原典講読『啓示された黙示録』 第13章(各節の内容、原文)

CONTENTA SINGULORUM VERSUM.

個々の(各個の)節の内容

(1) 原文

1. ” Et vidi ex Mari Bestiam ascendentem,” significat Laicos, in Ecclesiis Reformatorum, qui in doctrina et fide Draconis sunt de Deo et de Salvatione [n. 567]; ” habentem capita septem,” significat insaniam ex meris falsis [n. 568]; ” et cornua decem,” significat potentiam multam [n. 569]; ” et super cornubus suis decem diademata,” significat potentiam falsificandi multa vera Verbi [n. 570]; ” et super capitibus suis nomen blasphemiae,” significat negationem Divini Humani Domini, et doctrinam Ecclesiae non ex Verbo, sed ex propria intelligentia exclusam [n. 571].

2. ” Et Bestia quam vidi, similis pardo,” significat haeresin destructivam Ecclesiae, quia ex veris Verbi falsificatis [n. 572]; ” et pedes ejus sicut ursi,” significat plenam fallaciis ex Sensu literae Verbi lecto sed non intellecto [n. 573]; ” et os ejus sicut os leonis,” significat ratiocinationes ex falsis sicut ex veris [n. 574]; ” et dedit illi Draco virtutem suam. et thronum suum, et potestatem magnam,” significat quod haereticum illud per receptionem a Laicis valeat et regnet [n. 575].

3. ” Et vidi unum capitum ejus sicut sauciatum in mortem,” significat quod doctrina de sola Fide non concordet cum Verbo, ubi toties Opera mandantur [n. 576]; ” et plaga mortis ejus sanata est,” significat medelam ejus, de qua [n. 577]; ” et admirata tota terra post Bestiam,”significat quod tunc doctrina et fides illa cum gaudio recepta sit [n. 578].

4. ” Et adoraverunt Draconem, qui dedit potestatem Bestiae,” significat agnitionem quod sit qualis est data ab antesignanis et docentibus, qui fecerunt illam valere per receptionem a communi caetu [n. 579]; ” et adoraverunt Bestiam,” significat agnitionem a communi caetu, quod sancta veritas sit [n. 580]; ” dicentes, Quis similis Bestiae, quis potest pugnare cum ea,” significat excellentiam illius doctrinae, quia a nemine contradici potest [n. 581].

5. ” Et datum ei os loquens magna et blasphemias,” significat quod doceat mala et falsa [n. 582]; ” et data ei potestas faciendi menses quadraginta duos,” significat copiam docendi et faciendi mala et falsa doctrinae istius usque ad finem illius Ecclesiae, dum principium Novae [n. 583].

6. [” Et aperuit os suum in blasphemiam adversus Deum et Nomen Ipsius,” significat effata illorum, quae sunt scandala, contra Ipsum Divinum et Divinum Humanum Domini, et simul contra omne Ecclesiae ex Verbo, per quod Dominus colitur] [n. 584]; ” et Tabernaculum Ipsius et eos in Caelo habitantes,” significat scandala contra Ecclesiam caelestem Domini et contra Caelum [n. 585].

7. ” Et datum ei bellum facere cum sanctis et vincere illos,” significat quod impugnaverint Divina vera Verbi et prostraverint illa [n. 586]; ” et data ei potestas super omnem tribum et linguam et gentem,” significat sic dominium super omnia Ecclesiae, tam quae ejus doctrinae quam quae ejus vitae sunt [n. 587].

8. ” Et adorabunt(1) eam omnes habitantes super terra quorum non scripta nomina in Libro vitae Agni,” significat quod omnes haereticum illud pro sancto Ecclesiae agnoverint, praeter illos qui crediderunt in Dominum [n. 588]; ” occisi a fundatione mundi,” significat Divinum Humanum Domini non agnitum ab instauratione Ecclesiae [n. 589].

9. ” Si quis habet aurem audiat,” significat quod ad haec attendant qui volunt sapere [n. 590].

