原典講読『天界と地獄』no.130.

(1) 原文
130. Quod lux in caelis spiritualis sit, et quod illa lux sit Divinum verum, concludi etiam potest ex eo, quod homini quoque sit lux spiritualis, et quod ex illa luce ei illustratio sit quantum in intelligentia et sapientia est ex Divino Vero: lux spiritualis hominis est lux intellectus ejus, cujus objecta sunt vera, quae in ordines analytice disponit, in rationes format, et ex illis res in serie concludit.{1} Quod realis lux sit, ex qua intellectus talia videt, naturalis homo nescit, quia non videt illam oculis, nec appercipit illam cogitatione: sed multi usque norunt, et quoque illam distinguunt a luce naturali, in qua sunt qui naturaliter et non spiritualiter cogitant: naturaliter cogitant, qui modo spectant in mundum, et naturae omnia tribuunt spiritualiter autem cogitant, qui spectant ad caelum, ac Divino omnia tribuunt. Quod lux vera sit, quae illustrat mentem, plane distincta a luce, quae lumen naturale vocatur, multoties mihi percipere, et quoque videre datum est: elevatus sum in lucem illam interius per gradus; et sicut elevatus sum, illustrabatur intellectus, usque tandem ut perciperem quae non prius percepi, et tandem talia quae ne quidem comprehendi {a}possunt cogitatione ex lumine naturali; indignatus sum quandoque, quod non comprehenderentur, cum tamen clare et perspicue percepta sunt in luce caelesti.{2} Quia intellectui est lux, ideo dicitur de illo simile quod de oculo, ut quod videat et in luce sit, cum percipit, et quod ei obscurum et umbra sit, cum non percipit, et similia plura.
@a possunt pro “possum”
(2) 直訳
Quod lux in caelis spiritualis sit, et quod illa lux sit Divinum verum, concludi etiam potest ex eo, quod homini quoque sit lux spiritualis, et quod ex illa luce ei illustratio sit quantum in intelligentia et sapientia est ex Divino Vero: 天界の中の光は霊的なものであること、またその光は神的な真理であることは、これからもまた結論することができる、人間にもまた霊的な光があること、またその光から彼に照らしがあること、どれだけ神的な真理から知性と知恵の中にいるか。
lux spiritualis hominis est lux intellectus ejus, cujus objecta sunt vera, quae in ordines analytice disponit, in rationes format, et ex illis res in serie concludit.{1} 人間の霊的な光は彼の理解力の光である、その対象は真理である、それを秩序の中に分析的に配置し、論証へ形作り、それらから事柄を連続の中で結論する{1}。
Quod realis lux sit, ex qua intellectus talia videt, naturalis homo nescit, quia non videt illam oculis, nec appercipit illam cogitatione: ほんとうの光であること、それから理解力はこのようなものを見る、自然的な人間は知らない、それを目で見ないから、思考の中にも受け入れない。
sed multi usque norunt, et quoque illam distinguunt a luce naturali, in qua sunt qui naturaliter et non spiritualiter cogitant: しかしそれでも、多くの者は知っている、それを自然的な光から区別もしている、その〔自然的な光〕中にいる、霊的でなく自然的に考える者は。
naturaliter cogitant, qui modo spectant in mundum, et naturae omnia tribuunt; 自然的に考える、単に世だけに目を向け、すべてのものを自然に帰する者は。
spiritualiter autem cogitant, qui spectant ad caelum, ac Divino omnia tribuunt. しかしながら、霊的に考える、天界に目を向け、そしてすべてのものを神的なものに帰する者は。
Quod lux vera sit, quae illustrat mentem, plane distincta a luce, quae lumen naturale vocatur, multoties mihi percipere, et quoque videre datum est: 真の光であること、それは心を照らし(明るくし)、光から明白に区別されたもの、それ(光)は自然の光と呼ばれる、幾度となく私に知覚すること、見ることもまた与えられた。
elevatus sum in lucem illam interius per gradus; 私はその光の中に高揚された、内的に、段階によって。
et sicut elevatus sum, illustrabatur intellectus, usque tandem ut perciperem quae non prius percepi, et tandem talia quae ne quidem comprehendi {a}possunt cogitatione ex lumine naturali; そして私が高揚されるにつれて☆、理解力は照らされた、ついに以前に私が知覚しなかったものを私が知覚したようにまでも、そしてついにこのような自然的な光からの思考で決して把握できなかったもの〔までも〕。
☆このsicut接続詞(田中の『羅和辞典』にこの用法は掲載されていません)であり、「~に比例して、~のかぎり」という意味です。
indignatus sum quandoque, quod non comprehenderentur, cum tamen clare et perspicue percepta sunt in luce caelesti.{2} 時々、私は憤った、把握されないこと、それでも天界の光の中ではっきりと明らかに知覚されたとき{2}。
Quia intellectui est lux, ideo dicitur de illo simile quod de oculo, ut quod videat et in luce sit, cum percipit, et quod ei obscurum et umbra sit, cum non percipit, et similia plura. 理解力に光があるので、それゆえ、それについて目についてのことと似たことが言われる、例えば、知覚するとき、見る、光の中にあること、また知覚しないとき、それに暗いものや陰がある、また似たような多くのこと。
     @a possunt pro “possum” 注@ 「possum」の代わりにpossunt。
(3) 訳文
 天界の中の光は霊的なものであること、またその光は神的な真理であることは、人間にもまた霊的な光があること、そして神的な真理から知性と知恵の中にいるかかぎり、その光から彼に照らしがあることからもまた結論することができる。人間の霊的な光は彼の理解力の光であり、その対象は真理である。それを秩序の中に分析的に配置し、論証へと形作り、それらから物事を連続的に結論する{1}。理解力がこのようなものを見るのは、ほんとうの光からであることを、自然的な人間は知らない、それを目で見ず、思考の中にも受け入れないからである。しかしそれでも、多くの者は〔霊的な光について〕知っており、それを自然的な光から区別もしている。霊的でなく自然的に考える者は、その〔自然的な光〕中にいる。単に世だけに目を向け、すべてのものを自然に帰する者は、自然的に考える。しかし、天界に目を向け、そしてすべてのものを神的なものに帰する者は、霊的に考える。心を照らし、自然の光と呼ばれる光から明白に区別されたものが真の光であることは、幾度となく私に知覚すること、また見ることも与えられた。私はその光の中に、内的に、段階によって、高揚された。そして私が高揚されるにつれて、理解力は照らされ、ついに以前に私が知覚しなかったものまでも私は知覚し、そしてついにこのような自然的な光からの思考では決して把握できなかったものまでも知覚した。時々、私は、天界の光の中ではっきりと明らかに知覚されたものが把握されないことに憤った{2}。理解力には光があるので、それゆえ、目について言われるのと似たことが理解力についても言われる、例えば、知覚するとき、見る、光の中にあると言い、また知覚しないとき、それに暗いものや陰があると言い、また似たような多くのことが言われる。
   (EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod lux caeli illuminet intellectum hominis; quod ideo homo rationalis sit (n. 1524, 3138, 3167, 4408, 6608, 8707, 9126[? 9128], 9399, 10569).
Quod intellectus illustretur, quia est recipiens veri (n. 6222, 6608, 10659).
Quod intellectus illustretur, quantum homo recipit verum in bono a Domino (n. 3619).
Quod intellectus talis sit, qualia sunt vera ex bono, a quibus formatus (n. 10064).
Quod intellectui sit lux e caelo, sicut visui lux e mundo (n. 1524, 5114, 6608, 9128).
Quod lux caeli a Domino semper apud hominem adsit, sed quod tantum influat, quantum homo in vero ex bono est (n. 4060, 4213[? 4214]).
@2 Quod homo cum elevatur a sensuali, in lumen mitius veniat, et tandem in lucem caelestem (n. 6313, 6315, 9407).
