原典講読『天界と地獄』no.177,178,179.

       [XX.]
     DE VESTIBUS, QUIBUS INDUTI APPARENT ANGELI.
       天使たちが着て現われる衣服について
(1) 原文
177. Quia angeli homines sunt, et inter se vivunt sicut homines telluris inter se, ideo illis vestes sunt, domicilia sunt, et similia plura; cum differentia tamen, quod illis perfectiora omnia sint, quia in perfectiori statu: nam sicut sapientia angelica excedit sapientiam humanam in tali gradu ut dicatur ineffabilis, ita quoque omnia quae ab illis percipiuntur et illis apparent; nam omnia quae ab angelis percipiuntur et illis apparent, sapientiae illorum correspondent (videatur supra, n. 173).
(2) 直訳
Quia angeli homines sunt, et inter se vivunt sicut homines telluris inter se, ideo illis vestes sunt, domicilia sunt, et similia plura; 天使たちは人間であるので、彼ら自身の間で生活する、地球の人間の彼ら自身の間のように、それゆえ、彼らに衣服があり、住居があり、似た多くもの〔がある〕。
cum differentia tamen, quod illis perfectiora omnia sint, quia in perfectiori statu: そのときそれでも相違〔がある〕、彼らには〔持っている〕すべてのものがさらに完全であること、さらに完全な状態の中に〔いる〕ので。
nam sicut sapientia angelica excedit sapientiam humanam in tali gradu ut dicatur ineffabilis, ita quoque omnia quae ab illis percipiuntur et illis apparent; なぜなら、天使の知恵は人間の知恵にこのような(tali)程度に、言葉にできないと言われるように(ut)、そのように(sicut)まさるので、このように(ita)また、彼らにより知覚され、彼らに現れるすべてのものは☆。
☆ sicut, tali, ut, itaをそのまま訳したので、このように(tali)見苦しい訳となっています。適当に省略して訳すのがよいでしょう。
nam omnia quae ab angelis percipiuntur et illis apparent, sapientiae illorum correspondent (videatur supra, n. 173). なぜなら、天使たちに知覚され、彼らに現われるすべてのものは、彼らの知恵に対応するから(上の173番に見られる)。
(3) 訳文
 天使たちは人間であるので、地上の人間どうしのように、彼らどうしの間で生活する、それゆえ、彼らに衣服、住居、類似の多くものがある。それでも、彼らはさらに完全な状態にいるので、彼らの持つすべてのものはさらに完全であるという違いがある。なぜなら、天使の知恵は、言葉にできないと言われるようほどに、そのように人間の知恵にまさるので、すべてのものはこのように、彼らにより知覚され、彼らに現れる。なぜなら、天使たちに知覚され、彼らに現われるすべてのものは、彼らの知恵に対応するからである(前の173番に見られる)。
(1) 原文
178. Vestes, quibus angeli induti sunt, similiter ac reliqua, correspondent, et quia correspondent etiam realiter existunt (videatur supra, n. 175). Vestes illorum correspondent intelligentiae illorum; quapropter omnes in caelis apparent vestiti secundum intelligentiam; et quia unus intelligentia praestat alteri (n. 43 et 128), ideo uni praestantiores vestes sunt quam alteri: intelligentibus sunt vestes coruscantes sicut ex flamma, quibusdam splendentes sicut ex luce; minus intelligentibus sunt vestes candidae et albae absque splendore; et adhuc minus intelligentibus sunt vestes diversicolores: angeli autem intimi caeli sunt nudi.
