原典講読『啓示された黙示録』 571

(1) 原文

571. ” Et super capitibus suis nomen blasphemiae,” significat negationem Divini Humani Domini, et doctrinam Ecclesiae non ex Verbo, sed ex propria intelligentia exclusam.―Per “septem capita” significatur insania ex meris falsis, ut supra (n. 568); et haec insania loquitur blasphemiam, dum negat Divinum Domini in Humano Ipsius; et quoque dum doctrinam Ecclesiae non ex Verbo desumit, sed illam ex propria intelligentia excludit. Quod primum attinet, quod blasphemia sit negare Divinum Domini in Humano Ipsius, est quia ille qui negat, est contra fidem in universo Christiano Orbe receptam, quae Athanasiana vocatur, ubi manifeste dicitur, Quod in Jesu Christo Deus et Homo, hoc est, Divinum et Humanum, non sint duo, sed unum, et quod sint una Persona, unita ut anima et corpus; quare qui negant Divinum in Humano Ipsius, non procul sunt a Socinianis et Arianis, nimirum tunc quando de Solo Humano Domini sicut de humano alterius hominis, et prorsus nihil tunc de Divino Ipsius ab aeterno, cogitant. [2] Quod alterum attinet, quod sit blasphemia doctrinam Ecclesiae non ex Verbo desumere, sed illam ex propria intelligentia excludere, est quia Ecclesia est ex Verbo, et talis est qualis ei intellectus Verbi, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 76-79); et Doctrina quod sola Fides, hoc est, Fides absque Operibus Legis, justificet et salvet, non est ex Verbo, sed ex unico dicto Pauli (Rom. iii. 28), false intellecto (videatur n. 417); et omne falsum doctrinae non aliunde originem ducit quam ex propria intelligentia. Quid enim universalius in Verbo docetur quam fugere malum et facere bonum, et quid ibi exstantius quam quod Deus amandus sit, et quod proximus; et quis non videt quod nemo amare proximum possit nisi vivat secundum opera Legis, et qui non amat proximum nec amat Deum; nam in amore proximi Dominus Se cum homine et homo se cum Domino conjungit, hoc est, Dominus et homo in illo amore simul sunt; et quid est amare proximum, quam non facere ei malum, secundum praecepta Decalogi (Rom. xiii. 8-11); et quantum homo non vult facere proximo malum, tantum vult ei facere bonum. Ex his patet quod blasphemia sit, Opera hujus Legis excludere a salvatione, ut faciunt qui solam Fidem, quae est Fides separata a bonis Operibus, unice salvificam faciunt. Per “blasphemiam,” Matth. xii. 31, 32. Apoc. xvii. 3, Esaj. xxxvii. 6, 7, 23, 24, intelligitur negare Divinum Domini, ut faciunt Sociniani, et negare Verbum; nam qui ita negant Divinum Domini, non potest intrare Caelum, Divinum enim Domini est omne in omnibus Caeli; et qui negat Verbum, is negat omnia religionis.

 

(2) 直訳

571. ” Et super capitibus suis nomen blasphemiae,” significat negationem Divini Humani Domini, et doctrinam Ecclesiae non ex Verbo, sed ex propria intelligentia exclusam.― 571「またその頭の上に冒涜の名前」は、主の人間性の否定を意味する、またみことばからでない教会の教えを、しかし、自己の知性から考え出された。

Per “septem capita” significatur insania ex meris falsis, ut supra (n. 568); 「七つの頭」によって、虚偽そのものからの狂気が意味される、上のように(568番)。

et haec insania loquitur blasphemiam, dum negat Divinum Domini in Humano Ipsius; また、この狂気は冒涜を話す、主の神性が否定される時、その方の人間性の中の。

et quoque dum doctrinam Ecclesiae non ex Verbo desumit, sed illam ex propria intelligentia excludit. そしてまた教会の教えをみことばから引き出さない時、しかし、それを自己知性から考え出す。