Quod actualis elevatio in lucem caeli sit, cum homo in intelligentiam (n. 3190).
Lux quanta percepta, cum abductus sum ab ideis mundanis (n. 1526, 6608).
(2) 直訳
@1 Quod lux caeli illuminet intellectum hominis; 天界の光は人間の理解力を照らす(明るくする)。
quod ideo homo rationalis sit. それゆえ、人間は理性的であること。
Quod intellectus illustretur, quia est recipiens veri. 理解力は照らされる(明るくされる)、真理の容器(受容するもの)であるから。
Quod intellectus illustretur, quantum homo recipit verum in bono a Domino. 理解力は照らされる、どれだけ人間が主からの善の中の真理を受け入れるか
Quod intellectus talis sit, qualia sunt vera ex bono, a quibus formatus. 理解力はこのようなものである、善からの真理がどのようなものであるか、それから形作られる。
Quod intellectui sit lux e caelo, sicut visui lux e mundo. 理解力に天界から光がある、視覚に世からの光があるように。
Quod lux caeli a Domino semper apud hominem adsit, sed quod tantum influat, quantum homo in vero ex bono est. 主からの天界の光は常に人間のもとにある、しかし、それだけ流入すること、人間が善からの真理の中にどれだけいるか。
@2 Quod homo cum elevatur a sensuali, in lumen mitius veniat, et tandem in lucem caelestem. 人間は感覚的なものから高揚されるとき、穏やかな光の中にやって来る、ついに天界の光の中へ。
Quod actualis elevatio in lucem caeli sit, cum homo in intelligentiam. 天界の光の中への実際の高揚がある、人間が知性の中に〔いる〕とき。
Lux quanta percepta, cum abductus sum ab ideis mundanis. どれだけの光を受けたか、私が世の観念から導き出されたとき。

原典講読『天界と地獄』no.131,132,133.

(1) 原文
131. Quoniam lux caeli est Divinum verum, ideo quoque lux illa est Divina sapientia et intelligentia; unde idem intelligitur per elevari in lucem caeli, quod per elevari in intelligentiam et sapientiam ac illustrari; quapropter lux apud angelos est prorsus in eodem gradu secundum intelligentiam et sapientiam eorum. Quia lux caeli est Divina sapientia, ideo omnes cognoscuntur quales sunt in luce caeli, interiora cujusvis patent ibi in facie prorsus qualia sunt, nec minimum latet. Angeli interiores etiam amant ut omnia apud illos pateant, quoniam non nisi quam bonum volunt: aliter qui infra caelum, et non bonum volunt; illi ideo valde timent ut spectentur in luce caeli: et quod mirum, qui in inferno sunt, illi inter se apparent ut homines, sed in luce caeli ut monstra, horrenda facie et horrendo corpore, prorsus in forma sui mali.{1} Similiter apparet homo quoad spiritum suum, cum spectatur ab angelis; si bonus apparet ut homo pulcher secundum ejus bonum; si malus ut monstrum, deforme secundum ejus malum. Inde patet, quod omnia manifestantur in luce caeli; manifestantur quia lux caeli est Divinum verum.
(2) 直訳
Quoniam lux caeli est Divinum verum, ideo quoque lux illa est Divina sapientia et intelligentia; 天界の光は神的な真理であるので、それゆえ、その光は神的な知恵と知性である。
unde idem intelligitur per elevari in lucem caeli, quod per elevari in intelligentiam et sapientiam ac illustrari; そこから、天界の光の中に高揚されることによって同じものが意味される、知性と知恵の中に高揚され、明るくされることによって〔と同じ〕こと。
quapropter lux apud angelos est prorsus in eodem gradu secundum intelligentiam et sapientiam eorum. それゆえ、天使たちのもとの光は完全に同じ段階の中にある、彼らの知性と知恵にしたがって。
Quia lux caeli est Divina sapientia, ideo omnes cognoscuntur quales sunt in luce caeli, interiora cujusvis patent ibi in facie prorsus qualia sunt, nec minimum latet. 天界の光は神的な知恵なので、それゆえ、すべてのものは天界の光の中でどんなものか知られる、それぞれの内的なものは顔の中にそこにどんなものであるか完全に明らかである、最小のものも隠れていない。
Angeli interiores etiam amant ut omnia apud illos pateant, quoniam non nisi quam bonum volunt: さらにまた内的な天使たちは彼らのもとのすべてのものが明らかになることを愛する、善以外に欲しないので。
aliter qui infra caelum, et non bonum volunt; 低い天界の者は異なっている、善を欲しない。
illi ideo valde timent ut spectentur in luce caeli: それゆえ、彼らは天界の光の中で見られることを非常に恐れる。
et quod mirum, qui in inferno sunt, illi inter se apparent ut homines, sed in luce caeli ut monstra, horrenda facie et horrendo corpore, prorsus in forma sui mali.{1} そして驚くべきこと〔であるが〕、地獄の中にいる者らは、彼らは自分たちの間で人間のように現われる、しかし天界の光の中で怪物のように、恐ろしい顔と恐ろしい身体の、完全に自分の悪の形で{1}。
Similiter apparet homo quoad spiritum suum, cum spectatur ab angelis; 人間は自分の霊に関して同様に現われる、天使たちに見られるとき。
si bonus apparet ut homo pulcher secundum ejus bonum; もし善〔である〕なら、その善にしたがって美しい人間として現われる。
si malus ut monstrum, deforme secundum ejus malum. もし悪なら、怪物として、その悪にしたがって醜く。
Inde patet, quod omnia manifestantur in luce caeli; ここから明らかである、すべてのものは天界の光の中で明らかにされること。
manifestantur quia lux caeli est Divinum verum. 明らかにされる、天界の光は神的な真理であるので。
(3) 訳文
 天界の光は神的な真理なので、それゆえ、その光は神的な知恵と知性である。そこから、天界の光の中に高揚されることによって、知性と知恵の中に高揚され、明るくされることと同じことが意味される。それゆえ、天使たちにある光は、彼らの知性と知恵にしたがって完全に同じ段階にある。天界の光は神的な知恵なので、それゆえ、すべてのものは天界の光の中でどんなものか知られ、それぞれの内的なものがどんなものであるか顔の中に完全に明らかとなり、最小のものも隠れていない。さらにまた内的な天使たちは、善以外に欲しないので、自分たちのすべてのものが明らかになることを愛する。善を欲しない低い天界の者は異なっている。彼らは天界の光の中で見られることを非常に恐れる。そして驚くべきことであるが、地獄の中にいる者らは、彼らの間では人間のように現われるが、天界の光の中では、恐ろしい顔と恐ろしい身体の怪物のように、完全に自分の悪の形で現われる{1}。人間もまた自分の霊に関して、天使たちに見られるとき、同様に現われる。もし善良であるなら、その善にしたがって美しい人間として現われ、もし邪悪であるなら、怪物として、その悪にしたがって醜く現われる。ここから、すべてのものは天界の光の中で明らかにされることが明らかである。天界の光は神的な真理であるので明らかにされるのである。
   (EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod illi, qui in infernis sunt, in suo lumine, quod est lumen sicut ex ignitis carbonibus, appareant sibi sicut homines, sed in luce caeli sicut monstra (n. 4532 [? 4531], 4533, 4674, 5057, 5058, 6605, 6626).
