(1) 原文
111. Similis correspondentia est cum illis quae in regno vegetabili sunt. Hortus in genere correspondet caelo quoad intelligentiam et sapientiam, quare caelum vocatur Hortus Dei et Paradisus,{1} et quoque ab homine Paradisus caelestis. Arbores secundum suas species correspondent perceptionibus et cognitionibus boni et veri, ex quibus intelligentia et sapientia; ideo antiqui, qui in scientia correspondentiarum erant, cultum suum sanctum in lucis habuerunt;{2} et inde est, quod in Verbo toties nominentur arbores, et illis caelum, ecclesia, et homo comparatur, ut viti, oleae, cedro, et aliis; ac bona quae faciunt fructibus. Cibi etiam qui ex illis, imprimis qui ex seminibus messis agri, correspondent affectionibus boni et veri, ex causa quia nutriunt vitam spiritualem, sicut cibi terrestres naturalem.{3} Panis inde in genere correspondet affectioni omnis boni, quia ille prae ceteris sustentat vitam, et quia per illum intelligitur omnis cibus: propter illam correspondentiam etiam Dominus Se vocat Panem vitae: et quoque propter illam panes in usu sancto fuerunt in Ecclesia Israelitica, ponebantur enim super Mensa in Tabernaculo, et vocabantur Panes facierum: et quoque omnis cultus Divinus, qui per sacrificia et holocausta fiebat, dicebatur panis: propter illam correspondentiam etiam sanctissimum cultus in Ecclesia Christiana est Sacra Cena, in qua datur panis et vinum.{4} Ex his paucis constare potest, qualis est correspondentia.
(2) 直訳
Similis correspondentia est cum illis quae in regno vegetabili sunt. 同様の対応が植物界にあるものとある。
Hortus in genere correspondet caelo quoad intelligentiam et sapientiam, quare caelum vocatur Hortus Dei et Paradisus,{1} et quoque ab homine Paradisus caelestis. 庭園は全般的に知性と知恵に関して天界に対応する、それゆえ天界は神の庭園や楽園と呼ばれる{1}、人間によってもまた天界の楽園〔と呼ばれる〕。
Arbores secundum suas species correspondent perceptionibus et cognitionibus boni et veri, ex quibus intelligentia et sapientia; 木はその種類にしたがって善と真理の知覚と知識(認識)☆に対応する、それらから知性と知恵〔がもたらされる〕。
ideo antiqui, qui in scientia correspondentiarum erant, cultum suum sanctum in lucis habuerunt;{2} ここから、古代人は、彼らは対応の知識☆の中にいた、自分たちの聖なる礼拝を杜(もり)の中で行なった{2}。
☆scientiaとcognitioを同じ「知識」と訳していますが、scientiaの動詞はscio(知る)であり「知っていること」、単純に「知識」ですが、cognitioにはさらに「認識、認識力」という意味があります。
et inde est, quod in Verbo toties nominentur arbores, et illis caelum, ecclesia, et homo comparatur, ut viti, oleae, cedro, et aliis; そしてここからである、みことばの中にしばしば木の名前があげられている、それら〔の木〕に天界、教会、人間がたとえられる、例えば、ぶどうの木、オリーブの樹、(ヒマラヤ)スギ☆、その他。
☆「杉」は日本の特産種です(外国人を神社に案内し、「この木の名前は何と言いますか?」と質問すると、「知らない」と言います。外国に存在しないからです)。日本のものとは違うスギである、とわきまえた上で、「杉」と訳すことはできます。
ac bona quae faciunt fructibus. そして、行なう善は実に〔たとえられる〕。
Cibi etiam qui ex illis, imprimis qui ex seminibus messis agri, correspondent affectionibus boni et veri, ex causa quia nutriunt vitam spiritualem, sicut cibi terrestres naturalem.{3} それら〔木〕からの食べ物もまた、特に畑の収穫の種からのもの、善と真理の情愛に対応する、その理由は、〔それらの情愛が〕霊的ないのちを養うから、地(に特有)の食べ物が自然的なものを〔養う〕ように{3}。
Panis inde in genere correspondet affectioni omnis boni, quia ille prae ceteris sustentat vitam, et quia per illum intelligitur omnis cibus: ここから、パンは全般的にすべての善の情愛に対応する、それは他のものにまさっていのちを支えるので、またそれによってすべての食べ物を意味するので。
propter illam correspondentiam etiam Dominus Se vocat Panem vitae: その対応ゆえに、主もまたご自分をいのちのパンと呼ばれた。
et quoque propter illam panes in usu sancto fuerunt in Ecclesia Israelitica, ponebantur enim super Mensa in Tabernaculo, et vocabantur Panes facierum: そのこと〔対応〕ゆえにまた、(一塊の)パンはイスラエル教会で聖なることの役立ちの中にあった、なぜなら、幕屋の中の机の上に置かれた、顔のパン☆と呼ばれた。
☆「出エジプト記」25:30。通常の訳は「供えのパン」です。神の「御顔」の前に供えるので「供えの」となります。
et quoque omnis cultus Divinus, qui per sacrificia et holocausta fiebat, dicebatur panis: 神的な礼拝のすべてもまた、それはいけにえと全焼のいけにえによって行なわれた、パンと言われた。
propter illam correspondentiam etiam sanctissimum cultus in Ecclesia Christiana est Sacra Cena, in qua datur panis et vinum.{4} さらにまたその対応ゆえに、キリスト教会の中のもっとも聖なるものは聖餐である、その中でパンとぶどう酒が与えられる。
Ex his paucis constare potest, qualis est correspondentia. これらのものから手短に明らかにすることができる、対応がどのようなものか。
(3) 訳文
同様の対応が植物界のものともある。庭園は全般的に知性と知恵に関して天界に対応し、それゆえ天界は神の庭園や楽園と呼ばれ{1}、人間によってもまた天界の楽園と呼ばれる。木はその種類にしたがって善と真理の知覚と知識に対応し、それらから知性と知恵がもたらされる。ここから、対応の知識の中にいた古代人は、自分たちの聖なる礼拝を杜(もり)の中で行なった{2}。そしてここから、みことばの中にしばしば木の名前があげられ、天界、教会、人間がそれらの木にたとえられている、例えば、ぶどうの木、オリーブの樹、杉、その他である。そして、行なう善は実にたとえられている。木からの食べ物、特に畑の穀物からの食べ物もまた、善と真理の情愛に対応する。その理由は、地の食べ物が自然的なものを養うように、それらの情愛が霊的ないのちを養うからである{3}。ここから、パンは、他のものにまさっていのちを支え、またそれによってすべての食べ物が意味されるので、全般的にすべての善の情愛に対応する。その対応ゆえに、主もまたご自分をいのちのパンと呼ばれた。またその対応ゆえに、パンはイスラエル教会で聖なることの役立ちに用いられた、なぜなら、幕屋の中の机の上に置かれ、供えのパンと呼ばれたから。いけにえと全焼のいけにえによって行なわれた神的な礼拝のすべてもまた、パンと言われた。またその対応ゆえに、キリスト教会の中のもっとも聖なるものである聖餐ではパンとぶどう酒が与えられる{4}。これらから、対応がどのようなものか手短に明らかにすることができる。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@ 1 Quod hortus et paradisus ex correspondentia significent intelligentiam et sapientiam (n. 100, 108); ab experientia (n. 3220).
Quod omnia quae correspondent, etiam eadem significent in Verbo (n. 2890[? 2896], 2987, 2989, 2990, 2971[? 2991], 3002, 3225).
@2 Quod arbores significent perceptiones et cognitiones (n. 103, 2163, 2682, 2722, 2972, 7692).
Quod ideo antiqui Divinum cultum in lucis sub arboribus secundum earum correspondentias habuerint (n. 2722, 4552).
De influxu caeli in subjecta regni vegetabilis, ut in arbores et plantas (n.3648).
@3 Quod cibi ex correspondentia significent talia quae nutriunt vitam spiritualem (n. 3114, 4459, 4792, 4976, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5576, 5582, 5588 5656[? 5655] 5915, 6277, 8562, 9003).
@4 Quod panis significet omne bonum quod nutrit vitam spiritualem hominis (n. 2165, 2177, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735 4976, 9323, 9545 10686).
Quod simile significaverint panes, qui super Mensa in Tabernaculo (n. 3478, 9545).
Quod sacrificia in genere dicta fuerint panis (n. 2165).
Quod panis involvat omnem cibum (n. 2165).
Ita quod significet omnem cibum caelestem et spiritualem (n. 276, 680, 2165, 2177, 3478, 6118, 8410).
