原典講読『啓示された黙示録』 565

(1) 原文

565. [Vers. 17.] ” Et iratus Draco contra Mulierem, et abivit bellum facere cum reliquis seminis ejus, observantibus mandata Dei, et habentibus testimonium Jesu Christi,”significat accensum odium apud illos qui es credunt sapientes ex confirmationibus pro Unione mystica Divini et Humani in Domino, et pro justificatione per solam Fidem, contra illos qui agnoscunt Solum Dominum pro Deo Caeli et Terrae, et quod Decalogus sit Lex vitae, aggrediendo novitios animo seducendi.―Haec omnia continentur in paucis illis verbis, quia sequuntur in serie ex antecedentibus, ubi dicitur quod “Terra adjuverit Mulierem, et aperuerit os suum, et deglutiverit flumen quod Draco ex ore suo ejecerat,” per quae significatur quod ratiocinationes illorum ex falsis in nihilum ceciderint (n. 564); proinde, quod Novam Ecclesiam destruere frustra conati sint. Quare per quod “iratus Draco contra Mulierem” significatur accensum odium et spirans vindicta contra Ecclesiam; per “iram Draconis” significatur odium (n. 558); per “bellum facere” significatur per ratiocinationes ex falsis aggredi et impugnare (n. 500); per “reliquos seminis ejus observantes mandata Dei et habentes testimonium Jesu Christi” intelliguntur novitii, qui recipiunt doctrinam de Domino et de Decalogo; quid “testimonium Jesu Christi” videatur supra (n. 6, 490). [2] Quod per “Draconem” hic intelligantur qui credunt se sapientes ex confirmationibus pro “Unione mystica” Divini et Humani Domini, et pro Justificatione per solam Fidem, est quia hi in fastu sapientiae sunt, ac sciunt ratiocinari; et ex fastu procedit odium, et ex odio ira et vindicta contra illos qui non similiter credunt: per “Unionem mysticam,” quae etiam “Unio hypostatica” vocatur, intelliguntur figmenta illorum de influxu et operatione Divinitatis in Humanitatem Domini sicut in alium; non scientes quod Deus et Homo, seu Divinum et Humanum in Domino, non sint duo sed una Persona, unita sicut Anima et Corpus, secundum Doctrinam in toto Christiano Orbe receptam, quae ab Athanasio nomen habet; sed figmenta “Unionis mysticae” illorum non adducere vacat, quia sunt absona. [3] Quod per “semen Mulieris” hic intelligantur qui a Nova Ecclesia et in ejus doctrinae veris sunt, constare potest ex significatione “seminis” in sequentibus locis:

 

“Notum fiet in gentibus Semen eorum, et prognati eorum in medio populorum: omnes videntes agnoscent eos, quod illi sint Semen cui benedixit Jehovah” (Esaj. lxi. 9);

“Semen benedictorum Jehovae illi” (Esaj lxv. 23);

“Quemadmodum Caeli novi et Terra nova, quae facturus sum, stabunt coram Me, sic stabit Semen vestrum (Esaj. lxvi. 22);

“Semen quod serviet Ipsi, numerabitur Domino in generationem” (Psalm. xxii. 31 [B.A. 30]);

“Inimicitiam ponam inter te et mulierem, et inter Semen tuum et inter Semen mulieris” (Gen. iii. 15);

“Num unus quaerit Semen Dei” (Malach. ii. 15{1});

“Ecce dies venient, quibus Seminabo domum Israelis et domum Jehudae Semine hominis” (Jerem. xxxi. 27);

“Si posuerit reatum animam Suam, videbit Semen” (Esaj. liii. 10);

“Ne timeto, quia Ego tecum; ab oriente adducam Semen tuum” (Esaj. xliii. 5, 6);

“Ad dextram et sinistram erumpes, et Semen tuum gentes haereditabit” (Esaj. liv. 3);

“Ego plantaveram te vitem nobilem, Semen veritatis; quomodo conversa es Mihi in palmites vitis{2} alienae” (Jerem. ii. 21);

“Fructum eorum de terra perdes,{3} et Semen eorum de filiis hominis” (Psalm. xxi. 11 [B.A. 10]);

“Semen sunt filii Regni” (Matth. xiii. 38).

