(1) 原文
De immortalitate animae{1}
2147. Cogitare coepi, quod sint homines qui affectant immortalitatem famae, per gesta, scripta, et similia, tum per sepulchrales statuas et plura, ex quibus constare potuit, quod aliquid eos movebat ad immortalitatis desiderium, tametsi nossent quod morerentur, et plurima pars eorum vix crederet, quod victuri post mortem, sicut etiam fuit apud Romanos, de quibus notum est, quod immortalitatem prae aliis affectaverint, sic ut se morti obtulerint pro patria, modo nomen eorum viveret post mortem, quorum multi vix cogitaverint de immortalitate animae, seu vita post mortem.
@1 vide ad 2132 annotationem
2148. Cogitare mihi dabatur, undenam tale desiderium, quia absque influxu causae superioris non dari potuit, et loquutus cum coelestibus de eadem re, et sic percepi, quod causa sit, quod Dominus infundat unicuique perceptionem immortalitatis, eo fine, ut neminem lateret, quod post mortem victuri, quodque hoc communis influxus est in omnes, sicut affectio erga{1} liberos seu storge, est communis influxus a Domino, absque illo existere nequaquam potest [haec affectio]; ita famae desiderium, et{2} famae interioris, nempe immortalitatis post mortem.
@1 ms. ergo
@2 ms desiderium; et
2149. Sed sicut in omnibus reliquis fit, omnis talis influxus, in subjectis seu objectis se habet secundum eorum indolem, naturam, formam, cum talis admonitio continua influit, ut in quosdam, apud aliquos pervertitur, et secundum eorum vitas seu cupiditates, in solam cupidinem, apud alios aliter, apud plerosque in famae solum cupidinem ob suos amores aucupandos, apud quosdam evanescit fere; verbo se habet secundum vitas eorum, hoc est, secundum cupiditates, et desideria. 1748, 31 Maj.
(2) 直訳
De immortalitate animae{1} 霊魂の不滅(性)について
2147. Cogitare coepi, quod sint homines qui affectant immortalitatem famae, per gesta, scripta, et similia, tum per sepulchrales statuas et plura, 私は考えることを始めた、人間がいること、その者は名声の不滅を追い求める、行為(偉業)によって、文書(書いたもの)、また同様のもの、なおまた、墓所の彫像によって、また多くのもの、
ex quibus constare potuit, quod aliquid eos movebat ad immortalitatis desiderium, tametsi nossent quod morerentur, それらから明らかにすることができた、何らかのものが彼らを不滅(性)の願望へ動かしたこと、たとえ知っていたにしても、死ぬことを、
et plurima pars eorum vix crederet, quod victuri post mortem, sicut etiam fuit apud Romanos, de quibus notum est, quod immortalitatem prae aliis affectaverint, また、彼らの大多数の部分はほとんど信じなかった、死後、生きることになること、ローマ人のもとでも(そのよう)であったように、その者たちについてよく知られている、他の者たちよりも不滅を追い求めたこと、
sic ut se morti obtulerint pro patria, modo nomen eorum viveret post mortem, そのように自分自身の死で差し出した(捧げた)(offero)、祖国のために、彼らの名前が死後に生きさえすれば、
