原典講読『天界と地獄』no.518, 519, 520.

(1) 原文
518. Fuerunt spiritus, qui ex cogitatione in mundo sibi persuaserunt, quod in caelum venturi essent, et prae aliis reciperentur, quia docti fuerunt, et sciverunt multa ex Verbo, et ex doctrinis ecclesiarum; credentes sic quod sapientes essent, et quod intellecti sint per illos de quibus dicitur, quod fulgerent sicut splendor expansi et sicut stellae (apud Danielem, cap. xii. 3): sed explorati sunt, num cogitationes illorum residerent in memoria, vel num in vita. Illi qui in affectione veri genuina fuerunt, ita propter usus separatos a corporeis et mundanis, qui in se sunt usus spirituales, postquam instructi sunt, etiam recepti sunt in caelum; et tunc datum est illis scire, quid splendet in caelo, quod nempe sit Divinum Verum, quod ibi est lux caeli, in usu, qui est planum quod recipit radios illius lucis, et in splendores varios vertit. Illi autem apud quos cognitiones modo residebant in memoria, et inde comparata est facultas ratiocinandi de veris, ac confirmandi illa quae receperunt ut principia, quae tametsi falsa, post confirmationem viderunt sicut vera; illi, quia in nulla luce caeli fuerunt, et tamen in fide ex fastu, qui plerumque tali intelligentiae adhaeret, quod doctiores aliis essent, et sic venturi in caelum, et quod illis angeli servituri; illi ideo, ut ex sua fatua fide removerentur, sublati sunt ad primum seu ultimum caelum, ut in societatem quandam angelicam inducerentur; sed cum in introitu erant, ad influxum lucis caeli incipiebant caligare oculis, dein perturbari intellectu, demum trahere animam sicut moribundi; et cum sentirent calorem caeli, qui est amor caelestis, incipiebant intus cruciari: quapropter inde dejecti sunt; ac dein instructi, quod cognitiones non faciant angelum, sed ipsa vita, quam adepti per cognitiones; quoniam cognitiones in se spectatae sunt extra caelum, sed vita per cognitiones intra caelum.
(2) 直訳
Fuerunt spiritus, qui ex cogitatione in mundo sibi persuaserunt, quod in caelum venturi essent, et prae aliis reciperentur, quia docti fuerunt, et sciverunt multa ex Verbo, et ex doctrinis ecclesiarum; 霊たちがいた、その者たちは世の中での考えから自分自身に確信した、天界にやって来ることになること、そして他の者たちよりも受け入れられる、学問があったので、そしてみことばから、そして教会の教えから多くのことを知った〔ので〕。
credentes sic quod sapientes essent, et quod intellecti sint per illos de quibus dicitur, quod fulgerent sicut splendor expansi et sicut stellae (apud Danielem, cap. xii. 3): こうして賢明であることを、またその者たちについて言われているそれらによって知性があることを信じて、「大空の輝きのように輝く、そして星のように〔なる〕」(ダニエル書に、第7章3)。
sed explorati sunt, num cogitationes illorum residerent in memoria, vel num in vita. しかし、調べられた、彼らの考え(思考)☆が記憶の中に住んでいるかどうか、あるいは生活の中かどうか。
☆ ここは疑問が残ります。すなわち、この個所の全体からも、また結論からも「知識cognitio」を問題にしています。ここだけ思考cogitatioでは意味がつかめません。しかも記憶の中にある「知識」ならわかりますが記憶の中にある「思考」とは何のことでしょうか。ここは「知識」と校訂すべき個所と思います。柳瀬訳は「知識」、長島訳は「知っていること」です。
Illi qui in affectione veri genuina fuerunt, ita propter usus separatos a corporeis et mundanis, qui in se sunt usus spirituales, postquam instructi sunt, etiam recepti sunt in caelum; 彼らは、真理の純粋な情愛の中にいた者たち、このように形体的なものと世俗的なものから分離した役立ちのために、それらは本質的に霊的な役立ちである、教えられた後、さらにまた天界の中に受け入れられる。
et tunc datum est illis scire, quid splendet in caelo, quod nempe sit Divinum Verum, quod ibi est lux caeli, in usu, qui est planum quod recipit radios illius lucis, et in splendores varios vertit. そしてその時、彼らに知ることが与えられる、何が天界の中で輝くか、すなわち、神的な真理であること、そこに天界の光であるもの、役立ちの中の、それは面である、その光の輝きを受けて、そしていろいろな輝きに変える。