 

Simile significatur per “Semen Israelis,” quia “Israel” est Ecclesia

 

(Esaj. xli. 8, 9; cap. xliv. 3; Jerem. xxii. 8; cap. xxxi. 35, 36);

 

simile etiam per “Semen Davidis,” quia “David” est Dominus

 

(Jerem. xxx. 10; cap. xxxiii. 22, 25, 26; Psalm. lxxxix. 4, 5, 30 [B.A. 3, 4, 29]).

 

Simile etiam per “Semen agri,” quia “ager” significat Ecclesiam, multis in locis. Oppositum autem significatur per

 

“Semen malorum” (Esaj. i. 4; cap. xiv. 20; cap. lvii. 3, 4);

 

perque

 

“Semen Serpentis” (Gen. iii. 15).

 

@1 15 pro “35” @2 vitis pro “vitae” @3 perdes pro “perdam”

 

(2) 直訳

565. [Vers. 17.] ” Et iratus Draco contra Mulierem, et abivit bellum facere cum reliquis seminis ejus, observantibus mandata Dei, et habentibus testimonium Jesu Christi,”significat accensum odium apud illos qui es credunt sapientes ex confirmationibus pro Unione mystica Divini et Humani in Domino, et pro justificatione per solam Fidem, contra illos qui agnoscunt Solum Dominum pro Deo Caeli et Terrae, et quod Decalogus sit Lex vitae, aggrediendo novitios animo seducendi.― 565(第17節)「また、竜は女に対して怒った、またその子孫の残りの者と戦いを行なう〔ために〕去った、神の命令を守る者と、またイエス・キリストの証しを持っている者と」は、彼らのもとの火を付けられた憎しみを意味する、その者は自分自身を、主の中の神性と人間性の神秘的な結合のための確信から賢明な者であると信じている、また信仰のみによる義認から、彼らに対して、その者は主おひとりを天地の神として認める、また十戒が生活の律法であることを、新参者を襲って、惑わすつもりで。

Haec omnia continentur in paucis illis verbis, quia sequuntur in serie ex antecedentibus, ubi dicitur quod “Terra adjuverit Mulierem, et aperuerit os suum, et deglutiverit flumen quod Draco ex ore suo ejecerat,” per quae significatur quod ratiocinationes illorum ex falsis in nihilum ceciderint (n. 564); これらすべてのものがそれらのわずかなことばの中に含まれている、前に述べたことから系列(連鎖)の中で続けられるからである、そこに言われている、「地が女を助けた、また地がその口を開いた、また川をのみ込んだ、それを竜がその口から投げ出した」こと、それらによって虚偽からの彼らの誤まった推論が無の中に落ち込んだことが意味される。

proinde, quod Novam Ecclesiam destruere frustra conati sint. それゆえ、新しい教会を破壊することの努力の無効になったこと〔が意味される〕。(=むだな努力だった)

Quare per quod “iratus Draco contra Mulierem” significatur accensum odium et spirans vindicta contra Ecclesiam; それゆえ、「竜が女に対して怒った」ことによって、火を付けられた憎しみと教会に対する復讐をしたがっている〔こと〕、が意味される。

per “iram Draconis” significatur odium (n. 558); 「竜の怒り」によって、憎しみが意味される(558番)。

per “bellum facere” significatur per ratiocinationes ex falsis aggredi et impugnare (n. 500); 「戦いを行なうこと」によって、虚偽からの誤まった推論によって、襲うことと攻撃することが意味される(500番)。

per “reliquos seminis ejus observantes mandata Dei et habentes testimonium Jesu Christi” intelliguntur novitii, qui recipiunt doctrinam de Domino et de Decalogo; 「その子孫の残りの者、神の命令を守る者、またイエス・キリストの証しを持っている者」によって、新参者が意味される、その者は主についてと十戒についての教えを受け入れる。

quid “testimonium Jesu Christi” videatur supra (n. 6, 490). 「イエス・キリストの証し」が何か、上に見られる(490番)。

