原典講読『天界と地獄』no.232,233.

(1) 原文
232. Quod Divino Vero quod procedit a Domino sit omnis potentia, et quod tantum angelis potentia sit, quantum receptiones Divini Veri a Domino sunt, videatur supra (n. 137): sed angeli tantum receptiones Divini Veri sunt, quantum sunt receptiones Divini Boni, est enim omnis potentia veris ex bono, et nulla veris absque bono; et quoque est omnis potentia bono per vera, et nulla bono absque veris; ex conjunctione utriusque existit potentia. Simile est cum fide et amore; nam sive dicas verum aut fidem, idem est, quoniam omne fidei est verum; tum sive dicas bonum aut amorem, idem est, quoniam omne amoris est bonum.{1} Quanta potentia angelis est per vera ex bono, patuit etiam ex eo, quod malus spiritus solum inspectus ab angelis cadat in deliquium, et non appareat ut homo, et hoc usque dum angelus avertit oculos: causa quod tale per aspectum oculorum angelorum existat, est quia visus angelorum est ex luce caeli, et lux caeli est Divinum Verum (videatur supra, n. 126-132): oculi etiam correspondent veris ex bono.{2}
(2) 直訳
Quod Divino Vero quod procedit a Domino sit omnis potentia, et quod tantum angelis potentia sit, quantum receptiones Divini Veri a Domino sunt, videatur supra (n. 137): 主から発出する神的な真理にすべての力があること、そして、それだけ天使たちに力があること、どれだけ〔彼らが〕主からの神的な真理の受け入れるものであるか、上に(137番)に見られる。
sed angeli tantum receptiones Divini Veri sunt, quantum sunt receptiones Divini Boni, est enim omnis potentia veris ex bono, et nulla veris absque bono; しかし、天使たちはそれだけ神的な真理の受け入れるものである、どれだけ神的な善の受け入れるものであるか、なぜなら、すべての力は善からの真理にあるから、そして善なしの真理にない〔から〕。
et quoque est omnis potentia bono per vera, et nulla bono absque veris; そしてまた、すべての力は真理を通して善にある、そして真理なしの善にない。
ex conjunctione utriusque existit potentia. 両方の結合から力が存在するようになる。
Simile est cum fide et amore; 信仰と愛についても同様である。
nam sive dicas verum aut fidem, idem est, quoniam omne fidei est verum; なぜなら、あるいはあなたが真理または信仰と言う、同じものである、信仰のすべてのものは真理であるので。
tum sive dicas bonum aut amorem, idem est, quoniam omne amoris est bonum.{1} さらに、あるいはあなたが善または愛と言う、同じものである、愛のすべてのものは善であるので{1}。
Quanta potentia angelis est per vera ex bono, patuit etiam ex eo, quod malus spiritus solum inspectus ab angelis cadat in deliquium, et non appareat ut homo, et hoc usque dum angelus avertit oculos: 善からの真理によってどれほどの力が天使たちにあるか、このことからもまた明らかである、悪霊は天使たちにより(調べて)見られるだけで気絶に陥る、そして人間のように現われない、そしてこのことが天使が目をそらすまでの間。
causa quod tale per aspectum oculorum angelorum existat, est quia visus angelorum est ex luce caeli, et lux caeli est Divinum Verum (videatur supra, n. 126-132): 天使たちの目の視覚(見ること)によってこのようなものが存在することの理由は、天使たちの視覚(見ること)は天界の光からであり、天界の光は神的な真理であるから(上の126-132番に見られる)。
oculi etiam correspondent veris ex bono.{2} さらにまた目は善からの真理に対応する{2}。
(3) 訳文
 主から発出する神的な真理にすべての力があること、そして天使たちが主からの神的な真理の受け入れるほど、それだけ彼らに力があることは、前に(137番)に見られる。しかし、天使たちは神的な善の受け入れるほど、それだけ神的な真理の受け入れる、なぜなら、すべての力は善からの真理にあり、善のない真理にはないから。そしてまた、すべての力は真理を通して善にあり、真理のない善にはない。両者の結合から力が存在するようになる。信仰と愛についても同様である。なぜなら、あなたが真理と言うもまたは信仰と言うも、信仰のすべてのものは真理であるので、同じものである。さらに、あなたが善と言うもまたは愛と言うも、愛のすべてのものは善であるので、同じものである{1}。
 善からの真理によってどれほどの力が天使たちにあるかは、悪霊は天使たちにより見られるだけで気絶に陥り、天使が目をそらすまで、人間のようには見られないことからもまた明らかである。天使たちの目で見ることに、このようなものが存在する理由は、天使たちは天界の光から見ており、天界の光は神的な真理であるからである(上の126-132番に見られる)。さらにまた、目は善からの真理に対応している{2}。
   (EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod omnis potentia in caelis sit veri ex bono, ita fidei ex amore (n. 3091, 3563, 6413 [? 6423], 8304, 9643, 10019, 10182).