Illi autem apud quos cognitiones modo residebant in memoria, et inde comparata est facultas ratiocinandi de veris, ac confirmandi illa quae receperunt ut principia, quae tametsi falsa, post confirmationem viderunt sicut vera; しかしながら、彼らは、彼らのもとに知識が単に記憶の中に住んでいた、そしてここから真理について推論する能力を得た、そしてそれらを確信する〔能力を得た〕、受け入れたものを原理として、それらはそれでも虚偽〔であったが〕、確信の後、真理のように見た。
illi, quia in nulla luce caeli fuerunt, et tamen in fide ex fastu, qui plerumque tali intelligentiae adhaeret, quod doctiores aliis essent, et sic venturi in caelum, et quod illis angeli servituri; 彼らは、何ら天界の光の中にいなかったので、そしてそれでも高慢から信念の中に〔いた〕、その者らはたいていこのような知性が付着した、他の者より学問があること、そしてこうして天界にやって来ることになる、そして彼らに天使たちが仕えることになる。
illi ideo, ut ex sua fatua fide removerentur, sublati sunt ad primum seu ultimum caelum, ut in societatem quandam angelicam inducerentur; それゆえ、彼らは、自分自身の馬鹿げた信念から遠ざけられるために、最初の、または最外部の天界へ上げられる、天使のある社会の中に導きいれられるために。
sed cum in introitu erant, ad influxum lucis caeli incipiebant caligare oculis, dein perturbari intellectu, demum trahere animam sicut moribundi; しかし、入口に行ったとき、天界の光の流入(のため)に目が闇に包まれ始めた、その後、理解力が混乱させられ〔始め〕、最後に、あえぐこと☆〔を始めた〕、死にかけているように。
☆ amina trahereは「呼吸する、やっと呼吸する、あえぐ」という意味であり、直訳は「息(霊魂)を引っ張る」です。
et cum sentirent calorem caeli, qui est amor caelestis, incipiebant intus cruciari: そして天界の熱を感じるとき、それは天界の愛である、内部で苦しめられることが始まった。
quapropter inde dejecti sunt; それゆえ、そこから投げ落とされた。
ac dein instructi, quod cognitiones non faciant angelum, sed ipsa vita, quam adepti per cognitiones; そしてその後、教えられた、知識は天使をつくらないこと、しかし、生活そのもの、それを知識によって得た。
quoniam cognitiones in se spectatae sunt extra caelum, sed vita per cognitiones intra caelum. 本質的に眺められた知識は天界の外部にあるので、しかし、知識によっての生活は天界の内部に。
(3) 訳文
 学問があり、そしてみことばや教会の教えから多くのことを知っていて、こうして賢明であり、知性があり、またその者たちについて「大空の輝きのように輝き、そして星のようになる」(「ダニエル書」第7章3) と言われていることを信じて、世での考えから、天界に行くこと、そして他の者たちよりも受け入れられる、と確信した霊たちがいた。しかし、彼らの知識〔原文は思考〕が記憶の中にあるものか、あるいは生活の中にあるものか調べられた。形体的なものと世俗的なものから分離した本質的に霊的な役立ちのために真理の純粋な情愛の中にいた者たちは、教えられた後、天界の中に受け入れられ、その時、彼らに、何が天界の中で輝くものか知ることが与えられる。すなわち、役立ちの中の天界の光である神的な真理であり、役立ちは、その光の輝きを受け、いろいろな輝きに変える面である。しかし、知識がただ記憶の中だけにあり、ここから真理について推論し、受け入れたものを原理として確信する能力を得た者らは、確信の後、虚偽であっても真理のように見た。彼らは何ら天界の光の中にいないで、それでも高慢からの信念の中にいたので、彼らにはたいてい、他の者より学問があり、こうして天界に行き、自分たちに天使たちが仕えることになる、といったような知性が付着している。それゆえ、自分自身の馬鹿げた信念から遠ざけられるために、彼らは、天使のある社会の中に導きいれられるために、最初の、または最外部の天界へ上げられる。しかし、入口に行ったとき、天界の光の流入に目が闇に包まれ、その後、理解力が混乱させられ、最後に、死にかけているようにあえぎ始めた。そして天界の愛である天界の熱を感じるとき、内部で苦しめられる始めた。それゆえ、そこから投げ落とされた。その後、知識は天使をつくらず、知識によって得た生活そのものが天使をつくることを教えられた。知識は本質的に眺められたとき、天界の外部にあり、知識による生活は天界の内部にあるからである。
(1) 原文
519. Postquam spiritus in locis supradictis per instructiones praeparati sunt ad caelum, quod fit intra breve tempus, ex causa quia in spiritualibus ideis sunt, quae plura simul comprehendunt, tunc induuntur vestibus angelicis, quae plerumque candidae sunt sicut ex bysso, et sic feruntur ad viam quae sursum tendit ad caelum, ac traduntur angelis custodibus ibi, et dein recipiuntur ab aliis angelis, ac in societates introducuntur, et in plures ibi faustitates. Quisque dein in suam societatem a Domino fertur; quod etiam fit per varias vias, quandoque per ambages. Vias, per quas ducuntur, nullus angelus scit, sed solus Dominus. Cum ad suam societatem veniunt, tunc aperiuntur interiora eorum, quae quia conformia sunt interioribus angelorum, qui in illa societate sunt, ideo agnoscuntur illico, et cum gaudio recipiuntur.