10. ” Si quis captivitatem duxerit, in captivitatem abibit,” significat quod qui haereticum illud alios a bene credendo et a bene vivendo abducit, a suismet falsis et malis in Infernum abducatur [n. 591]; ” si quis machaera occiderit, oportet eum machaera occidi,” significat quod qui per falsa destruit animam alterius, per falsa destruatur et pereat [n. 592]; [” hic est patientia et fides sanctorum,” significat quod homo Novae Ecclesiae Domini per tentationes ab illis exploretur qualis est quod vitam et quoad fides] [n. 593].

11. ” Et vidi aliam Bestiam ascendentem e Terra,” significat Clericos qui in doctrina et fide Draconis sunt de Deo et Salvatione [n. 594]; ” et habebat duo cornua similia Agno, et loquebatur sicut Draco,” significat qua loquantur, doceant et scribant ex Verbo, sicut Divinum Verum Domini foret, et tamen est verum falsificatum [n. 595].

12. ” Et potestatem prioris Bestiae omnem facit{1} coram illo,”significat quod confirmaverint dogmata, et quod per id valeant [n. 596]; ” et facit ut terra et habitantes in illa adorent Bestiam priorem, cujus sanata est plaga mortis ejus,” significat quod constabilitum sit ex confirmationibus quod pro sancto Ecclesiae agnosceretur, quod a communi caetu receptum est [n. 597].

@1 facit pro “fecit”

13. ” Et facit signa magna,” significat testificationes quod vera sint quae docent, tametsi sunt falsa [n. 598]; ” ut (et) ignem faciat descendere e Caelo in terram coram hominibus,” significat contestationes quod falsa illorum sint vera [n. 599].

14. ” Et(3) seducat habitantes super terra propter signa quae data ei facere coram Bestia,” significat quod per testificationes et contestationes inducant homines Ecclesiae in errores [n. 600]; ” dicens habitantibus super terra facere imaginem Bestiae, quae habet plagam machaerae et vixit,” significat quod adducant homines Ecclesiae pro doctrina recipere, quod Fides sit unicum medium salutis, propter causam de qua[n. 601].

15. ” Et datum et dare spiritum imagini Bestiae, ut et loquatur imago Bestiae,” significat quod permissum sit illis confirmare doctrinam illam per Verbum, ex quo sicut vivificata docetur [n. 602]; ” et faciat ut quicunque non adorant imaginem Bestiae occidantur,” significat quod pronuntient damnationem super illos qui non doctrinam fidei illorum pro sancta doctrina Ecclesiae agnoscunt [n. 603].

16. ” Et facit omnes parvos et magnos. et divites et pauperes, et liberos et servos,” significat omnes in illa Ecclesia ex quacunque conditione, eruditione et intelligentia sunt [n. 604]; ” ut det illis characterem super manu eorum dextra et super frontibus eorum,”significat quod nemo pro Christiano Reformato agnoscatur, nisi qui fide et amore recipit doctrinam illam [n. 605].

17. ” Et ut nemo possit emere aut vendere, si non habet characterem, aut nomen Bestiae, aut numerum nominis ejus,” significat quod nemini liceat ex Verbo docere nisi qui agnoscit illam, ac jurat in fidem et amorem ejus, aut in tale quod ei conforme est [n. 606].

18. ” Hic sapientia est, significat quod sapientis sit ex illis quae in hoc capite dicta et explicata sunt, videre et intelligere, qualis est doctrina et fides de Deo et de Salvatione apud Clericos [n. 607]; ” habens intelligentiam computet numerum Bestiae,” significat quod qui in illustratione a Domino est, cognoscere possit quale confirmationum istius doctrinae et fidei ex Verbo apud illos [n. 608]; ” numerus enim hominis est,” significat quale Verbi et inde Ecclesiae [n. 609]; ” numerus ejus sexcenta sexaginta sex,” significat quale hoc, quod ab illis omne verum Verbi falsificatum sit [n. 610].