(2) 直訳
@ 1 Quod hortus et paradisus ex correspondentia significent intelligentiam et sapientiam; ab experientia. 庭園と楽園は対応から知性と知恵を意味する。経験から。
Quod omnia quae correspondent, etiam eadem significent in Verbo. 対応するものはすべて、みことばの中でもまた同じものを意味する。
@2 Quod arbores significent perceptiones et cognitiones. 木は知覚(認知)と知識を意味する。
Quod ideo antiqui Divinum cultum in lucis sub arboribus secundum earum correspondentias habuerint. ここから、古代人は神的な礼拝を杜(もり)の中の木の下で、その対応にしたがって行なった。
De influxu caeli in subjecta regni vegetabilis, ut in arbores et plantas. 植物界の対象(主体)の中への天界の流入について、例えば、木や植物の中へ。
@3 Quod cibi ex correspondentia significent talia quae nutriunt vitam spiritualem. 食べ物は対応から霊的ないのちを養うようなものを意味する。
@4 Quod panis significet omne bonum quod nutrit vitam spiritualem hominis. パンは人間の霊的ないのちを養うすべての善を意味する。
Quod simile significaverint panes, qui super Mensa in Tabernaculo. 同様のものをパンは意味した、それは幕屋の中の机の上に〔置かれた〕。
Quod sacrificia in genere dicta fuerint panis. いけにえは全般的にパンと言われた。
Quod panis involvat omnem cibum. パンはすべての食べ物を包含した。
Ita quod significet omnem cibum caelestem et spiritualem. したがって、天的なまた霊的なすべての食べ物を意味する。
(1) 原文
112. Quomodo conjunctio caeli cum mundo per correspondentias fit, etiam paucis dicetur. Regnum Domini est regnum finium qui sunt usus, seu quod idem, est regnum usuum qui sunt fines: ideo a Divino universum ita creatum et formatum est, ut usus ubivis possunt indui talibus, per quae sistantur in actu seu in effectu, in caelo primum et dein in mundo, ita per gradus et successive usque ad ultima naturae: inde patet, quod correspondentia naturalium cum spiritualibus, seu mundi cum caelo, sit per usus, et quod unus conjungant; et quod formae, quibus induti sunt usus, tantum correspondentiae sint, et tantum conjunctiones, quantum sunt formae usuum. In natura mundi, in triplici ejus regno, omnia quae ibi secundum ordinem existunt, sunt formae usuum, seu effectus formati ab usu ad usum; quapropter illa quae ibi sunt, correspondentiae sunt. Apud hominem autem, quantum ille secundum Divinum ordinem vivit, ita quantum in amore in Dominum et in charitate erga proximum, tantum actus ejus sunt usus in forma, et sunt correspondentiae, per quas conjungitur caelo: amare Dominum et proximum in genere est usus praestare.{1} Porro sciendum est, quod homo sit, per quem conjungitur mundus naturalis cum spirituali, seu quod sit medium conjunctionis; nam in illo est mundus naturalis et quoque est mundus spiritualis (videatur supra, n. 57); quare quantum homo est spiritualis, tantum est medium conjunctionis; quantum autem naturalis et non spiritualis, tantum non est medium conjunctionis: persistit usque absque medio homine influxus Divinus in mundum, et quoque in illa quae ex mundo sunt apud hominem, sed non in rationale ejus.
(2) 直訳
Quomodo conjunctio caeli cum mundo per correspondentias fit, etiam paucis dicetur. 対応によって世と天界の結合がどのようであるか、さらにまた手短に言われる。
Regnum Domini est regnum finium qui sunt usus, seu quod idem, est regnum usuum qui sunt fines: 主の王国は役立ちである目的の王国である、すなわち、同じもの、目的である役立ちの王国である。
ideo a Divino universum ita creatum et formatum est, ut usus ubivis possunt indui talibus, per quae sistantur in actu seu in effectu, in caelo primum et dein in mundo, ita per gradus et successive usque ad ultima naturae: それゆえ、神的なものから宇宙はこのように創造され、形作られた、役立ちがどこでもこのようなものを着ることができるように、それによって行動の中または結果の中に現われる〔ように〕、最初に天界の中、その後、世の中に、このように段階によって連続的に自然の最後のものまで。
inde patet, quod correspondentia naturalium cum spiritualibus, seu mundi cum caelo, sit per usus, et quod unus conjungant; ここから明らかである、霊的なものと自然的なものの、すなわち天界と世の対応は、役立ちを通して存在すること、一つに結合すること。
et quod formae, quibus induti sunt usus, tantum correspondentiae sint, et tantum conjunctiones, quantum sunt formae usuum. そして形は、役立ちはそれ〔形〕を着ている、それだけ対応するものである、またそれだけ結合〔するものである〕、役立ちの形であるほど。
In natura mundi, in triplici ejus regno, omnia quae ibi secundum ordinem existunt, sunt formae usuum, seu effectus formati ab usu ad usum; 自然界の中の、その三種類の界の中の、そこに秩序にしたがって存在するようになるすべてのものは、役立ちの形である、すなわち役立ちにより役立ちに向けて形作られた結果〔である〕。
quapropter illa quae ibi sunt, correspondentiae sunt. それゆえ、そこに存在するものは、対応するものである。
Apud hominem autem, quantum ille secundum Divinum ordinem vivit, ita quantum in amore in Dominum et in charitate erga proximum, tantum actus ejus sunt usus in forma, et sunt correspondentiae, per quas conjungitur caelo: しかし、人間のもとでは、彼が神的な秩序にしたがって生きるほど、このように主への愛の中に、隣人に対する仁愛の中に〔生きる〕ほど、それだけその行動は形の中の役立ちである、また対応するものである、それによって天界と結合される。
amare Dominum et proximum in genere est usus praestare.{1} 主と隣人を愛することは全般的に役立ちを実行することである{1}。
Porro sciendum est, quod homo sit, per quem conjungitur mundus naturalis cum spirituali, seu quod sit medium conjunctionis; さらに知らなくてはならない、人間は存在であること、それによって自然界を霊〔界〕と結合される、すなわち、結合の媒介であること。
nam in illo est mundus naturalis et quoque est mundus spiritualis (videatur supra, n. 57); なぜなら、彼の中に自然界が存在し、霊界もまた存在するから(上の57番に見られる)。
quare quantum homo est spiritualis, tantum est medium conjunctionis; それゆえ、どれだけ人間が霊的であるか、それだけ結合の媒介である。
quantum autem naturalis et non spiritualis, tantum non est medium conjunctionis: しかし、どれだけ自然的で霊的でないか、それだけ結合の媒介でない。
persistit usque absque medio homine influxus Divinus in mundum, et quoque in illa quae ex mundo sunt apud hominem, sed non in rationale ejus. それでも続く、人間の媒介なしに、神的なものの世の中への流入、世から人間のもとにあるものの中へもまた、しかしその理性的なもの中へではない。
(3) 訳文
対応によって世と天界がどのように結合するかもまた、手短に言っておこう。主の王国は、役立ちである目的の王国である、すなわち、同じことでるが、目的である役立ちの王国である。それゆえ、神的なものから、宇宙は、役立ちがどこでも、行動の中または結果の中に、最初に天界の中、その後、世の中に、このように段階によって連続的に自然の最後のものの中にまで現われるように、このようなものを着ることができるように、創造され、形作られた。ここから、霊的なものと自然的なものの対応、すなわち天界と世の対応は、役立ちを通して存在すること、それらを一つに結合することが明らかである。そして役立ちが着ている形は、役立ちの形であるほど、それだけ対応するもの、それだけ結合するものである。自然界の中で、その三つの界の中で、秩序にしたがって存在するようになるすべてのものは、役立ちの形である、すなわち役立ちにより役立ちに向けて形作られた結果である。それゆえ、そこに存在するものは、対応するものである。しかし、人間のもとでは、彼が神的な秩序にしたがって生きるほど、主への愛の中に、隣人に対する仁愛の中に生きるほど、それだけその行動は形の中の役立ちであり、またそれによって天界と結合される対応するものである。主と隣人を愛することは、全般的に役立ちを実行することである{1}。さらに、人間は自然界と霊界を結合する存在であること、すなわち、結合の媒介であることを知らなくてはならない。なぜなら、人間の中に自然界が存在し、霊界もまた存在するから(前の57番に見られる)。それゆえ、間が霊的であほど、それだけ結合の媒介である。しかし、自然的であり、霊的でないほど、それだけ結合の媒介でなくなる。それでも、人間の媒介なしに、神的なものは世の中へ流入し、世から人間のもとにあるものの中へと続く、しかし、人間の理性的なもの中へではない。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod omne bonum suum jucundum habeat ex usibus, et secundum usus, et quoque suum quale; inde qualis usus tale bonum (n. 3049, 4984, 7038).
Quod vita angelica consistat in bonis amoris et charitatis, ita in usibus praestandis (n. 453[? 454]).
Quod a Domino, et inde ab angelis non spectentur nisi fines, qui sunt usus, apud hominem (n. 1317, 1645, 5844[? 5854]).