(2) 直訳
Vestes, quibus angeli induti sunt, similiter ac reliqua, correspondent, et quia correspondent etiam realiter existunt (videatur supra, n. 175). 衣服は、それらは天使たちに着せられている、同様にそして残りのもの、対応する、そして対応するのでさらにまた実際に存在する(上の175番に見られる)。
Vestes illorum correspondent intelligentiae illorum; 彼らの衣類は彼らの知性に対応する。
quapropter omnes in caelis apparent vestiti secundum intelligentiam; それゆえ、天界の中のすべての者は知性にしたがった服装で現われる。
et quia unus intelligentia praestat alteri (n. 43 et 128), ideo uni praestantiores vestes sunt quam alteri: そして一方の知性は他方に秀でるので(43と128番)、それゆえ、一方に他方よりもさらにすぐれた衣服である。
intelligentibus sunt vestes coruscantes sicut ex flamma, quibusdam splendentes sicut ex luce; 知性のある者に、炎からのようにきらめく衣服がある、ある者には、光からのように光輝ある〔衣服がある〕。
minus intelligentibus sunt vestes candidae et albae absque splendore; 知性の少ない者に、光輝なしの白光りで明るい色の衣服がある。
et adhuc minus intelligentibus sunt vestes diversicolores: さらに知性の少ない者に、いろいろな色の衣服がある。
angeli autem intimi caeli sunt nudi. しかし、最内部の天界の天使は裸である。
(3) 訳文
 天使たちに着せられている衣服は、また同様に他のものも対応している、そして対応しているので、実際にも存在する(前の175番に見られる)。彼らの衣類は、彼らの知性に対応する。それゆえ、天界の中のすべての者は知性にしたがった服装で現われる。そしてある者の知性は他の者より秀でているので(43と128番)、それゆえ、ある者は他の者よりもさらにすぐれた衣服である。知性のある者には、炎からのようにきらめく衣服が、ある者には、光からのように輝く衣服がある。知性の少ない者には、輝きのない白く光る明るい色の衣服がある。さらに知性の少ない者には、いろいろな色の衣服がある。しかし、最内部の天界の天使は、裸である。
(1) 原文
179. Quia vestes angelorum correspondent intelligentiae illorum, ideo etiam correspondent vero, quoniam omnis intelligentia est ex Divino Vero; quapropter sive dicas quod angeli induti sint secundum intelligentiam, sive secundum Divinum Verum, idem est. Quod vestes quorundam coruscent sicut ex flamma, et quorundam splendeant sicut ex luce, est quia flamma correspondet bono, et lux vero ex bono:{1} quod quorundam vestes sint candidae et albae absque splendore, et quorundam diversicolores, est quia Divinum bonum et verum minus fulgent, et quoque varie recipiuntur apud minus intelligentes;{2} candidum etiam et album correspondent vero;{3} et colores varietatibus ejus.{4} Quod in intimo caelo sint nudi, est quia in innocentia sunt, et innocentia correspondet nuditati.{5}
(2) 直訳
Quia vestes angelorum correspondent intelligentiae illorum, ideo etiam correspondent vero, quoniam omnis intelligentia est ex Divino Vero; 天使たちの衣服は彼らの知性に対応するので、それゆえまた、真理に対応する、すべての知性は神的な真理からのものであるから。
quapropter sive dicas quod angeli induti sint secundum intelligentiam, sive secundum Divinum Verum, idem est. それゆえ、あるいはあなたが、天使たちは知性にしたがって着ていることを言う、あるいは神的な真理にしたがっている〔と言う〕も、同じことである。
Quod vestes quorundam coruscent sicut ex flamma, et quorundam splendeant sicut ex luce, est quia flamma correspondet bono, et lux vero ex bono:{1} ある者の衣服は炎からきらめき、ある者のは光からのように輝くこと、なぜなら、炎は善に、また光は善からの真理に対応するから{1}。
quod quorundam vestes sint candidae et albae absque splendore, et quorundam diversicolores, est quia Divinum bonum et verum minus fulgent, et quoque varie recipiuntur apud minus intelligentes;{2} ある者の衣服は光輝なしの白光りで明るい色である、またある者にはいろいろな色の、〔それは〕神的な善と真理は、少なくひらめく、またいろいろに受け入れられるから、少ない知性の者のもとに{2}。
candidum etiam et album correspondent vero;{3} さらにまた白光りと白は真理に対応する{3}。
et colores varietatibus ejus.{4} また色はその〔真理の〕いろいろなものに{4}。
Quod in intimo caelo sint nudi, est quia in innocentia sunt, et innocentia correspondet nuditati.{5} 最内部の天界の中では裸である、無垢の中にいる、無垢は裸に対応するからである{5}。
(3) 訳文
 天使たちの衣服は、彼らの知性に対応するので、それゆえまた、すべての知性は神的な真理からのものであるので、真理に対応する。それゆえ、天使たちは知性にしたがって〔衣服を〕着ていると言っても、あるいは神的な真理にしたがって着ていると言っても、同じことである。ある者の衣服は炎からきらめき、ある者の衣服は光からのように輝く、なぜなら、炎は善に、また光は善からの真理に対応するから{1}。
 ある者の衣服は輝きがなく、白く光り、明るい色である、またある者の衣服はいろいろな色である。それは、神的な善と真理は、知性の少ない者のもとで、ひらめくが少なく、またいろいろに受け入れられるからである{2}。さらにまた、白光りと白は真理に対応する{3}。また色は真理のいろいろなものに対応する{4}。最内部の天界の中では裸である、無垢の中にいて、無垢は裸に対応するからである{5}。
   (EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod “vestes” in Verbo significent vera ex correspondentia (n. 1073, 2576, 5319, 5054, 9212, 9216, 9952, 10536).
