原典講読『天界と地獄』no.512.

       [LIII.]
     DE TERTIO STATU HOMINIS POST MORTEM,
 QUI EST STATUS INSTRUCTIONIS EORUM QUI VENIUNT IN CAELUM.
       死後の人間の第三の状態、
     それは天界にやって来る者、彼の教育の状態である。
(1) 原文
512. Tertius status hominis post mortem, seu spiritus ejus, est status instructionis; hic status est illis qui in caelum veniunt, et fiunt angeli; non autem illis qui in infernum veniunt, quoniam hi non instrui possunt; quare horum status secundus est quoque tertius, qui finitur in eo, quod prorsus conversi sint ad suum amorem, ita ad societatem infernalem, quae in simili amore est. Cum hoc factum est, tunc ex amore illo volunt et cogitant; et quia amor ille est infernalis, non volunt nisi quam malum, et non cogitant nisi quam falsum; haec jucunda eorum sunt, quia sunt amoris eorum: ac inde rejiciunt omne bonum et verum, quae prius adoptaverunt, quia inserviverant amori suo pro mediis. [2] At boni perducuntur a statu secundo in tertium, qui status est praeparationis illorum ad caelum per instructionem: nemo enim praeparari potest ad caelum, nisi quam per cognitiones boni et veri, ita nisi quam per instructionem; nam nemo scire potest quid bonum et verum spirituale, et quid malum et falsum, quae illis opposita sunt, nisi instruatur. Quid bonum et verum civile et morale, quae justum et sincerum vocantur, sciri potest in mundo, quia ibi sunt leges civiles, quae docent quid justum, et quoque consortia, cum quibus homo discit vivere secundum leges morales, quae omnes se referunt ad sincerum et rectum: at bonum et verum spirituale, non discuntur e mundo sed e caelo. Sciri quidem possunt ex Verbo, et ex doctrina ecclesiae quae ex Verbo; sed usque non influere possunt in vitam, nisi homo quoad interiora quae mentis suae sunt, sit in caelo; et tunc homo in caelo est, quando agnoscit Divinum, et simul juste et sincere agit, quoniam ita agendum est quia praeceptum est in Verbo; sic juste et sincere vivit propter Divinum, et non propter semet et mundum, ut fines. [3] Sed ita agere nemo potest, nisi prius instructus sit; ut, quod Deus sit, quod caelum et infernum sint, quod vita post mortem sit, quod Deus supra omnia amandus sit, et quod proximus sicut ipse, et quod credenda sint quae in Verbo, quia Verbum est Divinum. Absque cognitione et agnitione horum homo non potest spiritualiter cogitare; et absque cogitatione de illis non vult illa, nam quae homo non scit, non cogitare potest, et quae non cogitat non velle potest. Cum itaque homo vult illa, tunc influit caelum, hoc est, per caelum Dominus in vitam hominis; nam influit in voluntatem, et per illam in cogitationem, ac per utramque in vitam; nam omnis vita hominis est inde. Ex his patet, quod bonum et verum spirituale non discantur e mundo sed e caelo, et quod nullus praeparari possit ad caelum nisi media instructione. [4] Quantum etiam Dominus influit in vitam alicujus, tantum instruit illum; nam tantum accendit voluntatem amore sciendi vera, et tantum illustrat cogitationem ut sciat illa; et quantum haec fiunt, tantum aperiuntur interiora hominis, ac illis implantatur caelum; et adhuc, tantum influit Divinum et caeleste in sincera quae sunt vitae moralis, et in justa quae sunt vitae civilis apud hominem, ac facit illa spiritualia; quoniam homo tunc facit illa ex Divino, quia propter Divinum: sunt enim sincera et justa, quae sunt vitae moralis et civilis, quae homo ex illa origine facit, ipsi effectus vitae spiritualis; et effectus omne suum trahit ex sua causa efficiente, nam qualis haec talis ille.