原典講読『啓示された黙示録』 第13章(各節の内容、直訳)

(2) 直訳

1. ” Et vidi ex Mari Bestiam ascendentem,” significat Laicos, in Ecclesiis Reformatorum, qui in doctrina et fide Draconis sunt de Deo et de Salvatione [n. 567]; 1 「また、私は海から上がってくる獣を見た」は、平信徒を意味する、改革派教会の中の、その者は神についてと救いについて、竜の教えと信仰の中にいる(567番)。

” habentem capita septem,” significat insaniam ex meris falsis [n. 568]; 「七つの頭を持っている」は、虚偽そのものからの狂気を意味する(568番)。

” et cornua decem,” significat potentiam multam [n. 569]; 「また十の角」は、多くの力(権力)を意味する(569番)。

” et super cornubus suis decem diademata,” significat potentiam falsificandi multa vera Verbi [n. 570]; 「またその角の上に十の王冠」は、みことばの多くの真理を虚偽化する力(権力)を意味する(570番)。

” et super capitibus suis nomen blasphemiae,” significat negationem Divini Humani Domini, et doctrinam Ecclesiae non ex Verbo, sed ex propria intelligentia exclusam [n. 571]. 「またその頭の上に冒涜の名前」は、主の人間性の否定を意味する、またみことばからでない教会の教えを、しかし、自己の知性から考え出された(571番)。

2. ” Et Bestia quam vidi, similis pardo,” significat haeresin destructivam Ecclesiae, quia ex veris Verbi falsificatis [n. 572]; 2 「また、獣は、それを私は見た、ヒョウに似ていた」は、教会を破壊する異端を意味する、虚偽化されたみことばの真理から〔である〕ので(572番)。

” et pedes ejus sicut ursi,” significat plenam fallaciis ex Sensu literae Verbi lecto sed non intellecto [n. 573]; 「またその足は雌グマのよう〔であった〕」は、みことばの文字どおりの意味からの欺きに満ちた者を意味する、読まれた、しかし理解されなかった(572番)。

” et os ejus sicut os leonis,” significat ratiocinationes ex falsis sicut ex veris [n. 574]; 「またその口はライオンのよう〔であった〕」は、真理からのような虚偽からの(誤まった)推論を意味する(574番)。

” et dedit illi Draco virtutem suam, et thronum suum, et potestatem magnam,” significat quod haereticum illud per receptionem a Laicis valeat et regnet [n. 575]. 「またそれに竜は自分の力と、自分の王座と大きな力(権限)を与えた」は、平信徒により受け入れられたその異端が、力があるまた支配することを意味する(575番)。

3. ” Et vidi unum capitum ejus sicut sauciatum in mortem,” significat quod doctrina de sola Fide non concordet cum Verbo, ubi toties Opera mandantur [n. 576]; 3 「また、私は一つの頭を見た、死の中で傷つけられたような」は、信仰のみについての教えが、みことばと一致しないことを意味する、そこにこんなにしばしば働きが命令されている(576番)。

” et plaga mortis ejus sanata est,” significat medelam ejus, de qua [n. 577]; 「またその死の打撃はいやされた」は、その治療(治療法)が意味される、それについて(577番)。

” et admirata tota terra post Bestiam,” significat quod tunc doctrina et fides illa cum gaudio recepta sit [n. 578]. 「また全地は驚いた、獣の後ろに〔従った〕」は、その時、それらの教えと信仰が楽しさとともに受け入れられたことを意味する(578番)。

4. ” Et adoraverunt Draconem, qui dedit potestatem Bestiae,” significat agnitionem quod sit qualis est data ab antesignanis et docentibus, qui fecerunt illam valere per receptionem a communi caetu [n. 579]; 4 「また、彼らは竜を崇拝した、その者は獣に力(権限)を与えた」は、認知を意味する、指導者と教える者により与えられたようなものである、その者は、一般の集団により受け入れられたことによって、それらを力があるものにした(579番)。

” et adoraverunt Bestiam,” significat agnitionem a communi caetu, quod sancta veritas sit [n. 580]; 「また、彼らは獣を崇拝した」は、一般の集団からの認知を意味する、聖なる〝真理〝であること(580番)。