Quod regnum Domini sit regnum usuum, ita finium (n. 453[? 454], 696, 1103, 3645, 4054, 7038).
Quod servire Domino sit usus praestare (n. 7038).
Quod omnia et singula in homine ad usum formata sint (n. 3565[? 3626], 4104, 5189, 9297); et quod ex usu ita quod usus sit prior quam formae organicae apud hominem, per quas usus fit, quia usus est ex influxu Domini per caelum (n. 4223, 4926).
Quod etiam interiora hominis, quae sunt mentis ejus, cum adolescit, ex usu et ad usum formentur (n. 1964, 6815, 9297).
Quod inde homo talis sit, quales sunt usus apud illum (n. 1568, 3570, 4054, 6571, 6934, 6938, 10284).
Quod sint fines propter quos (n. 3565, 4054, 4104, 6815).
Quod usus sit primum et ultimum, ita omne hominis (n. 1964).
(2) 直訳
@1 Quod omne bonum suum jucundum habeat ex usibus, et secundum usus, et quoque suum quale; すべての善はその楽しみを役立ちから得ている、また役立ちにしたがって、その性質もまた。
inde qualis usus tale bonum. ここから、そのような役立ち、このような善☆
☆ (4) qualis homo talis vitaを参照。
Quod vita angelica consistat in bonis amoris et charitatis, ita in usibus praestandis. 天使の生活は愛と仁愛の善の中にある、このように役立ちの実行(実践)の中に〔ある〕。
Quod a Domino, et inde ab angelis non spectentur nisi fines, qui sunt usus, apud hominem. 主により、またここから天使たちにより、目的以外に見られない、それは役立ちである、人間のもとの。
Quod regnum Domini sit regnum usuum, ita finium. 主の王国は役立ちの王国である、したがって目的〔の王国〕。
Quod servire Domino sit usus praestare. 主に仕えることは役立ちを実行する(果たす)ことである。
Quod omnia et singula in homine ad usum formata sint; 人間の中のすべてと個々のものは役立ちへと形作られている。
et quod ex usu ita quod usus sit prior quam formae organicae apud hominem, per quas usus fit, quia usus est ex influxu Domini per caelum. また役立ちから〔であること〕このように役立ちは人間のもとの有機的な形よりも先のものであることは、それ〔有機的な形〕によって役立ちがある、役立ちは主の流入から天界を通って存在するので。
Quod etiam interiora hominis, quae sunt mentis ejus, cum adolescit, ex usu et ad usum formentur. 人間の内的なものもまた、それはその心に属する、成長するとき、役立ちからまた役立ちへと形作られる。
Quod inde homo talis sit, quales sunt usus apud illum. ここから人間はそのようである、彼のもとの役立ちのようである☆。
☆やはり(4) qualis homo talis vitaを参照。
Quod sint fines propter quos. 〔役立ちは〕そのための目的である。
Quod usus sit primum et ultimum, ita omne hominis. 役立ちは人間の最初のものと最後のもの、したがってすべてのものである。
(4) qualis homo talis vita「このような人間に、そのような生活」
「qulis~talis・・・」の構文に出会ったとき、いかにもラテン語らしいと感じたので、ここに取り上げてみよう。ここのqulis usus tale bonumは『秘義』3049番の言葉である。そこでは柳瀬氏は「用があるがままに、善もあるからである」とややラテン語らしく訳している、ここでの訳「用のいかんに、善が応じている」よりもよいかもしれない。私は「善が応じている」では日本語とは思えません。なお文法上ではbonumが中性なので、talisも中性形のtaleとなっています。私の訳「そのような役立ち、このような善」はもちろん直訳です。みなさまはどのように意訳されるでしょうか?
羅和辞典にはqualis dominus, talis servusの例が載っており「この主人にして、このしもべあり」と訳してあります。この訳はよさそうです。これにならえば「この役立ちにして、この善あり」。同じく田中の『引用語辞典』にはいろいろ載っています。qualis pater, talis filiusは「この父にして、この子あり」。
スヴェーデンボリの用例を取り上げてみます。これは名文句のような気がします。『秘義』1oo5番にある、この見出しの言葉です。柳瀬氏はあいかわらず「人間の如何にその生命が応じている」と訳していますが、これでは名文句の気がしてきません。田中にならって訳せば「この人間にして、この人生あり」となるのでしょうか。やや名文句の気がしてきます。
直訳派の私は「このような人間に、そのような生活〔がある〕」でよいとしています。「qがtを定める」原則からは、「人間」がその人自身の「生活」を定めます。意訳すれば「人には人の人生(生活)がある」となるのでしょうか。
月: 2008年8月
原典講読『天界と地獄』no.113,114,115.
(1) 原文
113. Sicut omnia quae sunt secundum ordinem Divinum, correspondent caelo, ita omnia quae sunt contra ordinem Divinum correspondent inferno: quae correspondent caelo omnia se referunt ad bonum et verum; quae correspondent inferno, ad malum et falsum.
(2) 直訳
Sicut omnia quae sunt secundum ordinem Divinum, correspondent caelo, ita omnia quae sunt contra ordinem Divinum correspondent inferno: 神的な秩序にしたがっているすべてのものが、天界に対応するように、このように神的な秩序に反するすべてのものは地獄に対応する。
quae correspondent caelo omnia se referunt ad bonum et verum; 天界に対応するものは善と真理に関係する。
quae correspondent inferno, ad malum et falsum. 地獄に対応するするものは、悪と虚偽に〔関係する〕。
(3) 訳文
神的な秩序にしたがっているすべてのものが天界に対応するように、神的な秩序に反するすべてのものは地獄に対応する。天界に対応するものは善と真理に関係し、地獄に対応するするものは悪と虚偽に関係する。
(1) 原文
114. Nunc aliquid de scientia correspondentiarum, et de ejus usu dicetur. Dictum supra est, quod mundus spiritualis, qui est caelum, conjunctus sit mundo naturali per correspondentias: inde per correspondentias datur homini communicatio cum caelo; angeli enim caeli, non ex naturalibus, sicut homo, cogitant; quare cum homo in scientia correspondentiarum est, potest ille una cum angelis esse quoad mentis suae cogitationes, et sic illis conjungi quoad spiritualem seu internum suum hominem. Ut conjunctio caeli cum homine sit, ideo Verbum per meras correspontias conscriptum est; omnia enim et singula, quae ibi, correspondent:{1} quare si homo in scientia correspondentiarum esset, intelligeret Verbum quoad sensum ejus spiritualem, et inde scire darentur ei arcana, de quibus nihil videt in sensu litterae: in Verbo enim est sensus litteralis et est sensus spiritualis; sensus litteralis consistit ex talibus quae in mundo sunt, sensus autem spiritualis ex talibus quae in caelo; et quia conjunctio caeli cum mundo est per correspondentias, ideo tale Verbum datum est, in quo singula usque ad iotam correspondent.{2}
(2) 直訳
Nunc aliquid de scientia correspondentiarum, et de ejus usu dicetur. 今や、対応の知識について何らかのこと、またその役立ちについて言われる。
Dictum supra est, quod mundus spiritualis, qui est caelum, conjunctus sit mundo naturali per correspondentias: 上に言われた、霊界は、それは天界である、自然界と対応によって結合している。
inde per correspondentias datur homini communicatio cum caelo; ここから対応によって人間に天界との伝達が存在する。
angeli enim caeli, non ex naturalibus, sicut homo, cogitant; なぜなら、天界の天使たちは、自然的なものから、人間のように、考えないから。
quare cum homo in scientia correspondentiarum est, potest ille una cum angelis esse quoad mentis suae cogitationes, et sic illis conjungi quoad spiritualem seu internum suum hominem. それゆえ、人間が対応の知識の中にいるとき、彼は自分の心の思考に関して天使たちと一つであることができる、そしてこうして彼ら〔天使たち〕に自分の霊的な人間または内なる人に関して結合されること〔ができる〕。
Ut conjunctio caeli cum homine sit, ideo Verbum per meras correspontias☆ conscriptum est; 人間との天界の結合が存在するようにと、それゆえ、みことばは対応そのものによって書かれている。
☆この単語はラテン語版で「correspon-(改行)tias」となっています。それでウェブサイトThe Heavenly Doctrinesもこのつづりとなっています。correspondentiasの誤りです。厳密な校正をしていると思えるラテン語版に、訂正されていないミスプリを発見しました!
