原典講読『天界と地獄』no.168,169.

(1) 原文
168. Angeli qui cum hominibus loquuntur, nusquam loquuntur per ideas naturales homini proprias, quarum omnes sunt ex tempore, ex spatio, ex materiali, et ex illorum analogis, sed per ideas spirituales, quarum omnes sunt ex statibus et eorum mutationibus variis intra et extra angelos; sed usque angelicae ideae, quae spirituales, cum influunt apud homines, vertuntur momento et ex se in ideas naturales homini proprias spiritualibus prorsus correspondentes; quod ita fiat, angeli non sciunt, nec homines: talis etiam est omnis influxus caeli apud hominem. Fuerunt angeli qui propius admissi sunt in cogitationes meas, et usque in naturales, in quibus erant plura ex tempore et spatio; sed quia tunc nihil intellexerunt, subito recesserunt, et postquam recesserunt audivi illos loquentes, dicendo quod in tenebris fuerint. [2] Qualis ignorantia angelis sit de tempore, datum est mihi scire per experientiam. Erat quidam e caelo, qui talis erat ut quoque posset in ideas naturales, quales homini sunt, admitti; cum quo ideo locutus sum postea sicut homo cum homine. Ille primum non scivit quid esset quod appellarem tempus; quare prorsus informare debui, quomodo sol apparet circumferri circum nostram tellurem, ac annos et dies facere, et quod inde anni distinguantur in quatuor tempora, et quoque in menses et septimanas, ac dies in viginti quatuor horas, et quod illa tempora statis vicibus recurrant; et quod inde tempora; quibus auditis miratus est, dicendo quod talia non noverit, sed quid essent status. [3] Inter loquendum cum illo, etiam dixi quod sciatur in mundo quod in caelo non sit tempus, loquuntur enim homines sicut sciant; nam dicunt de illis qui moriuntur, quod relinquant temporaria, et quod transeant e tempore, per quod intelligunt, e mundo. Dixi etiam quod a quibusdam sciatur quod tempora in sua origine sint status, ex eo quod sint prorsus secundum status affectionum in quibus sunt; brevia illis qui in amoenis et laetis sunt, longa illis qui in inamoenis et tristibus, ac varia in statu spei et exspectationis: et quod ideo eruditi inquirant quid tempus et spatium; et quod etiam quidam sciant quod tempus sit naturali homini.
(2) 直訳
Angeli qui cum hominibus loquuntur, nusquam loquuntur per ideas naturales homini proprias, quarum omnes sunt ex tempore, ex spatio, ex materiali, et ex illorum analogis, sed per ideas spirituales, quarum omnes sunt ex statibus et eorum mutationibus variis intra et extra angelos; 人間たちと話すときの天使たちは、人間に固有の自然的な観念によっては決して話さない、それらのすべては時間から、空間から、物質的なものから、それらの類似のものからのものである、しかし、霊的な観念によって〔話す〕、それらのすべては状態から、天使たちの内と外のいろいろなもののそれらの変化からのものである。
sed usque angelicae ideae, quae spirituales, cum influunt apud homines, vertuntur momento et ex se in ideas naturales homini proprias spiritualibus prorsus correspondentes; しかしそれでも、霊的な観念が、それは霊的なもの〔である〕、人間のもとに流入するとき、一瞬にそしてそれ自体から、霊的なものに完全に対応する人間に固有な自然的な観念に変わる。