Quod primum attinet, quod blasphemia sit negare Divinum Domini in Humano Ipsius, est quia ille qui negat, est contra fidem in universo Christiano Orbe receptam, quae Athanasiana vocatur, ubi manifeste dicitur, Quod in Jesu Christo Deus et Homo, hoc est, Divinum et Humanum, non sint duo, sed unum, et quod sint una Persona, unita ut anima et corpus; 第一のものについては、主の神性を否定することが冒涜であること、その方の人間性の中の、彼らは、その者は否定する、全キリスト教界の中で受け入れられた信仰に反抗するするからである、それはアタナシウスのものと呼ばれる、そこにはっきりと言われている、イエス・キリストの中の神と人間は、すなわち、神性と人間性は、二つではなく、しかし一つであること、また一つの位格であること、霊魂と身体のように結合された

quare qui negant Divinum in Humano Ipsius, non procul sunt a Socinianis et Arianis, nimirum tunc quando de Solo Humano Domini sicut de humano alterius hominis, et prorsus nihil tunc de Divino Ipsius ab aeterno, cogitant. それゆえ、その方の人間性の中の神性を否定する者は、離れていない、ソッツィーニの信奉者とアリウス主義の信奉者から、確かにその時、主の人間性だけについて、他の人間の人間性についてのように、またまったく何も、その時、永遠からのその方の神性について考えない時。

[2] Quod alterum attinet, quod sit blasphemia doctrinam Ecclesiae non ex Verbo desumere, sed illam ex propria intelligentia excludere, est quia Ecclesia est ex Verbo, et talis est qualis ei intellectus Verbi, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 76-79); [2] 第二のものについては、教会の教えをみことばから引き出さないことが冒涜であること、しかし、それらを自己知性から考え出すこと、教会はみことばからであるからである、またそのようなものである、彼にみことばの理解はこのようなもの☆、『新しいエルサレムの教え 聖書について』(76-79番)参照。

☆ 有名な相関文「qualis~talis~」です。qualis homo talis vita は、このような人間にそのような生活〔がある〕、「破れ鍋にも、とじ蓋」のことばを思います。

et Doctrina quod sola Fides, hoc est, Fides absque Operibus Legis, justificet et salvet, non est ex Verbo, sed ex unico dicto Pauli (Rom. iii. 28), false intellecto (videatur n. 417); また教えは、それは、信仰のみ、すなわち、律法の働きなしの信仰は、義とする、また救う、みことばからではない、しかし、パウロの唯一の言ったことから、誤まって理解した(417番に見られる)。

et omne falsum doctrinae non aliunde originem ducit quam ex propria intelligentia. また教えのすべての虚偽は他の場所から、源泉〔から〕導かれない、自己知性から以外の。

Quid enim universalius in Verbo docetur quam fugere malum et facere bonum, et quid ibi exstantius quam quod Deus amandus sit, et quod proximus; というのは、みことばの中に普遍的なものが何が教えられているか、悪を避けることまた善を行なうこと以外に、また何がそこにさらに明らかなのか、神を愛さなければならないこと、また隣人を〔愛さなければならない〕こと以外に。

et quis non videt quod nemo amare proximum possit nisi vivat secundum opera Legis, et qui non amat proximum nec amat Deum; また、だれが見ないか、だれも隣人を愛することができないこと、律法の働きにしたがって生きないなら、またその者は隣人を愛さない、神を愛しもしない。

nam in amore proximi Dominus Se cum homine et homo se cum Domino conjungit, hoc est, Dominus et homo in illo amore simul sunt; なぜなら、隣人への愛の中で主はご自分を人間と、また人間は自分自身を主と結合するからである、すなわち、主と人間はその愛の中で一緒に(同じ場所に)いる。

et quid est amare proximum, quam non facere ei malum, secundum praecepta Decalogi (Rom. xiii. 8-11); また、隣人を愛することは何であるか、彼に悪を行なわないこと以外の、十戒の戒めにしたがって(ローマ13:8-11)。

et quantum homo non vult facere proximo malum, tantum vult ei facere bonum. また、どれだけ人間が隣人を愛するか〔によって〕、それだけ彼に善を行なうことを欲する。

