(1) 原文
541. [Vers. 4.] ” Et cauda sua traxit tertiam partem stellarum Caeli, et projecit in terram,” significat quod per falsificationes veritatum Verbi omnes cognitiones spirituales boni et veri abalienaverint ab Ecclesia, et per applicationes ad falsa plane destruxerint.―Per “caudam,” ubi de illis qui haeretica confirmaverunt ex Verbo agitur, significantur vera Verbi falsificata (n. 438); per “stellas” significantur cognitiones spirituales boni et veri (n. 51, 420); per “tertiam partem” significantur omnia (n. 400, 505); et per “trahere e Caelo, et projicere in terram,” significatur abalienare ab Ecclesia, et plane destruere; nam cum detrahuntur e Caelo, etiam detrahuntur ab Ecclesia, quia omne verum Verbi a Domino per Caelum insinuatur homini Ecclesiae: nec per aliud detrahuntur vera quam per falsificationes illorum in Verbo, quoniam ibi et inde sunt vera Caeli et Ecclesiae.
[2] Quod omnia vera Verbi ab illis, qui per “Draconem” (de quibus supra. n. 537) intelliguntur, sint destructa, non potest ab aliquo in mundo credi, et usque sunt ita destructa, ut non unum verum doctrinale supersit: hoc exploratum est in mundo spirituali apud doctos e clero, ac inventum est. Causas scio, sed hic modo dicam unam: Asserunt, quod quicquid procedit ex hominis voluntate et judicio, non sit bonum, et quod ideo bona charitatis seu bona opera, quia fiunt ab homine, nihil conferant ad salutem, sed sola fides; cum tamen unicum ex quo homo est homo, et per quod conjungitur Domino, est id quod possit facere bonum et credere verum sicut ex se, hoc est, sicut ex sua voluntate secundum suum judicium. Si auferretur hoc unicum, etiam simul auferretur omne conjunctivum hominis cum Domino ac Domini cum homine; est enim illud reciprocum amoris, quod Dominus dat unicuivis qui nascitur homo, quod etiam conservat apud illum usque ad finem vitae ejus, et postea in aeternum. Si hoc auferretur homini, auferretur etiam illi omne verum et bonum Verbi, usque adeo ut Verbum non foret nisi quam litera mortua ac volumen vacuum; nam Verbum nihil aliud docet quam conjunctionem hominis cum Domino per charitatem et fidem, utramque ab homine sicut ab ipso. [3] Illi qui per “Draconem” (de quibus supra, n. 537) intelliguntur, hoc unicum vinculum conjunctionis ruperunt, asserendo quod bona charitatis, seu bona opera, quae ab homine ac ejus voluntate et judicio procedunt, non sint nisi quam opera moralia, civilia et politica, per quae homo conjunctionem habet cum mundo, et prorsus nullam cum Deo et cum Caelo; et quando illud vinculum ita ruptum est, tunc non aliquod verum doctrinale Verbi superest. Et si vera Verbi applicantur ad confirmandum solam fidem salvantem absque operibus legis, tunc omnia falsificantur; et si falsificatio procedit usque ad affirmationem quod Dominus in Verbo non praeceperit bona opera propter hominis conjunctionem secum, sed solum propter conjunctionem cum mundo, tunc vera Verbi prophanantur; sic enim fit Verbum non amplius Liber Sanctus, sed liber prophanus: at videatur de his Experientia ad finem capitis. Similia significantur per haec de “hirco” apud Danielem:
Hircus caprarum cornu suo “dejecit in terram de Exercitu Caeli et de Stellis, et conculcavit ea: et projecit Veritatem in terram” (viii. 10, 12{1}).