” dicentes, Quis similis Bestiae, quis potest pugnare cum ea,” significat excellentiam illius doctrinae, quia a nemine contradici potest [n. 581]. 「言って、だれが獣に似ているのか、だれが彼と戦うことができるのか」は、その教えの卓越を意味する、だれからも論駁されることができないからである(581番)。

5. ” Et datum ei os loquens magna et blasphemias,” significat quod doceat mala et falsa [n. 582]; 5 「また、彼に大きなことと冒涜を話す口が与えられた」は、悪と虚偽を教えることを意味する(582番)。

” et data ei potestas faciendi menses quadraginta duos,” significat copiam docendi et faciendi mala et falsa doctrinae istius usque ad finem illius Ecclesiae, dum principium Novae [n. 583]. 「また、彼に四十二(か)月、行なう(行動する)力(権限)が与えられた」は、その教えの悪と虚偽を教える、また行なう能力(機会)を意味する、その教会の終わりまでも、新しい〔教会の〕始まりの時(583番)。

6. [” Et aperuit os suum in blasphemiam adversus Deum et Nomen Ipsius,” significat effata illorum, quae sunt scandala, contra Ipsum Divinum et Divinum Humanum Domini, et simul contra omne Ecclesiae ex Verbo, per quod Dominus colitur] [n. 584]; 6 「また、彼は自分の口を、神に向かって(逆らって)冒涜的な発言(冒涜)の中へ開いた、その方の名前を冒涜すること」は、彼らの言説を意味する、それらは反感である、神性そのものと主の人間性に反抗する、また同時に、みことばからのすべての教会のものに反抗する、それによって主を礼拝する(584番)。

” et Tabernaculum Ipsius et eos in Caelo habitantes,” significat scandala contra Ecclesiam caelestem Domini et contra Caelum [n. 585]. 「またその方の幕屋を、また彼らを、天の中に住む者」は、主の天的な教会に反抗する、また天界に反抗する反感を意味する(585番)。

7. ” Et datum ei bellum facere cum sanctis et vincere illos,” significat quod impugnaverint Divina vera Verbi et prostraverint illa [n. 586]; 7 「また、彼に聖徒たちと戦いを行なうことが与えられた、また彼らに勝つこと」は、彼らがみことばの神的真理を攻撃したことを意味する、またそれらを投げ倒した(586番)。

” et data ei potestas super omnem tribum et linguam et gentem,”significat sic dominium super omnia Ecclesiae, tam quae ejus doctrinae quam quae ejus vitae sunt [n. 587]. 「また、彼にすべての部族と言語と国民の上に力(権限)が与えられた」は、このように、教会のすべてのものの上の支配を意味する、その教えのそれらも、その生活のものであるそれらも(587番)。

8. ” Et adorabunt(1) eam omnes habitantes super terra quorum non scripta nomina in Libro vitae Agni,” significat quod omnes haereticum illud pro sancto Ecclesiae agnoverint, praeter illos qui crediderunt in Dominum [n. 588]; 8 「また、彼を崇拝する(未来)、地の上のすべての住む者は、小羊のいのちの書の中にそれらの者の名前は書かれていない」は、すべての者が、その異端を教会の聖なるものとして認めた事を意味する、彼らを除いて、その者は主を信じた(588番)。

” occisi a fundatione mundi,” significat Divinum Humanum Domini non agnitum ab instauratione Ecclesiae [n. 589]. 「世の創造から殺された」は、主の神的人間性が教会の設立〔の時〕から認められなかった、を意味する(589番)。

9. ” Si quis habet aurem audiat,” significat quod ad haec attendant qui volunt sapere [n. 590]. 9 「もし、だれかが耳を持つなら、聞く(接続)」は、これらへ留意することを意味する、その者は賢明であることを欲する(590番)。

