原典講読『天界と地獄』no.137.

(1) 原文
137. Dicitur apud Johannem,
“Principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: ….omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum. In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum ….In mundo erat, et mundus per Ipsum factus est. ….Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius” (i. 1, 3, 4, 10, 14).
Quod Dominus sit qui intelligitur per “Verbum,” patet, nam dicitur quod Verbum Caro factum sit: quid autem in specie intelligitur per “Verbum,” nondum notum est, dicetur itaque: Verbum ibi est Divinum Verum, quod in Domino et a Domino;{1} quare etiam ibi vocatur Lux, quae quod sit Divinum Verum, in praecedentibus hujus articuli ostensum est. Quod per Divinum Verum omnia facta et creata sint, nunc explicabitur. [2] In caelo est omnis potentia Divino Vero, et absque illo est prorsus nulla.{2} Omnes angeli ex Divino vero vocantur potentiae, et quoque quantum ejus receptiones seu receptacula sunt, tantum potentiae sunt: valent per id super inferna, et super omnes qui se opponunt; mille hostes non sustinent ibi unum radium lucis caeli, quae est Divinum verum. Quia angeli sunt angeli ex receptione Divini veri, sequitur quod totum caelum non aliunde sit, nam caelum est ex angelis. [3] Quod tanta potentia insit Divino vero, non credere possunt illi, qui de vero non aliam ideam habent quam sicut de cogitatione aut de sermone, quibus non inest potentia in se, nisi quantum alii ex obedientia faciunt; sed Divino Vero inest potentia in se, et talis potentia, ut per id creatum sit caelum et creatus sit mundus, cum omnibus quae in illis. Quod talis potentia insit Divino vero, per binas comparationes illustrari potest, nempe per potentiam veri et boni in homine, et per potentiam lucis et caloris e sole in mundo. Per potentiam veri et boni in homine:―Omnia quaecunque homo agit, ex intellectu et voluntate agit; ex voluntate agit per bonum, et ex intellectu per verum; omnia enim quae in voluntate sunt, se referunt ad bonum, et omnia quae in intellectu se referunt ad verum;{3} ex illis itaque agit homo totum corpus, ac milia ibi simul ad nutum et lubitum eorum sponte ruunt; inde patet, quod totum corpus formatum sit ad obsequia boni et veri, consequenter ex bono et vero. [4] Per potentiam caloris et lucis e sole in mundo.―Omnia quae in mundo crescunt, sicut arbores, segetes, flores, gramina, fructus et semina, non aliunde existunt, quam per calorem et lucem solis; inde qualis potentia producendi inest illis, patet: quid non Divinae Luci quae est Divinum Verum, et Divino Calori qui est Divinum Bonum? ex quibus quia caelum existit, etiam mundus existit; nam per caelum existit mundus, ut in praecedentibus ostensum est. Ex his constare potest, quomodo intelligendum est, quod per Verbum omnia facta sint, et quod absque illo factum sit nihil quod factum est; et quod etiam mundus per Ipsum factus sit; quod nempe per Divinum Verum a Domino.{4} Inde quoque est, quod in Libro Creationis primum dicatur de Luce, et in sequentibus de illis quae a Luce (Genes. i. 3, 4). Et quoque inde est, quod omnia in universo tam caelo quam mundo se referant ad Bonum et Verum, et ad conjunctionem illorum, ut sint aliquid.{5}
(2) 直訳
Dicitur apud Johannem, ヨハネ〔福音書〕に言われている、
“Principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: 「初めに、みことばがあった、みことばは神とともにあった、みことばは神であった☆。
☆DeusもVerubumも主格なので、ここままでは「神はみことばであった」の訳も可能です。この語順はギリシア原文の語順と同じです。しかしギリシア原文にはロゴス(みことば)に冠詞(ホ)が付けられ、セオス(神)には付いていないので、ロゴスが主語とわかります。アルカナ訳『神のキリスト教』261,777番などの「神はみことばであった」は、ギリシア原文から見れば間違いとなります。
….omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum. ・・・すべてのものはこの方によって造られた。造られたもので、この方によらずにできたものは一つもない。
In Ipso vita erat, et vita erat lux hominu. この方に、いのちがあった。〔この☆〕いのちは人の光であった。