omnia enim et singula, quae ibi, correspondent:{1} なぜなら、すべてのものと個々のものは、そこの、対応しているから{1}。
quare si homo in scientia correspondentiarum esset, intelligeret Verbum quoad sensum ejus spiritualem, et inde scire darentur ei arcana, de quibus nihil videt in sensu litterae: それゆえ、もし人間が対応の知識の中にいるなら、みことばをその霊的な意味に関して理解し、ここからそれに奥義を知ることが与えられる(できる)、そのことについて文字通りの意味の中に何も見ない。
in Verbo enim est sensus litteralis et est sensus spiritualis; なぜなら、みことばの中に文字通りの☆意味と、霊的な意味があるから。
☆柳瀬訳「文字的な」は日本語としてやや変ですし、私には「何のことか」と思えます。
sensus litteralis consistit ex talibus quae in mundo sunt, sensus autem spiritualis ex talibus quae in caelo; 文字通りの意味は世の中にあるこのようなものから成り立つ、しかしながら霊的な意味は天界にあるこのようなものから〔成り立つ〕。
et quia conjunctio caeli cum mundo est per correspondentias, ideo tale Verbum datum est, in quo singula usque ad iotam correspondent.{2} そして世との天界の結合は対応によってであるので、それゆえ、このようなみことばが与えられた、その中の個々のものはイオータ☆までも対応する{2}。
☆英語のiに相当するギリシア文字です。マタイ福音書5:18「律法の中の一点一画まで」の「一点」はこの言葉です。
(3) 訳文
今や、対応の知識について、またその役立ちについて述べよう。天界である霊界は対応によって自然界と結合し、ここから対応によって人間に天界との伝達が存在する、と前述した。なぜなら、天界の天使たちは、人間のように自然的なものからは考えないから。それゆえ、人間が対応の知識の中にいるとき、その心の思考に関して天使たちと一つであることができ、そしてこうして天使たちと自分の霊的な人間または内なる人に関して結合されることができる。人間と天界が結合するようにと、みことばは対応そのものによって書かれている。なぜなら、みことばのすべてのものと個々のものは対応しているから{1}。それゆえ、もし人間が対応の知識の中にいるなら、みことばをその霊的な意味に関して理解して、その奥義を知ることができる。その霊的な意味は、文字通りの意味の中に何も見られない。なぜなら、みことばの中に文字通りの意味と、霊的な意味があるから。文字通りの意味は世の中にあるこのようなものから成り立つ、しかし霊的な意味は天界にあるこのようなものから成り立つ。そして世との天界の結合は対応によるので、それゆえ、みことばの中の個々のものは一点までも対応する、このようなみことばが与えられたのである{2}。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod Verbum conscriptum sit per meras correspondentias (n.8615).
Quod per Verbum sit conjunctio homini cum caelo (n. 2899, 6943, 9396, 9400, 9401, 10375, 10452).
@2 De Verbi sensu spirituali videatur in opusculo De Equo Albo, de quo in Apocalypsi.
(2) 直訳
@1 Quod Verbum conscriptum sit per meras correspondentias. みことばは対応そのものによって書かれている。
☆本書1番の@4参照。
Quod per Verbum sit conjunctio homini cum caelo. みことばによって人間に天界との結合がある。
@2 De Verbi sensu spirituali videatur in opusculo De Equo Albo, de quo in Apocalypsi. みことばの霊的な意味については小著『白い馬について、黙示録の中のそれについて』の中に見られる。
(1) 原文
115. Instructus sum e caelo, quod antiquissimi in nostra tellure, qui caelestes homines fuerunt, ex ipsis correspondentiis cogitaverint, et quod naturalia mundi, quae coram oculis erant, inserviverint illis pro mediis ita cogitandi; et quia tales erant, quod consociati sint angelis, et locuti cum illis; et quod sic per illos caelum conjunctum fuerit mundo: ex eo tempus illud vocatum est Saeculum aureum; de quo etiam apud scriptores antiquos dicitur, quod caelicolae habitaverint cum hominibus, et consortia cum illis habuerint sicut amici cum amicis. Sed post illorum tempora, quod successerint, qui non ex ipsis correspondentiis, sed ex scientia correspondentiarum cogitaverunt, et quod conjunctio caeli cum homine etiam tunc fuerit, sed non tam intima: tempus eorum est quod vocatur Saeculum argenteum. Postea quod successerint, qui quidem correspondentias noverunt, sed non cogitaverunt ex scientia illarum, ex causa quia in naturali bono fuerunt, et non sicut priores in spirituali: horum tempus vocabatur Saeculum cupreum. Post horum tempora, quod homo factus sit successive externus, et tandem corporeus, et quod tunc scientia correspondentiarum prorsus deperdita sit, et cum illa cognitio caeli, et plurium quae caeli sunt. Quod vocaverint Saecula illa ex auro, argento et cupro, fuit quoque ex correspondentia,{1} quoniam aurum ex correspondentia significat bonum caeleste, in quo antiquissimi fuerunt; argentum autem bonum spirituale, in quo antiqui post illos; et cuprum bonum naturale, in quo proxima posteritas; ferrum autem, ex quo ultimum saeculum est dictum, significat verum durum absque bono.
(2) 直訳
Instructus sum e caelo, quod antiquissimi in nostra tellure, qui caelestes homines fuerunt, ex ipsis correspondentiis cogitaverint, et quod naturalia mundi, quae coram oculis erant, inserviverint illis pro mediis ita cogitandi; 私は天界から教えられた、私たちの地球の中の最古代人は、彼らは天的な人間であった、対応そのものから考えたこと、そして世の自然的なものは、それらは目の前にあった、このように考えるために彼らに仕えた。
et quia tales erant, quod consociati sint angelis, et locuti cum illis; 〔彼らは〕このようであったので、天使たちと交わり、彼らと話したこと。
et quod sic per illos caelum conjunctum fuerit mundo: またこうして彼らを通して天界は世と結合したこと。
ex eo tempus illud vocatum est Saeculum aureum; そのことから、その時は黄金時代と呼ばれた。
de quo etiam apud scriptores antiquos dicitur, quod caelicolae habitaverint cum hominibus, et consortia cum illis habuerint sicut amici cum amicis. そのことについてさらにまた古代(人)の著者たちのもとで言われている、天界の住民は人間とともに住んだ、また友が友とのように彼ら〔人間〕と交わった。
Sed post illorum tempora, quod successerint, qui non ex ipsis correspondentiis, sed ex scientia correspondentiarum cogitaverunt, et quod conjunctio caeli cum homine etiam tunc fuerit, sed non tam intima: しかし、それらの時の後、続いたこと、対応そのものからでなく、対応の知識から考えた者が、人間との天界の結合はその時もまたあったこと、しかしこのように最内部の〔結合〕でなく。
tempus eorum est quod vocatur Saeculum argenteum. 彼らの時は白銀時代と呼ばれたこと。
Postea quod successerint, qui quidem correspondentias noverunt, sed non cogitaverunt ex scientia illarum, ex causa quia in naturali bono fuerunt, et non sicut priores in spirituali: その後続いたこと、確かに対応を知っていた、しかしその知識から考えなかった者が、その理由は自然的な善の中にいたから、そして前の者のように霊的な〔善の〕中に〔い〕なかった〔から〕。
horum tempus vocabatur Saeculum cupreum. これらの時は銅時代と呼ばれた。
Post horum tempora, quod homo factus sit successive externus, et tandem corporeus, et quod tunc scientia correspondentiarum prorsus deperdita sit, et cum illa cognitio caeli, et plurium quae caeli sunt. これらの時の後、人間は連続的に外なるものとなった、ついに物質的に、そしてその時、対応の知識は完全に失われた、それとともに天界の知識(認識)、それと天界に属する多くのもの。
Quod vocaverint Saecula illa ex auro, argento et cupro, fuit quoque ex correspondentia,{1} quoniam aurum ex correspondentia significat bonum caeleste, in quo antiquissimi fuerunt; これらの時代が、金、銀、銅から呼ばれたことは、また対応からであったこと{1}、金は対応から天的な善を意味し、その中に最古代人がいたので。
argentum autem bonum spirituale, in quo antiqui post illos; しかしながら銀は霊的な善を〔意味し〕、その中に彼らの後の古代人が〔いた〕。
et cuprum bonum naturale, in quo proxima posteritas; そして銅は自然的な善を〔意味し〕、その中に近くの子孫が〔いた〕。
ferrum autem, ex quo ultimum saeculum est dictum, significat verum durum absque bono. しかしながら鉄は、それから最後の時代が言われる、善なしの硬い真理を意味する。
(3) 訳文
私は天界から以下のことを教えられた。天的な人間であった私たちの地球の最古代人は、対応そのものから考え、そして目の前にある世の自然的なものは、このように考えるために彼らに仕えるものであったこと。最古代人はこのようであったので、天使たちと交わり、彼らと話し、またこうして彼らを通して天界は世と結合し、そのことから、その時代は黄金時代と呼ばれたこと。このことについてはさらにまた古代の著者たちも、天界の住民は人間とともに住んだ、そして友と友のように人間と交わった、と言っている。しかし、それらの時代の後、対応そのものからでなく、対応の知識から考えた者が続いたこと、人間と天界の結合はその時もまたあったが、しかしこのように最内部の結合ではなく、彼らの時は白銀時代と呼ばれたこと。その後、対応を知っていたけれども、その知識から考えなかった者が続いたこと、その理由は自然的な善の中にいて、前の者のように霊的な善の中にいなかったからであり、 これらの時代は銅時代と呼ばれたこと。これらの時代の後、人間は連続的に外なるものに、ついに物質的になり、その時、対応の知識は完全に失われ、それとともに天界について、それと天界に属する多くのものの知識も失われたこと。これらの時代が、金、銀、銅に因んで呼ばれたことは、対応からであったこと{1}、金は対応から天的な善を意味し、その中に最古代人がいたからである。しかし、銀は霊的な善を意味し、その中に彼らの後の古代人がいた。そして、銅は自然的な善を意味し、その中に続く子孫たちがいた。しかし、最後の時代と言われることになる鉄は、善のない硬い真理を意味する。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod aurum ex correspondentia significet bonum caeleste (n. 113, 1551, 1552, 5658, 6917, 6917, 9510, 9874, 9881).