[2] Quod per “Draconem” hic intelligantur qui credunt se sapientes ex confirmationibus pro “Unione mystica” Divini et Humani Domini, et pro Justificatione per solam Fidem, est quia hi in fastu sapientiae sunt, ac sciunt ratiocinari; [2] 「竜」によって、ここに主の神性と人間性の「神秘的な結合」のために(賛成して)確信から自分自身を賢明な者と信じる者が意味される、また信仰のみによって義認のために(賛成して)、これらの者は知恵(賢明さ)の高慢の中にいるからである、そして推論することを知っている。

et ex fastu procedit odium, et ex odio ira et vindicta contra illos qui non similiter credunt: 高慢から憎しみが発出する、また憎しみから彼らに対する怒りと復讐が、その者は同様に信じない。

per “Unionem mysticam,” quae etiam “Unio hypostatica” vocatur, intelliguntur figmenta illorum de influxu et operatione Divinitatis in Humanitatem Domini sicut in alium; 「神秘的な結合」によって、それはさらにまた「位格的結合」と呼ばれる、神性が主の人間性の中に流入(すること)と働き(働くこと)について彼らの作り事が意味される、他のものの中へのように。

non scientes quod Deus et Homo, seu Divinum et Humanum in Domino, non sint duo sed una Persona, unita sicut Anima et Corpus, secundum Doctrinam in toto Christiano Orbe receptam, quae ab Athanasio nomen habet; 知らないで(いる)、神と人間、すなわち、主の中の神性と人間性が、二つではなく一つの位格であることを、霊魂と身体のように結合した、全キリスト教界の中で受け入れられた教えにしたがって、それはアタナシウスから名前を持っている。

sed figmenta “Unionis mysticae” illorum non adducere vacat, quia sunt absona. しかし、彼らの「神秘的な結合」の作り事を提示する(ことは)時間がない、ばかばかしいからである(不合理なもの)。

[3] Quod per “semen Mulieris” hic intelligantur qui a Nova Ecclesia et in ejus doctrinae veris sunt, constare potest ex significatione “seminis” in sequentibus locis: [3] 「女の子孫」によって、ここに新しい教会からの者とその教えの真理の中にいる〔者〕が意味されることは、続く箇所の中の「子孫(種)」の意味から明らかにすることができる――

“Notum fiet in gentibus Semen eorum, et prognati eorum in medio populorum: 「国々の中で彼らの子孫は知られるようになる、また民の真ん中の中で彼らの後裔(子孫)は。

omnes videntes agnoscent eos, quod illi sint Semen cui benedixit Jehovah” (Esaj. lxi. 9); 見るすべての者は彼らを認める、彼らがエホバが祝福した者の子孫であること」(イザヤ61:9)。

“Semen benedictorum Jehovae illi” (Esaj lxv. 23); 「彼らはエホバに祝福された者のすえ〔である〕」(イザヤ65:23)。

“Quemadmodum Caeli novi et Terra nova, quae facturus sum, stabunt coram Me, sic stabit Semen vestrum (Esaj. lxvi. 22); 「新しい天と新しい地を、それらをわたしがつくる、わたしの前に立つように、そのようにあなたがたの子孫は立つ」(イザヤ66:22)。

“Semen quod serviet Ipsi, numerabitur Domino in generationem” (Psalm. xxii. 31 [B.A. 30]); 「子孫は、それはその方に仕える、主に数えられる、一族(世代の者)の中に」(詩篇22:30)。

“Inimicitiam ponam inter te et mulierem, et inter Semen tuum et inter Semen mulieris” (Gen. iii. 15); 「わたしはあなたと女の間に、またあなた子孫と女の子孫の間に敵意を置く」(創世記3:15)。

“Num unus quaerit Semen Dei” (Malach. ii. 15{1}); 「ある者(一つの者)は神の子孫を求めるのか」(マラキ2:15)。

“Ecce dies venient, quibus Seminabo domum Israelis et domum Jehudae Semine hominis” (Jerem. xxxi. 27); 「見よ、日がやって来る、その日に、わたしはイスラエルの家とユダの家に人間の種を蒔く」(エレミヤ31:27)。

