原典講読『結婚愛』116

(1)原文

[VI.]

DE CONJUGIO DOMINI ET ECCLESIAE, ET DE EJUS CORRESPONDENTIA.

 

116. Quod de conjugio Domini et Ecclesiae, et de ejus correspondentia hic quoque agatur, est quia absque scientia ac intelligentia de illo, vix aliquis potest nosse, quod amor conjugialis sit in origine sua sanctus, spiritualis et caelestis, et quod sit a Domino. Dicitur quidem a quibusdam in ecclesia, quod conjugia relationem habeant ad conjugium Domini cum ecclesia, sed qualis illa relatio est, nescitur; ut itaque haec in aliquam lucem intellectus sistatur videnda, necessum est, ut de sancto illo conjugio, quod est apud illos et in illis, qui ecclesia Domini sunt, singulariter agatur; his etiam et non aliis est amor vere conjugialis. Sed propter elucidationem hujus arcani, dispescenda est haec transactio in sequentes articulos:

 

(i.) Quod Dominus in Verbo dicatur Sponsus et Maritus, et Ecclesia Sponsa et Uxor; et quod conjunctio Domini cum Ecclesia, et reciproca Ecclesiae cum Domino dicatur Conjugium.

(ii.) Tum quod Dominus dicatur Pater, et Ecclesia Mater.

(iii.) Quod proles ex Domino ut Marito et Pater, et ex Ecclesia ut Uxore et Matre, sint omnes spirituales, et in Verbi sensu spirituali intelligantur per filios et filias, fratres et sorores, generos et nurus, et per alia nomina, quae sunt generationis.

(iv.) Quod proles spirituales, quae nascuntur ex conjugio Domini cum Ecclesia, sint vera, ex quibus intellectus, perceptio et omnis cogitatio, et quod sint bona, ex quibus amor, charitas, et omnis affectio.

(v.) Quod ex conjugio boni et veri, quod procedit a Domino et influit, homo recipiat verum, et Dominus huic conjungat bonum; et quod sic ecclesia formetur a Domino apud hominem.

(vi.) Quod maritus non repraesentet Dominum et uxor Ecclesiam, quia ambo simul, maritus et uxor, faciunt ecclesiam.

(vii.) Quod ideo non sit correspondentia mariti cum Domino et uxoris cum Ecclesia in conjugiis angelorum in coelis et hominum in terris.

(viii.) Sed quod sit correspondentia cum amore conjugiali, seminatione, prolificatione, amore infantum, et cum similibus quae in conjugiis et ex illis sunt.

(ix.) Quod Verbum sit medium conjunctionis, quia illud est a Domino, et sic Dominus.

(x.) Quod ecclesia sit a Domino, et apud illos qui adeunt Ipsum, et vivunt secundum praecepta Ipsius.

(xi.) Quod amor conjugialis sit secundum statum ecclesiae, quia est secundum statum sapientiae, apud hominem.

(xii.) Et quia ecclesia est a Domino, quod etiam amor conjugialis sit ab Ipso.

 

Sequitur nunc horum Explicatio.

 

(2)直訳

[VI.] DE CONJUGIO DOMINI ET ECCLESIAE, ET DE EJUS CORRESPONDENTIA. (6)主と教会の結合について、またその対応について。

116. Quod de conjugio Domini et Ecclesiae, et de ejus correspondentia hic quoque agatur, est quia absque scientia ac intelligentia de illo, vix aliquis potest nosse, quod amor conjugialis sit in origine sua sanctus, spiritualis et caelestis, et quod sit a Domino. 主と教会の結婚について、またその対応について、ここにもまた扱われることは、それについて知識と理解力(知性)なしに、ほとんどだれも知ることができないからである、結婚愛はその起源の中で聖なるもの、霊的なもの、また天的なものであること、また主からであること。

Dicitur quidem a quibusdam in ecclesia, quod conjugia relationem habeant ad conjugium Domini cum ecclesia, sed qualis illa relatio est, nescitur; 確かに、教会の中のある者により言われる、結婚は教会との主の結婚に関係と持つことが、しかし、その関係がどのようなものか、知られない。

ut itaque haec in aliquam lucem intellectus sistatur videnda, necessum est, ut de sancto illo conjugio, quod est apud illos et in illis, qui ecclesia Domini sunt, singulariter agatur; そこで、これが何らかの理解力の光の中で見られて示されるために、必要である、例えば聖なるその結婚について、彼らのもとにまた彼らの中にあること、その者は主の教会である、詳細に扱われる〔ことが〕。

his etiam et non aliis est amor vere conjugialis. これらの者にそしてまた他の者にでない、結婚愛が存在する。

Sed propter elucidationem hujus arcani, dispescenda est haec transactio in sequentes articulos:― しかしこのアルカナ(秘義)のわかりやすいことのために、この論文が次の節の中に分けられなければならない――

 

(i.) Quod Dominus in Verbo dicatur Sponsus et Maritus, et Ecclesia Sponsa et Uxor; (1) 主はみことばの中で「花婿」や「夫」と呼ばれること、また教会は「花嫁」や「妻」と。

et quod conjunctio Domini cum Ecclesia, et reciproca Ecclesiae cum Domino dicatur Conjugium. また教会との主の結合は、また主との教会の相互のものは「結婚」と言われること

(ii.) Tum quod Dominus dicatur Pater, et Ecclesia Mater. (2) なおまた、主は父と呼ばれる、また教会は母。