@1 12 pro “11”
(2) 直訳
541. [Vers. 4.] ” Et cauda sua traxit tertiam partem stellarum Caeli, et projecit in terram,” significat quod per falsificationes veritatum Verbi omnes cognitiones spirituales boni et veri abalienaverint ab Ecclesia, et per applicationes ad falsa plane destruxerint.― 541(第4節) 「また、その尾は天の星の三分の一を引き寄せた、またそれらを地の中へ投げた」は、みことばの〝真理〟の虚偽化によって善と真理のすべての霊的な知識を教会から追い払うことを意味する、また虚偽への適用によって完全に破壊する。
Per “caudam,” ubi de illis qui haeretica confirmaverunt ex Verbo agitur, significantur vera Verbi falsificata (n. 438); 「尾」によって、そこに彼らについて扱われている、その者は異端をみことばから確信した、虚偽化されたみことばの真理が意味される(438番)。
per “stellas” significantur cognitiones spirituales boni et veri (n. 51, 420); 「星」によって善と真理の霊的な知識が意味される(51, 420番)。
per “tertiam partem” significantur omnia (n. 400, 505); 「三分の一」によってすべてのものが意味される(400, 505番)。
et per “trahere e Caelo, et projicere in terram,” significatur abalienare ab Ecclesia, et plane destruere; また「天から引き寄せること、また地の中へ投げること」によって教会から追い払う(取り去る)ことが意味される、また完全に破壊すること。
nam cum detrahuntur e Caelo, etiam detrahuntur ab Ecclesia, quia omne verum Verbi a Domino per Caelum insinuatur homini Ecclesiae: なぜなら、天界から引き下ろされるとき、教会からもまた引き下ろされるからである、みことばのすべての真理は主から天界を通って教会の人間にしみ込んでいるので。
nec per aliud detrahuntur vera quam per falsificationes illorum in Verbo, quoniam ibi et inde sunt vera Caeli et Ecclesiae. 他のものによっても真理は引き下ろされない、みことばの中のそれらの虚偽化によって以外に、そこにまたそこから天界と教会の真理があるので。
[2] Quod omnia vera Verbi ab illis, qui per “Draconem” (de quibus supra. n. 537) intelliguntur, sint destructa, non potest ab aliquo in mundo credi, et usque sunt ita destructa, ut non unum verum doctrinale supersit: [2] みことばのすべての真理が彼らにより、その者は「竜」(それらについては上の537番)意味される、破壊されたことは、世の中のだれかから信じられることができない、またそれでも、そのように破壊された、教えの事柄の一つの真理も残らないように。
hoc exploratum est in mundo spirituali apud doctos e clero, ac inventum est. このことが霊界の中で聖職者の教える者(教師)のもとで調べられた、そして見つけられた。
Causas scio, sed hic modo dicam unam: 理由を私は知っている、しかし、ここに一つだけ言おう。
Asserunt, quod quicquid procedit ex hominis voluntate et judicio, non sit bonum, et quod ideo bona charitatis seu bona opera, quia fiunt ab homine, nihil conferant ad salutem, sed sola fides; 彼らは主張する、何でも人間の意志と判断から発した〔ものは〕、善ではない、またそれゆえ、仁愛の善、すなわち、働きの善は、人間により行なわれるので、何も救いに寄与しない、しかし、信仰のみが〔寄与する〕。
cum tamen unicum ex quo homo est homo, et per quod conjungitur Domino, est id quod possit facere bonum et credere verum sicut ex se, hoc est, sicut ex sua voluntate secundum suum judicium. そのときそれでも、唯一のものは、それから人間は人間である、またそれによって主と結合される、それである、自分自身からのように善を行なうことと真理を信じることができること、すなわち、自分の判断にしたがって自分の意志からのように。
Si auferretur hoc unicum, etiam simul auferretur omne conjunctivum hominis cum Domino ac Domini cum homine; もし、この唯一のものが取り去られるなら、同時に主との人間の結合する(結合へ向かう)すべてのものもまた取り去られる、そして人間との主の。
est enim illud reciprocum amoris, quod Dominus dat unicuivis qui nascitur homo, quod etiam conservat apud illum usque ad finem vitae ejus, et postea in aeternum. というのは、それは愛の交互のものであるから、それを主がそれぞれの者に与えた、その者は人間に生まれる、それをさらにまた彼のもとでそのいのちの終わりまで守る(保つ)、またその後、永遠に。
Si hoc auferretur homini, auferretur etiam illi omne verum et bonum Verbi, usque adeo ut Verbum non foret nisi quam litera mortua ac volumen vacuum; もし、これが人間に取り去られるなら、彼は、みことばのすべての善と真理もまた取り去られる、みことばが~でならなくまでも、死んだ文字(文書)以外でないなら、そして空虚な書物。