(2) 直訳
@1 Quod illi, qui in infernis sunt, in suo lumine, quod est lumen sicut ex ignitis carbonibus, appareant sibi sicut homines, sed in luce caeli sicut monstra. 地獄の中に、自分自身の光(照明)の中にいる者は、それは石炭の火からのような光(照明)である、自分自身に人間のように現われる、しかし天界の光の中で怪物のように。
(1) 原文
132. Quia Divinum verum est lux in caelis, ideo omnia vera, ubicunque sunt, sive intra angelum sive extra illum, tum sive intra caelos sive extra illos, lucent: vera tamen extra caelos non lucent sicut vera intra caelos; vera extra caelos lucent frigide, sicut niveum absque calore, quoniam non essentiam trahunt a bono quemadmodum vera intra caelos; quare etiam lux illa frigida ad illapsum lucis caeli, disparatur, et si malum subest, vertitur in tenebras; hoc aliquoties vidi, et plura alia memorabilia de lucentibus veris, quae hic praetereuntur.
(2) 直訳
Quia Divinum verum est lux in caelis, ideo omnia vera, ubicunque sunt, sive intra angelum sive extra illum, tum sive intra caelos sive extra illos, lucent: 神的な真理は天界の中の光であるので、それゆえ、すべての真理は、どこにあっても、あるいは天使の内に、あるいは彼の外に、さらにあるいは天界の内にあるいはその外に、輝いている。
vera tamen extra caelos non lucent sicut vera intra caelos; それでも、天界の外の真理は天界の内の真理のように輝かない。
vera extra caelos lucent frigide, sicut niveum absque calore, quoniam non essentiam trahunt a bono quemadmodum vera intra caelos; 天界の外の真理は冷たく輝く、熱なしの雪のように、本質を善から得ていないので、天界の内の真理のように。
quare etiam lux illa frigida ad illapsum lucis caeli, disparatur, et si malum subest, vertitur in tenebras; それゆえ、それらの冷たい光もまた☆天界の光の倒れこみに(=注がれると)、消える、そしてもし悪が底にあるなら、暗やみに変わる。
☆このetiamは「~ですら」とも訳せますが、あえて訳出しないでよいと思えます。
hoc aliquoties vidi, et plura alia memorabilia de lucentibus veris, quae hic praetereuntur. これを数度、私は見た、そして真理の輝きについて多くの他の注目すべき出来事(メモラビリア)も、それらはここに見過ごされる。
(3) 訳文
 神的な真理は天界の光であるので、それゆえ、すべての真理は、天使の内にあるいは外に、さらに天界の内にあるいは外に、どこにあっても、輝いている。それでも、天界の外の真理は、天界の内の真理のようには輝かない。天界の外の真理は、天界の内の真理のように本質を善から得ていないので、冷たく、熱のない雪のように輝く。それゆえ、それらの冷たい光は天界の光が注がれると消え、そしてもし悪が隠れているなら、暗やみに変わる。真理の輝きについて他にも多くの注目すべき出来事を、私は数度、見たことがあるが、それらについて、ここでは割愛する。
(1) 原文
133. Nunc aliquid de calore caeli dicetur. Calor caeli in sua essentia est amor procedit ille a Domino ut Sole, qui quod sit Divinus Amor in Domino et a Domino, in praecedente articulo ostensum videatur: inde patet quod calor caeli, aeque spiritualis sit ac lux caeli, quia ex eadem origine est.{1} Sunt duo quae procedunt a Domino ut Sole, Divinum Verum et Divinum Bonum; Divinum Verum sistitur in caelis ut lux, et Divinum Bonum ut calor; sed Divinum Verum et Divinum Bonum ita unita sunt, ut non sint duo, sed unum; at usque apud angelos separata sunt, sunt enim angeli qui Divinum bonum recipiunt plus quam Divinum verum, et sunt qui Divinum verum plus quam Divinum bonum: qui plus Divinum bonum recipiunt, sunt in regno caelesti Domini; qui plus Divinum verum, sunt in regno spirituali Domini perfectissimi angeli sunt, qui utrumque simili gradu recipiunt.
(2) 直訳
Nunc aliquid de calore caeli dicetur. 今や天界の熱について何かが言われる。
Calor caeli in sua essentia est amor; 天界の熱はその本質では愛である。
procedit ille a Domino ut Sole, qui quod sit Divinus Amor in Domino et a Domino, in praecedente articulo ostensum videatur: それは太陽としての主から発出する、それは主の中の、また主からの神的な愛であること、先行する章の中で示されて〔いるのが〕見られる。
inde patet quod calor caeli, aeque spiritualis sit ac lux caeli, quia ex eadem origine est.{1} ここから明らかである、天界の熱は、天界の光と等しく霊的であること、同じ源泉からであるから{1}。
Sunt duo quae procedunt a Domino ut Sole, Divinum Verum et Divinum Bonum; 太陽としての主から発出するものが二つある、神的な真理と神的な善。
Divinum Verum sistitur in caelis ut lux, et Divinum Bonum ut calor; 神的な真理は天界の中で光として現在する、また神的な善は熱として。
sed Divinum Verum et Divinum Bonum ita unita sunt, ut non sint duo, sed unum; しかし、神的な真理と神的な善はこのように結合している、二つ存在しないように、しかし一つ。
at usque apud angelos separata sunt, sunt enim angeli qui Divinum bonum recipiunt plus quam Divinum verum, et sunt qui Divinum verum plus quam Divinum bonum: しかしそれでも、天使たちのもとで分離している、なぜなら、神的な真理よりも神的な善を多く受ける天使たちがいるから、また神的な善よりも神的な真理を多く〔受ける天使たちが〕いる。
qui plus Divinum bonum recipiunt, sunt in regno caelesti Domini; 神的な善を多く受ける者は、主の天的な王国の中にいる。
qui plus Divinum verum, sunt in regno spirituali Domini; 神的な真理を多く〔受ける〕者は、主の霊的な王国の中にいる。
perfectissimi angeli sunt, qui utrumque simili gradu recipiunt. 最も完全な天使たちである、その者は二つとも同じ程度に受ける。
(3) 訳文
 さて、天界の熱について述べよう。天界の熱の本質は愛である。太陽としての主から発出する熱は、主の中の、また主からの神的な愛であることは、前章で示されている。ここから、天界の熱は、天界の光と等しく、霊的であり、同じ源泉からのものであることが明らかである{1}。太陽としての主から発出する二つもの、神的な真理と神的な善がある。天界の中で、神的な真理は光として、神的な善は熱として現在する。しかし、神的な真理と神的な善は、二つでなく一つの存在であるかのように結合している。それでも、天使たちのもとで分離している、なぜなら、神的な真理よりも神的な善を多く受ける天使たちと、神的な善よりも神的な真理を多く受ける天使たちがいるから。神的な善を多く受ける者は、主の天的な王国の中にいる。神的な真理を多く受ける者は、主の霊的な王国の中にいる。最も完全な天使たちは、二つとも同じ程度に受ける。
   (EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod binae origines caloris sint, et quoque binae origines lucis, ex sole mundi et ex Sole caeli (n. 3338, 5215 7324).
Quod calor a Domino ut Sole sit affectio quae amoris (n. 3636, 3643).
Inde quod calor spiritualis sit in essentia sua amor (n. 2146, 3338, 3339, 6314).
(2) 直訳
@1 Quod binae origines caloris sint, et quoque binae origines lucis, ex sole mundi et ex Sole caeli. 二つの熱の源がある、二つの光の源もまた〔ある〕、世の太陽からと天界の太陽から。
Quod calor a Domino ut Sole sit affectio quae amoris. 太陽としての主からの熱は愛のものである情愛である。
Inde quod calor spiritualis sit in essentia sua amor. ここから、霊的な熱はその本質では愛である。

原典講読『天界と地獄』no.134,135.

