(1)原文
112. Ultimo seu nono sustulit chartam, ex qua legit haec: "Nos populares ex nostro comitio, judicium ad duas illas ex propositis res adhibuimus, ad originem amoris conjugialis, et ad originem virtutis seu potentiae ejus. Cum agitavimus subtilitates de origine amoris conjugialis, ad evitandum umbras in rationibus, distinximus inter amorem sexus spiritualem, naturalem, et carnalem; et per amorem sexus spiritualem, intelligimus amorem vere conjugialem, quia hic est spiritualis; et per amorem sexus naturalem intelligimus amorem polygamicum, quia hic est naturalis; et per amorem sexus mere carnalem intelligimus amorem scortatorium, quia hic est mere carnalis. Cum introspeximus nostris judiciis in amorem vere conjugialem, perspeximus quod hic amor solum inter unum marem et unam feminam detur, et quod sit ex creatione coelestis, intimus, ac anima et pater omnium bonorum amorum, inspiratus primis parentibus, et inspirabilis Christianis; est etiam ita conjunctivus, ut per illum duae mentes possint fieri una mens, ac duo homines sicut unus homo, quod intelligitur per fieri una caro. Quod ille amor inspiratus sit a creatione, patet in Libro Creationis ex his:
"Et Vir derelinquet patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt in unam carnem". (Gen. ii. 24).
Quod sit inspirabilis Christianis, patet ex his:
Jesus dixit, ’Annon legistis, quod Ipse qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit, Propterea deseret homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carnem unam; quare non amplius sunt duo sed una caro’ (Matth. xix. 4-6):
haec de origine amoris conjugialis. Originem autem virtutis seu potentiae amoris vere conjugialis auguramur exire ex similitudine mentium, et unanimitate; cum enim duae mentes conjugialiter sunt conjunctae, cogitationes illorum tunc spiritualiter se mutuo osculantur, et hae inspirant corpori suam virtutem seu potentiam." His subscripta est Litera "S."
(2)直訳
112. Ultimo seu nono sustulit chartam, ex qua legit haec: 最後に、すなわち、「第九に」紙を引き出し、それ〔紙〕からこれらを読んだ――
"Nos populares ex nostro comitio, judicium ad duas illas ex propositis res adhibuimus, ad originem amoris conjugialis, et ad originem virtutis seu potentiae ejus. 「私たちは、私たちの会合からの同国人は、判断を、主題の事柄からそれら二つに向けて適用した、結婚愛の起源に向けて、またその力、すなわち、〔性的〕能力の起源に向けて。
Cum agitavimus subtilitates de origine amoris conjugialis, ad evitandum umbras in rationibus, distinximus inter amorem sexus spiritualem, naturalem, et carnalem; 私たちは、結婚愛の起源について微妙なことを議論したとき、推論(理性)の中の陰(暗さ)を避けるために、性愛の間を、霊的なもの、自然的なもの、また肉欲のものに区別した。
et per amorem sexus spiritualem, intelligimus amorem vere conjugialem, quia hic est spiritualis; また霊的な性愛によって、私たちは真の結婚愛を意味する、これが霊的であるからである。
et per amorem sexus naturalem intelligimus amorem polygamicum, quia hic est naturalis; また自然的な性愛によって、私たちは一夫多妻の愛を意味する、これが自然的であるからである。
et per amorem sexus mere carnalem intelligimus amorem scortatorium, quia hic est mere carnalis. また単に肉欲の性愛によって、私たちは淫行の愛を意味する、これが単に肉欲のものであるからである。