Quod argentum significet bonum spirituale seu verum ex origine caelesti (n. 1551, 1552, 2954, 5648[? 5658]).
Quod cuprum significet bonum naturale (n. 425, 1551).
Quod ferrum significet verum in ultimo ordinis (n. 425, 426).
(2) 直訳
@1 Quod aurum ex correspondentia significet bonum caeleste. 金は対応から天的な善を意味する。
Quod argentum significet bonum spirituale seu verum ex origine caelesti. 銀は霊的な善を、すなわち天的な起源からの真理を意味する。
Quod cuprum significet bonum naturale. 銅は自然的な善を意味する。
Quod ferrum significet verum in ultimo ordinis. 鉄は順序の最後の中の真理を意味する。
原典講読『天界と地獄』no.116,117.
[XIV.]
DE SOLE IN CAELO.
天界の太陽について
(1) 原文
116. In caelo non apparet sol mundi, nec quicquam quod ab illo sole, quia id omne naturale est; inchoat enim natura ab illo sole, et quicquid per illum producitur, naturale vocatur: spirituale autem, in quo est caelum, est supra naturam, et prorsus distinctum a naturali; nec communicant inter se quam per correspondentias. Qualis distinctio est, comprehendi potest ex illis quae prius (n. 38) de gradibus, et qualis communicatio ex illis quae in binis praecedentibus articulis de correspondentiis, dicta sunt.
(2) 直訳
In caelo non apparet sol mundi, nec quicquam quod ab illo sole, quia id omne naturale est; 天界の中に世の太陽は現われない、その太陽からのものも何も〔現われ〕ない、それはすべて自然的なものであるので。
inchoat enim natura ab illo sole, et quicquid per illum producitur, naturale vocatur: なぜなら、自然はその太陽から始まるから、そしてそれによって生まれる何でも、自然的なものと呼ばれる。
spirituale autem, in quo est caelum, est supra naturam, et prorsus distinctum a naturali; しかしながら霊的なものは、その中に天界がある、自然の上にある、そして自然的なものから完全に分離している。
nec communicant inter se quam per correspondentias. 対応によって以外にそれら自体の間に伝達もしない。
Qualis distinctio est, comprehendi potest ex illis quae prius (n. 38) de gradibus, et qualis communicatio ex illis quae in binis praecedentibus articulis de correspondentiis, dicta sunt. 分離がどんなものであるか、段階について前のもの(38番)それらから理解することができる、伝達がどんなもの〔である〕か、二つの先行する章の中ののもの、対応について、述べたそれらのものから〔理解することができる〕。
(3) 訳文
天界の中に世の太陽は現われない、その太陽からのものも何も現われない、それはすべて自然的なものであるからである。なぜなら、自然はその太陽から始まるから、そしてそれによって生まれる何でも、自然的なものと呼ばれる。しかし霊的なものは、その中に天界があって、自然の上にあり、自然的なものから完全に分離している。対応による以外にそれら自体の間に伝達もない。分離がどんなものであるかは、段階について前に述べた(38番)から理解することができよう、伝達がどんなものであるかは、前の二章の中ので、対応について述べたものから理解することができよう。
(1) 原文
117. Sed tametsi in caelo non apparet sol mundi, nec quicquam quod ex illo sole, usque ibi est Sol, est lux et est calor, ac sunt omnia quae in mundo, ac innumerabilia plura, verum non ex simili origine; nam quae in caelo sunt, spiritualia sunt, et quae in mundo naturalia. Sol caeli est Dominus, lux ibi est Divinum verum, et calor ibi est Divinum bonum, quae procedunt a Domino ut Sole; ex illa origine sunt omnia quae in caelis existunt et apparent. Sed de Luce et Calore, et de illis quae inde existunt in caelo, dicetur in articulis sequentibus; hic solum de Sole ibi. Quod Dominus in caelo appareat ut Sol, est quia est Divinus Amor, ex quo omnia spiritualia existunt, ac medio sole mundi omnia naturalia: ille Amor est qui lucet ut Sol.
(2) 直訳
Sed tametsi in caelo non apparet sol mundi, nec quicquam quod ex illo sole, usque ibi est Sol, est lux et est calor, ac sunt omnia quae in mundo, ac innumerabilia plura, verum non ex simili origine; しかし、たとえ天界の中に世の太陽は現われず、その太陽からのものも何も〔現われ〕なくても、それでもそこに太陽がある、光があり、熱がある、そして世の中のものすべてのものがある、そして無数の多くのもの、しかし同じような起源からではない。
nam quae in caelo sunt, spiritualia sunt, et quae in mundo naturalia. なぜなら、天界の中にあるものは、霊的である、そして世の中のものは自然的〔である〕から。
Sol caeli est Dominus, lux ibi est Divinum verum, et calor ibi est Divinum bonum, quae procedunt a Domino ut Sole; 天界の太陽は主である、そこの光は神的な真理である、そしてそこの熱は神的な善である、それらは太陽としての主から発出する。
ex illa origine sunt omnia quae in caelis existunt et apparent. その起源からである、天界の中に存在するようになり、現れるものすべては。
Sed de Luce et Calore, et de illis quae inde existunt in caelo, dicetur in articulis sequentibus; しかし、光と熱について、そしてそこから天界に存在するようになるものについて、続く章の中で述べられる。
hic solum de Sole ibi. ここに太陽だけについてそこに。
Quod Dominus in caelo appareat ut Sol, est quia est Divinus Amor, ex quo omnia spiritualia existunt, ac medio sole mundi omnia naturalia: 主は天界の中に太陽として現われること、神的な愛であるからである、そのものからすべての霊的なものが存在するようになる、そして世の太陽によって(=媒介にして)すべての自然的なものが〔存在する〕。
ille Amor est qui lucet ut Sol. その愛は太陽として輝くものである。
(3) 訳文
しかし、たとえ天界の中に世の太陽は現われず、その太陽からのものも何も現われなくても、それでもそこに太陽があり、光があり、熱があり、そして世の中のものすべてのもの、無数の多くのものがある、しかし同じような起源からではない。なぜなら、天界の中にあるものは、霊的であり、世の中のものは自然的であるから。天界の太陽は主であり、そこの光は神的な真理であり、そしてそこの熱は神的な善である、それらは太陽としての主から発出する。天界の中に存在するようになり、現れるものすべては、その起源からである。しかし、光と熱について、そしてそこから天界に存在するようになるものについては、続く章の中で述べられよう。ここでは太陽についてだけ述べる。主は天界の中に太陽として現われるのは、神的な愛であるからである、そのものからすべての霊的なものが存在するようになる、そして世の太陽によって、すべての自然的なものが存在する。主の愛は太陽として輝くものである。
原典講読『天界と地獄』no.118.
(1) 原文
118. Quod Dominus actualiter appareat in caelo ut Sol, non modo mihi dictum est ab angelis, sed etiam datum est aliquoties videre quare quae audivi et vidi de Domino ut Sole, velim hic paucis describere. Dominus apparet ut Sol non in caelo, sed alte supra caelos: nec supra caput seu in vertice, sed ante angelorum facies, in media altitudine: apparet binis in locis, in uno ante oculum dextrum, in altero ante oculum sinistrum, insigni distantia: ante oculum dextrum apparet prorsus ut Sol, simili quasi igne, et simili magnitudine, quibus sol mundi; ante oculum autem sinistrum non apparet ut Sol sed ut Luna, simili candore sed coruscante magis, et simili magnitudine cum nostrae telluris luna, sed illa circumcincta apparet pluribus quasi lunulis minoribus, quarum unaquaevis similiter candet et coruscat. Quod Dominus binis in locis cum tali differentia appareat, est quia apparet cuivis secundum quale receptionis Ipsius, et ideo aliter illis qui recipiunt Ipsum bono amoris, et aliter illis qui recipiunt Ipsum bono fidei. Illis qui recipiunt Ipsum bono amoris, apparet ut Sol, igneus et flammeus secundum receptionem; hi sunt in regno Ipsius caelesti: at illis, qui recipiunt Ipsum bono fidei, apparet ut luna, candidus et coruscans secundum receptionem; hi sunt in regno Ipsius spirituali.{1} Causa est, quia bonum amoris correspondet igni; inde ignis in spirituali sensu est amor, et bonum fidei correspondet luci, et quoque lux in spirituali sensu est fides.{2} Quod appareat ante oculos, est quia interiora, quae sunt mentis, per oculos vident; ex bono amoris per oculum dextrum, et ex bono fidei per oculum sinistrum;{3} nam omnia quae sunt a dextra parte apud angelum, et quoque apud hominem, correspondent bono ex quo verum, et quae a sinistra vero quod ex bono;{4} bonum fidei est in sua essentia verum ex bono.
