原典講読『天界と地獄』no.119,120.

(1) 原文
119. Inde est, quod in Verbo Dominus quoad amorem comparetur soli, et quoad fidem lunae; et quoque quod amor a Domino in Dominum significetur per “solem,” et fides a Domino in Dominum significetur per “lunam;” ut in sequentibus his locis:
“Erit lux lunae sicut lux solis lux autem solis erit septupla, ut lux septem dierum” (Esai. xxx. 26):
“Obtegam, cum exstinxero te, caelos, et atrabo stellas; solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lucem suam; omnia luminaria lucis in caelis atrabo super te, et dabo tenebras super terra tua” (Ezech. xxxii. 7, 8):
“Obtenebrabo solem in exortu suo, et luna non splendere faciet lucem suam” (Esai. xiii. 10);
“Sol et luna atrabuntur, et stellae retrahent splendorem suum;…sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem” (Joel. ii. 2, 10, 31; cap. iv. [B.A. iii.] 15);
“Sol factus est niger sicut saccus pilosus, et luna facta est sicut sanguis, et stellae..ceciderunt in terram” (Apoc. vi. 12[, 13]);
“Statim post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, et luna non dabit lucem suam, et stellae cadent de caelo” (Matth. xxiv. 29);
et alibi. In illis locis per “solem” significatur amor, et per “lunam” fides, et per “stellas” cognitiones boni et veri;{1} quae dicuntur atrari, amittere lucem, et cadere de caelo, cum non amplius sunt. Quod Dominus ut Sol in caelo appareat, constat quoque ab Ipso transformato coram Petro, Jacobo, et Johanne,
Quod facies Ipsius fulserit sicut sol (Matth. xvii. 2);
sic Dominus visus est discipulis illis, cum subducti a corpore erant, et in luce caeli. Inde erat, quod antiqui, apud quos ecclesia repraesentativa fuit, verterint faciem, cum in Divino cultu erant, ad solem in oriente: ex illis est, quod templis dederint aspectum versus orientem.
(2) 直訳
Inde est, quod in Verbo Dominus quoad amorem comparetur soli, et quoad fidem lunae; ここからである、みことばの中で主は愛に関して太陽にたとえられること、また信仰に関して月に。
et quoque quod amor a Domino in Dominum significetur per “solem,” et fides a Domino in Dominum significetur per “lunam;” また主からの主への愛が「太陽」によって意味されることも、また主からの主への信仰が「月」によって意味される〔こと〕。
ut in sequentibus his locis: 例えば、続きのこれらの箇所の中で。
“Erit lux lunae sicut lux solis lux autem solis erit septupla, ut lux septem dierum” (Esai. xxx. 26): 「月の光は太陽の光のようになる、しかしながら太陽の光は七倍になる、七つの日の光のように」(イザヤ 30:26)。
“Obtegam, cum exstinxero te, caelos, et atrabo stellas; 「わたしがあなたを消すとき、わたしは天をおおう、わたしは星を暗くする。
solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lucem suam; わたしは太陽を雲でおおう、月はその光を輝かすことをしない。
omnia luminaria lucis in caelis atrabo super te, et dabo tenebras super terra tua” (Ezech. xxxii. 7, 8): 天の中の光のすべての光源をわたしはあなたの上に暗くする、わたしはあなたの地の上に暗やみを与える」(エゼキエル 32:7,8)。
“Obtenebrabo solem in exortu suo, et luna non splendere faciet lucem suam” (Esai. xiii. 10); 「わたしは太陽をその上昇の中で暗くする、月はその光を輝かすことをしない」(イザヤ13:10)。
“Sol et luna atrabuntur, et stellae retrahent splendorem suum; 「太陽と月は暗くされる、星はその輝きを引っ込める。
…sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem” (Joel. ii. 2, 10, 31; cap. iv. [B.A. iii.] 15); ・・・太陽は暗やみに変わる、月は血に」(ヨエル 2:2,10,31、第4章(第3章☆)15)。
☆ B.A.は何の略語かわかりません。ヘブル原典は「ヨエル書」第2章は27節までで、同章28-32節を第3章とし、現在の第3章を第4章としています。スヴェーデンボリ使用の聖書もその章分けにしたがって第4章いたのです(ミスプリではありません)。
“Sol factus est niger sicut saccus pilosus, et luna facta est sicut sanguis, et stellae..ceciderunt in terram” (Apoc. vi. 12[, 13]); 「太陽は毛の麻袋布のように黒くなった、月は血のようになった、星は・・・地に落ちた」(黙示録4:12(,13))。
