(1) 原文
De Loquela spirituum inter se
2308. Quod spiritus inter se loquantur, verum est, sed quomodo loquela eorum fit, num per speciem articulationis vocum, sicut loquela hominum, de eo cum spiritibus loquutus sum, putarunt, quod articulate quoque loquerentur, et quasi per voces soni, sed cum id magis expenderetur, instructus sum, quod non per voces, articulationes vocum, minus per sonum, sed per ideas, similes ideis, quae formantur per voces; nam notum est, quod homo dum loquentem audit, quod attendat solum ad sensum vocum, ita non ad voces, quod quisque ex propria experientia nosse potest, proinde statim ad sensum vocum, quod est, ad ideas formatas per voces articulatas: spiritus cum ideas tales inter se loquuntur, non magis reflectunt ad voces, et vocum articulationes et sonum, quam homines quandoque, cum attente intendunt sensui vocum, quare spiritus, quia non reflectunt super ea, non aliter putare possunt, quam quod similiter loquantur ac homines
2309. Quod autem{1} sonore et vocibus articulatis, mecum; inde quoque putarunt quod loquela eorum inter se mutuo similis esset, sed non ita est, quia ideae eorum cadunt apud me in voces, et sic putant quod ab iis sint voces, tum sonus vocum; quod ita se res habeat satis ex uno hoc constare potest, quod tam bene loquantur vernacula mea mecum ac si nati in ea, tametsi ante millia annorum nati, aut in prorsus alia regione, imo etiam infantes, qui nusquam ad aetatem istam venerunt, ut loqui adhuc potuerint. 1748, 12 Junius.
@1 ms. autem loquantur
(2) 直訳
De Loquela spirituum inter se 自分たち自身の間の霊たちの話し方について
2308. Quod spiritus inter se loquantur, verum est, 霊たちが互いに話すことは、真実である、
sed quomodo loquela eorum fit, num per speciem articulationis vocum, sicut loquela hominum, しかし、どのように彼らの話し(方)が行なわれるか、
de eo cum spiritibus loquutus sum, そのことについて、霊たちと私は話した、
putarunt, quod articulate quoque loquerentur, et quasi per voces soni, 彼らは思った、明晰な発音でもまた話したこと、
sed cum id magis expenderetur, instructus sum, quod non per voces, articulationes vocum, minus per sonum, しかし、そのことがさらに考慮(熟考)されたとき、
sed per ideas, similes ideis, quae formantur per voces; しかし、観念によって、観念に似たもの、
nam notum est, quod homo dum loquentem audit, quod attendat solum ad sensum vocum, なぜなら、よく知られているからである、人間が話しを聞く時、
ita non ad voces, quod quisque ex propria experientia nosse potest, そのように言葉にではなく、
proinde statim ad sensum vocum, quod est, ad ideas formatas per voces articulatas: このように、直ちに、言葉の意味に、すなわち、音節に区切られた
spiritus cum ideas tales inter se loquuntur, non magis reflectunt ad voces, et vocum articulationes et sonum, 霊たちは、このような観念で自分たち自身の間で(互いに)話して
quam homines quandoque, cum attente intendunt sensui vocum, いつでも人間よりも、言葉の意味に注意深く心を向ける(留意する
quare spiritus, quia non reflectunt super ea, non aliter putare possunt, quam quod similiter loquantur ac homines それゆえ、霊たちは、それらについて考慮しないので、
2309. Quod autem{1} sonore et vocibus articulatis, mecum; けれども、音声と音節に区切られた(はっきり発音された)言葉で
inde quoque putarunt quod loquela eorum inter se mutuo similis esset, ここから〔彼ら〕もまた思った、
sed non ita est, quia ideae eorum cadunt apud me in voces, しかし、そのようではない、
et sic putant quod ab iis sint voces, tum sonus vocum; また、このように思う、彼らから言葉があること、
quod ita se res habeat satis ex uno hoc constare potest, そのように振る舞うことはこの一つから十分に明らかにすることが
quod tam bene loquantur vernacula mea mecum ac si nati in ea, 彼らがこのようによく話すこと、私の自国のもの(母語)で、
tametsi ante millia annorum nati, aut in prorsus alia regione, imo etiam infantes, それでも、何千年前に生まれた、またはまったく他の地域に、
qui nusquam ad aetatem istam venerunt, ut loqui adhuc potuerint. その者は決してその年齢にやって来ていなかった、
1748, 12 Junius. 1748年6月12日。
(3) 訳文
自分たち間の霊たちの話し方について
2308. 霊たちが互いに話すことは、真実である。しかし、
霊たちは、このような観念によって互いに話しているとき、
2309. けれども、音声とはっきり発音された言葉で私と〔話した〕。ここ
そのようであることは次の一つのことから十分に明らかにすること