(2) 直訳
Tertius status hominis post mortem, seu spiritus ejus, est status instructionis; 死後の人間の第三の状態、すなわちその霊の〔第三の状態は〕、教育の状態である。
hic status est illis qui in caelum veniunt, et fiunt angeli; この状態は彼らにある、天界にやって来る者たち、そして天使たちになる。
non autem illis qui in infernum veniunt, quoniam hi non instrui possunt; しかしながら、彼らにない、地獄にやって来る者ら、この者らに教えられることはできないので。
quare horum status secundus est quoque tertius, qui finitur in eo, quod prorsus conversi sint ad suum amorem, ita ad societatem infernalem, quae in simili amore est. それゆえ、これらの(者ら)の第二の状態はまた第三〔の状態である〕、それはこのことの中に終わりにされる、完全に自分自身の愛へ向けられること、このように、地獄の社会へ、それは似た愛の中にある。
Cum hoc factum est, tunc ex amore illo volunt et cogitant; このことが起こるとき、その時、その愛から意志し(欲し)、考える。
et quia amor ille est infernalis, non volunt nisi quam malum, et non cogitant nisi quam falsum; そしてその愛は地獄のものであるので、悪を除いてでないなら意志しない、また虚偽を除いてでないなら考えない。
haec jucunda eorum sunt, quia sunt amoris eorum: これらのものが彼らの楽しさである、彼らの愛のものであるので。
ac inde rejiciunt omne bonum et verum, quae prius adoptaverunt, quia inserviverant amori suo pro mediis. そしてここからすべての善と真理を退ける、それらを以前に養子とした、手段として自分の愛に役立ったので。
[2] At boni perducuntur a statu secundo in tertium, qui status est praeparationis illorum ad caelum per instructionem:  [2] しかし、善い者は第二の状態から第三〔の状態〕に導かれる、その状態は教育によって天界へ彼らの準備の状態である。
nemo enim praeparari potest ad caelum, nisi quam per cognitiones boni et veri, ita nisi quam per instructionem; なぜなら、だれも天界へ準備されることができないから、善と真理の思考によって以外ででないなら、このように(したがって)教育によって以外でないなら。
nam nemo scire potest quid bonum et verum spirituale, et quid malum et falsum, quae illis opposita sunt, nisi instruatur. なぜなら、だれも霊的な善と真理が何か知ることができないから、また悪と虚偽が何か、それらはそれらに正反対のものである、教えられないなら。
Quid bonum et verum civile et morale, quae justum et sincerum vocantur, sciri potest in mundo, quia ibi sunt leges civiles, quae docent quid justum, et quoque consortia, cum quibus homo discit vivere secundum leges morales, quae omnes se referunt ad sincerum et rectum: 市民的な、また道徳的な善と真理が何か、それらは公正と誠実と呼ばれる、世の中で知られることができる、そこに市民の法律があるので、それらは何が公正か教える、そしてまた交際(社交)〔がある〕、それらのとき人間は道徳的な法律(法)にしたがって生きることを学ぶ、それらはすべては誠実と正直に関係する。
at bonum et verum spirituale, non discuntur e mundo sed e caelo. しかし、霊的な善と真理は、世から教えられない、しかし、天界から。
Sciri quidem possunt ex Verbo, et ex doctrina ecclesiae quae ex Verbo; ある者は、みことばから知られることができる、そしてみことばからの教会の教えから。
sed usque non influere possunt in vitam, nisi homo quoad interiora quae mentis suae sunt, sit in caelo;  しかしそれでも、生活に流入することはできない、人間が内的なものに関して、それは自分の心のものである、天界の中にいないなら。