(1) 原文
134. Calor caeli, sicut lux caeli, ubivis varius est, alius in regno caelesti, et alius in regno spirituali, et quoque alius in unaquavis societate ibi: differt non modo gradu sed etiam qualitate; intensior et purior est in regno caelesti Domini, quia angeli ibi recipiunt plus Divinum bonum; minus intensus et purus est in regno spirituali Domini, quia angeli ibi recipiunt plus Divinum verum; in quavis etiam societate differt secundum receptionem. Est quoque calor in infernis, sed immundus.{1} Calor in caelo est, qui intelligitur per ignem sacrum et caelestem, et calor inferni qui per ignem profanum et infernalem; et per utrumque intelligitur amor; per ignem caelestem amor in Dominum et amor erga proximum, et omnis affectio quae illorum amorum; ac per ignem infernalem amor sui et amor mundi, et omnis concupiscentia quae illorum amorum.{no.118 @2} Quod amor sit calor ex spirituali origine, patet ab incalescentia secundum amorem; incenditur enim et incalescit homo secundum quantum et quale ejus, et aestus ejus manifestatur cum impugnatur; inde quoque est, quod receptum sit dicere, incendi, incalescere, flagrare, effervescere, ignescere, cum de affectionibus quae sunt amoris boni, et quoque de concupiscentiis quae sunt amoris mali.
(2) 直訳
Calor caeli, sicut lux caeli, ubivis varius est, alius in regno caelesti, et alius in regno spirituali, et quoque alius in unaquavis societate ibi: 天界の熱は、天界の光のように、どこでも変化している、天的な王国の中であるもの、霊的な王国の中でまた別のもの、またそこのそれぞれの社会の中で別もの。
differt non modo gradu sed etiam qualitate; 段階だけでなく性質もまた異なる。
intensior et purior est in regno caelesti Domini, quia angeli ibi recipiunt plus Divinum bonum; さらに強烈でさらに純粋である、主の天的な王国の中で、なぜなら、そこの天使たちは神的な善を多く受けるから。
minus intensus et purus est in regno spirituali Domini, quia angeli ibi recipiunt plus Divinum verum; 強烈さと純粋さは少ない、主の霊的な王国の中で、なぜなら、そこの天使たちは神的な真理を多く受けるから。
in quavis etiam societate differt secundum receptionem. それぞれの社会の中でもまた、受け入れにしたがって異なる。
Est quoque calor in infernis, sed immundus.{1} 熱は地獄の中にもまたある、しかし不潔(である)☆{1}。
☆「熱が不潔である」では、日本語になりませんが、他にうまい表現がつかりませんし、これで通じるような気がします。
Calor in caelo est, qui intelligitur per ignem sacrum et caelestem, et calor inferni qui per ignem profanum et infernalem; 天界の中の熱は、それは「聖なる天の火」によって意味される、また地獄の熱は、「不浄な地獄の火」によって。
et per utrumque intelligitur amor; 両方のものによって愛が意味される。
per ignem caelestem amor in Dominum et amor erga proximum, et omnis affectio quae illorum amorum; 天界の火によって主への愛と隣人に対する愛が、またその愛のものであるすべての情愛が〔意味される〕。
ac per ignem infernalem amor sui et amor mundi, et omnis concupiscentia quae illorum amorum.{no.118 @2} そして地獄の火によって自己愛と世俗愛が、またその愛のものであるすべての欲望が〔意味される〕{no.118 @2}☆。
☆ここには118番の{2}と同じ記号(アルファベット)振られています。
Quod amor sit calor ex spirituali origine, patet ab incalescentia secundum amorem; 愛が霊的な起源からの熱であることは、愛にしたがって熱くなることから明らかである。
incenditur enim et incalescit homo secundum quantum et quale ejus, et aestus ejus manifestatur cum impugnatur; なぜなら、人間はその〔愛の〕量と性質にしたがって点火され、熱くなるから、その熱は攻撃されるとき明らかにされる。
inde quoque est, quod receptum sit dicere, incendi, incalescere, flagrare, effervescere, ignescere, cum de affectionibus quae sunt amoris boni, et quoque de concupiscentiis quae sunt amoris mali. ここからもである、言うことが受け入れられていること、点火されること、熱くなること、燃えること、沸騰すること、燃え出すこと、善の愛のものである情愛について〔語るときは〕いつでも、悪の愛のものである欲望についてもまた。
(3) 訳文
 天界の熱は、天界の光のように、どこでも変化していて、天的な王国の中と霊的な王国の中では別のもの、またそこのそれぞれの社会の中でも別ものであり、段階だけでなく性質もまた異なる。主の天的な王国の中では、より強烈で、より純粋である、なぜなら、そこの天使たちは神的な善を多く受けるから。主の霊的な王国の中では、強烈さと純粋さは少ない、なぜなら、そこの天使たちは神的な真理を多く受けるから。それぞれの社会の中でもまた、受け入れにしたがって異なる。熱は地獄の中にもまたあるが、しかし不潔である{1}。天界の中の熱は「聖なる天の火」によって意味され、地獄の熱は「不浄な地獄の火」によって意味される。両方のものによって愛が意味される。天界の火によって、主への愛と隣人に対する愛が、またその愛からのすべての情愛が意味される。地獄の火によって、自己愛と世俗愛が、またその愛からのすべての欲望が意味される{no.118 @2}。愛が霊的な起源からの熱であることは、愛にしたがって熱くなることから明らかである。なぜなら、人間は愛の量と性質にしたがって点火され、熱くなり、その熱は攻撃されるとき、明らかにされるから。ここから、善の愛からの情愛について、悪の愛からの欲望についてもまた、そのことについて語るときはいつでも、点火される、熱くなる、燃える、沸騰する、燃え出す、と言うことが受け入れられている。
   (EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod in infernis sit calor, sed immundus (n. 1773, 2757, 3340): et odor inde sit sicut in mundo odor stercoreus et excrementitius, ac in pessimis infernis sicut cadaverosus (n. 814, 815 [? 819], 817 [? 820], 943, 944, 5394).