nam Verbum nihil aliud docet quam conjunctionem hominis cum Domino per charitatem et fidem, utramque ab homine sicut ab ipso. なぜなら、みことばは何も他のことを教えないから、仁愛と信仰による主と人間の結合以外に、そして両方とも人間により自分自身から〔のものである〕のように。
[3] Illi qui per “Draconem” (de quibus supra, n. 537) intelliguntur, hoc unicum vinculum conjunctionis ruperunt, asserendo quod bona charitatis, seu bona opera, quae ab homine ac ejus voluntate et judicio procedunt, non sint nisi quam opera moralia, civilia et politica, per quae homo conjunctionem habet cum mundo, et prorsus nullam cum Deo et cum Caelo; [3] 彼らは、その者は「竜」によって(それらについては上の537番)意味される、この唯一の結合のひも(きずな)を破る、主張して、仁愛の善は、すなわち、働きの善は、それは人間から、そしてその意志と判断から発出する、道徳的な、市民的な(社会的な)、また政治上の働き以外でないなら、ない、それらによって人間は世と結合を持つ、またまったく何も〔結合を持た〕ない、主と、また天界と。
et quando illud vinculum ita ruptum est, tunc non aliquod verum doctrinale Verbi superest. またそのひも(きずな)がそのように破られる時、その時、みことばの教えの事柄の何らかの真理は残らない。
Et si vera Verbi applicantur ad confirmandum solam fidem salvantem absque operibus legis, tunc omnia falsificantur; また、もしみことばの真理が、律法の働きなしの救いの信仰のみを確信するために適用されるなら、その時、すべてのものは虚偽化される。
et si falsificatio procedit usque ad affirmationem quod Dominus in Verbo non praeceperit bona opera propter hominis conjunctionem secum, sed solum propter conjunctionem cum mundo, tunc vera Verbi prophanantur; またもし虚偽化が肯定(確認)にまでも進むなら、主がみことばの中で、働きの善を命じたのではないこと、自分との人間の結合のために、しかし、世との結合だけのために、その時、みことばの真理は冒涜される。
sic enim fit Verbum non amplius Liber Sanctus, sed liber prophanus: というのは、このように、みことばはもはや聖なる書物でなくなるから、しかし、世俗の(冒涜的な)本〔になる〕。
at videatur de his Experientia ad finem capitis. しかし、これらについて、章の終わりに〔その〕経験が見られる〔本章末のメモラビリア556番〕。
Similia significantur per haec de “hirco” apud Danielem: 同様のものが「ダニエル書」のもとの「雄ヤギ」についてこれらによって意味される――
Hircus caprarum cornu suo “dejecit in terram de Exercitu Caeli et de Stellis, et conculcavit ea: 雄ヤギは自分の頭の角で「天の、また星の軍勢から、〔いくつかを〕投げ落とした、またそれらを踏みにじった。
et projecit Veritatem in terram” (viii. 10, 12{1}). また地の中へ〝真理〝を投げた」(8:10,12)。
@1 12 pro “11” 注1 「11」の代わりに 12
(3) 訳文
541(第4節)「また、その尾は天の星の三分の一を引き寄せた、またそれらを地の中へ投げた」は、みことばの〝真理〟の虚偽化によって善と真理のすべての霊的な知識を教会から追い払い、虚偽への適用によって完全に破壊すること意味する。
「尾」によって、そこに、みことばから異端を確信した者について扱われているが、虚偽化されたみことばの真理が意味される(438番)。「星」によって、善と真理の霊的な知識が意味される(51, 420番)。「三分の一」によってすべてのものが意味される(400, 505番)。また「天から引き寄せ、地へ投げること」によって、教会から追い払い、完全に破壊することが意味される。なぜなら、天界から引き下ろされるとき、みことばのすべての真理は主から天界を通って教会の人間にしみ込んでいるので、教会からもまた引き下ろされるからである。みことばの中のそれらの虚偽化によって以外に、他のものによっても真理は引き下ろされない、そこにまたそこから天界と教会の真理があるからである。
[2] みことばのすべての真理が「竜」(それらについては前の537番)意味される者により、破壊されたことは、世の中のだれからも信じられることができない、またそれでも、教えの事柄の一つの真理も残らないように破壊された。このことが霊界の中で聖職者の教師のもとで調べられ、そして見つけられた。
私は理由を知っている、しかし、ここに一つだけ言おう。
彼らは主張する、何でも人間の意志と判断から発した〔ものは〕、善ではない、またそれゆえ、仁愛の善、すなわち、善の働きは、人間により行なわれるので、何も救いに寄与しない、しかし、信仰のみが〔寄与する〕。そのときそれでも、唯一のものは、それから人間は人間であり、またそれによって主と結合されるものは、自分自身からのように、すなわち、自分の判断にしたがって自分の意志からのように、善を行ない、真理を信じることができることである。
もし、この唯一のものが取り去られるなら、同時に主と結合する人間のすべてのもの、そして人間と結合する主のすべてのものもまた取り去られる。というのは、それは愛の交互のものであるから、それを主が、人間に生まれるそれぞれの者に与え、それをさらにまた彼のもとでそのいのちの終わりまで、またその後、永遠に守る。
もし、これが人間に取り去られるなら、彼は、みことばのすべての善と真理もまた、みことばが死んだ文書そして空虚な書物となるまでも取り去られる。なぜなら、みことばは、仁愛と信仰による主と人間の結合、そして両方とも人間により自分自身から〔のものである〕のように結合すること以外に何も他のことを教えないからである。