et tunc homo in caelo est, quando agnoscit Divinum, et simul juste et sincere agit, quoniam ita agendum est quia praeceptum est in Verbo; そしてその時、人間が天界の中にいる、その時、神性を認める、そして同時に正しく、誠実に行動する、このように行動しなければならないので、みことばの中に命じられているので。
sic juste et sincere vivit propter Divinum, et non propter semet et mundum, ut fines. こうして、神性のために正しく、誠実に生きる、そして自分自身と世のためでなく、目的として。
[3] Sed ita agere nemo potest, nisi prius instructus sit; [3] しかし、このように行動することはだれもできない、以前に教育されないなら。
ut, quod Deus sit, quod caelum et infernum sint, quod vita post mortem sit, quod Deus supra omnia amandus sit, et quod proximus sicut ipse, et quod credenda sint quae in Verbo, quia Verbum est Divinum. 例えば、神がいること、天界と地獄があること、死後の生活があること、神をすべてにまさって愛さなくてはならないこと、また隣人を自分自身のように〔愛さなくてはならない〕こと、みことばの中のものを信じなくてはならないこと、みことばは神的なものなので。
Absque cognitione et agnitione horum homo non potest spiritualiter cogitare; これらの知識と承認なしに、人間は霊的に考えることはできない。
et absque cogitatione de illis non vult illa, nam quae homo non scit, non cogitare potest, et quae non cogitat non velle potest. そして、それらについての知識なしにそれらを意志しない、なぜなら、人間が知らないものを、考えることはできない、そして考えないものを、意志することはできないから。
Cum itaque homo vult illa, tunc influit caelum, hoc est, per caelum Dominus in vitam hominis; そこで、人間がそれらを考えるとき、その時、天界が流入する、すなわち、主が天界を通して人間の生活(いのち)の中に。
nam influit in voluntatem, et per illam in cogitationem, ac per utramque in vitam; なぜなら、意志の中に流入するから、そしてそれによって思考の中に、そして両方によって生活(いのち)の中に。
nam omnis vita hominis est inde. なぜなら、人間の生活(いのち)はここからであるから。
Ex his patet, quod bonum et verum spirituale non discantur e mundo sed e caelo, et quod nullus praeparari possit ad caelum nisi media instructione. これらから明らかである、霊的な善と真理は世から学ばれないこと、しかし天界から、そしてだれも準備されることはできないこと、教育の手段がないなら。
[4] Quantum etiam Dominus influit in vitam alicujus, tantum instruit illum; [4] さらにまた、どれだけ主がある者の生活(いのち)に流入するか、それだけ彼を教える。
nam tantum accendit voluntatem amore sciendi vera, et tantum illustrat cogitationem ut sciat illa; なぜなら、それだけ意志を燃え立たせる、真理を知ることの愛で、そしてそれだけ思考を照らすから、それらを知るために。
et quantum haec fiunt, tantum aperiuntur interiora hominis, ac illis implantatur caelum; そしてどれだけこれらが生じるか、それだけ人間の内的なものが開かれる、そしてそれらに天界が植え付けられる。
et adhuc, tantum influit Divinum et caeleste in sincera quae sunt vitae moralis, et in justa quae sunt vitae civilis apud hominem, ac facit illa spiritualia; そしてさらに、それだけ神性と天界の事柄が流入する、人間のもとの道徳的な生活のものである誠実の中へ、また市民的な生活のものである公正の中へ、そしてそれらを霊的なものにする。