Quia vera investiunt bonum (n. 5248).
Quod “velamen” significet intellectuale, quia intellectus est recipiens veri (n. 6378).
Quod “vestes candidae ex bysso” significent vera ex Divino (n. 5319, 9469).
Quod “flamma” significet bonum spirituale, et “lux” inde verum ex illo bono (n. 3222, 6832).
@2 Quod angeli et spiritus appareant induti vestibus secundum vera, ita secundum intelligentiam (n. 165, 5248, 5954, 9212, 9216, 9812 [? 9814], 9952, 10536).
Quod vestes angelorum sint cum splendore, et absque splendore (n.5248).
@3 Quod “candidum” et “album” in Verbo significet verum, quia ex luce in caelo (n. 3301, 3993 4001 [? 4007]).
@4 Quod colores in caelo sint variegationes lucis ibi (n. 1042, 1043, 1053, 1624, 3993, 4530, 4742, 4922).
Quod “colores” significent varia quae intelligentiae et sapientiae sunt (n. 4530, 4922, 4677, 9466).
Quod “lapides pretiosi” in Urim et Thummim secundum colores significaverint omnia veri ex bono in caelis (n. 9865, 9868, 9905).
Quod colores quantum trahunt ex rubro, significent bonum; quantum ex albo verum (n. 9476).
@5 Quod omnes in intimo caelo sint innocentiae, et quod ideo appareant nudi (n. 154, 165, 297, 2736, 3887, 8375, 9960).
Quod innocentia sistatur in caelo per nuditatem (n. 165, 8375, 9960).
Quod innocentibus et castis nuditas non sit pudori, quia absque scandalo (n. 165, 213, 8375).
(2) 直訳
@1 Quod “vestes” in Verbo significent vera ex correspondentia. みことばの中の「衣服」は、対応から真理を意味する。
Quia vera investiunt bonum. なぜなら、真理は善を被うから。
Quod “velamen” significet intellectuale, quia intellectus est recipiens veri. 「おおい」は、知的なものを意味する、なぜなら、知性は真理の受け容れるものであるから。
Quod “vestes candidae ex bysso” significent vera ex Divino. 「亜麻布からの輝いた衣服」は、神性からの真理を意味する。
Quod “flamma” significet bonum spirituale, et “lux” inde verum ex illo bono. 「炎」は霊的な善を意味する、またここからの「光」はその善からの真理を。
@2 Quod angeli et spiritus appareant induti vestibus secundum vera, ita secundum intelligentiam. 天使と霊たちは、真理したがった、このように知性にしたがった衣服を着て現われる。
Quod vestes angelorum sint cum splendore, et absque splendore. 天使たちの衣服は、光輝とともにある、また光輝なしに。
@3 Quod “candidum” et “album” in Verbo significet verum, quia ex luce in caelo. みことばの中の「白光り」と「白さ」は真理を意味する、天界の中の光からなので。
@4 Quod colores in caelo sint variegationes lucis ibi. 天界の中の色は、そこに光の多彩さ☆である。
☆ variegatioとは「白光を多彩な色に分離すること」です。
Quod “colores” significent varia quae intelligentiae et sapientiae sunt. 「色」は知性と知恵のものであるいろいろなものを意味する。
Quod “lapides pretiosi” in Urim et Thummim secundum colores significaverint omnia veri ex bono in caelis. ウリムとトンミムの中の「貴重な石」は、色にしたがって、天界の中の善からの真理のすべてのものを意味した。
Quod colores quantum trahunt ex rubro, significent bonum; quantum ex albo verum. 色は善から起源を得るほど、善を意味する。白からほど、真理を。
@5 Quod omnes in intimo caelo sint innocentiae, et quod ideo appareant nudi. 最内部の天界の中のすべての者は無垢である、それゆえ裸で現われること。
Quod innocentia sistatur in caelo per nuditatem. 無垢は天界の中で裸によって現われる。
Quod innocentibus et castis nuditas non sit pudori, quia absque scandalo. 無垢な者と貞潔な者に、裸は恥ではない、恥辱なしなので。

コメントを残す