(iii.) Quod proles ex Domino ut Marito et Pater, et ex Ecclesia ut Uxore et Matre, sint omnes spirituales, et in Verbi sensu spirituali intelligantur per filios et filias, fratres et sorores, generos et nurus, et per alia nomina, quae sunt generationis. (3) 「夫」や「父」としての主からの子(子孫)は、また「妻」や「母」としての、すべての霊的なものであること、またみことばの霊的な意味の中で、息子や娘、兄弟や姉妹、婿や嫁、また他の名前によって、それらは一族(子孫)に属すものである。

(iv.) Quod proles spirituales, quae nascuntur ex conjugio Domini cum Ecclesia, sint vera, ex quibus intellectus, perceptio et omnis cogitatio, et quod sint bona, ex quibus amor, charitas, et omnis affectio. (4) 霊的な子(子孫)は、それらは教会との主の結婚から生まれる、真理であること、それらから理解力、知覚やすべての思考、また善であること、それらから愛、仁愛、またすべての情愛。

(v.) Quod ex conjugio boni et veri, quod procedit a Domino et influit, homo recipiat verum, et Dominus huic conjungat bonum; (5) 善と真理の結婚から、それは主から発出する、また流入する、人間は真理を受ける、また主はこれを善に結合すること。

et quod sic ecclesia formetur a Domino apud hominem. またこのように教会は主により人間のもとで形作られること。

(vi.) Quod maritus non repraesentet Dominum et uxor Ecclesiam, quia ambo simul, maritus et uxor, faciunt ecclesiam. (6) 夫は主を表象しないこと、また妻は教会を、両方のものが一緒に、夫と妻が、教会をつくるので。

(vii.) Quod ideo non sit correspondentia mariti cum Domino et uxoris cum Ecclesia in conjugiis angelorum in coelis et hominum in terris. (7) それゆえ、主との夫の対応はないこと、また教会との妻の、天界の中の天使の、また地の中の人間の結婚の中に。

(viii.) Sed quod sit correspondentia cum amore conjugiali, seminatione, prolificatione, amore infantum, et cum similibus quae in conjugiis et ex illis sunt. (8) しかし、結婚愛、受精、生殖、幼児への愛の対応があること、また類似のものとの〔対応がある〕それらは結婚の中に、またそれらからある。

(ix.) Quod Verbum sit medium conjunctionis, quia illud est a Domino, et sic Dominus. (9) みことばは結合の手段である、それは主からのもの、またこのように主であるから。

(x.) Quod ecclesia sit a Domino, et apud illos qui adeunt Ipsum, et vivunt secundum praecepta Ipsius. (10) 教会は主から、また彼らのもとにあること、その者はその方に近づく、またその方の戒めにしたがって生きる。

(xi.) Quod amor conjugialis sit secundum statum ecclesiae, quia est secundum statum sapientiae, apud hominem. (11) 結婚愛は教会の状態にしたがっていること、人間のもとの、知恵の状態にしたがっているので。

(xii.) Et quia ecclesia est a Domino, quod etiam amor conjugialis sit ab Ipso. (12) また、教会は主からであるので、結婚愛もまたその方からであること。

 

Sequitur nunc horum Explicatio. 今や、これらの説明が続けられる。

 

(3)訳文

(6)主と教会の結合について、その対応について。

 

 116.主と教会の結婚について、またその対応について、ここにもまた扱われるのは、それについて知識と理解力(知性)なしに、結婚愛がその起源の中で聖なるもの、霊的なもの、また天的なものであること、また主からであることを、ほとんどだれも知ることができないからである。

 確かに、教会の中のある者により、結婚は教会との主の結婚に関係することが言われる、しかし、その関係がどのようなものか、知られていない。そこで、これが何らかの理解力の光の中で見られて示されるために、(例えば)聖なるその結婚について、主の教会である者のもとにまたその者の中にあることが、詳細に扱われることが必要である。これらの者にそしてまた他の者にでなく、結婚愛が存在する。

 しかし、この秘義をわかりやすくするために、このことを次の節に分けることにする――

 

 (1) 主は、みことばの中で「花婿」や「夫」、教会は「花嫁」や「妻」と呼ばれる。また、教会との主の結合は、また主との教会の相互のものは「結婚」と言われる

 (2) なおまた、主は父、教会は母と呼ばれる。

 (3) 主からの「夫」や「父」としての、また「妻」や「母」としての子孫は、すべての霊的なものであり、みことばの霊的な意味の中で、息子や娘、兄弟や姉妹、婿や嫁、また他の名前によって〔呼ばれる〕一族に属すものである。

 (4) 教会との主の結婚から生まれる霊的な子孫は、真理であり、それらから理解力、知覚やすべての思考、善があり、それらから愛、仁愛、すべての情愛がある。

 (5) 主から発出し、流入する善と真理の結婚から、人間は真理を受け、主はこれを善に結合される。このように教会は主により人間のもとで形作られる。

 (6) 夫は主を、また妻は教会を表象しない、夫と妻、両方のものが一緒に教会をつくるからである。

 (7) それゆえ、天界の天使の、また地上の人間の結婚の中に、主との夫の、教会との妻の対応はない。

 (8) しかし、結婚愛、受精、生殖、幼児への愛、また結婚の中に、またそれらからある類似のものとの対応がある。

 (9) みことばは、主からのもの、このように主であるので、結合の手段である。

 (10) 教会は、主から、その方に近づき、その方の戒めにしたがって生きる者のもとにある。

 (11) 結婚愛は、人間のもとの知恵の状態にしたがっているので、教会の状態にしたがっている。

 (12) また、教会は主からであるので、結婚愛もまたその方からである。

 

 今や、これらの説明が続けられる。