(2) 直訳
Quod Dominus actualiter appareat in caelo ut Sol, non modo mihi dictum est ab angelis, sed etiam datum est aliquoties videre; 主が実際に天界の中で太陽として現われることは、私に天使たちから言われただけでなく、数度、見ることが与えられた。
quare quae audivi et vidi de Domino ut Sole, velim hic paucis describere. それゆえ、太陽としての主について私が聞いたそして私が見たこと〔その〕ことを、私はここに手短に記述することを欲する。
Dominus apparet ut Sol non in caelo, sed alte supra caelos: 主は太陽として現われる〔のは〕天界の中でない、しかし天界の上方高いところに。
nec supra caput seu in vertice, sed ante angelorum facies, in media altitudine: 頭の上方または天頂でもなく、天使たちの顔の前に、中間の高さに。
apparet binis in locis, in uno ante oculum dextrum, in altero ante oculum sinistrum, insigni distantia: 二つの場所に現われる、右の目の前の一つの中に、左の目の前の他の中に、著しい隔たり。
ante oculum dextrum apparet prorsus ut Sol, simili quasi igne, et simili magnitudine, quibus sol mundi; 右の目の前に完全に太陽のように現われる、いわば火に似て、また大きさで似て、世の太陽のそれに。
ante oculum autem sinistrum non apparet ut Sol sed ut Luna, simili candore sed coruscante magis, et simili magnitudine cum nostrae telluris luna, sed illa circumcincta apparet pluribus quasi lunulis minoribus, quarum unaquaevis similiter candet et coruscat. しかしながら左の目の前に太陽のようでなく月のように現われる、白く輝くように似てしかし大きくきらめいて、また私たちの地球の月と似た大きさで、しかしその周囲に小さな月ような多くのものに〔囲まれて〕現われる、それらのそれぞれは同じように輝き、きらめく。
Quod Dominus binis in locis cum tali differentia appareat, est quia apparet cuivis secundum quale receptionis Ipsius, et ideo aliter illis qui recipiunt Ipsum bono amoris, et aliter illis qui recipiunt Ipsum bono fidei. 主が二つの場所にこのような相違で現われることは、それぞれに者にどのようにその方を受け入れるかにしたがって現われるからである、それゆえ、その方を愛の善で受け入れる者に異なって、またその方を信仰の善で受け入れる者に異なって。
Illis qui recipiunt Ipsum bono amoris, apparet ut Sol, igneus et flammeus secundum receptionem; その方を愛の善で受け入れる者に、太陽のように現われる、受け入れにしたがって火のようなと炎のような。
hi sunt in regno Ipsius caelesti: これらの者はその方の天的な王国にいる。
at illis, qui recipiunt Ipsum bono fidei, apparet ut luna, candidus et coruscans secundum receptionem; しかし、その方を信仰の善で受け入れる者に、月のように現われる、受け入れにしたがって白く輝いてときらめいて。
hi sunt in regno Ipsius spirituali.{1} これらの者はその方の霊的な王国にいる{1}。
Causa est, quia bonum amoris correspondet igni; その理由は、愛の善は火に対応するから。
inde ignis in spirituali sensu est amor, et bonum fidei correspondet luci, et quoque lux in spirituali sensu est fides.{2} ここから、火は霊的な意味で愛である、また信仰の善は光に対応する、光もまた霊的な意味で信仰である{2}。
Quod appareat ante oculos, est quia interiora, quae sunt mentis, per oculos vident; 目の前に現われることは☆、内的なものであるから、それは心に属するものである、目を通して見る。
☆「何が」目の前に現われるのか述べられいません。私は、文脈から「主がこのようにある者には太陽として、またある者には月として、このように異なって」目の前に現われることは、と思います。
ex bono amoris per oculum dextrum, et ex bono fidei per oculum sinistrum;{3} 右の目を通して愛の善から、左の目を通して信仰の善から〔見る〕{3}。
nam omnia quae sunt a dextra parte apud angelum, et quoque apud hominem, correspondent bono ex quo verum, et quae a sinistra vero quod ex bono;{4} なぜなら、天使のもとの、人間のもともまた、右側にあるものすべては、善に対応するから、それ〔善〕から真理、また左に〔ある〕ものは善からの真理に〔対応するから〕。
bonum fidei est in sua essentia verum ex bono. 信仰の善は本質において善からの真理である。
(3) 訳文
主が実際に天界の中で太陽として現われることは、私に天使たちから言われただけでなく、数度、見ることが与えられた。それゆえ、太陽としての主について、私が聞き、見たことことを、ここに手短に述べよう。主は太陽として天界の中でなく、天界の上方高いところにであり、それは頭の上方または天頂でもなく、天使たちの顔の前に、中間の高さに現われる。二つの場所に、一つは右の目の前に、もう一つは左の目の前に、著しいく隔てて現われる。右の目の前には、完全に太陽のように、いわば世の太陽の火に、また大きさも似て、現われる。しかし左の目の前には、太陽のようでなく月のように、私たちの地球の月と似た大きさと白く輝くように、しかしさらにきらめいて現われる。しかしその周囲には小さな月ような多くのものがあり、それらのそれぞれは同じように輝き、きらめくいている。主が二つの場所にこのような相違で現われることは、それぞれに者にどのようにその方を受け入れるかにしたがって現われるからである、それゆえ、その方を愛の善で受け入れる者と、その方を信仰の善で受け入れる者では異なっている。その方を愛の善で受け入れる者には、受け入れにしたがって火と炎のような、太陽として現われる。これらの者はその方の天的な王国にいる。しかし、その方を信仰の善で受け入れる者に、受け入れにしたがって、白く輝く、きらめく月として現われる。これらの者はその方の霊的な王国にいる{1}。その理由は、愛の善は火に対応するからである。 ここから、火は霊的な意味で愛であり、そして信仰の善は光に対応するが、その光は霊的な意味で信仰である{2}。〔このように異なって〕目の前に現われるのは、心に属する内的なものであり、それ目を通して見るからである。右の目を通して愛の善から、左の目を通して信仰の善から〔見る〕{3}。なぜなら、天使のもとの、また人間のもとの右側にあるものすべては、真理のもとである善に対応するから、また左にあるものは善からの真理に対応するから{4}。信仰の善は本質において善からの真理である。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod Dominus appareat in caelo ut Sol, et quod sit Sol caeli (n. 1053, 3636, 3643, 4060).
Quod Dominus appareat illis qui in regno caelesti, ubi regnat amor in Ipsum, ut Sol; et illis qui in regno spirituali, ubi regnat charitas erga proximum et fides, ut Luna (n. 1521, 1529, 1530, 1531, 1837, 4696).
Quod Dominus ut Sol appareat ad mediam altitudinem ante oculum dextrum, ac ut Luna ante oculum sinistrum (n. 1053, 1521, 1529, 1530, 1531, 3636, 3643, 4321, 5097, 7078, 7083, 7173, 7270, 8812, 10809).
Quod Dominus visus sit ut Sol, ac ut Luna (n. 1531, 7173).
Quod ipsum Divinum Domini sit longe supra Divinum Ipsius in caelo (n. 7270, 8760).
@2 Quod “ignis” in Verbo significet amorem in utroque sensu (n. 934, 4906, 5215).
Quod ignis sacer seu caelestis significet Divinum Amorem (n. 934, 6314, 6832).
Quod ignis infernalis amorem sui et mundi, et omnem concupiscentiam quae est illorum amorum (n. 1861, 5071, 6314, 6832, 7575 10747).
Quod amor sit ignis vitae, et quod ipsa vita actualiter inde sit (n. 4096[? 4906], 5071, 6032, 6314).
Quod lux significet verum fidei (n. 3395[? 3195], 3485, 3636, 3643, 3993, 4302, 4413, 4415, 9548, 9684).
@3 Quod visus oculi sinistri correspondeat veris fidei, et quod visus oculi dextri bonis eorum (n. 4410, 6923).