“Statim post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, et luna non dabit lucem suam, et stellae cadent de caelo” (Matth. xxiv. 29); 「それらの日々の苦悩の後、直ちに、太陽は暗くされる、月はその光を与えない、星は天から落ちる」(マタイ 24:29)。
et alibi. また他の個所に。
In illis locis per “solem” significatur amor, et per “lunam” fides, et per “stellas” cognitiones boni et veri;{1} これらの個所の中で「太陽」によって愛が意味される、「月」によって信仰が、「星」によって善と真理の知識が〔意味される〕{1}。
quae dicuntur atrari, amittere lucem, et cadere de caelo, cum non amplius sunt. それらは暗くされること、光を失うこと、天から落ちることが言われる、もはや存在しないとき。
Quod Dominus ut Sol in caelo appareat, constat quoque ab Ipso transformato coram Petro, Jacobo, et Johanne, 主が太陽として天界の中で現われることは、ペテロ、ヤコブ、ヨハネの前でのその方の変容からもまた明らかである。
Quod facies Ipsius fulserit sicut sol (Matth. xvii. 2); その方の顔は太陽のように輝いたこと(マタイ 17:2)。
sic Dominus visus est discipulis illis, cum subducti a corpore erant, et in luce caeli. このように主はご自分の弟子たちに見られた、〔弟子たちが〕身体の中から引き上げられ、天界の光の中にいたとき。
Inde erat, quod antiqui, apud quos ecclesia repraesentativa fuit, verterint faciem, cum in Divino cultu erant, ad solem in oriente: ここからであった、古代人は、彼らのもとに表象的な教会があった、顔を向けた、神礼拝の中にいたとき、東の太陽へ。
ex illis est, quod templis dederint aspectum versus orientem. それらからである、彼らは神殿に東向きの見る方向(視野)を引き渡した。
(3) 訳文
 ここから、みことばの中で主は愛に関して太陽に、また信仰に関して月にたとえられ、また主からの主への愛が「太陽」によって意味され、また主からの主への信仰が「月」によって意味される。
 例えば、次の箇所の中のように。
 「月の光は太陽の光のようになる、しかし太陽の光は七倍に、七つの日の光のようになる」(イザヤ 30:26)。
 「わたしがあなたを消すとき、わたしは天をおおい、星を暗くする。わたしは太陽を雲でおおう、月はその光を輝かさない。わたしは天の中の光のすべての光源をあなたの上に暗くし、あなたの地の上に暗やみを与える」(エゼキエル 32:7,8)。
 「わたしは太陽をその昇る中で暗くする、月はその光を輝かさない」(イザヤ13:10)。
 「太陽と月は暗くされる、星はその輝きを引っ込める。・・・太陽は暗やみに、月は血に変わる」(ヨエル 2:2,10,31、第3章15)。
 「太陽は毛の麻袋布のように黒く、月は血のようになった、星は・・・地に落ちた」(黙示録4:12(,13))。
 「それらの日々の苦悩の後、直ちに、太陽は暗くされ、月はその光を与えず、星は天から落ちる」(マタイ 24:29)。
 また他の個所に。
 これらの個所の中で「太陽」によって愛が、「月」によって信仰が、「星」によって善と真理の知識が意味される{1}。それらはもはや存在しないとき、暗くされ、光を失い、天から落ちる、と言われる。主が太陽として天界の中で現われることは、ペテロ、ヤコブ、ヨハネの前でのその方の変容からもまた明らかである。
 その方の顔は太陽のように輝いたこと(マタイ 17:2)。
 弟子たちが身体の中から引き上げられ、天界の光の中にいたとき、主は、このようにご自分の弟子たちに見られた。ここから、表象的な教会の中にいた古代人は、神礼拝の中にいたとき、東の太陽へ顔を向け、そしてまた彼らは神殿を東向きにした。
   (EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod “stellae” et “sidera” in Verbo significent cognitiones boni et veri (n. 2495, 2849, 4697).
(2) 直訳
@1 Quod “stellae” et “sidera” in Verbo significent cognitiones boni et veri. みことばの中の「星」と「星座」は善と真理の知識を意味する。
(1) 原文
120. Quantus et qualis Divinus amor est, constare potest ex comparatione cum sole mundi, quod ardentissimus, et si credere velitis, multo ardentior: quapropter Dominus ut Sol non influit immediate in caelos, sed ardor amoris Ipsius temperatur in via per gradus; temperaturae apparent ut cingula radiosa circum solem: et insuper angeli obvelantur tenui conveniente nube, ne laedantur ab influxu;{1} distant ideo caeli secundum receptionem; caeli superiores, quia in bono amoris sunt, Domino ut Soli proximi sunt; caeli autem inferiores, quia in bono fidei, ab illo remotiores sunt: qui autem in nullo bono sunt, ut qui [in] inferno, remotissimi sunt, et ibi tantum remoti, quantum in opposito contra bonum sunt.{2}
(2) 直訳
Quantus et qualis Divinus amor est, constare potest ex comparatione cum sole mundi, quod ardentissimus, et si credere velitis, multo ardentior: 神的な愛がどれほど大きく、どんなものかは、世の太陽との比較から明らかにすることができる、それは最高度に燃えるもの〔である〕、そしてもしあなたがたが信じようとするなら、多くのさらに燃えるような〔ものである〕。
quapropter Dominus ut Sol non influit immediate in caelos, sed ardor amoris Ipsius temperatur in via per gradus; それゆえ、太陽としての主は直接に天界の中へ流入されない、しかしその方の愛の熱さは途中で段階によって緩和される。