(2) 直訳
Postquam spiritus in locis supradictis per instructiones praeparati sunt ad caelum, quod fit intra breve tempus, ex causa quia in spiritualibus ideis sunt, quae plura simul comprehendunt, tunc induuntur vestibus angelicis, quae plerumque candidae sunt sicut ex bysso, et sic feruntur ad viam quae sursum tendit ad caelum, ac traduntur angelis custodibus ibi, et dein recipiuntur ab aliis angelis, ac in societates introducuntur, et in plures ibi faustitates. 霊たちは、上述の場所で教育よって天界へ準備された後、短い時間のうちに行なわれること、霊的な観念の中にいる(ので)理由から、それら〔観念〕は多くのことを同時に〔一緒に〕把握する、その時、天使の着物を着せられる、それらは大部分が亜麻布から〔できているか〕のように輝いている、こうして道へ導かれる、それは上方へ天界へ伸びる、そしてそこに守護(護衛)の天使たちに引き渡される、そしてその後、他の天使たちにより受け入れられる、そして社会の中に導き入れられる、そして多くのそこに幸せの中に。
Quisque dein in suam societatem a Domino fertur; その後、それぞれの者は自分自身の社会へ主により導かれる。
quod etiam fit per varias vias, quandoque per ambages. さらにまたいろいろな道を通って行なわれること、時々、回り道(遠回りの道)を通って。
Vias, per quas ducuntur, nullus angelus scit, sed solus Dominus. 道は、それらを通って〔彼らは〕導かれるが、どんな天使たちも知らない、しかし、主おひとりが。
Cum ad suam societatem veniunt, tunc aperiuntur interiora eorum, quae quia conformia sunt interioribus angelorum, qui in illa societate sunt, ideo agnoscuntur illico, et cum gaudio recipiuntur. 自分の社会へやって来たとき、その時、彼らの内的なものが開かれる、それらは天使たちの内的なものと一致しているので、その者たちはその社会の中にいる、それゆえ、すぐさま認められる、そして喜び(楽しさ)をもって受け入れられる。
(3) 訳文
 霊たちは、前述の場所での教育よって天界へと準備された後、多くのことを一緒に把握する霊的な観念の中にいるという理由から短い時間のうちに行なわれることであるが、その時、大部分が亜麻布からできているかのように輝いている天使の着物を着せられ、こうして上方の天界へと伸びている道へ導かれ、そこで守護天使たちに引き渡され、そしてその後、他の天使たちにより受け入れられ、そして社会の中に、そしてそこの多くの幸せに導き入れられる。その後、それぞれの者は主により自分自身の社会へ導かれる。このことは、いろいろな道を通って、時々、遠回りの道を通って行なわれる。彼らが通って導かれる道は、どんな天使たちも知らず、主だけが知られる。彼らが自分の社会へやって来た時、その内的なものが開かれ、それらはその社会の中にいる天使たちの内的なものと一致しているので、それゆえ、すぐさま認められ、そして喜びをもって受け入れられる。
(1) 原文
520. His velim adjicere aliquid memorabile de viis, quae ex illis locis ducunt ad caelum, et per quas introducuntur novitii angeli. Sunt octo viae, binae ab unoquovis loco instructionis; una ascendit versus orientem, altera ad occidentem. Qui in regnum caeleste Domini veniunt, introducuntur per viam orientalem; qui autem ad regnum spirituale, introducuntur per viam occidentalem. Quatuor viae, quae ducunt ad regnum caeleste Domini, apparent ornatae oleis et arboribus fructiferis varii generis; quae autem ducunt ad regnum spirituale Domini, apparent ornatae vineis et laureis. Hoc ex correspondentia, quia vineae et laurus correspondent affectioni veri et ejus usibus, ac oleae et fructus correspondent affectioni boni et ejus usibus.