(2) 直訳
@1 Quod in infernis sit calor, sed immundus: 地獄の中に熱がある、しかし不潔(である)。
et odor inde sit sicut in mundo odor stercoreus et excrementitius, ac in pessimis infernis sicut cadaverosus. またここから、臭いは世の中の糞や排泄物の臭いのようである、そして最悪の地獄の中では死体の〔臭い〕ような。
(1) 原文
135. Quod amor procedens a Domino ut Sole sentiatur in caelo ut calor, est quia interiora angelorum ex Divino bono quod a Domino in amore sunt; unde exteriora, quae incalescunt inde, in calore sunt: ex eo est, quod in caelo calor et amor sibi mutuo ita correspondeant, ut quisque ibi in tali calore sit, in quali amore, secundum illa quae mox supra dicta sunt. Calor mundi prorsus non intrat caelos, quia crassior est, ac naturalis et non spiritualis; aliter vero apud homines, quia homines tam in mundo spirituali quam in mundo naturali sunt; illi quoad spiritum suum incalescunt prorsus secundum amores suos, at quoad corpus ex utroque, tam ex calore spiritus sui, quam ex calore mundi; influit ille in hunc, quia correspondent. Qualis correspondentia est utriusque caloris, constare potest ex animalibus; quod amores illorum, quorum praecipuus est procreandi sobolem sui generis, erumpant et operentur secundum praesentiam et affluxum caloris ex sole mundi, qui calor solum est tempore veris et aestatis. Maxime falluntur, qui credunt quod calor mundi influens excitet amores; non enim datur influxus naturalis in spirituale, sed spiritualis in naturale: hic influxus ex ordine Divino est, ille autem contra ordinem Divinum.{1}
(2) 直訳
Quod amor procedens a Domino ut Sole sentiatur in caelo ut calor, est quia interiora angelorum ex Divino bono quod a Domino in amore sunt; 太陽としての主から発出する愛が天界の中で熱として感じられることは、天使たちの内的なものが主からの神的な善から、愛の中にあるからである。
unde exteriora, quae incalescunt inde, in calore sunt: そこから外的なものは、それはそこから熱くなるが、熱の中にある〔からである〕。
ex eo est, quod in caelo calor et amor sibi mutuo ita correspondeant, ut quisque ibi in tali calore sit, in quali amore, secundum illa quae mox supra dicta sunt. それからである、天界の中で熱と愛はそれ自体に相互にこのように対応していること、そこのそれぞれはこのような熱の中にいること、どのような愛の中にいるか、すぐ上に言われたことそれらにしたがって。
Calor mundi prorsus non intrat caelos, quia crassior est, ac naturalis et non spiritualis; 世の熱はまったく天界に入らない、あまりに粗野である☆から、そして霊的でなく自然的〔であるから〕。
☆「熱が粗野である」では、日本語になりませんが、意味は通じると思います。
aliter vero apud homines, quia homines tam in mundo spirituali quam in mundo naturali sunt; しかし、人間のもとで異なる、なぜなら、人間は霊界の中と同じく自然界の中にもいるから。
illi quoad spiritum suum incalescunt prorsus secundum amores suos, at quoad corpus ex utroque, tam ex calore spiritus sui, quam ex calore mundi; 彼らは自分の霊に関して完全に自分の愛にしたがって熱くなる、しかし、身体に関して両方のもの〔熱〕から、自分の霊の熱からと同じく世の熱からも。
influit ille in hunc, quia correspondent. それ〔霊の熱〕はこれ〔世の熱〕の中に流入する、対応するので。
Qualis correspondentia est utriusque caloris, constare potest ex animalibus; 両方の熱の対応がどんなものであるかは、動物から明らかにすることができる。
quod amores illorum, quorum praecipuus est procreandi sobolem sui generis, erumpant et operentur secundum praesentiam et affluxum caloris ex sole mundi, qui calor solum est tempore veris et aestatis. それらの愛は、その主要なものはその種類の子孫を生み出すものである、世の太陽からの熱の現在と流れ込みにしたがって突発し、働く、その熱は単に春と夏の時に存在する。
Maxime falluntur, qui credunt quod calor mundi influens excitet amores; 最大に欺かれている、流入する世の熱が愛をひき起すことを信じる者は。
non enim datur influxus naturalis in spirituale, sed spiritualis in naturale: なぜなら、霊的なものの中への自然的な流入は存在しないから、しかし自然的なものの中への霊的なもの〔の流入が存在する〕。
hic influxus ex ordine Divino est, ille autem contra ordinem Divinum.{1} この流入は神的な秩序からである、しかし、それは神的な秩序に反する{1}。
(3) 訳文
 太陽としての主から発出する愛が天界の中で熱として感じられることは、天使たちの内的なものが主からの神的な善からの愛の中にあり、そこから熱くなる外的なものが熱の中にあるからである。それは、天界の中で熱と愛はそれ自体相互にこのように対応していることからである。天界のそれぞれの者が、どのような愛の中にいるかによって、そのような熱の中にいることは、すぐ前に言われたことにしたがっている。世の熱は、あまりに粗野であり、霊的でなく自然的であるので、まったく天界に入らない。しかし、人間のもとでは異なる、なぜなら、人間は霊界の中と同じく自然界の中にもいるから。人間は自分の霊に関して完全に自分の愛にしたがって熱くなる、しかし、身体に関して自分の霊の熱と同じく世の熱の両方のものから熱くなる。霊の熱は、対応するので、世の熱の中に流入する。両方の熱の対応がどんなものであるかは、動物から明らかにすることができる。それらの愛は、その主要なものはその種類の子孫を生み出すものであるが、世の太陽からの熱の現在と流れ込みにしたがって突発し、働き、その熱は単に春と夏の時に存在するものである。流入する世の熱が愛をひき起すと信じる者は、最大に欺かれている。なぜなら、霊的なものの中への自然的なものは流入せず、自然的なものの中への霊的なものが流入するから。後者の流入は神的な秩序によるが、前者の流入は神的な秩序に反する{1}。
   (EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod influxus spiritualis sit, et non physicus; ita quod influxus sit e spirituali mundo in naturalem, et non e naturali in spiritualem (n. 319, 5119, 5259, 5427, 5428, 5477, 6322, 9110 [? 9109], 9111 [? 9110]).
(2) 直訳
@1 Quod influxus spiritualis sit, et non physicus; 霊的な流入がある、物質的でない。
ita quod influxus sit e spirituali mundo in naturalem, et non e naturali in spiritualem. このように、流入は霊界から自然〔界〕の中へ、自然〔界〕から霊〔界〕の中へでなく。

原典講読『天界と地獄』no.136.

(1) 原文
136. Est angelis sicut hominibus intellectus et voluntas; vitam intellectus illorum facit lux caeli, quia lux caeli est Divinum verum et inde Divina sapientia; et vitam voluntatis illorum facit calor caeli, quia calor caeli est Divinum bonum et inde Divinus amor: ipsissima vita angelorum est ex calore; non autem ex luce, nisi quantum ei calor inest; quod vita sit ex calore patet, nam remoto illo perit vita. Simile est cum fide absque amore, seu cum vero absque bono; nam verum quod fidei vocatur, est lux, et bonum quod amoris, est calor.{1} Haec evidentius patent ex calore et luce mundi, quibus calor et lux caeli correspondent: ex calore mundi conjuncto luci vivificantur et florent omnia quae super tellure; conjuncta sunt temporibus veris et aestatis; at ex luce separata a calore nihil vivificatur et floret, sed torpent et emoriuntur omnia; non conjuncta sunt tempore hiemis; tunc calor abest, et lux perstat. Ex correspondentia illa caelum vocatur paradisus, quoniam ibi verum conjunctum est bono, seu fides amori, sicut lux calori tempore verno in terris. Ex his nunc clarius constat veritas, de qua supra in suo articulo (n. 13-19) quod Divinum Domini in Caelo sit Amor in Ipsum et Charitas erga proximum.