10. ” Si quis captivitatem duxerit, in captivitatem abibit,” significat quod qui haereticum illud alios a bene credendo et a bene vivendo abducit, a suismet falsis et malis in Infernum abducatur [n. 591]; 10 「もし、だれかが捕らわれた者(捕虜)を導くなら、〔その者は〕捕らわれた者(捕虜)の中へ立ち去る」は、その異端で他の者を善く信じるまた善く生きることから連れ去る者は、自分自身の虚偽と悪により地獄の中へ連れ去られることを意味する(591番)。

” si quis machaera occiderit, oportet eum machaera occidi,” significat quod qui per falsa destruit animam alterius, per falsa destruatur et pereat [n. 592]; 「もし、だれかが(片刃の)剣で殺すなら、彼を(片刃の)剣で殺されることをすべきである(当然である)」は、虚偽によって他の者の霊魂を破壊する者は、虚偽によって破壊される、また滅びることを意味する(592番)。

[” hic est patientia et fides sanctorum,” significat quod homo Novae Ecclesiae Domini per tentationes ab illis exploretur qualis est quod vitam et quoad fides] [n. 593]. 「ここに聖徒たちの忍耐と信仰がある」は、主の新しい教会の人間が、それら〔虚偽と悪〕からの試練によって、生活〔の〕ものと信仰〔の〕ものがどんなものであるか調べられることを意味する(593番)。

11. ” Et vidi aliam Bestiam ascendentem e Terra,” significat Clericos qui in doctrina et fide Draconis sunt de Deo et Salvatione [n. 594]; 11 「また、私は地から上がってくるもう一つの獣を見た」は、聖職者を意味する、その者は神と救いについて竜の教えと信仰の中にいる(594番)。

” et habebat duo cornua similia Agno, et loquebatur sicut Draco,”significat qua loquantur, doceant et scribant ex Verbo, sicut Divinum Verum Domini foret, et tamen est verum falsificatum [n. 595]. 「また、小羊に似た二つの角を持った、また竜のように話した」は、彼らが、みことばから話す、教える、また書くものが、主の神的真理であるようである、またそれでも虚偽化された真理であることを意味する(595番)。

12. ” Et potestatem prioris Bestiae omnem facit{1} coram illo,”significat quod confirmaverint dogmata, et quod per id valeant [n. 596]; 12 「また、前の獣のすべての力(権限)を彼らの前で行なう」は、彼らが教義を確信することを意味する、またそれによって力があること(596番)。

” et facit ut terra et habitantes in illa adorent Bestiam priorem, cujus sanata est plaga mortis ejus,” significat quod constabilitum sit ex confirmationibus quod pro sancto Ecclesiae agnosceretur, quod a communi caetu receptum est [n. 597]. 「また地とその中に住む者は前の獣を崇拝する、その、その死の打撃がいやされた」は、確信から確立されたことを意味する、教会の聖なるものとして認められることが、一般の集団により受け入れられたこと(597番)。

@1 facit pro “fecit” 注1 「fecit」の代わりにfacit

13. ” Et facit signa magna,” significat testificationes quod vera sint quae docent, tametsi sunt falsa [n. 598]; 13 「また、大きなしるしを行なう」は、証明を意味する、真理であること、それらを彼らが教える、それでも虚偽である(598番)。

” ut (et) ignem faciat descendere e Caelo in terram coram hominibus,” significat contestationes quod falsa illorum sint vera [n. 599]. 「そのようにまた火を天から降らせるような、地の中の人間の前に」は、証言(宣誓)を意味する、彼らの虚偽が真理であること(599番)。

14. ” Et(3) seducat habitantes super terra propter signa quae data ei facere coram Bestia,” significat quod per testificationes et contestationes inducant homines Ecclesiae in errores [n. 600]; 14 「また、地の上に住む者を惑わす、しるしのために、それを彼に獣の前に行なうことが与えられた」は、証明と証言(宣誓)によって、教会の人間を間違いの中へ導き入れることを意味する(600番)。

” dicens habitantibus super terra facere imaginem Bestiae, quae habet plagam machaerae et vixit,” significat quod adducant homines Ecclesiae pro doctrina recipere, quod Fides sit unicum medium salutis, propter causam de qua [n. 601]. 「言って、地の上に住む者が獣の像をつくること、それは(片刃の)剣の打撃を持つ(受けた)、また生きる」は、教会の人間を引き寄せることを意味する、教えを受け入れることのために、信仰が救いの唯一の手段であること、そのことについて〔すでに述べたそ〕の理由のために(601番)。