quoniam homo tunc facit illa ex Divino, quia propter Divinum: 人間はその時、それらを神性から行なうので、神性のために〔行なう〕ので。
sunt enim sincera et justa, quae sunt vitae moralis et civilis, quae homo ex illa origine facit, ipsi effectus vitae spiritualis; なぜなら、誠実と公正である、それらは道徳的な、また市民的な生活のものである、それらを人間がそれらの源泉から行なう、霊的な生活(いのち)の結果(効果)そのもの〔である〕。
et effectus omne suum trahit ex sua causa efficiente, nam qualis haec talis ille. そしてすべての結果(効果)をその動因(ある効果を引き起す原因、有効な原因)から得る、なぜなら、どのような後者〔動因〕か〔によって〕そのような前者〔結果〕があるから☆。
☆ 相関文talis~qualis・・・は、ほんとによくでてきますね。「それら(haec)のままに(qualis)、これら(ille)もそのよう(talis)である」。「qがtを決定する」と覚えておきましょう。
(3) 訳文
 死後の人間の第三の状態、すなわちその霊の第三の状態は、教育の状態である。この状態は、天界にやって来て、天使たちになる者たちにあるのであって、地獄にやって来る者らは教えられることができないので、この者らにはない。それゆえ、これらの者らの第二の状態は第三の状態でもあって、その状態は、完全に自分自身の愛へ、このように、それと似た愛の中にある地獄の社会へ向けられることで終わる。このことが起こる時、その愛から意志し、考える。そしてその愛は地獄のものであるので、悪以外のものを意志しないし、虚偽以外のものも考えない。これらが彼らの愛のものであるので、彼らの楽しさでもある。そしてここから、以前に取り入れ、手段として自分の愛に役立てた、すべての善と真理を退ける。
[2] しかし、善い者は第二の状態から、教育によって天界へと準備する状態である第三の状態に導かれる。なぜなら、善と真理の思考によらないなら、したがって教育によらないなら、だれも天界へ準備されることができないから。というのも、だれも教えられないなら、霊的な善と真理が何か、またそれらと正反対のものである悪と虚偽が何か、知ることができないからである。公正と誠実と呼ばれる、市民的な、また道徳的な善と真理が何かは、世の中で知られることができる。そこに市民の法律があって何が公正かを教えており、また交際するとき、人間は道徳的な法にしたがって生きることを学び、それらはすべては誠実と正直に関係するからである。しかし、霊的な善と真理は、世からでなく、天界からしか教えられない。ある者は、みことばから、また、みことばからの教会の教えから知ることができる。 しかしそれでも、人間がその心のものである内的なものに関して天界の中にいないなら、いのちに流入することはできない。そして、人間が天界の中にいる時、神性を認め、同時に正しく、誠実に行動する。みことばの中に、そのように行動しなければならなと命じられているからである。こうして、目的として、自分自身と世のためでなく、神性のために、正しく、誠実に生きる。
[3] しかし、このように行動することは、その前に教育されないなら、だれもできない。例えば、神が存在する、天界と地獄がある、死後の生活がある、すべてにまさって神を、また隣人を自分自身のように愛さなくてはならない、みことばは神的なものなので、みことばの中のものを信じなくてはならないことである。これらの知識と承認なしに、人間は霊的に考えることはできない。そして、それらについての知識なしにそれらを意志しない。なぜなら、人間が知らないものを考えることはできず、考えないものを意志することはできないから。そこで、人間がそれらを考える時、天界が流入する、すなわち、主が天界を通して人間の生活(いのち)の中に流入する。なぜなら、意志の中に、そしてそれによって思考の中に、そしてその両方によって生活(いのち)の中に流入するから。なぜなら、ここから人間の生活(いのち)はあるから。これらから、霊的な善と真理は、世からでなく、天界から学ばれ、そして教育の手段がないなら、だれも準備されることはできないことが明らかである。
[4] さらにまた、主はある者の生活(いのち)に流入すればするほど、それだけその者を教えられる。なぜなら、それだけ、真理を知る愛で意志を燃え立たせ、それらを知るためにそれだけ思考を照らすから。そしてこれらのことが生じるほど、それだけ人間の内的なものが開かれ、それらに天界が植え付けられる。そしてさらに、それだけ人間のもとの、道徳的な生活のものである誠実の中へ、また市民的な生活のものである公正の中へ、神性と天界の事柄が流入し、それらを霊的なものにする。人間はその時、それらを神性のために行なうので、神性から行なっている。なぜなら、道徳的な、また市民的な生活のものである誠実と公正は、それらを人間がそれらの源泉から行なうので、霊的な生活(いのち)の結果そのものとなるからである。そしてすべての結果をその有効な原因から得ている、なぜなら、原因がどのようなものかによって結果もそのようなものとなるからから。

コメントを残す