娘の前庭であるように」(イザヤ34:13)。

 「竜の住みかの中に彼の寝床〔がある〕」(イザヤ35:7)。

 「私は強奪され、裸で行こう、竜のように悲嘆し、夜の鳥(フクロウ)のように嘆く」(ミカ1:8)。

 「私は叫んだ。私は竜の兄弟、ミミズクの娘の仲間となった」(ヨブ記30:28, 29)。

 「イッイーム(フクロウ)はその宮殿の中で、竜は神殿の中で答えるであろう」(イザヤ13:22)。

 「バビロンは、あざけりの口笛、また驚きの中で堆積に、竜の住まいにになる」(エレミヤ51:37)。

 「あなたは竜のところで私たちを粉砕し、死の陰で私たちをおおった」(詩篇44:19)。

 「わたしはエサウの山に荒廃を、荒野の竜に彼の相続を置く」(マラキ1:3)。

 (ほかに他の箇所に、例えば、イザヤ43:20、エレミヤ14:6、詩篇91:13, 14、申命記32:33)。

 

 [5] 「竜」によってここに信仰のみの中にいる、また律法の働きを救いをもたらさないもののように退ける者が意味されることが、数回、霊界の中の生きた経験によって私に証明された。

 私は、集団に集まった数千の者を見た、その時、遠方から長い尾とともに竜のように見られ、それは虚偽を意味したイバラのような鋭い突起(針)でおおわれて見えた。

 一度、さらに大きな竜もまた見られた、それは持ち上げられた背中で尾を天界の方向まで、そこから星を引きずり落とす努力とともに、立てた。そのように私の目の前に、「竜」によって他の者が意味されないことが明らかにされた。