(2) 直訳
Est angelis sicut hominibus intellectus et voluntas; 天使たちに、人間のように、理解力と意志がある。
vitam intellectus illorum facit lux caeli, quia lux caeli est Divinum verum et inde Divina sapientia; 彼らの理解力のいのちを天界の光はつくる、天界の光は神的な真理、ここから神的な知恵であるから。
et vitam voluntatis illorum facit calor caeli, quia calor caeli est Divinum bonum et inde Divinus amor: そして彼らの意志のいのちを天界の熱はつくる、天界の熱は神的な善とそここから神的な愛であるから。
ipsissima vita angelorum est ex calore; 天使たちのいのちそのものは熱からである。
non autem ex luce, nisi quantum ei calor inest; しかしながら、光からではない、それに熱が内在しないかぎり。
quod vita sit ex calore patet, nam remoto illo perit vita. いのちが熱からであることは明らかである、なぜなら、それを取り去ると、いのちは消えるから。
Simile est cum fide absque amore, seu cum vero absque bono; 愛なしの信仰と、あるいは善なしの真理と似ている。
nam verum quod fidei vocatur, est lux, et bonum quod amoris, est calor.{1} なぜなら、信仰のものと呼ばれる真理は、光である、また愛のものである善は、熱であるから{1}。
Haec evidentius patent ex calore et luce mundi, quibus calor et lux caeli correspondent: これらは世の熱と光からさらにはっきりと明らかである、それらに天界の熱と光は対応する。
ex calore mundi conjuncto luci vivificantur et florent omnia quae super tellure; 光に結合〔した〕世の熱から、地の上のすべてのものは生きいきとされ、栄える。
conjuncta sunt temporibus veris et aestatis; 〔熱と光は〕春と夏の時に結合している。
at ex luce separata a calore nihil vivificatur et floret, sed torpent et emoriuntur omnia; しかし、熱から分離した光から、何も生きいきとされず、栄えない、しかし、すべてのものは無活動である、次々に死んでいく。
non conjuncta sunt tempore hiemis; 〔熱と光は〕冬の時に結合しない。
tunc calor abest, et lux perstat. その時、熱は不在である、光は持続する。
Ex correspondentia illa caelum vocatur paradisus, quoniam ibi verum conjunctum est bono, seu fides amori, sicut lux calori tempore verno in terris. その対応から天界は楽園と呼ばれる、そこで真理は善と結合しているので、あるいは信仰は愛と〔結合しているので〕、地の春の時の熱に〔結合した〕光のように。
Ex his nunc clarius constat veritas, de qua supra in suo articulo (n. 13-19), quod Divinum Domini in Caelo sit Amor in Ipsum et Charitas erga proximum. これらから今や「真理」は、さらにはっきりと明らかである、そのことについては上のその章(13-19番)の中に、天界の中の主の神性は、その方への愛と隣人に対する仁愛であること。
(3) 訳文
 天使たちに、人間のように、理解力と意志がある。天界の光は神的な真理であり、ここから神的な知恵であるので、天界の光は天使たちの理解力のいのちをつくる。また、天界の熱は神的な善であり、そここから神的な愛であるので、天界の熱は天使たちの意志のいのちをつくる。天使たちのいのちそのものは、熱からであり、光に熱が内在しないかぎり、光からではない。いのちが熱からであることは明らかである、なぜなら、熱を取り去ると、いのちは消えるから。
 愛のない信仰と、あるいは善のない真理と似ている。なぜなら、信仰のものと呼ばれる真理は光であり、また愛のものと呼ばれる善は熱であるから{1}。これらは天界の熱と光に対応する世の熱と光からさらにはっきりと明らかである。光に結合した世の熱から、地の上のすべてのものは生きいきとされ、栄える。その熱と光は春と夏の時に結合している。しかし、熱から分離した光からは、何も生きいきとされず、栄えず、すべてのものは無活動であり、死んでゆく。熱と光は冬の時に結合していない。その時、熱はなくて、光が持続している。天界では地上の春の時の熱に結合した光のように、真理は善と、あるいは信仰は愛と結合しているので、その対応から天界は楽園と呼ばれる。
 これらから、前章(13-19番)の中の、天界の中の主の神性は、その方への愛と隣人に対する仁愛であるという「真理」は、今や、さらにはっきりと明らかである。
   (EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod vera absque bono, non in se sint vera, quia non habent vitam; omnis enim vita veris est ex bono (n. 9603).
Ita quod sint quasi corpus absque anima (n. 3180, 9454 [? 9154]).
Quod vera absque bono non acceptentur a Domino (n. 4368).
Quale verum absque bono, ita qualis fides absque amore, et quale verum ex bono, seu qualis fides ex amore (n. 1949, 1950, 1951, 1964, 5830, 5951).
Quod res eodem recidat, sive dicas verum aut fidem, ac bonum aut amorem, quoniam verum est fidei, et bonum est amoris (n. [a]2839, 4353 [? 4352], 4997, 7178, 7623, 7624, 10367).
@a Postea aliquanto, “n. 2839” ab auctore omissum est. Vide in opusculo De Ult. Judicio, Collecta de Voluntate et Intellectu, sequentia n. 39.
(2) 直訳
@1 Quod vera absque bono, non in se sint vera, quia non habent vitam; 善なしの真理は、それ自体の中に(=本質的に)真理ではない、いのちがないので。
omnis enim vita veris est ex bono. なぜなら、すべての真理のいのちは善から(のもの)であるから。
Ita quod sint quasi corpus absque anima. このように、いわば霊魂なしの身体であること。
Quod vera absque bono non acceptentur a Domino. 善なしの真理は主により受け入れられない。
Quale verum absque bono, ita qualis fides absque amore, et quale verum ex bono, seu qualis fides ex amore. 善なしの真理がどんなものか、ここから愛なしの信仰がどんなものか、また善からの真理がどんなものか、あるいは愛からの信仰がどんなものか。
Quod res eodem recidat, sive dicas verum aut fidem, ac bonum aut amorem, quoniam verum est fidei, et bonum est amoris. 同じことになる、あるいはあなたが真理または信仰と言う、そして善または愛、真理は信仰のものであるから、善は愛のものである(から)。
@a Postea aliquanto, “n. 2839” ab auctore omissum est. Vide in opusculo De Ult. Judicio, Collecta de Voluntate et Intellectu, sequentia n. 39. 注a ややその後、「2839番」は著者により削除された。著作『最後の審判』の中の、39番に続く、意思と理解力についての抜粋を見よ。

原典講読『天界と地獄』no.137.

(1) 原文
137. Dicitur apud Johannem,
“Principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: ….omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum. In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum ….In mundo erat, et mundus per Ipsum factus est. ….Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius” (i. 1, 3, 4, 10, 14).
Quod Dominus sit qui intelligitur per “Verbum,” patet, nam dicitur quod Verbum Caro factum sit: quid autem in specie intelligitur per “Verbum,” nondum notum est, dicetur itaque: Verbum ibi est Divinum Verum, quod in Domino et a Domino;{1} quare etiam ibi vocatur Lux, quae quod sit Divinum Verum, in praecedentibus hujus articuli ostensum est. Quod per Divinum Verum omnia facta et creata sint, nunc explicabitur. [2] In caelo est omnis potentia Divino Vero, et absque illo est prorsus nulla.{2} Omnes angeli ex Divino vero vocantur potentiae, et quoque quantum ejus receptiones seu receptacula sunt, tantum potentiae sunt: valent per id super inferna, et super omnes qui se opponunt; mille hostes non sustinent ibi unum radium lucis caeli, quae est Divinum verum. Quia angeli sunt angeli ex receptione Divini veri, sequitur quod totum caelum non aliunde sit, nam caelum est ex angelis. [3] Quod tanta potentia insit Divino vero, non credere possunt illi, qui de vero non aliam ideam habent quam sicut de cogitatione aut de sermone, quibus non inest potentia in se, nisi quantum alii ex obedientia faciunt; sed Divino Vero inest potentia in se, et talis potentia, ut per id creatum sit caelum et creatus sit mundus, cum omnibus quae in illis. Quod talis potentia insit Divino vero, per binas comparationes illustrari potest, nempe per potentiam veri et boni in homine, et per potentiam lucis et caloris e sole in mundo. Per potentiam veri et boni in homine:―Omnia quaecunque homo agit, ex intellectu et voluntate agit; ex voluntate agit per bonum, et ex intellectu per verum; omnia enim quae in voluntate sunt, se referunt ad bonum, et omnia quae in intellectu se referunt ad verum;{3} ex illis itaque agit homo totum corpus, ac milia ibi simul ad nutum et lubitum eorum sponte ruunt; inde patet, quod totum corpus formatum sit ad obsequia boni et veri, consequenter ex bono et vero. [4] Per potentiam caloris et lucis e sole in mundo.