quod ita fiat, angeli non sciunt, nec homines: このようになることを、天使たちは知らない、人間たちも。
talis etiam est omnis influxus caeli apud hominem. さらにまた、人間のもとへの天界の流入のすべてはこのようである。
Fuerunt angeli qui propius admissi sunt in cogitationes meas, et usque in naturales, in quibus erant plura ex tempore et spatio; 天使たちがいた、その者たちはさらに近く私の思考の中に入れられた、自然的なものの中へまでも、その中に時間と空間からの多くのものがあった。
sed quia tunc nihil intellexerunt, subito recesserunt, et postquam recesserunt audivi illos loquentes, dicendo quod in tenebris fuerint. しかし、その時、何も理解しなかったので、急に引き下がった、引き下がった後、私は彼らが語るのを聞いた、〔自分たちが〕暗やみの中にいたと言って。
[2] Qualis ignorantia angelis sit de tempore, datum est mihi scire per experientiam. [2] どんなに天使たちが時間について無知であるか、私に経験から知ることが与えられた。
Erat quidam e caelo, qui talis erat ut quoque posset in ideas naturales, quales homini sunt, admitti; 天界から〔来た〕ある者がいた、その者は自然的な観念の中にもまた入れられることができるような者だった、人間にあるような。
cum quo ideo locutus sum postea sicut homo cum homine. それゆえ、その者と私は話した、その後、人間と人間とのように。
Ille primum non scivit quid esset quod appellarem tempus; 彼は最初、私が時間と名づけるものが何であるか知らなかった。
quare prorsus informare debui, quomodo sol apparet circumferri circum nostram tellurem, ac annos et dies facere, et quod inde anni distinguantur in quatuor tempora, et quoque in menses et septimanas, ac dies in viginti quatuor horas, et quod illa tempora statis vicibus recurrant; それゆえ、私は完全に教えなければならなかった、どのように太陽が私たちの地球のまわりに回転して現われるか、そして年と日をつくること、ここから四つの時期に区別されること、さらにまた月と週に、そして日が二十四時間に、またこれらの時間は定まった交替で繰り返されること。
et quod inde tempora; そしてここから時間〔がある〕こと。
quibus auditis miratus est, dicendo quod talia non noverit, sed quid essent status. このことを聞いて驚いて、言う、このようなものを知らない、しかし、状態が何であるか〔知っている〕。
[3] Inter loquendum cum illo, etiam dixi quod sciatur in mundo quod in caelo non sit tempus, loquuntur enim homines sicut sciant; [3] 彼との会話の間に、私はまた言った、天界の中に時間がないことは世(の中)で知られていること、なぜなら、人間たちは知っているように話すから。
nam dicunt de illis qui moriuntur, quod relinquant temporaria, et quod transeant e tempore, per quod intelligunt, e mundo. なぜなら、死ぬ者、彼らについて言う、時間的なものを残すこと、時間から過ぎ去ること、そのことによって意味するから、世から〔過ぎ去ること〕。
Dixi etiam quod a quibusdam sciatur quod tempora in sua origine sint status, ex eo quod sint prorsus secundum status affectionum in quibus sunt; さらにまた私は言った、ある者により知られていること、時間はその起源で状態であること、そのことから、その者の中の情愛の状態に完全にしたがっていること。
brevia illis qui in amoenis et laetis sunt, longa illis qui in inamoenis et tristibus, ac varia in statu spei et exspectationis: 快さと喜ばしさの中にいる者、彼らに短い、不快さと悲しみの中に〔いる〕者、彼らに長い、そして希望と期待の状態の中でいろいろ〔である〕。
et quod ideo eruditi inquirant quid tempus et spatium; そしてここから、学者たちは時間と空間とは何かと調べる。
et quod etiam quidam sciant quod tempus sit naturali homini. それでまた、ある者は、時間は自然的な人間に属するものであることを知っていること。
(3) 訳文
 天使たちは、人間たちと話すとき、人間に固有の自然的な観念によっては決して話さなず、霊的な観念によって話す。自然的な観念のすべては、時間、空間、物質的なもの、それらに類似のものからのものであり、霊的な観念のすべては、天使たちの内と外のいろいろなものの状態とそれらの変化からのものである。しかしそれでも、霊的なものである霊的な観念が、人間のもとに流入するとき、一瞬に、そしてそれ自体から、霊的なものに完全に対応する人間に固有な自然的な観念に変わる。このようになることを、天使たちも人間たちも知らない。人間のもとへの天界の流入のすべてもまたこのようである。
