(1) 原文
358. In antecessum memorare licet, quod homo possit divitias acquirere, et opes cumulare quantum datur, modo non fiat cum astu et arte mala; quod possit delicate edere et bibere, modo non ponat in eo vitam; possit habitare magnifice secundum conditionem; possit conversari cum aliis sicut alii; lusoria frequentare, confabulari de rebus mundi; et quod non opus habeat, ut incedat devotus, tristi et gemente facie, et capite nutante, sed laetus et hilaris; nec ut det sua pauperibus, nisi quantum ducit illum affectio: verbo potest vivere in externa forma prorsus sicut homo mundi: et quod illa nihil obstent, quin homo in caelum veniat, modo interius in se de Deo cogitet sicut decet, et cum proximo sincere et juste agat. Homo enim talis est qualis ejus affectio et cogitatio, seu qualis ejus amor et fides; omnia quae in externis agit, inde suam vitam trahunt, nam agere est velle, et loqui est cogitare, agit enim ex voluntate, et loquitur ex cogitatione. Quapropter per id quod in Verbo dicitur, quod homo secundum facta judicabitur, et quod ei secundum opera retribuetur, intelligitur quod secundum ejus cogitationem et affectionem, ex quibus facta, seu quae in factis, nam facta nullius rei sunt absque illis, ac prorsus talia sunt quales illae.{1} Inde patet, quod externum hominis nihil faciat, sed internum ejus ex quo externum. Sit illustrationi: qui sincerum agit, et non defraudat alterum, ex sola causa quia timet leges, jacturam famae et inde honoris aut lucri, et si ille timor non refrenaret, alterum defraudaret quantum posset; ejus cogitatio et voluntas est fraus, et tamen ejus facta in externa forma apparent sincera; is quia insincerus et fradulentus interius est, infernum in se habet: qui autem sincerum agit, et non defraudat alterum, ex causa quia est contra Deum, et contra proximum, is si posset defraudare alterum usque non vellet; ejus cogitatio et voluntas est conscientia; is caelum in se habet. Facta utriusque in externa forma apparent similia, sed in interna sunt prorsus dissimilia.
(2) 直訳
In antecessum memorare licet, quod homo possit divitias acquirere, et opes cumulare quantum datur, modo non fiat cum astu et arte mala; あらかじめ述べることが許されている、人間は富を獲得することができること、そして財産を蓄積すること、与えられるかぎり、ただ行なわれない、狡猾さと悪の策略で。
quod possit delicate edere et bibere, modo non ponat in eo vitam; 豪奢に飲み食いすることができる、ただその中にいのちを置かない。
possit habitare magnifice secundum conditionem; 境遇にしたがって荘厳に住むことができる。
possit conversari cum aliis sicut alii; 他の者のように他の者と交わることができる。
lusoria frequentare, confabulari de rebus mundi; 娯楽(場)にしばしば訪れること、世の事柄についておしゃべりすること〔ができる〕。
et quod non opus habeat, ut incedat devotus, tristi et gemente facie, et capite nutante, sed laetus et hilaris; そして必要がないこと、信心深い、悲しい、嘆きの顔つきで歩くこと、そして頭を傾けて、しかし、機嫌よく、元気よく。
nec ut det sua pauperibus, nisi quantum ducit illum affectio: 自分のものを貧しい者たちに与えることもない、情愛が彼を導くかぎりでないなら。
verbo potest vivere in externa forma prorsus sicut homo mundi: 一言でいえば(要するに)、外なる形の中でまったく世の人間のように生活することができる。