―Omnia quae in mundo crescunt, sicut arbores, segetes, flores, gramina, fructus et semina, non aliunde existunt, quam per calorem et lucem solis; inde qualis potentia producendi inest illis, patet: quid non Divinae Luci quae est Divinum Verum, et Divino Calori qui est Divinum Bonum? ex quibus quia caelum existit, etiam mundus existit; nam per caelum existit mundus, ut in praecedentibus ostensum est. Ex his constare potest, quomodo intelligendum est, quod per Verbum omnia facta sint, et quod absque illo factum sit nihil quod factum est; et quod etiam mundus per Ipsum factus sit; quod nempe per Divinum Verum a Domino.{4} Inde quoque est, quod in Libro Creationis primum dicatur de Luce, et in sequentibus de illis quae a Luce (Genes. i. 3, 4). Et quoque inde est, quod omnia in universo tam caelo quam mundo se referant ad Bonum et Verum, et ad conjunctionem illorum, ut sint aliquid.{5}
(2) 直訳
Dicitur apud Johannem, ヨハネ〔福音書〕に言われている、
“Principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: 「初めに、みことばがあった、みことばは神とともにあった、みことばは神であった☆。
☆DeusもVerubumも主格なので、ここままでは「神はみことばであった」の訳も可能です。この語順はギリシア原文の語順と同じです。しかしギリシア原文にはロゴス(みことば)に冠詞(ホ)が付けられ、セオス(神)には付いていないので、ロゴスが主語とわかります。アルカナ訳『神のキリスト教』261,777番などの「神はみことばであった」は、ギリシア原文から見れば間違いとなります。
….omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum. ・・・すべてのものはこの方によって造られた。造られたもので、この方によらずにできたものは一つもない。
In Ipso vita erat, et vita erat lux hominu. この方に、いのちがあった。〔この☆〕いのちは人の光であった。
☆ギリシア原文には冠詞(へー)があり、「この」はギリシア原文からすれば余計な付加ではありません。ラテン語には日本語と同じく冠詞がなくて煩わしくないと思う反面、こうした不備な点も感じます。
….In mundo erat, et mundus per Ipsum factus est. ・・・〔この方は〕世におられ、世はこの方によって造られた。
….Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius” (i. 1, 3, 4, 10, 14). ・・・みことばは肉となって、私たちの間に住まわれた。私たちはこの方の栄光を見た」(1:1,3,4,10,14)。
Quod Dominus sit qui intelligitur per “Verbum,” patet, nam dicitur quod Verbum Caro factum sit: 「みことば」によって意味されるものが主であることは、明らかである、なぜなら、みことばは肉になったことが言われているから。
quid autem in specie intelligitur per “Verbum,” nondum notum est, dicetur itaque: しかし、「みことば」によって特に何が意味されるかは、まだ知られていない、そこで言われる。
Verbum ibi est Divinum Verum, quod in Domino et a Domino;{1} ここに☆みことばは神的な真理である、それは主の中の、主からの〔ものである〕{1}。
☆直前の「ヨハネ福音書」第1章からの引用聖句です。
quare etiam ibi vocatur Lux, quae quod sit Divinum Verum, in praecedentibus hujus articuli ostensum est. それゆえ、さらにまたそこに光と呼ばれている、それ〔光〕は、神的な真理であること、この章の先行するものの中で示された。
Quod per Divinum Verum omnia facta et creata sint, nunc explicabitur. 神的な真理によってすべてものはつくられ、創造されたことは、今や説明される。
[2] In caelo est omnis potentia Divino Vero, et absque illo est prorsus nulla.{2} [2] 天界の中で、すべての力は神的な真理にある、それ〔真理〕なしに完全に〔力は〕何もない。
Omnes angeli ex Divino vero vocantur potentiae, et quoque quantum ejus receptiones seu receptacula sunt, tantum potentiae sunt: すべての天使たちは神的な真理から力と呼ばれること、またその受け入れがどれだけであるかまたは容器〔となっているか〕、それだけ力がある。
valent per id super inferna, et super omnes qui se opponunt; それ〔力〕によって地獄に勝つ、また対抗するすべての者に〔勝つ〕。
mille hostes non sustinent ibi unum radium lucis caeli, quae est Divinum verum. 千の敵はそこに天界の一つの光線に耐えない、それは神的な真理である。
Quia angeli sunt angeli ex receptione Divini veri, sequitur quod totum caelum non aliunde sit, nam caelum est ex angelis. 天使たちは神的な真理の受け入れから天使であるので、全天界は別の源泉からでないことが帰結される、なぜなら、天界は天使たちから存在するから。
[3] Quod tanta potentia insit Divino vero, non credere possunt illi, qui de vero non aliam ideam habent quam sicut de cogitatione aut de sermone, quibus non inest potentia in se, nisi quantum alii ex obedientia faciunt; [3] それほど大きな力が神的な真理に内在することを、彼らは信じることができない、真理について思考についてまた言葉についてのような以外の他の観念を持たない者は、それにはそれ自体に力は内在しない、もしどれだけか他の者たちが服従から行なわないなら。
sed Divino Vero inest potentia in se, et talis potentia, ut per id creatum sit caelum et creatus sit mundus, cum omnibus quae in illis. しかし、神的な真理にはそれ自体に力が内在する、そのような力が、それによって天界が創造され、世が創造されたような、それらの中のすべてのものとともに。
Quod talis potentia insit Divino vero, per binas comparationes illustrari potest, nempe per potentiam veri et boni in homine, et per potentiam lucis et caloris e sole in mundo. このような力が神的な真理に内在することは、二つの比較によって説明されることができる、すなわち、人間の中の真理と善の力によって、また世の中の太陽からの光と熱の力によって。
Per potentiam veri et boni in homine: 人間の中の真理と善の力によって
―Omnia quaecunque homo agit, ex intellectu et voluntate agit; ――人間が行なうどんなことでもすべて、〔人間は〕理解力からと意志から行なう。
ex voluntate agit per bonum, et ex intellectu per verum; 意志から善によって行なう、また理解力から真理によって〔行なう〕。
omnia enim quae in voluntate sunt, se referunt ad bonum, et omnia quae in intellectu se referunt ad verum;{3} なぜなら、意志の中にあるすべてのものは、善と関係する、また理解力の中のすべてのものは真理と関係するから{3}。
ex illis itaque agit homo totum corpus, ac milia ibi simul ad nutum et lubitum eorum sponte ruunt; そこでそれらから人間は全身を動かす、そして千のものはそこにそれらの意向と随意に向けて自発的に突進する。
inde patet, quod totum corpus formatum sit ad obsequia boni et veri, consequenter ex bono et vero.  ここから明らかである、全身は善と真理に役立つために、その結果、善と真理から形作られていること。
[4] Per potentiam caloris et lucis e sole in mundo. [4] 世の中の太陽からの熱と光の力によって
―Omnia quae in mundo crescunt, sicut arbores, segetes, flores, gramina, fructus et semina, non aliunde existunt, quam per calorem et lucem solis; ――世の中で成長するすべてのものは、木、穀物、花、草、果実や種子のような、太陽の熱と光によって以外の他の源泉から存在しない。
inde qualis potentia producendi inest illis, patet: ここからどのような生む力がそれらに内在するか、明らかである。
quid non Divinae Luci quae est Divinum Verum, et Divino Calori qui est Divinum Bonum? 何がないか☆、神的な真理である神的な光に、また神的な善である神的な熱に?