Cum introspeximus nostris judiciis in amorem vere conjugialem, perspeximus quod hic amor solum inter unum marem et unam feminam detur, et quod sit ex creatione coelestis, intimus, ac anima et pater omnium bonorum amorum, inspiratus primis parentibus, et inspirabilis Christianis; 私たちが、私たちの判断(判断力)で結婚愛(の中)を注意深く調べた(覗き込んだ)とき、私たちは把握した(認めた)、この愛が一人の男と一人の女の間にだけ存在すること、また創造から、天界的なもの、最内部のものであること、そしてすべての善の愛の霊魂と父であること、最初の両親に息を吹き込まれた、またキリスト教徒に息を吹き込むことができる〔もの〕。
est etiam ita conjunctivus, ut per illum duae mentes possint fieri una mens, ac duo homines sicut unus homo, quod intelligitur per fieri una caro. そのようにまた結合へ向かうものである、それによって二つの心が一つの心になることができるように、そして二人の人間が一人の人間に〔なる〕、そのことが一つの肉になることによって意味される。
Quod ille amor inspiratus sit a creatione, patet in Libro Creationis ex his: その愛が創造から息を吹きかけられていることは、「創造の書」の中のこれらから明らかである――
"Et Vir derelinquet patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt in unam carnem". (Gen. ii. 24). 「また、男は父と母を見捨てる、また自分の妻にくっつく(結びつく)、また一つの肉の中に行く(未来)」(創世記2:24)。
Quod sit inspirabilis Christianis, patet ex his: キリスト教徒に霊感により与えられることができる(=息を吹き込まれることができる)ものであることは、これらから明らかである――
Jesus dixit, ’Annon legistis, quod Ipse qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos? イエスは言った、「あなたがたは読まなかったのか? その方は、その者は最初からつくった、彼(人)を男と女につくった。
Et dixit, Propterea deseret homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carnem unam; また、言った、さらに人間(人)は父と母を見捨てる(=離れる)、また自分の妻にくっつく(結びつく)、またふたつは一つの肉の中に行く(未来)。
quare non amplius sunt duo sed una caro’ (Matth. xix. 4-6): それゆえ、もはや、ふたつではない、しかし、ひとつの肉」(マタイ19:4-6)。
haec de origine amoris conjugialis. これらが、結婚愛の起源について。
Originem autem virtutis seu potentiae amoris vere conjugialis auguramur exire ex similitudine mentium, et unanimitate; けれども、真の結婚愛の力、すなわち、〔性的〕能力の起源を、私たちは推測する、心の似ていること、また一致から生ずること。
cum enim duae mentes conjugialiter sunt conjunctae, cogitationes illorum tunc spiritualiter se mutuo osculantur, et hae inspirant corpori suam virtutem seu potentiam." というのは、二つの心が結婚にふさわしく結合されるとき、彼らの思考は、その時、霊的に互いに相互にキスをする、またこれら〔思考〕が身体にその力、すなわち、〔性的〕能力を息を吹き込むから」。
His subscripta est Litera "S." これらに文字「S」が書かれていた。
(3)訳文
112.最後に、すなわち、「第九に」、紙を引き出し、その紙からこれらを読んだ――
「私たちの会合からの同国人は、判断を、主題の事柄からそれら二つに向けて適用した、結婚愛の起源に向けて、またその力、すなわち、〔性的〕能力の起源に向けて。
私たちは、結婚愛の起源について微妙なことを議論したとき、推論の中での陰(暗さ)を避けるために、性愛を、霊的なもの、自然的なもの、また肉欲のものに区別した。霊的な性愛によって、私たちは真の結婚愛を意味する、これが霊的であるからである。自然的な性愛によって、私たちは一夫多妻の愛を意味する、これが自然的であるからである。単に肉欲の性愛によって、私たちは淫行の愛を意味する、これが単に肉欲のものであるからである。
私たちが、私たちの判断力で結婚愛を注意深く調べたとき、私たちは、この愛が一人の男と一人の女の間にだけ存在すること、また創造から、天界的なもの、最内部のものであること、そして最初の両親に吹き込まれ、まリスト教徒に吹き込むことができるすべての善の愛の霊魂と父のものであること認めた。そのようにまた結合へ向かうものである、それによって二つの心が一つの心に、そして二人の人間が一人の人間になることができるように、そのことが一つの肉になることによって意味される。
その愛が創造から吹きかけられていることは、「創造の書」の中のこれらから明らかである――
「男は父と母を見捨て、自分の妻に結びつき、一つの肉の中に行かなければならない」(創世記2:24)。
キリスト教徒に吹き込まれることができるものであることは、これらから明らかである――
イエスは言われた、「あなたがたは読まなかったのか? 最初からつくったその方は、人を男と女につくった。また、言った、さらに人は父と母を見捨て、自分の妻に結びつき、またふたりは一つの肉の中に行かなければならない。それゆえ、もはや、ふたりではない、しかし、ひとつの肉である」(マタイ19:4-6)。
これらが、結婚愛の起源についてである。
けれども、真の結婚愛の力、すなわち、〔性的〕能力の起源を、私たちは、心の似ていること、また一致から生ずることを推測する。というのは、二つの心が結婚にふさわしく結合されるとき、彼らの思考は、その時、霊的に互いに相互にキスをし、これら〔思考〕が身体にその力、すなわち、〔性的〕能力を息を吹き込むから」。
これらに文字「S」が書かれていた。