☆ギリシア原文には冠詞(へー)があり、「この」はギリシア原文からすれば余計な付加ではありません。ラテン語には日本語と同じく冠詞がなくて煩わしくないと思う反面、こうした不備な点も感じます。
….In mundo erat, et mundus per Ipsum factus est. ・・・〔この方は〕世におられ、世はこの方によって造られた。
….Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius” (i. 1, 3, 4, 10, 14). ・・・みことばは肉となって、私たちの間に住まわれた。私たちはこの方の栄光を見た」(1:1,3,4,10,14)。
Quod Dominus sit qui intelligitur per “Verbum,” patet, nam dicitur quod Verbum Caro factum sit: 「みことば」によって意味されるものが主であることは、明らかである、なぜなら、みことばは肉になったことが言われているから。
quid autem in specie intelligitur per “Verbum,” nondum notum est, dicetur itaque: しかし、「みことば」によって特に何が意味されるかは、まだ知られていない、そこで言われる。
Verbum ibi est Divinum Verum, quod in Domino et a Domino;{1} ここに☆みことばは神的な真理である、それは主の中の、主からの〔ものである〕{1}。
☆直前の「ヨハネ福音書」第1章からの引用聖句です。
quare etiam ibi vocatur Lux, quae quod sit Divinum Verum, in praecedentibus hujus articuli ostensum est. それゆえ、さらにまたそこに光と呼ばれている、それ〔光〕は、神的な真理であること、この章の先行するものの中で示された。
Quod per Divinum Verum omnia facta et creata sint, nunc explicabitur. 神的な真理によってすべてものはつくられ、創造されたことは、今や説明される。
[2] In caelo est omnis potentia Divino Vero, et absque illo est prorsus nulla.{2} [2] 天界の中で、すべての力は神的な真理にある、それ〔真理〕なしに完全に〔力は〕何もない。
Omnes angeli ex Divino vero vocantur potentiae, et quoque quantum ejus receptiones seu receptacula sunt, tantum potentiae sunt: すべての天使たちは神的な真理から力と呼ばれること、またその受け入れがどれだけであるかまたは容器〔となっているか〕、それだけ力がある。
valent per id super inferna, et super omnes qui se opponunt; それ〔力〕によって地獄に勝つ、また対抗するすべての者に〔勝つ〕。
mille hostes non sustinent ibi unum radium lucis caeli, quae est Divinum verum. 千の敵はそこに天界の一つの光線に耐えない、それは神的な真理である。
Quia angeli sunt angeli ex receptione Divini veri, sequitur quod totum caelum non aliunde sit, nam caelum est ex angelis. 天使たちは神的な真理の受け入れから天使であるので、全天界は別の源泉からでないことが帰結される、なぜなら、天界は天使たちから存在するから。
[3] Quod tanta potentia insit Divino vero, non credere possunt illi, qui de vero non aliam ideam habent quam sicut de cogitatione aut de sermone, quibus non inest potentia in se, nisi quantum alii ex obedientia faciunt; [3] それほど大きな力が神的な真理に内在することを、彼らは信じることができない、真理について思考についてまた言葉についてのような以外の他の観念を持たない者は、それにはそれ自体に力は内在しない、もしどれだけか他の者たちが服従から行なわないなら。
sed Divino Vero inest potentia in se, et talis potentia, ut per id creatum sit caelum et creatus sit mundus, cum omnibus quae in illis. しかし、神的な真理にはそれ自体に力が内在する、そのような力が、それによって天界が創造され、世が創造されたような、それらの中のすべてのものとともに。
Quod talis potentia insit Divino vero, per binas comparationes illustrari potest, nempe per potentiam veri et boni in homine, et per potentiam lucis et caloris e sole in mundo. このような力が神的な真理に内在することは、二つの比較によって説明されることができる、すなわち、人間の中の真理と善の力によって、また世の中の太陽からの光と熱の力によって。
Per potentiam veri et boni in homine: 人間の中の真理と善の力によって
―Omnia quaecunque homo agit, ex intellectu et voluntate agit; ――人間が行なうどんなことでもすべて、〔人間は〕理解力からと意志から行なう。
ex voluntate agit per bonum, et ex intellectu per verum; 意志から善によって行なう、また理解力から真理によって〔行なう〕。
omnia enim quae in voluntate sunt, se referunt ad bonum, et omnia quae in intellectu se referunt ad verum;{3} なぜなら、意志の中にあるすべてのものは、善と関係する、また理解力の中のすべてのものは真理と関係するから{3}。
ex illis itaque agit homo totum corpus, ac milia ibi simul ad nutum et lubitum eorum sponte ruunt; そこでそれらから人間は全身を動かす、そして千のものはそこにそれらの意向と随意に向けて自発的に突進する。
inde patet, quod totum corpus formatum sit ad obsequia boni et veri, consequenter ex bono et vero.  ここから明らかである、全身は善と真理に役立つために、その結果、善と真理から形作られていること。
[4] Per potentiam caloris et lucis e sole in mundo. [4] 世の中の太陽からの熱と光の力によって
―Omnia quae in mundo crescunt, sicut arbores, segetes, flores, gramina, fructus et semina, non aliunde existunt, quam per calorem et lucem solis; ――世の中で成長するすべてのものは、木、穀物、花、草、果実や種子のような、太陽の熱と光によって以外の他の源泉から存在しない。
inde qualis potentia producendi inest illis, patet: ここからどのような生む力がそれらに内在するか、明らかである。
quid non Divinae Luci quae est Divinum Verum, et Divino Calori qui est Divinum Bonum? 何がないか☆、神的な真理である神的な光に、また神的な善である神的な熱に?