(2) 直訳
His velim adjicere aliquid memorabile de viis, quae ex illis locis ducunt ad caelum, et per quas introducuntur novitii angeli. これらに私は道について何らかのメモラビリア☆を付加することを欲する、それらはこれらの場所から天界へ導く、そしてそれらを通って最近の(新参の)天使たちは導き入れられる。
☆ メモラビリアは、「記憶すべき(記憶に値する)出来事」「注目すべき出来事」「印象的な出来事」とも訳せます。
Sunt octo viae, binae ab unoquovis loco instructionis; 八つの道がある、教育のそれぞれの場所から二つ☆。
☆ 何が「二つ」か、このままではわかりません、長島訳のように「(道が)二本ずつ伸びている」とすると、教育の場所は無数にあるのに、その教育の場所が四つになってしまいます。すなわち長島訳は勝手な付加による誤訳。直後を見れば、東へ向かう道と西へ向かう道の「二方向」とわかります。
una ascendit versus orientem, altera ad occidentem. 一つは東へ向かって上昇する、もう一つは西に向かって。
Qui in regnum caeleste Domini veniunt, introducuntur per viam orientalem; 主の天的な王国にやって来る者たちは、東の道を通って導き入れられる。
qui autem ad regnum spirituale, introducuntur per viam occidentalem. しかしながら、霊的な王国に〔やって来る〕者たちは、西の道を通って導き入れられる。
Quatuor viae, quae ducunt ad regnum caeleste Domini, apparent ornatae oleis et arboribus fructiferis varii generis; 四つの道は、それは主の天的な王国へ導く、オリーブの木といろいろな種類の果実の木で飾られて見える。
quae autem ducunt ad regnum spirituale Domini, apparent ornatae vineis et laureis. しかしながら、主の霊的な王国へ導くもの〔道〕は、ぶどうの木と月桂樹で飾られて見える。
Hoc ex correspondentia, quia vineae et laurus correspondent affectioni veri et ejus usibus, ac oleae et fructus correspondent affectioni boni et ejus usibus. このことは対応から、ぶどうの木と月桂樹は真理とその役立ちの情愛に対応するので、そしてオリーブの木と果実は善とその役立ちの情愛に対応する。
(3) 訳文
 これらに、これらの場所から天界へ導き、それらを通って新参の天使たちが導き入れられる道について、注目すべき出来事を付加したい。教育のそれぞれの場所から二つの方向へ向かう八つの道がある。〔二方向の道のうち〕一つは東へ向かって、もう一つは西に向かって上昇する。主の天的な王国に行く者たちは、東の道を通って導き入れられる。しかし、霊的な王国に行く者たちは、西の道を通って導き入れられる。主の天的な王国へと導く四つの道はオリーブの木といろいろな種類の果実の木で飾られて見える。しかし、主の霊的な王国へと導く道は、ぶどうの木と月桂樹で飾られて見える。このことは対応によっている。ぶどうの木と月桂樹は、真理とその役立ちの情愛に対応し、オリーブの木と果実は善とその役立ちの情愛に対応するからである。

原典講読『天界と地獄』no.521.

       [LIV.]
     QUOD NEMO EX IMMEDIATA MISERICORDIA IN CAELUM VENIAT.
       だれも直接の慈悲から天界にやって来ないこと
(1) 原文
521. Qui non instructi sunt de caelo, et de via ad caelum, tum de vita caeli apud hominem, opinantur quod recipi in caelum sit solum ex misericordia, quae illis qui in fide sunt, et pro quibus Dominus intercedit; ita quod solum sit admissio ex gratia; consequenter quod omnes quotcunque sunt homines salvari possint ex beneplacito; immo quidam opinantur, quod etiam omnes in inferno. Sed illi non sciunt aliquid de homine, quod prorsus talis sit qualis ejus vita, et ejus vita qualis ejus amor, non modo quoad interiora quae sunt voluntatis et intellectus ejus, sed etiam quoad exteriora quae sunt corporis ejus, et quod corporea forma sit modo forma externa, in qua interiora se sistunt in effectu, et inde quod totus homo sit suus amor (videatur supra, n. 363). Nec sciunt, quod corpus non vivat ex se, sed ex suo spiritu, et quod spiritus hominis sit ipsa ejus affectio, et quod spirituale ejus corpus non aliud sit quam hominis affectio in forma humana, in quali etiam apparet post mortem (videatur supra, n. 453-460). Haec, quamdiu ignota sunt, homo induci potest credere, quod salvatio non sit nisi quam beneplacentia Divina, quae misericordia et gratia vocatur.