“Si posuerit reatum animam Suam, videbit Semen” (Esaj. liii. 10); 「もし、自分の霊魂を罪に置く(割り当てる)なら、子孫を見るであろう」(イザヤ53:10)。

“Ne timeto, quia Ego tecum; 「恐れるな、わたしはあなたと〔ともにいる〕からである。

ab oriente adducam Semen tuum” (Esaj. xliii. 5, 6); 東から、わたしはあなたの子孫を引き寄せる」(イザヤ43:5, 6)。

“Ad dextram et sinistram erumpes, et Semen tuum gentes haereditabit” (Esaj. liv. 3); 「あなたは右と左へ突発する、またあなたの子孫は国(国民)を相続するであろう」(イザヤ54:3)。

“Ego plantaveram te vitem nobilem, Semen veritatis; 「わたしは、あなたを高貴なブドウの木〔として〕植えた、〝真理〟の種〔として〕。

quomodo conversa es Mihi in palmites vitis{2} alienae” (Jerem. ii. 21); どのようにあなたは変わったのか、わたしに〔とって〕異質な(他人の)ブドウの木の枝に」(エレミヤ2:21)。

“Fructum eorum de terra perdes,{3} et Semen eorum de filiis hominis” (Psalm. xxi. 11 [B.A. 10]); 「あなたは彼らの子孫(子)を地から滅ぼす、また彼らの種を(子孫)を人間の息子から」(詩篇21:10)。

“Semen sunt filii Regni” (Matth. xiii. 38). 「種は王国の息子たちである」(マタイ13:38)。

Simile significatur per “Semen Israelis,” quia “Israel” est Ecclesia 同様のものが「イスラエルの子孫」によって意味される、「イスラエル」は教会であるからである

(Esaj. xli. 8, 9; cap. xliv. 3; Jerem. xxii. 8; cap. xxxi. 35, 36); (イザヤ41:8, 9、第44章3、エレミヤ22:8、第31章35, 36)。

simile etiam per “Semen Davidis,” quia “David” est Dominus 同様のものが「ダビデの子孫」によってもまた、「ダビデ」は主であるからである

(Jerem. xxx. 10; cap. xxxiii. 22, 25, 26; Psalm. lxxxix. 4, 5, 30 [B.A. 3, 4, 29]). (エレミヤ30:10、第33章22, 25, 26、詩篇89:3, 4, 29)。

Simile etiam per “Semen agri,” quia “ager” significat Ecclesiam, multis in locis. 同様のものが「畑の種(子孫)」によってもまた、「畑」は教会を意味するからである、多くの箇所の中に。

Oppositum autem significatur per けれども、正反対のものが意味される、~によって

“Semen malorum” (Esaj. i. 4; cap. xiv. 20; cap. lvii. 3, 4); 「悪い者の子孫」(イザヤ1:4、第14章20、第57章3, 4)。

perque そして~によって

“Semen Serpentis” (Gen. iii. 15). 「ヘビの子孫(種)」(創世記3:15)。

@1 15 pro “35” 注1 「35」の代わりに 15

@2 vitis pro “vitae” 注2 「vitae」の代わりに vitis

@3 perdes pro “perdam” 注3 「perdam」の代わりに perdes

 

(3) 訳文

 565(第17節)「また、竜は女に対して怒った、またその子孫の残りの者と、神の命令を守る者と、またイエス・キリストの証しを持っている者と戦いを行なう〔ために〕去った」は、主の中の神性と人間性の神秘的な結合の確信から自分自身を賢明な者であると信じ、信仰のみによる義認から、主おひとりを天地の神として、十戒が生活の律法であることを認める新参者に対して惑わすつもりで襲う者のもとの火を付けられた憎しみを意味する。

 これらすべてのものがそれらのわずかなことばの中に含まれている、前に述べたことから連鎖の中で続けられるからである、そこに、「地が女を助け、地がその口を開き、竜がその口から投げ出した川をのみ込んだ」ことが言われており、それらによって虚偽からの彼らの誤まった推論が無の中に落ち込んだことが意味される。それゆえ、新しい教会を破壊する努力がむだになったこと〔が意味される〕。