☆quid non「何が、ない・・・か?」は省略文です。文脈からは、「神的な光に、神的な善に「生む力が」ないなんてことがあろうか? そんなことは決してない」という意味に汲み取れます。
ex quibus quia caelum existit, etiam mundus existit; なぜなら、それらから天界は存在し、世もまた存在するから。
nam per caelum existit mundus, ut in praecedentibus ostensum est. なぜなら、天界によって世は存在するから、先行するものの中で示されたように。
Ex his constare potest, quomodo intelligendum est, quod per Verbum omnia facta sint, et quod absque illo factum sit nihil quod factum est; ここから明らかにすることができる、どのように理解しなくてはならないか、みことばによってすべてのものがつくられたこと、それなしでつくられたものは何もなかったこと。
et quod etiam mundus per Ipsum factus sit; さらにまた、世がその方によってつくられたこと。
quod nempe per Divinum Verum a Domino.{4} すなわち、主からの神的な真理によって〔である〕こと{4}。
Inde quoque est, quod in Libro Creationis primum dicatur de Luce, et in sequentibus de illis quae a Luce (Genes. i. 3, 4). またここからである、「創造の書」の中で、最初に光について言われていること、そして続きの中で光からのものについて(創世記1:3,4)。
Et quoque inde est, quod omnia in universo tam caelo quam mundo se referant ad Bonum et Verum, et ad conjunctionem illorum, ut sint aliquid. {5} そしてここからもまたである、天界と同じく世でも宇宙のすべてのものは善と真理に関係すること、またそれらの結合に、何ものかであるために{5}。
(3) 訳文
 ヨハネ〔福音書〕に言われている、
 「初めに、ことばがあった。ことばは神とともにあった。ことばは神であった。・・・すべてのものは、この方によって造られた。造られたもので、この方によらずにできたものは一つもない。この方に、いのちがあった。このいのちは人の光であった。・・・この方は世におられ、世はこの方によって造られた。・・・ことばは肉となって、私たちの間に住まわれた。私たちはこの方の栄光を見た」(1:1,3,4,10,14)。
 「ことば」によって意味されるものが主であることは明らかである、なぜなら、ことばは肉になったと言われているから。しかし、「ことば」によって特に何が意味されるかは、まだ知られていないので、述べよう。ここでの「ことば」は神的な真理であり、それは主の中の、主からのものである{1}。それゆえ、そこにはまた光と呼ばれている。光が神的な真理であることは本章の前の部分で示した。すべてものが神的な真理によってつくられ、創造されたことは、今から説明しよう。
 [2] 天界の中で、すべての力は神的な真理にあり、真理がないなら、力はまったく何もない。
 すべての天使たちは神的な真理から力と呼ばれ、また真理をどれだけ受け入れているか、その容器となっているかによって、それだけ力をもつ。その力によって地獄に勝ち、また対抗するすべての者に勝つ。千の敵ですら、神的な真理である天界の一つの光線に耐えることできない。天使たちは神的な真理を受け入れることで天使であるので、全天界は〔真理とは〕別の源泉からでないことが帰結される、なぜなら、天界は天使たちから存在するから。
 [3] 神的な真理にこれほど大きな力が内在することを、真理について、思考や言葉についてのような観念しか持たない者は信じることができない。真理それ自体には、もし他の者たちが服従からその真理を行ぽうとしないなら、力は内在しない。しかし、神的な真理には、それによって天界や世がそれらの中のすべてのものとともに創造されたような、そのような力が、それ自体に内在する。神的な真理にこのような力が内在することは、二つの比較によって、すなわち、人間の中の真理と善の力と世の中の太陽からの光と熱の力によって、説明されることができる。
 人間の真理と善の力によって――人間が行なうどんなことでもすべて、人間は理解力と意志から行なう。善によって意志から行ない、真理によって理解力から行なう。なぜなら、意志の中にあるすべてのものは善と関係し、理解力の中のすべてのものは真理と関係するから{3}。そこで善と真理から人間は全身を動かし、そこの千のものは善と真理の意向とその意のままになるよう自発的に突進する。ここから、全身は善と真理に役立つために形作られ、その結果、善と真理から形作られていることが明らかである。
 [4] 世の太陽からの熱と光の力によって――世で、木、穀物、花、草、果実や種子のような成長するすべてのものは、太陽の熱と光による以外の他の源泉からは存在しない。ここから、それらに生み出すどのような力が内在するか明らかである。 まして、神的な真理である神的な光に、また神的な善である神的な熱に生み出す力がないだろうか? なぜなら、それらから天界は存在し、世もまた存在するから。前の中で示したように、天界によって世は存在するからである。ここから、ことばによってすべてのものがつくられたこと、それなしでつくられたものは何もなかったこと、さらにまた世がその方によって、すなわち、主からの神的な真理によってつくられたことは、どのように理解しなくてはならないか、明らかにすることができる{4}。ここからまた、「創造の書」の中で、最初に光について、そして続く中で、光からのものについて言われているのである(創世記1:3,4)。そしてここから、天界と同じく世でも宇宙のすべてのものは、何ものかであるためには、善と真理に、またそれらの結合に関係するのである{5}。
   (EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod “verbum” in Scriptura Sacra varia significet; nempe sermonem, cogitationem mentis, omnem rem quae realiter existit, tum aliquid, ac in supremo sensu Divinum Verum, ac Dominum. (n.9987).