Quod omnis potentia sit a Domino, quia ab Ipso omne verum quod fidei et bonum quod amoris (n. 9327, 9410).
Quod haec potentia intelligatur per claves Petro [a]datas (n. 6344).
Quod Divinum Verum procedens a Domino sit cui omnis potentia (n. 6948, 8200).
Quod haec potentia Domini sit quae intelligitur per sedere ad dextram Jehovae (n. 3387, 4592, 4933, 7518, 7673, 8281, 9133).
Quod “dextra” sit potentia (n. 10019).
@a datas pro “datos”
@2 Quod oculi correspondeant veris ex bono (n. 4403-4421 4523-4534, 6923).
(2) 直訳
@1 Quod omnis potentia in caelis sit veri ex bono, ita fidei ex amore. 天界の中のすべての力は善からの真理のものである、したがって愛からの信仰のもの〔である〕。
Quod omnis potentia sit a Domino, quia ab Ipso omne verum quod fidei et bonum quod amoris. すべての力は主からである、その方から信仰のもの〔である〕すべての真理と愛のもの〔である〕善が〔ある〕から。
Quod haec potentia intelligatur per claves Petro [a]datas. この力はペテロに与えられた鍵によって意味される。
Quod Divinum Verum procedens a Domino sit cui omnis potentia. 主から発出する神的な真理、それにすべての力がある。
Quod haec potentia Domini sit quae intelligitur per sedere ad dextram Jehovae. この主の力は、エホバの右に座ることによって意味されるものである。
Quod “dextra” sit potentia. 「右手」は力である。
@a datas pro “datos” 注@ 「datos」の代わりにdatas。
@2 Quod oculi correspondeant veris ex bono. 目は善からの真理に対応する。
(1) 原文
233. Quoniam omnis potentia est veris ex bono, inde nulla prorsus potentia est falsis ex malo.{1} Omnes in inferno sunt in falsis ex malo; quare illis nulla potentia est contra verum et bonum: sed qualis illorum potentia est inter se, et qualis potentia malorum spirituum est antequam conjecti sunt in infernum, in sequentibus dicetur.
(2) 直訳
Quoniam omnis potentia est veris ex bono, inde nulla prorsus potentia est falsis ex malo.{1} すべての力は善からの真理にあるので、それゆえ、悪からの虚偽にはまったく力がない{1}。
Omnes in inferno sunt in falsis ex malo; 地獄の中のすべての者は悪からの虚偽の中にいる。
quare illis nulla potentia est contra verum et bonum: それゆえ、彼らに真理と善に対する力はない。
sed qualis illorum potentia est inter se, et qualis potentia malorum spirituum est antequam conjecti sunt in infernum, in sequentibus dicetur. しかし、彼らの間で彼らの力はどんなものであるか、また悪霊の力はどんなものであるか、地獄に投げ込まれる前の、続くものの中で言われる。
(3) 訳文
 すべての力は善からの真理にあるので、それゆえ、悪からの虚偽にはまったく力がない{1}。地獄の中のすべての者は悪からの虚偽の中にいる。それゆえ、彼らに真理と善に対抗する力はない。しかし、彼らの間で彼らの力はどんなものであるか、また地獄に投げ込まれる前の悪霊の力はどんなものであるかは、後で述べよう。
   (EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod falso ex malo sit nulla potentia, quia vero ex bono est omnis (n. 6784, 10481).
(2) 直訳
@1 Quod falso ex malo sit nulla potentia, quia vero ex bono est omnis. 悪からの虚偽に力は何もない、善からの真理にすべての〔力が〕あるから。