15. ” Et datum et dare spiritum imagini Bestiae, ut et loquatur imago Bestiae,” significat quod permissum sit illis confirmare doctrinam illam per Verbum, ex quo sicut vivificata docetur [n. 602]; 15 「また、彼に獣の像に息を与えることが与えられた、そのようにまた、獣の像が話す」は、彼らにその教えをみことばから確信することがるされたことを意味する、そのことから活気づけられた(生命を与える)もののように教えられる(602番)。

” et faciat ut quicunque non adorant imaginem Bestiae occidantur,”significat quod pronuntient damnationem super illos qui non doctrinam fidei illorum pro sancta doctrina Ecclesiae agnoscunt [n. 603]. 「まただれでも獣の像を崇拝しない〔者を〕殺されるようにする」は、彼らの上に断罪を宣言することを意味する、その者は彼らの信仰の教えを教会の聖なる教えとして認めない(603番)。

16. ” Et facit omnes parvos et magnos. et divites et pauperes, et liberos et servos,” significat omnes in illa Ecclesia ex quacunque conditione, eruditione et intelligentia sunt [n. 604]; 16 「また、すべての者に行なう、小さい者や大きい者、また富んだ者や貧しい者、自由な者や奴隷に」は、その中にすべての者が、どんな状態(境遇)、学問(学識)、また知性からでもいる(604番)。

” ut det illis characterem super manu eorum dextra et super frontibus eorum,” significat quod nemo pro Christiano Reformato agnoscatur, nisi qui fide et amore recipit doctrinam illam [n. 605]. 「彼らに、彼らの右手の上に、また彼らの額の上に(特別な)しるしを与えるように」は、だれも改革派のキリスト教として認められないことを意味する、その者は信仰と愛でそれらの教えを受け入れないなら(605番)。

17. ” Et ut nemo possit emere aut vendere, si non habet characterem, aut nomen Bestiae, aut numerum nominis ejus,” significat quod nemini liceat ex Verbo docere nisi qui agnoscit illam, ac jurat in fidem et amorem ejus, aut in tale quod ei conforme est [n. 606]. 17 「また、だれも買うことまたは売ることができないように、もし獣の(特別な)しるし、すなわち、名前を、すなわち、その名前の数を持たないなら」は、だれにもみことばから教えることが許されないこと、その者がそれらを認めないなら、そして誓う、彼の信仰と愛の中で、またはそれらものの中で、それに一致をもたらすもの(606番)。

18. ” Hic sapientia est, significat quod sapientis sit ex illis quae in hoc capite dicta et explicata sunt, videre et intelligere, qualis est doctrina et fides de Deo et de Salvatione apud Clericos [n. 607]; 18 「ここに知恵がある」は、それらから知恵のものであることを意味する、それらはこの章の中で言われた、また説明された、見ることまた理解することが、聖職者のものと神についてと救いについて教えと信仰のようなものである(607番)。

” habens intelligentiam computet numerum Bestiae,” significat quod qui in illustratione a Domino est, cognoscere possit quale confirmationum istius doctrinae et fidei ex Verbo apud illos [n. 608]; 「知性を持っている者は獣の数を数える(未来)」は、主からの照らしの中にいる者が、知ることができることを意味する、彼らのもとの、みことばからのその教えと信仰がどんなものか(608番)。

” numerus enim hominis est,” significat quale Verbi et inde Ecclesiae[n. 609]; 「というのは、人間の数であるから」は、みことばの、またここから教会の性質を意味する(609番)。

” numerus ejus sexcenta sexaginta sex,” significat quale hoc, quod ab illis omne verum Verbi falsificatum sit [n. 610]. 「その数は六百六十六」は、この性質を意味する、彼らによりみことばのすべての真理が虚偽化されたこと(610番)。