Quod “Verbum” significet Divinum Verum (n. 2803, 2884 [? 2894], 4692, 5075, 5272, 7830 [? 6880, 9383], 9987).
Quod “Verbum” significet Dominum (n. 2533, 2859).
@2 Quod Divinum Verum procedens a Domino sit cui omnis potentia (n. 6948, 8200).
Quod omnis potentia in caelo sit veri ex bono (n. 3091, 3563, 6344, 6413 [? 6423], 8304, 9643. 10019, 10182).
Quod angeli dicantur potentiae, et quoque quod sint potentiae, ex receptione Divini veri a Domino (n. 9639).
Quod angeli sint recipientes Divini veri a Domino, et quod ideo in Verbo passim dicantur dii (n. 4295, 4402, 8301, 8192, 9398 [? 7873. 9160]).
@3 Quod intellectus sit recipiens veri, et voluntas recipiens boni (n. 3623, 6125, 7503, 9300, 9930).
Quod ideo omnia quae in intellectu sunt se referant ad vera, sive sint vera, sive homo credat esse vera; et quod omnia quae in voluntate se referant ad bona similiter (n. 803, 10122).
@4 Quod Divinum Verum procedens a Domino sit unicum reale (n. 6880, 7004, 8200).
Quod per Divinum Verum omnia facta et creata sint (n. 2803 2884, 5272, 7835 [? 7678, 7796]).
@5 no.107 @1.
(2) 直訳
@1 Quod “verbum” in Scriptura Sacra varia significet; 聖書の中の「ことば」はいろいろなことを意味する。
nempe sermonem, cogitationem mentis, omnem rem quae realiter existit, tum aliquid, ac in supremo sensu Divinum Verum, ac Dominum. すなわち、言葉、心の思考、実際に存在するすべて事柄、さらに何らかのもの、そして最高の意味で神的な真理、そして主。
Quod “Verbum” significet Divinum Verum. 「みことば」は神的な真理を意味する。
Quod “Verbum” significet Dominum. 「みことば」は主を意味する。
@2 Quod Divinum Verum procedens a Domino sit cui omnis potentia. 主から発出する神的な真理は、それにすべての力〔がある〕。
Quod omnis potentia in caelo sit veri ex bono. 天界の中のすべての力は善からの真理のものである。
Quod angeli dicantur potentiae, et quoque quod sint potentiae, ex receptione Divini veri a Domino. 天使たちは力と呼ばれる、また力であること、主からの神的な真理の受け入れから。
Quod angeli sint recipientes Divini veri a Domino, et quod ideo in Verbo passim dicantur dii. 天使たちは主からの神的な真理の容器である、またそれゆえ、みことばの中のあちこちで神々と言われること。
@3 Quod intellectus sit recipiens veri, et voluntas recipiens boni. 理解力は真理の容器である、また意志は善の容器〔である〕。
Quod ideo omnia quae in intellectu sunt se referant ad vera, sive sint vera, sive homo credat esse vera; それゆえ、理解力の中のすべてのものは、真理に関係する、あるいは真理であろうと、あるいは人間が真理であることを信じようと。
et quod omnia quae in voluntate se referant ad bona similiter. 意志の中のすべてのものは、同様に善に関係する。
@4 Quod Divinum Verum procedens a Domino sit unicum reale. 主から発出する神的な真理は、唯一実在するものである。
Quod per Divinum Verum omnia facta et creata sint. 神的な真理によってすべてのものはつくられ、創造された。
@5 no.107 @1.〔ここには107番の{1}と同じ記号(アルファベット)振られています〕。