et quod illa nihil obstent, quin homo in caelum veniat, modo interius in se de Deo cogitet sicut decet, et cum proximo sincere et juste agat. そしてそれらは何も妨げないこと、むしろ人間は天界に来る、単に自分自身の中の内部で神についてふさわしいように考える、そして隣人に誠実に、正しく行動する。
Homo enim talis est qualis ejus affectio et cogitatio, seu qualis ejus amor et fides; なぜなら、人間はそのようなものであるから、彼の情愛と思考がどんなものか、すなわち彼の彼の愛と信仰がどんなものか。
omnia quae in externis agit, inde suam vitam trahunt, nam agere est velle, et loqui est cogitare, agit enim ex voluntate, et loquitur ex cogitatione. すべてのもの、それは外部の中で行動する、ここから自分のいのちを得る、なぜなら、行動することは意志することであり、また話すことは考えることであるから、なぜなら、意志から行動し、また思考から話すから。
Quapropter per id quod in Verbo dicitur, quod homo secundum facta judicabitur, et quod ei secundum opera retribuetur, intelligitur quod secundum ejus cogitationem et affectionem, ex quibus facta, seu quae in factis, nam facta nullius rei sunt absque illis, ac prorsus talia sunt quales illae.{1} それゆえ、そのこと、みことばの中で言われていることによって、人間は行為によって裁かれること、そして彼に働きにしたがって報われること、彼の思考と情愛にしたがって〔裁かれ、報われ〕ることが意味される、それらから行為が、または行為の中のもの、なぜなら、行為はそれらなしに無の事柄であるから、そして完全にこのようなものである、それらがどのよう〔である〕か{1}。
Inde patet, quod externum hominis nihil faciat, sed internum ejus ex quo externum. ここから明らかである、人間の外なるものは何も行わない、しかし、彼の内的なものが〔行なう〕そこから外なるもの〔がある〕。
Sit illustrationi: 〔このことは〕実例にある☆。
☆ ラテン語特有の漢文にも共通するすっきりした表現だと思います。そして、やはり意訳が必要と思います。sitは接続法なので、「ある」ようにしよう、という話者の意志を表わします。illustratio(ここではその与格)は「明らかにすること→例証→実例」という意味です。それで「ここに、そのことのを(明らかにする)実例をもってこよう」といった意味になります。このことが簡略に表現されています。意訳すれば「例をあげよう」「例えば」となるでしょう。
qui sincerum agit, et non defraudat alterum, ex sola causa quia timet leges, jacturam famae et inde honoris aut lucri, et si ille timor non refrenaret, alterum defraudaret quantum posset; 誠実なことを行なう者、そして他の者をだまさない、単なる理由から、法律を、名声とそこから名誉または利益を奪われることを恐れるので、そして(もし)その恐れが抑制しないなら、他の者をできるかぎりだます。
ejus cogitatio et voluntas est fraus, et tamen ejus facta in externa forma apparent sincera; 彼の思考と意志はごまかし(欺瞞)である、しかし、彼の行為は外なる形の中で誠実に見える。
is quia insincerus et fradulentus☆ interius est, infernum in se habet: 彼は誠意のなさとごまかしが内部にあるので、地獄を自分自身の中に持つ。
☆ fradulentusはfraudulentus「欺瞞的な、ごまかしの」のミスプリでしょう。
qui autem sincerum agit, et non defraudat alterum, ex causa quia est contra Deum, et contra proximum, is si posset defraudare alterum usque non vellet; しかしながら、誠実なことを行なう者、そして他の者をだまさない、理由から、神に反する〔こと〕であるので、また隣人に反する、彼は(もし)他の者をだますことができても、それでも〔だますことを〕欲しない。
ejus cogitatio et voluntas est conscientia; 彼の思考と意志は良心である。
is caelum in se habet. 彼は自分自身の中に天界を持つ。
Facta utriusque in externa forma apparent similia, sed in interna sunt prorsus dissimilia. 両方の行為は外なる形の中で似たものに見える、しかし、内なるものの中でまったく異なっている。
(3) 訳文