☆quid non「何が、ない・・・か?」は省略文です。文脈からは、「神的な光に、神的な善に「生む力が」ないなんてことがあろうか? そんなことは決してない」という意味に汲み取れます。
ex quibus quia caelum existit, etiam mundus existit; なぜなら、それらから天界は存在し、世もまた存在するから。
nam per caelum existit mundus, ut in praecedentibus ostensum est. なぜなら、天界によって世は存在するから、先行するものの中で示されたように。
Ex his constare potest, quomodo intelligendum est, quod per Verbum omnia facta sint, et quod absque illo factum sit nihil quod factum est; ここから明らかにすることができる、どのように理解しなくてはならないか、みことばによってすべてのものがつくられたこと、それなしでつくられたものは何もなかったこと。
et quod etiam mundus per Ipsum factus sit; さらにまた、世がその方によってつくられたこと。
quod nempe per Divinum Verum a Domino.{4} すなわち、主からの神的な真理によって〔である〕こと{4}。
Inde quoque est, quod in Libro Creationis primum dicatur de Luce, et in sequentibus de illis quae a Luce (Genes. i. 3, 4). またここからである、「創造の書」の中で、最初に光について言われていること、そして続きの中で光からのものについて(創世記1:3,4)。
Et quoque inde est, quod omnia in universo tam caelo quam mundo se referant ad Bonum et Verum, et ad conjunctionem illorum, ut sint aliquid. {5} そしてここからもまたである、天界と同じく世でも宇宙のすべてのものは善と真理に関係すること、またそれらの結合に、何ものかであるために{5}。
(3) 訳文
 ヨハネ〔福音書〕に言われている、
 「初めに、ことばがあった。ことばは神とともにあった。ことばは神であった。・・・すべてのものは、この方によって造られた。造られたもので、この方によらずにできたものは一つもない。この方に、いのちがあった。このいのちは人の光であった。・・・この方は世におられ、世はこの方によって造られた。・・・ことばは肉となって、私たちの間に住まわれた。私たちはこの方の栄光を見た」(1:1,3,4,10,14)。
 「ことば」によって意味されるものが主であることは明らかである、なぜなら、ことばは肉になったと言われているから。しかし、「ことば」によって特に何が意味されるかは、まだ知られていないので、述べよう。ここでの「ことば」は神的な真理であり、それは主の中の、主からのものである{1}。それゆえ、そこにはまた光と呼ばれている。光が神的な真理であることは本章の前の部分で示した。すべてものが神的な真理によってつくられ、創造されたことは、今から説明しよう。
 [2] 天界の中で、すべての力は神的な真理にあり、真理がないなら、力はまったく何もない。
 すべての天使たちは神的な真理から力と呼ばれ、また真理をどれだけ受け入れているか、その容器となっているかによって、それだけ力をもつ。その力によって地獄に勝ち、また対抗するすべての者に勝つ。千の敵ですら、神的な真理である天界の一つの光線に耐えることできない。天使たちは神的な真理を受け入れることで天使であるので、全天界は〔真理とは〕別の源泉からでないことが帰結される、なぜなら、天界は天使たちから存在するから。
 [3] 神的な真理にこれほど大きな力が内在することを、真理について、思考や言葉についてのような観念しか持たない者は信じることができない。真理それ自体には、もし他の者たちが服従からその真理を行ぽうとしないなら、力は内在しない。しかし、神的な真理には、それによって天界や世がそれらの中のすべてのものとともに創造されたような、そのような力が、それ自体に内在する。神的な真理にこのような力が内在することは、二つの比較によって、すなわち、人間の中の真理と善の力と世の中の太陽からの光と熱の力によって、説明されることができる。
 人間の真理と善の力によって――人間が行なうどんなことでもすべて、人間は理解力と意志から行なう。善によって意志から行ない、真理によって理解力から行なう。なぜなら、意志の中にあるすべてのものは善と関係し、理解力の中のすべてのものは真理と関係するから{3}。そこで善と真理から人間は全身を動かし、そこの千のものは善と真理の意向とその意のままになるよう自発的に突進する。ここから、全身は善と真理に役立つために形作られ、その結果、善と真理から形作られていることが明らかである。
 [4] 世の太陽からの熱と光の力によって――世で、木、穀物、花、草、果実や種子のような成長するすべてのものは、太陽の熱と光による以外の他の源泉からは存在しない。ここから、それらに生み出すどのような力が内在するか明らかである。 まして、神的な真理である神的な光に、また神的な善である神的な熱に生み出す力がないだろうか? なぜなら、それらから天界は存在し、世もまた存在するから。前の中で示したように、天界によって世は存在するからである。ここから、ことばによってすべてのものがつくられたこと、それなしでつくられたものは何もなかったこと、さらにまた世がその方によって、すなわち、主からの神的な真理によってつくられたことは、どのように理解しなくてはならないか、明らかにすることができる{4}。ここからまた、「創造の書」の中で、最初に光について、そして続く中で、光からのものについて言われているのである(創世記1:3,4)。そしてここから、天界と同じく世でも宇宙のすべてのものは、何ものかであるためには、善と真理に、またそれらの結合に関係するのである{5}。
   (EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod “verbum” in Scriptura Sacra varia significet; nempe sermonem, cogitationem mentis, omnem rem quae realiter existit, tum aliquid, ac in supremo sensu Divinum Verum, ac Dominum. (n.9987).
Quod “Verbum” significet Divinum Verum (n. 2803, 2884 [? 2894], 4692, 5075, 5272, 7830 [? 6880, 9383], 9987).
Quod “Verbum” significet Dominum (n. 2533, 2859).
@2 Quod Divinum Verum procedens a Domino sit cui omnis potentia (n. 6948, 8200).
Quod omnis potentia in caelo sit veri ex bono (n. 3091, 3563, 6344, 6413 [? 6423], 8304, 9643. 10019, 10182).
Quod angeli dicantur potentiae, et quoque quod sint potentiae, ex receptione Divini veri a Domino (n. 9639).
Quod angeli sint recipientes Divini veri a Domino, et quod ideo in Verbo passim dicantur dii (n. 4295, 4402, 8301, 8192, 9398 [? 7873. 9160]).
@3 Quod intellectus sit recipiens veri, et voluntas recipiens boni (n. 3623, 6125, 7503, 9300, 9930).
Quod ideo omnia quae in intellectu sunt se referant ad vera, sive sint vera, sive homo credat esse vera; et quod omnia quae in voluntate se referant ad bona similiter (n. 803, 10122).
@4 Quod Divinum Verum procedens a Domino sit unicum reale (n. 6880, 7004, 8200).
Quod per Divinum Verum omnia facta et creata sint (n. 2803 2884, 5272, 7835 [? 7678, 7796]).
@5 no.107 @1.
(2) 直訳
@1 Quod “verbum” in Scriptura Sacra varia significet; 聖書の中の「ことば」はいろいろなことを意味する。
nempe sermonem, cogitationem mentis, omnem rem quae realiter existit, tum aliquid, ac in supremo sensu Divinum Verum, ac Dominum. すなわち、言葉、心の思考、実際に存在するすべて事柄、さらに何らかのもの、そして最高の意味で神的な真理、そして主。
Quod “Verbum” significet Divinum Verum. 「みことば」は神的な真理を意味する。
Quod “Verbum” significet Dominum. 「みことば」は主を意味する。
@2 Quod Divinum Verum procedens a Domino sit cui omnis potentia. 主から発出する神的な真理は、それにすべての力〔がある〕。
Quod omnis potentia in caelo sit veri ex bono. 天界の中のすべての力は善からの真理のものである。
Quod angeli dicantur potentiae, et quoque quod sint potentiae, ex receptione Divini veri a Domino. 天使たちは力と呼ばれる、また力であること、主からの神的な真理の受け入れから。
Quod angeli sint recipientes Divini veri a Domino, et quod ideo in Verbo passim dicantur dii. 天使たちは主からの神的な真理の容器である、またそれゆえ、みことばの中のあちこちで神々と言われること。
@3 Quod intellectus sit recipiens veri, et voluntas recipiens boni. 理解力は真理の容器である、また意志は善の容器〔である〕。
Quod ideo omnia quae in intellectu sunt se referant ad vera, sive sint vera, sive homo credat esse vera; それゆえ、理解力の中のすべてのものは、真理に関係する、あるいは真理であろうと、あるいは人間が真理であることを信じようと。
et quod omnia quae in voluntate se referant ad bona similiter. 意志の中のすべてのものは、同様に善に関係する。
@4 Quod Divinum Verum procedens a Domino sit unicum reale. 主から発出する神的な真理は、唯一実在するものである。
Quod per Divinum Verum omnia facta et creata sint. 神的な真理によってすべてのものはつくられ、創造された。
@5 no.107 @1.〔ここには107番の{1}と同じ記号(アルファベット)振られています〕。