@4 Quod quae a dextro latere hominis sunt, se referant ad bonum ex quo verum, et quae a sinistro ad verum ex bono (n. 9495, 9604).
(2) 直訳
@1 Quod Dominus appareat in caelo ut Sol, et quod sit Sol caeli. 主は天界の中で太陽として現われる、そして太陽であること。
Quod Dominus appareat illis qui in regno caelesti, ubi regnat amor in Ipsum, ut Sol; 主は天的な王国にいる者に現われる、そこではその方への愛が支配している、太陽として〔現われる〕。
et illis qui in regno spirituali, ubi regnat charitas erga proximum et fides, ut Luna. また霊的な王国にいる者に、そこでは隣人対する仁愛が支配している、月として〔現われる〕。
Quod Dominus ut Sol appareat ad mediam altitudinem ante oculum dextrum, ac ut Luna ante oculum sinistrum. 主は太陽として右の目の前の中間の高さに現われる、また月として左目の前に〔現われる〕。
Quod Dominus visus sit ut Sol, ac ut Luna. 主は太陽として見られた、また月として。
Quod ipsum Divinum Domini sit longe supra Divinum Ipsius in caelo. 主の神性そのものは、天界の中のその方の神性のはるか上にある。
@2 Quod “ignis” in Verbo significet amorem in utroque sensu. みことばの中の「火」は両方の意味☆で愛を意味する。
☆「両方の意味」とは善い意味(主への愛と隣人愛)と、悪い意味(自己愛と世俗愛)です。
Quod ignis sacer seu caelestis significet Divinum Amorem. 聖なるまたは天界の火は神的な愛を意味する。
Quod ignis infernalis amorem sui et mundi, et omnem concupiscentiam quae est illorum amorum. 地獄の火は自己愛と世俗の〔愛〕を、そしてすべての欲望を〔意味する〕それ〔欲望〕はそれらの愛に属する。
Quod amor sit ignis vitae, et quod ipsa vita actualiter inde sit. 愛はいのちの火である、そしていのちそのものは実際にそこから存在すること。
Quod lux significet verum fidei. 光は信仰の真理を意味する。
@3 Quod visus oculi sinistri correspondeat veris fidei, et quod visus oculi dextri bonis eorum. 左の目の視覚は信仰の真理に対応する、また右の目の視覚はそれらの善に〔対応する〕。
@4 Quod quae a dextro latere hominis sunt, se referant ad bonum ex quo verum, et quae a sinistro ad verum ex bono. 人間の右側にあるものは、善に関係する、それ〔善〕から真理、そして左に〔ある〕ものは善からの真理に〔関係する〕。
原典講読『天界と地獄』no.119,120.
(1) 原文
119. Inde est, quod in Verbo Dominus quoad amorem comparetur soli, et quoad fidem lunae; et quoque quod amor a Domino in Dominum significetur per “solem,” et fides a Domino in Dominum significetur per “lunam;” ut in sequentibus his locis:
“Erit lux lunae sicut lux solis lux autem solis erit septupla, ut lux septem dierum” (Esai. xxx. 26):
“Obtegam, cum exstinxero te, caelos, et atrabo stellas; solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lucem suam; omnia luminaria lucis in caelis atrabo super te, et dabo tenebras super terra tua” (Ezech. xxxii. 7, 8):
“Obtenebrabo solem in exortu suo, et luna non splendere faciet lucem suam” (Esai. xiii. 10);
“Sol et luna atrabuntur, et stellae retrahent splendorem suum;…sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem” (Joel. ii. 2, 10, 31; cap. iv. [B.A. iii.] 15);
“Sol factus est niger sicut saccus pilosus, et luna facta est sicut sanguis, et stellae..ceciderunt in terram” (Apoc. vi. 12[, 13]);
“Statim post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, et luna non dabit lucem suam, et stellae cadent de caelo” (Matth. xxiv. 29);
et alibi. In illis locis per “solem” significatur amor, et per “lunam” fides, et per “stellas” cognitiones boni et veri;{1} quae dicuntur atrari, amittere lucem, et cadere de caelo, cum non amplius sunt. Quod Dominus ut Sol in caelo appareat, constat quoque ab Ipso transformato coram Petro, Jacobo, et Johanne,
Quod facies Ipsius fulserit sicut sol (Matth. xvii. 2);
sic Dominus visus est discipulis illis, cum subducti a corpore erant, et in luce caeli. Inde erat, quod antiqui, apud quos ecclesia repraesentativa fuit, verterint faciem, cum in Divino cultu erant, ad solem in oriente: ex illis est, quod templis dederint aspectum versus orientem.
(2) 直訳
Inde est, quod in Verbo Dominus quoad amorem comparetur soli, et quoad fidem lunae; ここからである、みことばの中で主は愛に関して太陽にたとえられること、また信仰に関して月に。
et quoque quod amor a Domino in Dominum significetur per “solem,” et fides a Domino in Dominum significetur per “lunam;” また主からの主への愛が「太陽」によって意味されることも、また主からの主への信仰が「月」によって意味される〔こと〕。
ut in sequentibus his locis: 例えば、続きのこれらの箇所の中で。
“Erit lux lunae sicut lux solis lux autem solis erit septupla, ut lux septem dierum” (Esai. xxx. 26): 「月の光は太陽の光のようになる、しかしながら太陽の光は七倍になる、七つの日の光のように」(イザヤ 30:26)。
“Obtegam, cum exstinxero te, caelos, et atrabo stellas; 「わたしがあなたを消すとき、わたしは天をおおう、わたしは星を暗くする。
solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lucem suam; わたしは太陽を雲でおおう、月はその光を輝かすことをしない。
omnia luminaria lucis in caelis atrabo super te, et dabo tenebras super terra tua” (Ezech. xxxii. 7, 8): 天の中の光のすべての光源をわたしはあなたの上に暗くする、わたしはあなたの地の上に暗やみを与える」(エゼキエル 32:7,8)。
“Obtenebrabo solem in exortu suo, et luna non splendere faciet lucem suam” (Esai. xiii. 10); 「わたしは太陽をその上昇の中で暗くする、月はその光を輝かすことをしない」(イザヤ13:10)。
“Sol et luna atrabuntur, et stellae retrahent splendorem suum; 「太陽と月は暗くされる、星はその輝きを引っ込める。
…sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem” (Joel. ii. 2, 10, 31; cap. iv. [B.A. iii.] 15); ・・・太陽は暗やみに変わる、月は血に」(ヨエル 2:2,10,31、第4章(第3章☆)15)。
☆ B.A.は何の略語かわかりません。ヘブル原典は「ヨエル書」第2章は27節までで、同章28-32節を第3章とし、現在の第3章を第4章としています。スヴェーデンボリ使用の聖書もその章分けにしたがって第4章いたのです(ミスプリではありません)。
“Sol factus est niger sicut saccus pilosus, et luna facta est sicut sanguis, et stellae..ceciderunt in terram” (Apoc. vi. 12[, 13]); 「太陽は毛の麻袋布のように黒くなった、月は血のようになった、星は・・・地に落ちた」(黙示録4:12(,13))。
“Statim post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, et luna non dabit lucem suam, et stellae cadent de caelo” (Matth. xxiv. 29); 「それらの日々の苦悩の後、直ちに、太陽は暗くされる、月はその光を与えない、星は天から落ちる」(マタイ 24:29)。
et alibi. また他の個所に。
In illis locis per “solem” significatur amor, et per “lunam” fides, et per “stellas” cognitiones boni et veri;{1} これらの個所の中で「太陽」によって愛が意味される、「月」によって信仰が、「星」によって善と真理の知識が〔意味される〕{1}。
quae dicuntur atrari, amittere lucem, et cadere de caelo, cum non amplius sunt. それらは暗くされること、光を失うこと、天から落ちることが言われる、もはや存在しないとき。
Quod Dominus ut Sol in caelo appareat, constat quoque ab Ipso transformato coram Petro, Jacobo, et Johanne, 主が太陽として天界の中で現われることは、ペテロ、ヤコブ、ヨハネの前でのその方の変容からもまた明らかである。
Quod facies Ipsius fulserit sicut sol (Matth. xvii. 2); その方の顔は太陽のように輝いたこと(マタイ 17:2)。
sic Dominus visus est discipulis illis, cum subducti a corpore erant, et in luce caeli. このように主はご自分の弟子たちに見られた、〔弟子たちが〕身体の中から引き上げられ、天界の光の中にいたとき。
Inde erat, quod antiqui, apud quos ecclesia repraesentativa fuit, verterint faciem, cum in Divino cultu erant, ad solem in oriente: ここからであった、古代人は、彼らのもとに表象的な教会があった、顔を向けた、神礼拝の中にいたとき、東の太陽へ。
ex illis est, quod templis dederint aspectum versus orientem. それらからである、彼らは神殿に東向きの見る方向(視野)を引き渡した。
(3) 訳文
ここから、みことばの中で主は愛に関して太陽に、また信仰に関して月にたとえられ、また主からの主への愛が「太陽」によって意味され、また主からの主への信仰が「月」によって意味される。
例えば、次の箇所の中のように。
「月の光は太陽の光のようになる、しかし太陽の光は七倍に、七つの日の光のようになる」(イザヤ 30:26)。
「わたしがあなたを消すとき、わたしは天をおおい、星を暗くする。わたしは太陽を雲でおおう、月はその光を輝かさない。わたしは天の中の光のすべての光源をあなたの上に暗くし、あなたの地の上に暗やみを与える」(エゼキエル 32:7,8)。
「わたしは太陽をその昇る中で暗くする、月はその光を輝かさない」(イザヤ13:10)。
「太陽と月は暗くされる、星はその輝きを引っ込める。・・・太陽は暗やみに、月は血に変わる」(ヨエル 2:2,10,31、第3章15)。
「太陽は毛の麻袋布のように黒く、月は血のようになった、星は・・・地に落ちた」(黙示録4:12(,13))。
「それらの日々の苦悩の後、直ちに、太陽は暗くされ、月はその光を与えず、星は天から落ちる」(マタイ 24:29)。
また他の個所に。
これらの個所の中で「太陽」によって愛が、「月」によって信仰が、「星」によって善と真理の知識が意味される{1}。それらはもはや存在しないとき、暗くされ、光を失い、天から落ちる、と言われる。主が太陽として天界の中で現われることは、ペテロ、ヤコブ、ヨハネの前でのその方の変容からもまた明らかである。
その方の顔は太陽のように輝いたこと(マタイ 17:2)。
弟子たちが身体の中から引き上げられ、天界の光の中にいたとき、主は、このようにご自分の弟子たちに見られた。ここから、表象的な教会の中にいた古代人は、神礼拝の中にいたとき、東の太陽へ顔を向け、そしてまた彼らは神殿を東向きにした。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod “stellae” et “sidera” in Verbo significent cognitiones boni et veri (n. 2495, 2849, 4697).