 私の思考の中のさらに近くに、時間と空間からの多くのものがあった自然的なものの中へまでも入れられた天使たちがいた。しかし、その時、何も理解しなかったので、急に引き下がった、引き下がった後、私はその天使たちが、自分たちは暗やみの中にいた、と言って、語るのを聞いた。
 [2] 天使たちが時間についてどんなに無知であるか、経験から知ることが私に与えられた。
 天界から来たある者がいた。その者は人間にあるような自然的な観念の中にもまた入れられることができるような者だった。それゆえ、その者と私は、その後、人間と人間とのように話した。最初、彼は私が時間と名づけるものが何であるか知らなかった。それゆえ、私はすっかり教えなければならなかった、太陽がどのように私たちの地球のまわりに回転して現われ、年と日をつくり、ここから四つの時期に区別され、さらにまた月と週に、そして日が二十四時間に区別され、またこれらの時間は一定に交替して繰り返されること、そしてここから時間があることである。このことを聞き、驚いて、このようなものを知らない、しかし、状態が何であるかは知っている、と言った。
 [3] 彼との会話の間に、私は、天界の中に時間がないことは世で知られていること、なぜなら、人間たちは知っているように話し、死者について、彼は時間的なものを後に残す、時間から去った、と言うそのことによって世から去ることを意味するから、とも言った。さらにまた私は次のことも言った、ある者により、時間の起源は状態であり、そのことから、人間の中の情愛の状態に完全にしたがっていることが知られていること、〔時間は〕快さと喜ばしさの中にいる者に短く、不快さと悲しみの中に者らに長く、希望と期待の状態の中にいる者にはさまざまであること、そしてここから、学者たちは時間と空間とは何かと調べ、それでまた、ある者は、時間は自然的な人間に属するものであることを知っていることである。
(1) 原文
169. Homo naturalis credere potest, quod nulla ei cogitatio esset, si ideae temporis, spatii, et materialium auferrentur, super illis enim fundatur omnis cogitatio quae homini:{1} sed sciat, quod cogitationes tantum finitae sint et coarctentur, quantum ex tempore, spatio, et materiali trahunt; et tantum non finitae sint et extendantur, quantum ex illis non trahunt, quoniam tantum mens elevatur supra corporea et mundana. Angelis sapientia inde est, et talis ut dicatur incomprehensibilis, quia non cadit in ideas quae mere ex talibus consistunt.
(2) 直訳
Homo naturalis credere potest, quod nulla ei cogitatio esset, si ideae temporis, spatii, et materialium auferrentur, super illis enim fundatur omnis cogitatio quae homini:{1} 自然的な人間は信じることができる、彼に思考が存在しないこと、もし時間の、空間の、物質的な観念が取り去られるなら、なぜなら、それらの上に人間のものであるすべての思考は基づくから{1}。
sed sciat, quod cogitationes tantum finitae sint et coarctentur, quantum ex tempore, spatio, et materiali trahunt; しかし、知らなくてはならない、思考はそれだけ限定され、閉じ込められること、どれだけ時間、空間、物質から得るか。
et tantum non finitae sint et extendantur, quantum ex illis non trahunt, quoniam tantum mens elevatur supra corporea et mundana. そしてそれだけ限定されず、広げられるか、どれだけそれらから得ないか、それだけ心は物質的なもの(=身体のもの)と世のものの上に高揚されるので。
Angelis sapientia inde est, et talis ut dicatur incomprehensibilis, quia non cadit in ideas quae mere ex talibus consistunt. ここから天使たちに知恵がある、理解できないものと呼ばれるようなもの、なぜなら、単にこのようなものから構成される観念の中に落ち込まないから。
(3) 訳文
 自然的な人間は、もし時間、空間、物質的な観念が取り去られるなら、自分に思考が存在しないと信じることができる、なぜなら、それらの上に人間のすべての思考が基づくからである{1}。しかし、思考が時間、空間、物質から得たものであればあるほど、思考はそれだけ限定され、閉じ込められること、そしてそれらから得ないほど、それだけ心は物質的なものと世俗のものの上に高揚されるので、それだけ限定されず、広げられることを知らなくてはならない。ここから天使たちに、理解できないものと呼ばれるような知恵がある、なぜなら、単にこのようなものから構成される観念の中に落ち込まないから。
   (EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod homo absque idea temporis non cogitet, secus quam angeli (n. 3404).
(2) 直訳
Quod homo absque idea temporis non cogitet, secus quam angeli. 人間は時間の観念なしに考えない、天使たちとは異なって。