quorum multi vix cogitaverint de immortalitate animae, seu vita post mortem. 彼らの多くの者はほとんど考えなかった、霊魂の不滅(不死)について、すなわち、死後のいのち(生活)。
2148. Cogitare mihi dabatur, undenam tale desiderium, quia absque influxu causae superioris non dari potuit, 考えることが私に与えられた、このような願望がどこからか、さらに上の(高い)原因の流入なしに存在することができないからである、
et loquutus cum coelestibus de eadem re, また、天界的な者と、同じ事柄について話した、
et sic percepi, quod causa sit, quod Dominus infundat unicuique perceptionem immortalitatis, またこのように私は知覚した、主がそれぞれの者に不滅(性)の知覚を注ぎ込むこと、
eo fine, ut neminem lateret, quod post mortem victuri, その目的で、だれも隠れていないように、死後、生きることになること、
quodque hoc communis influxus est in omnes, sicut affectio erga{1} liberos seu storge, そしてこの全般的な流入がすべての者の中にあること、子どもに対する情愛、すなわち、ストルゲー(親心)のように、
est communis influxus a Domino, absque illo existere nequaquam potest [haec affectio]; 主からの全般的な流入がある、それなしに決して存在することができない〔この情愛は〕、
ita famae desiderium, et{2} famae interioris, nempe immortalitatis post mortem. そのよう〔である〕名声への願望は、またさらに内的な名声への、すなわち、死後の不滅(性)への〔願望〕。
2149. Sed sicut in omnibus reliquis fit, omnis talis influxus, in subjectis seu objectis se habet secundum eorum indolem, naturam, formam, しかし、他のすべてのものの中に生じるように、このようなすべての流入は、主体または対象の中に、それらの生来の性質(天性)、性質、形にしたがって振る舞う、
cum talis admonitio continua influit, ut in quosdam, apud aliquos pervertitur, et secundum eorum vitas seu cupiditates, in solam cupidinem, そのときこのような勧告(忠告)が絶えず流入する、そのようにある者の中に、ある者のもとで曲げられる、また彼らの生活(いのち)または欲望にしたがって、切望だけの中に、
apud alios aliter, 他の者のもとで、異なって〔いる〕、
apud plerosque in famae solum cupidinem ob suos amores aucupandos, 大部分の者のもとで名声の中へ切望だけ、自分の愛〔の対象〕を得ようとするために、
apud quosdam evanescit fere; ある者のもとで、ほとんど消える。
verbo se habet secundum vitas eorum, hoc est, secundum cupiditates, et desideria. 一言でいえば、彼らの生活(いのち)にしたがって振る舞う、すなわち、欲望に、また願望にしたがって。
1748, 31 Maj. 1748年5月31日。
(3) 訳文
霊魂の不滅について
2147. 私は、偉業、書いたもの、また同様のものによって、なおまた、墓所の彫像、また多くのものによって、名声の不滅を追い求める人間がいることを考え始めた。それらから、たとえ死ぬことを知っていたにしても、何らかのものが彼らを不滅への願望へと動かしたことを明らかにすることができた。また、彼らの大部分の者は、ローマ人のもとでもそうであったように、死後に生きることをほとんど信じなかった、その者たちについて、他の者たちよりも不滅を追い求めたことがよく知られている、自分の名前が死後に生きさえすれば、祖国のために自分自身の死を捧げたように。彼らの多くの者は、霊魂の不滅、すなわち、死後のいのち(生活) についてほとんど考えなかった。
2148. このような願望がどこからか、私に考えることが与えられた、さらに高い原因の流入なしに存在することができないからである。天界的な者と、同じ事柄について話し、私はこのように知覚した――死後に生きることが、だれにも隠れていないように、との目的で、主がそれぞれの者に不滅性の知覚を注ぎ込むことである。
そしてこの全般的な流入が、子どもに対する情愛、すなわち、ストルゲー(親心)のように、すべての者の中にある。主からの全般的な流入があり、それなしに〔この情愛は〕決して存在することができない。名声への願望は、またさらに内的な名声、すなわち、死後の不滅性への願望はそのようなものである。
2149. しかし、他のすべてのものの中に生じるように、主体または対象の中へのこのようなすべての流入は、それらの生来の性質、性質、形にしたがっている。ある者に勧告が絶えず流入しているように、ある者のもとでは、彼らのいのちまたは欲望にしたがって、切望だけへ曲げられる、他の者のもとでは、異なって〔いる〕。大部分の者のもとでは自分の愛〔の対象〕を得ようとするために、名声への切望だけに〔曲げられ〕、ある者のもとで、ほとんど消える。
一言でいえば、彼らの生活(いのち)にしたがっている、すなわち、欲望に、願望にしたがっている。1748年5月31日。