(2) 直訳
Qui non instructi sunt de caelo, et de via ad caelum, tum de vita caeli apud hominem, opinantur quod recipi in caelum sit solum ex misericordia, quae illis qui in fide sunt, et pro quibus Dominus intercedit;  天界について、また天界への道について、さらに人間のもとの天界の生活について教えられていない者は、信念を抱く、天界に受け入れられることは単に慈悲からである、それ〔慈悲〕は信仰の中にいる者に〔与えられる〕、そして彼らのために主はとりなしをされる。
ita quod solum sit admissio ex gratia; このように単に恵みから、入るのを許すことであること。
consequenter quod omnes quotcunque sunt homines salvari possint ex beneplacito; 結果として、すべての者はどれほど多くいても、人間は意のままに救われることができること。
immo quidam opinantur, quod etiam omnes in inferno. 実に、ある者は信念を抱く、地獄の中のすべての者もまた。
Sed illi non sciunt aliquid de homine, quod prorsus talis sit qualis ejus vita, et ejus vita qualis ejus amor, non modo quoad interiora quae sunt voluntatis et intellectus ejus, sed etiam quoad exteriora quae sunt corporis ejus, et quod corporea forma sit modo forma externa, in qua interiora se sistunt in effectu, et inde quod totus homo sit suus amor (videatur supra, n. 363). しかし、彼らは人間ついて何らかのものを知らない、完全にそのようであること、彼の生活がどのようか〔によって〕、そして彼の生活は彼の愛がどのようか〔によって〕、彼の意志と理解力のものである内的なものに関してだけでなく、しかしさらにまた彼の身体のものである外的なものに関しても、そして身体の形は単に外なる形であること、その中に内的なものは結果の中にそれ自体を現わす、そしてここから、人間全体はそれ自身の愛であること(上の363番に見られる)。
Nec sciunt, quod corpus non vivat ex se, sed ex suo spiritu, et quod spiritus hominis sit ipsa ejus affectio, et quod spirituale ejus corpus non aliud sit quam hominis affectio in forma humana, in quali etiam apparet post mortem (videatur supra, n. 453-460). そして知らない、身体はそれ自体から生きていないこと、しかし、その霊から〔生きている〕、そして人間の霊は彼の情愛そのものであること、そして彼の霊的な身体は人間の形の中の人間の情愛以外の何かではないこと、さらにまた死後、そのように現われる(上の435-460番に見られる)。
Haec, quamdiu ignota sunt, homo induci potest credere, quod salvatio non sit nisi quam beneplacentia Divina, quae misericordia et gratia vocatur. これらのことは、知られないかぎり、人間は信じることへ導かれることができる、救いは神的な思し召し以外のものではないこと、それは慈悲や恵みと呼ばれる。
(3) 訳文
  天界について、天界への道について、さらに人間のもとの天界の生活について教えられていない者は、天界に受け入れられることは、信仰の中にいる者に、単に慈悲から与えられ、主は彼らのためにとりなしをされる、このように、入るのを許されるのは単に恵みからである、という信念を抱く。結果として、どれほど多くいても、すべての人間は、意のままに救われることができる。実に、地獄の中のすべての者もまた慈悲から救われる、という信念を抱く者もいる。しかし、彼らは人間ついて何も知らない。すなわち、人間はどのような生活をするかによって、完全にそのようなものであり、その彼の生活は、意志と理解力のものである内的なものに関してだけでなく、身体のものである外的なものに関しても、彼の愛がどのようなものであるかによること、そして身体の形は単に外なる形であり、その中に内的なものは結果としてそれ自体を現わすこと、そしてここから、人間全体はそれ自身の愛であることである(前の363番に見られる)。そして、身体はそれ自体からは生きていないで、その霊から生きており、人間の霊は彼の情愛そのものであること、そして彼の霊的な身体は人間の形の中の人間の情愛以外の何ものでもないこと、さらにまた死後、そのように現われることもまた知らない(上の435-460番に見られる)。これらのことが知られないかぎり、人間は、救いが慈悲や恵みと呼ばれる神的な思し召し以外のものではない、と信じてしまう。