temperaturae apparent ut cingula radiosa circum solem: 緩和するものが太陽の周囲に輝く帯のように現われる。
et insuper angeli obvelantur tenui conveniente nube, ne laedantur ab influxu;{1} それに加えて、天使たちは薄い適当な雲でおおわれる、流入により害われないように{1}。
distant ideo caeli secundum receptionem; それゆえ、天界は受け入れにしたがって離れている。
caeli superiores, quia in bono amoris sunt, Domino ut Soli proximi sunt; 最高の天界は、愛の善の中にいるので、太陽としての主に最も近い。
caeli autem inferiores, quia in bono fidei, ab illo remotiores sunt: しかしながら、より低いものは、信仰の善の中にいるので、それから遠ざかっている。
qui autem in nullo bono sunt, ut qui [in] inferno, remotissimi sunt, et ibi tantum remoti, quantum in opposito contra bonum sunt.{2} しかしながら、善の中にいない者は、地獄の〔中にいる〕者のように、最も遠ざかっている、そこにそれだけ離れて、善に反した対立するものの中にいるほど{2}。
(3) 訳文
 神的な愛がどれほど大きく、どんなものかは、世の太陽との比較から明らかにすることができる。それは最高度に燃えるものであり、そしてもしあなたがたが信じようとするなら、さらに多くの燃えるようなものである。それゆえ、太陽としての主は直接に天界の中へ流入されず、その方の愛の熱さは途中で段階的に緩和される。緩和するものが太陽の周囲に輝く帯のように現われる。それに加えて、天使たちは、流入により害われないように薄い適当な雲でおおわれる{1}。それゆえ、天界は受け入れにしたがって離れている。最高の天界は、愛の善の中にいるので、太陽としての主に最も近い。しかし、より低い天界は、信仰の善の中にいるので、太陽から遠ざかっている。しかし、地獄の中にいる者のように、善の中にいない者は、最も遠ざかっており、善に反した対立するものの中にいるほど、それだけ遠く離れている{2}。
   (EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Qualis et quantus Divinus Amor Domini, illustratum per comparationem cum igne solis mundi (n. 6834, 6844[? 8644], 6849).
Quod Divinus Amor Domini sit amor erga omne genus humanum ad salvandum illud (n. 1820, 1865, 2253, 6872).
Quod amor proxime procedens ab igne amoris Domini non intret caelum, sed quod appareat circum solem sicut cingula radiosa (n. 7270).
Quod etiam angeli obvelentur tenui [a]correspondente nube, ne laedantur ab influxu ardentis amoris (n. 6849).
@a Vid. Arc. Caelestia, n. 6849, ubi legitur “conveniente,” ut supra.
@2 Quod praesentia Domini apud angelos se habeat secundum receptionem boni amoris et fidei ab Ipso (n. 904, 4198, 4320, 6280, 6832, 7042, 8819, 9680, 9682, 9683, 10106, 10811).
Quod Dominus appareat cuivis secundum quale ejus (n. 1861, 2235[? 3235], 4198, 4206).
Quod inferna removeantur a caelis, per quod non sustinere possint praesentiam Divini amoris a Domino (n. 4299, 7519, 7738, 7989, 8157[? 8137], 8266[? 8265], 9327).
Quod inde inferna sint remotissima a caelis, et quod id sit hiatus ingens (n. 9346, 10187).
(2) 直訳
@1 Qualis et quantus Divinus Amor Domini, illustratum per comparationem cum igne solis mundi. 性質と量(どんなもので、どれほど大きいか)主の神的な愛が、「説明」世の太陽の人の比較によって。
Quod Divinus Amor Domini sit amor erga omne genus humanum ad salvandum illud. 主の神的な愛は全人類に対する愛である、彼らを救うための。
Quod amor proxime procedens ab igne amoris Domini non intret caelum, sed quod appareat circum solem sicut cingula radiosa. 主の愛の火から発出する最も近い愛は天界に入らない、しかし輝く帯のように太陽の周囲に現われること。
Quod etiam angeli obvelentur tenui [a]correspondente nube, ne laedantur ab influxu ardentis amoris. さらにまた天使たちは薄い対応する(a)雲でおおわれる、燃える愛の流入により害われないように。
@a Vid. Arc. Caelestia, n. 6849, ubi legitur “conveniente,” ut supra. 注a 『天界の秘義』6849番を見よ、そこには「conveniente(適当な)」と書かれている、上のように。
@2 Quod praesentia Domini apud angelos se habeat secundum receptionem boni amoris et fidei ab Ipso. 天使たちのもとの主の現在は、その方からの愛と信仰の善の受け入れにしたがっている。
Quod Dominus appareat cuivis secundum quale ejus. 主はそれぞれの者にその性質にしたがって現われる。
Quod inferna removeantur a caelis, per quod non sustinere possint praesentiam Divini amoris a Domino. 地獄は天界から遠ざけられた、主からの神的な愛の現在に耐えることができないことによって。
Quod inde inferna sint remotissima a caelis, et quod id sit hiatus ingens. ここから、地獄は天界から最も遠ざかっている、そしてそれが巨大な割れ目であること。