 それゆえ、「竜が女に対して怒った」ことによって、火を付けられた憎しみと教会に対して復讐をしたがっていることが意味される。「竜の怒り」によって、憎しみが意味される(558番)。「戦いを行なうこと」によって、虚偽からの誤まった推論によって、襲うことと攻撃することが意味される(500番)。「その子孫の残りの者、神の命令を守る者、またイエス・キリストの証しを持っている者」によって、主についてと十戒についての教えを受け入れる〔霊たちの世界の〕新参者が意味される。「イエス・キリストの証し」が何かは前に見られる(490番)。

 [2] 「竜」によって、ここに主の神性と人間性の「神秘的な結合」のための、また信仰のみによる義認のための確信から自分自身を賢明な者と信じる者が意味される、これらの者は知恵の高慢の中にいる、そして推論することを知っているからである。 高慢から憎しみが、また憎しみから、同様に信じない者に対する怒りと復讐が発出する。「神秘的な結合」によって、それは「位格的結合」とも呼ばれ、神性が主の人間性の中に他のものの中へのように流入することと働くことについても彼らの作り事が意味される。主の中の神と人間が、すなわち、神性と人間性が、二つ位格ではなく、霊魂と身体のように結合した一つの位格であることを、アタナシウスから名前を持っている全キリスト教界の中で受け入れられた教えにしたがっていることを知らないで(いる)。しかし、彼らの「神秘的な結合」の作り事を示す時間はない、ばかばかしいからである。

 [3] 「女の子孫」によって、ここに新しい教会からの者とその教えの真理の中にいる者が意味されることは、続く箇所の中の「子孫(種)」の意味から明らかにすることができる――

 

 「国々の中で彼らの子孫は、また民々の真ん中で彼らの後裔(子孫)は知られるようになる。見るすべての者は、彼らがエホバが祝福した者の子孫であることを認める」(イザヤ61:9)。

 「彼らはエホバに祝福された者のすえである」(イザヤ65:23)。

 「わたしのつくる新しい天と新しい地が、わたしの前に立つように、そのようにあなたがたの子孫は立つ」(イザヤ66:22)。

 「その方に仕える子孫は、主により世代の者に数えられる」(詩篇22:30)。

 「わたしは、あなたと女の間に、またあなた子孫と女の子孫の間に、敵意を置く」(創世記3:15)。

 「ある者は神の子孫を求めるのか」(マラキ2:15)。

 「見よ、日がやって来る。その日に、わたしはイスラエルの家とユダの家に人間の種を蒔く」(エレミヤ31:27)。

 「もし、自分の霊魂を罪に割り当てるなら、子孫を見るであろう」(イザヤ53:10)。

 「恐れるな、わたしはあなたとともにいるからである。東から、わたしはあなたの子孫を引き寄せる」(イザヤ43:5, 6)。

 「あなたは右と左へ突発し、あなたの子孫は国を相続するであろう」(イザヤ54:3)。

; 「わたしは、あなたを高貴なブドウの木〔として〕、〝真理〟の種〔として〕植えた。どのように、あなたは変わったのか、わたしに〔とって〕異質なブドウの木の枝に」(エレミヤ2:21)。

 「あなたは彼らの子を地から、また彼らの子孫を人間の息子から滅ぼす」(詩篇21:10)。

 「種は王国の息子たちである」(マタイ13:38)。

 

 同様のものが「イスラエルの子孫」によって意味される、「イスラエル」は教会であるからである(イザヤ41:8, 9、44:3、エレミヤ22:8、31:35, 36)。同様のものが「ダビデの子孫」によってもまた、「ダビデ」は主であるからである(エレミヤ30:10、33:22, 25, 26、詩篇89:3, 4, 29)。同様のものが「畑の種(子孫)」によってもまた、「畑」は多くの箇所で教会を意味するからである。

 けれども、正反対のものが意味される、「悪い者の子孫」によって(イザヤ1:4、14:20、57:3, 4)。そして、「ヘビの子孫(種)」によって(創世記3:15)。

コメントを残す