Ex his patet quod blasphemia sit, Opera hujus Legis excludere a salvatione, ut faciunt qui solam Fidem, quae est Fides separata a bonis Operibus, unice salvificam faciunt. これらから明らかである、冒涜であること、この律法の働きを排除することが、信仰のみの者が行なうように、それは善の働きから分離した信仰である、もっぱら(ひとえに)救いをなすもとにする。

Per “blasphemiam,” Matth. xii. 31, 32. Apoc. xvii. 3, Esaj. xxxvii. 6, 7, 23, 24, intelligitur negare Divinum Domini, ut faciunt Sociniani, et negare Verbum; 「冒涜」(マタイ12:31, 32、黙示録17:3、イザヤ37:6, 7, 23, 24)によって、主の神性を否定することが意味される、ソッツィーニの信奉者が行なうような、またみことばを否定すること。

nam qui ita negant Divinum Domini, non potest intrare Caelum, Divinum enim Domini est omne in omnibus Caeli; なぜなら、そのように主の神性を否定する者は、天界に入ることができないからである、というのは、主の神性は天界のすべてのものの中のすべてであるから。

et qui negat Verbum, is negat omnia religionis. また、みことばを否定する者は、彼は宗教のすべてのものを否定する。

 

(3) 訳文

 571「また、その頭の上に冒涜の名前」は、主の人間性の否定を、また、みことばからでなく、自己知性から考え出された教会の教えを意味する。

 「七つの頭」によって、前のように、虚偽そのものからの狂気が意味される(568番)。また、この狂気によって、主の人間性の中のその神性が否定される時、そしてまた、みことばから教会の教えを引き出さない、しかし、それを自己知性から考え出す時、冒涜が話される。

 主の人間性の中のその神性を否定することが冒涜である第一のものについては、否定する者が、全キリスト教界の中で受け入れられたアタナシウスのものと呼ばれる、信仰に反抗するからである、そこにはっきりと言われている、イエス・キリストの中の神と人間は、すなわち、神性と人間性は、二つではなく一つであること、また、霊魂と身体のように結合された一つの位格であること。それゆえ、その方の人間性の中の神性を否定する者は、ソッツィーニの信奉者とアリウス主義の信奉者から離れていない、確かにその時、主の人間性だけについて、他の人間の人間性についてのように〔考えており〕、またその時、永遠からのその方の神性についてまったく何も考えていない。

 [2] みことばから教会の教えを引き出さないで、それらを自己知性から考え出すことが冒涜である第二のものについては、みことばから教会があり、また、みことばは、彼が理解するような、そのようなものであるからである、『新しいエルサレムの教え 聖書について』(76-79番)参照。また、信仰のみの教えは、すなわち、律法の働きなしに、義とし、救う信仰は、みことばからではない、しかし、誤まって理解された、パウロの唯一の言ったことからである(417番に見られる)。また、教えのすべての虚偽は、自己知性から以外の他の源泉から導かれない。

 というのは、みことばの中に、悪を避けることまた善を行なうこと以外に普遍的な何が教えられているのか、また何がそこに、神を愛し、隣人を愛さなければならないこと以外にさらに明らかなのか。また、律法の働きにしたがって生きないなら、だれも隣人を愛することができない、またその者は隣人を愛さない、神を愛しもしないことをだれが見ないか。なぜなら、隣人への愛の中で、主はご自分を人間と、また人間は自分自身を主と結合する、すなわち、主と人間はその愛の中で一緒にいるからである。また、隣人を愛することは、十戒の戒めにしたがって彼に悪を行なわないこと以外の何なのか(ローマ13:8-11)。また、人間は隣人を愛しれば愛すほど、それだけ彼に善を行なうことを欲する。

 これらから、善の働きから分離した信仰である「信仰のみ」の者が行なうように、もっぱら救いをなすもとにし、この律法の働きを排除することは冒涜であることが明らかである。

 「冒涜」(マタイ12:31, 32、黙示録17:3、イザヤ37:6, 7, 23, 24)によって、ソッツィーニの信奉者が行なうような、主の神性を否定すること、またみことばを否定することが意味される。なぜなら、そのように主の神性を否定する者は、天界に入ることができないからである、というのは、主の神性は天界のすべてのものの中のすべてであり、みことばを否定する者は、宗教のすべてのものを否定するからである。