原典講読『啓示された黙示録』 566(直訳[6]~)

[6] Spiritus angelici, qui aderant, mirati sunt quia de loco illo et de mensa ibi non aliquid prius sciverunt; [6] 天使的な霊は、その者はいた、驚いた、その場所についてまたそこに机について何らかを前に知らなかったので。

et tunc vox ad illos e meridionali plaga venit, dicens, “Accedite huc, et videbitis adhuc mirabilius.” またその時、彼らに南の方位から声がやって来た、言って、「ここに近づけ、するとあなたがたはさらに驚くべきものを見だろう」。

Et accesserunt, et intraverunt in cameram cujus parietes fulgebant sicut ex auro, et viderunt ibi quoque mensam, super qua jacuit Verbum circumcinctum lapidibus pretiosis in forma caelesti. また近づいた、また部屋の中へ入った、その壁は金からの輝いた、またそこにさらにまた机を見た、その上にみことばが蓄えられて(repono)横たわっていた、まわりを天界の形の宝石で囲まれて(cingo)。

Et dixit Angelus custos, “Dum aperitur Verbum, emicat inde lux candoris ineffabilis, et tunc simul ex lapidibus pretiosis apparet iris supra et circum Verbum. 見張りの天使が言った、「みことばが開かれる時、ここから言語に絶する輝きの光が輝き出る、またその時、同時に、宝石から虹のように見られる、みことばの上方とまわりに。

Quando aliquis angelus e Caelo tertio illuc venit et spectat Verbum apertum, apparet supra et circum Verbum iris diversicolor in plano rubro; 第三の天界からある天使がそこにやって来る時、開かれたみことばが見られる、みことばの上方とまわりに、いろいろな色の虹が見られる、赤い面の中に☆。

☆ 下記「注」参照。

dum angelus e Caelo secundo illuc venit et spectat, apparet iris in plano caeruleo; 第二の天界から天使がそこにやって来る時、また眺める、虹が見られる、青色の面の中に。

dum angelus ex ultimo Caelo venit et spectat, apparet iris in plano candido; 最外部の天界から天使がそこにやって来る時、虹が見られる、白光りの面の中に。

dum aliquis spiritus bonus venit et spectat, apparet variegatio lucis sicut marmoris.” ある善霊がそこにやって来る、また眺める時、大理石のような光の多彩が見られる」。

Quod ita sit, etiam ad oculum illis ostensum est. そのようであることが、彼らの目にもまた示された。

Porro dixit Angelus custos, “Si quis accedit qui falsificaverat Verbum, tunc primum dissipatur splendor; さらに見張りの天使が言った、「もしだれかが近づくなら、その者はみことばを虚偽化した、その時、最初に輝きが消える。

et si appropinquat, et figit oculos in Verbo, fit sicut sanguis circum, et tunc monetur ut discedat quia periculum est.” またもし近づくなら、またみことばに目を向ける(定める)、まわりに血のようになる、またその時、去る(遠ざかる)ように警告される、危険であるので」。

[7] At quidam, qui in mundo fuerat auctor antesignanus Doctrinae de Sola Fide, audacter accessit, et dixit. [7] しかし、ある者が、その者は信仰のみについての教えの指導者(主唱者)、著者であった、大胆に近づいた、また、言った、

“Ego dum fui in mundo non falsificavi Verbum;  「私は世の中にいた時、みことばを虚偽化しなかった。

exaltavi una cum fide etiam charitatem, et docui quod homo in statu fidei in quo facit charitatem et ejus opera, renovetur, regeneretur et sanctificetur; 私は信仰と一緒に仁愛もまた高めた、また私は教えた、人間は信仰の状態の中で、その中で仁愛とその働き(わざ)を行なう、聖霊から更新される、再生される、また聖別される(清められる)。

tum quod fides tunc non detur solitaria, hoc est, absque bonis operibus, sicut non arbor absque fructu, sol absque luce, et ignis absque calore; なおまた、信仰は、その時、孤立して存在しないこと、すなわち、善の働きなしに、実なしに善い木がないように、光なしに太陽が、また熱なしに火が。

et quoque culpavi illos qui dixerunt quod bona opera non essent necessaria, ac insuper quod praecepta Decalogi, et quoque paenitentiam, magnifecerim; そしてまた、私は彼らを非難した、その者は善い働きは必要不可欠なものではないことを言った、そして、そのうえ、十戒の戒めを、そしてまた悔い改めを私は称賛した。

et quod sic mirabili modo omnia Verbi applicuerim articulo de Fide, quam usque solam salvificam esse detexi et demonstravi.” またこのように驚くべき方法でみことばのすべてのものを信仰についての〔著述の〕章の中に私は利用した、それをやはりそれだけが救うものであることを私は示し、また証明した」。

Ille in fiducia assertionis suae quod non falsificaverit Verbum, accessit ad mensam, et contra monitum Angeli tetigit Verbum. 彼は自分の主張の信頼の中に〔いて〕、みことばを虚偽化しなかったこと、机へ近づいた、天使たちの警告に逆らって、みことばを触れた。

At tunc subito effluxit ignis cum fumo ex Verbo, et facta est explosio cum ingenti fragore, ex quo ille conjectus est ad angulum camerae, et ibi jacuit per horulam sicut mortuus. しかし、その時、突然に、みことばから煙とともに火が噴きだした、またすさまじい音とともに爆発が起こった、そのことから彼は部屋の隅へ投げられた、またそこに横たわった、死者のように少しの時間にわたって。

Hoc mirati sunt spiritus angelici, sed dictum est illis, quod ille Praesul prae reliquis exaltaverit bona charitatis sicut procedentia ex fide; これを天使的な霊は驚いた、しかし、彼らに言われた、この長(指導者)は他の者よりも仁愛の善を称賛した、信仰から発出されるもののように。

sed quod usque non intellexerit alia opera quam politica, quae etiam vocantur moralia et civilia, quae propter mundum et prosperitatem ibi facienda sunt, non autem aliqua opera quae facienda sunt propter Deum et salutem;  しかし、それでも政治上のもの以外の他の働きを意味しなかったこと、それらは道徳的なものまた市民的なものともまた呼ばれる、それらは世また繁栄ののためにそこに行なわれなければならない、また神と救いのためでない。

tum quod etiam supposuerit Opera inconspicua a Spiritu Sancto, de quibus homo nihil scit, quae ingenerantur actui Fidei in statu ejus. さらにまた、彼は聖霊による目に見えない働きを想像していたこと、それらについて人間は決して知らない、それは信仰の出生によって伝えられる、その状態の中で。

[8] Tunc locuti sunt spiritus angelici inter se de falsificatione Verbi, et in eo convenerunt, quod falsificare Verbum, sit desumere ex illo vera, et applicare illa ad confirmandum falsa, quod est extrahere illa ex Verbo extra illud, et occidere. [8] その時、天使的な霊たちは自分たちの間でみことばの虚偽化について話した、またその中で一致した、みことばを虚偽化することは、その真理から集めることである、またそれらを虚偽の確認へ当てはめること、みことばからそれらを引き出すこと、その外部へ、また殺すこと

Ut pro exemplo: 例えば、例として――

qui desumit inde hoc verum, quod proximus amandus sit, et quod bonum illi ex amore faciendum sit propter Deum et vitam aeternam, si tunc quis confirmat illud quod faciendum sit, sed non salutis causa, quia