[3] 「竜」(それらについては前の537番)によって意味される者は、この唯一の結合のきずなを、人間からそしてその意志と判断から発出する仁愛の善は、すなわち、善の働きは、道徳的な、市民的な(社会的な)、また政治的な働きでしかない、それらによって人間は世と結合を持つ、また主とまた天界とまったく何も〔結合を持た〕ない主張して破る。またそのきずながそのように破られる時、その時、みことばの教えの事柄の何らかの真理は残らない。
また、みことばの真理が、律法の働きなしの救いの信仰のみを確信するために適用されるなら、その時、すべてのものは虚偽化される。またもし虚偽化が、主がみことばの中で善の働きを自分との人間の結合のために命じたのではなく、世との結合だけのために命じたことを肯定するまでも進むなら、その時、みことばの真理は冒涜される。というのは、このように、みことばはもはや聖なる書物でなくなり、しかし、世俗的な本になるから。しかし、これらについて、本章の終わりに〔その〕経験が見られる〔章末のメモラビリア556番〕。
同様のものが「ダニエル書」との「雄ヤギ」についてこれらによって意味されている――
雄ヤギは自分の頭の角で「天の、また星の軍勢から、〔いくつかを〕投げ落とし、それらを踏みにじった。また、地上へ〝真理〝を投げた」(8:10,12)。
(1) 原文
542. ” Et Draco stetit coram Muliere paritura, ut postquam peperit, fetum ejus devoraret,” significat quod illi qui per “Draconem” intelliguntur, doctrinam Novae Ecclesiae, in primo ejus ortu exstinguere satagant.―Quinam per “Draconem” intelliguntur, videatur supra (n. 537); quod per “Mulierem” significetur Nova Ecclesia (n. 533); quod per “parere” significetur recipere bona et vera doctrinae ex Verbo (n. 535); quod per “fetum” quem pareret significetur doctrina Novae Ecclesiae, videbitur in sequente articulo; quod per “devorare” significetur exstinguere, est quia per “fetum” significatur doctrina, et cum de “fetu” dicitur “devorare,” de doctrina dicitur exstinguere. Quod hoc in primo ejus ortu, est quia dicitur quod “Draco steterit coram Muliere, ut postquam pepererit, fetum ejus devoraret.”
(2) 直訳
542. ” Et Draco stetit coram Muliere paritura, ut postquam peperit, fetum ejus devoraret,” significat quod illi qui per “Draconem” intelliguntur, doctrinam Novae Ecclesiae, in primo ejus ortu exstinguere satagant.― 542「また、竜は産もうとしている女の前に立った、産んだ後に、その子を食い尽すために」は、彼らが、その者は「竜」によって意味される、新しい教会の教えをその最初の起源の中で消滅させることを奮闘する。
Quinam per “Draconem” intelliguntur, videatur supra (n. 537); だれが「竜」によって意味されるか、上に見られる(537番)。
quod per “Mulierem” significetur Nova Ecclesia (n. 533); 「女」によって新しい教会が意味される(533番)。
quod per “parere” significetur recipere bona et vera doctrinae ex Verbo (n. 535); 「産むこと」によって、みことばから教えの善と真理を受け入れることが意味される(535番)。
quod per “fetum” quem pareret significetur doctrina Novae Ecclesiae, videbitur in sequente articulo; 「子」によって、それを産んだ、新しい教会の教えが意味されることが、続く節の中に見られる。
quod per “devorare” significetur exstinguere, est quia per “fetum” significatur doctrina, et cum de “fetu” dicitur “devorare,” de doctrina dicitur exstinguere. 「食い尽すこと」によって消滅させることが意味されることは、「子」によって教えが意味されるからである、また「子」について「食い尽す」ことが言われるとき、教えが消滅させることが言われる。
Quod hoc in primo ejus ortu, est quia dicitur quod “Draco steterit coram Muliere, ut postquam pepererit, fetum ejus devoraret.” このことがその最初の起源の中で〔起こる〕ことは、「竜は産もうとしている女の前に立った、産んだ後に、その子を食い尽すために」ことが言われているからである。
(3) 訳文
542「また、竜は産もうとしている女の前に立った、産んだ後に、その子を食い尽すために」は、「竜」によって意味される者が、新しい教会の教えをその最初の起源の中で消滅させることに奮闘することを意味する。
だれが「竜」によって意味されるか、前に見られる(537番)。「女」によって新しい教会が意味される(533番)。「産むこと」によって、みことばから教えの善と真理を受け入れることが意味される(535番)。「子」によって、それを産んだ、新しい教会の教えが意味されることが、続く節の中に見られる。「食い尽すこと」によって消滅させることが意味されることは、「子」によって教えが意味され、また「子」について「食い尽す」ことが言われるとき、教えが消滅させることが言われるるからである。
このことがその最初の起源の中で〔起こる〕のは、「竜は産もうとしている女の前に立った、産んだ後に、その子を食い尽すために」ことが言われているからである。