前もって述べておくのがよいであろう。人間は、狡猾さと悪の策略で行なわないかぎり、与えられるだけ富を獲得し、財を蓄積することができる。豪奢に飲み食いすることもできる、ただしその中にいのち〔生きがい〕を置かないで。境遇にしたがって堂々とした邸宅に住むこと、人と同じように他の者と交わること、娯楽施設にしばしば訪れ、世俗の事柄についておしゃべりすることができる。そして、信心深そうに、悲しい、嘆きの顔つきで、頭を垂れて歩く必要はなく、機嫌よく、元気よくしていてよい。情愛に導かれないかぎり、自分のものを貧しい者たちに与えることもない。要するに、外なる形の中ではまったく世の人間のように生活することができる。それらは人間が天界に来ることの何の妨げにもならない、人間は、単に自分自身の内部で神についてふさわしく考え、隣人に対して誠実に、正しく行動するなら、天界に来る。なぜなら、人間は、彼の情愛と思考がどんなものか、すなわち彼の彼の愛と信仰がどんなものかによるからである。外部で行動するすべてのものは、ここからそのいのちを得る、なぜなら、行動することは意志することであり、また話すことは考えることであるから、というのも、意志から行動し、また思考から話すからである。それゆえ、みことばの中で、人間は行為によって裁かれ、働きにしたがって報われる、と言われていることによって、彼の思考と情愛にしたがって裁かれ、報われることが意味される。思考と情愛から、行為が、また行為の中のものが存在するから、なぜなら、行為は思考と情愛がないなら何ものでもなく、そして完全に思考と情愛がどのようであるかによっているからである{1}。ここから、人間の外なるものは何も行わなず、彼の内的なものが行ない、そこから外なるものがあることが明らかである。例えば――法律を恐れ、名声とそこから名誉または利益を奪われることを恐れるという理由だけで、誠実なことを行ない、他の者をだまさない者は、もしその恐れの抑制がなくなるなら、できるかぎり他の者をだますのである。彼の思考と意志は欺瞞であるが、しかし、その行為は外なる形で誠実に見える。彼は、誠意のなさと欺瞞が内部にあるので、自分自身の中に地獄を持つ。しかし、神に反すること、また隣人に反することであるという理由で、誠実なことを行ない、他の者をだまさない者は、他の者をだますことができても、それでもだまそうとしない。彼の思考と意志は良心である。彼は自分自身の中に天界を持つ。両者の行為は、外なる形で似たものに見えるが、しかし、内なるものの中でまったく異なっている。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod saepius in Verbo dicatur, quod homo judicabitur et quod ei retribuetur secundum facta et opera (n. 3934).
Quod per “facta” et “opera” ibi non intelligantur facta et opera in externa forma, sed in interna, quoniam bona opera in externa forma faciunt etiam mali, sed in externa et simul in interna solum boni (n. 3934, 6073).
Quod opera, sicut omnes actus, ex interioribus hominis, quae sunt ejus cogitationis et voluntatis, suum esse et existere, et suum quale habeant. quoniam inde procedunt; quapropter qualia sunt interiora, talia sunt opera (n. 3934, 8911, 10331).
Ita qualia sunt interiora quoad amorem et fidem (n. 3934, 6073, 10337, 10333 [? 10332]).
Quod sic opera contineant illa, et sint illa in effectu (n. 10331).
Quare judicari et retribui secundum facta et opera, est secundum illa (n. 3147, 3934, 6073, 8911, 10331, 10333 [? 10332]).
Quod opera quantum spectant se et mundum non sint bona, sed quantum spectant Dominum et proximum (n. 3147).
(2) 直訳
@1 Quod saepius in Verbo dicatur, quod homo judicabitur et quod ei retribuetur secundum facta et opera. しばしばみことばの中に言われる、人間は裁かれることと彼に報いられること、行為と働きにしたがって。
Quod per “facta” et “opera” ibi non intelligantur facta et opera in externa forma, sed in interna, quoniam bona opera in externa forma faciunt etiam mali, sed in externa et simul in interna solum boni. 「行為」と「働き」によってそこに外なる形のかなの行為と働きは意味されない、しかし、内なる〔形の〕中の〔ものが意味される〕、外なる形の中の善い働きは悪い者もまた行なうので、しかし、外なる〔形の〕中と同時に内なる〔形の〕中の〔ものは〕善い者だけ〔が行なう〕。
Quod opera, sicut omnes actus, ex interioribus hominis, quae sunt ejus cogitationis et voluntatis, suum esse et existere, et suum quale habeant. quoniam inde procedunt; 働きは、すべての行動のように、人間の内的なものから、それらは彼の思考と意志のものである、それ自体のエッセ(存在)とエキシステレ(顕現)を、それ自体の性質を持つ、そこから発出するので。
quapropter qualia sunt interiora, talia sunt opera. それゆえ、内的なものがどのようであるか〔によって〕、働きはそのようである。
Ita qualia sunt interiora quoad amorem et fidem. したがって、愛と信仰に関して内的なものがどのようであるか〔によっている〕。
Quod sic opera contineant illa, et sint illa in effectu. このように働きはそれら〔愛と信仰〕を含む、そしてそれらは〔働きの〕結果の中に存在する
Quare judicari et retribui secundum facta et opera, est secundum illa. それゆえ、行為と働きにしたがって裁かれること、報われることは、それら〔愛と信仰〕にしたがっている。
Quod opera quantum spectant se et mundum non sint bona, sed quantum spectant Dominum et proximum. 働きは自己と世に目を向けているかぎり善ではない、しかし、主と隣人に目を向けるかぎり〔善である〕。