(2) 直訳
@1 Quod “stellae” et “sidera” in Verbo significent cognitiones boni et veri. みことばの中の「星」と「星座」は善と真理の知識を意味する。
(1) 原文
120. Quantus et qualis Divinus amor est, constare potest ex comparatione cum sole mundi, quod ardentissimus, et si credere velitis, multo ardentior: quapropter Dominus ut Sol non influit immediate in caelos, sed ardor amoris Ipsius temperatur in via per gradus; temperaturae apparent ut cingula radiosa circum solem: et insuper angeli obvelantur tenui conveniente nube, ne laedantur ab influxu;{1} distant ideo caeli secundum receptionem; caeli superiores, quia in bono amoris sunt, Domino ut Soli proximi sunt; caeli autem inferiores, quia in bono fidei, ab illo remotiores sunt: qui autem in nullo bono sunt, ut qui [in] inferno, remotissimi sunt, et ibi tantum remoti, quantum in opposito contra bonum sunt.{2}
(2) 直訳
Quantus et qualis Divinus amor est, constare potest ex comparatione cum sole mundi, quod ardentissimus, et si credere velitis, multo ardentior: 神的な愛がどれほど大きく、どんなものかは、世の太陽との比較から明らかにすることができる、それは最高度に燃えるもの〔である〕、そしてもしあなたがたが信じようとするなら、多くのさらに燃えるような〔ものである〕。
quapropter Dominus ut Sol non influit immediate in caelos, sed ardor amoris Ipsius temperatur in via per gradus; それゆえ、太陽としての主は直接に天界の中へ流入されない、しかしその方の愛の熱さは途中で段階によって緩和される。
temperaturae apparent ut cingula radiosa circum solem: 緩和するものが太陽の周囲に輝く帯のように現われる。
et insuper angeli obvelantur tenui conveniente nube, ne laedantur ab influxu;{1} それに加えて、天使たちは薄い適当な雲でおおわれる、流入により害われないように{1}。
distant ideo caeli secundum receptionem; それゆえ、天界は受け入れにしたがって離れている。
caeli superiores, quia in bono amoris sunt, Domino ut Soli proximi sunt; 最高の天界は、愛の善の中にいるので、太陽としての主に最も近い。
caeli autem inferiores, quia in bono fidei, ab illo remotiores sunt: しかしながら、より低いものは、信仰の善の中にいるので、それから遠ざかっている。
qui autem in nullo bono sunt, ut qui [in] inferno, remotissimi sunt, et ibi tantum remoti, quantum in opposito contra bonum sunt.{2} しかしながら、善の中にいない者は、地獄の〔中にいる〕者のように、最も遠ざかっている、そこにそれだけ離れて、善に反した対立するものの中にいるほど{2}。
(3) 訳文
神的な愛がどれほど大きく、どんなものかは、世の太陽との比較から明らかにすることができる。それは最高度に燃えるものであり、そしてもしあなたがたが信じようとするなら、さらに多くの燃えるようなものである。それゆえ、太陽としての主は直接に天界の中へ流入されず、その方の愛の熱さは途中で段階的に緩和される。緩和するものが太陽の周囲に輝く帯のように現われる。それに加えて、天使たちは、流入により害われないように薄い適当な雲でおおわれる{1}。それゆえ、天界は受け入れにしたがって離れている。最高の天界は、愛の善の中にいるので、太陽としての主に最も近い。しかし、より低い天界は、信仰の善の中にいるので、太陽から遠ざかっている。しかし、地獄の中にいる者のように、善の中にいない者は、最も遠ざかっており、善に反した対立するものの中にいるほど、それだけ遠く離れている{2}。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Qualis et quantus Divinus Amor Domini, illustratum per comparationem cum igne solis mundi (n. 6834, 6844[? 8644], 6849).
Quod Divinus Amor Domini sit amor erga omne genus humanum ad salvandum illud (n. 1820, 1865, 2253, 6872).
Quod amor proxime procedens ab igne amoris Domini non intret caelum, sed quod appareat circum solem sicut cingula radiosa (n. 7270).
Quod etiam angeli obvelentur tenui [a]correspondente nube, ne laedantur ab influxu ardentis amoris (n. 6849).
@a Vid. Arc. Caelestia, n. 6849, ubi legitur “conveniente,” ut supra.
@2 Quod praesentia Domini apud angelos se habeat secundum receptionem boni amoris et fidei ab Ipso (n. 904, 4198, 4320, 6280, 6832, 7042, 8819, 9680, 9682, 9683, 10106, 10811).
Quod Dominus appareat cuivis secundum quale ejus (n. 1861, 2235[? 3235], 4198, 4206).
Quod inferna removeantur a caelis, per quod non sustinere possint praesentiam Divini amoris a Domino (n. 4299, 7519, 7738, 7989, 8157[? 8137], 8266[? 8265], 9327).
Quod inde inferna sint remotissima a caelis, et quod id sit hiatus ingens (n. 9346, 10187).
(2) 直訳
@1 Qualis et quantus Divinus Amor Domini, illustratum per comparationem cum igne solis mundi. 性質と量(どんなもので、どれほど大きいか)主の神的な愛が、「説明」世の太陽の人の比較によって。
Quod Divinus Amor Domini sit amor erga omne genus humanum ad salvandum illud. 主の神的な愛は全人類に対する愛である、彼らを救うための。
Quod amor proxime procedens ab igne amoris Domini non intret caelum, sed quod appareat circum solem sicut cingula radiosa. 主の愛の火から発出する最も近い愛は天界に入らない、しかし輝く帯のように太陽の周囲に現われること。
Quod etiam angeli obvelentur tenui [a]correspondente nube, ne laedantur ab influxu ardentis amoris. さらにまた天使たちは薄い対応する(a)雲でおおわれる、燃える愛の流入により害われないように。
@a Vid. Arc. Caelestia, n. 6849, ubi legitur “conveniente,” ut supra. 注a 『天界の秘義』6849番を見よ、そこには「conveniente(適当な)」と書かれている、上のように。
@2 Quod praesentia Domini apud angelos se habeat secundum receptionem boni amoris et fidei ab Ipso. 天使たちのもとの主の現在は、その方からの愛と信仰の善の受け入れにしたがっている。
Quod Dominus appareat cuivis secundum quale ejus. 主はそれぞれの者にその性質にしたがって現われる。
Quod inferna removeantur a caelis, per quod non sustinere possint praesentiam Divini amoris a Domino. 地獄は天界から遠ざけられた、主からの神的な愛の現在に耐えることができないことによって。
Quod inde inferna sint remotissima a caelis, et quod id sit hiatus ingens. ここから、地獄は天界から最も遠ざかっている、そしてそれが巨大な割れ目であること。