(1) 原文
513. Instructiones fiunt ab angelis plurium societatum, imprimis ab illis quae in plaga septentrionali et meridionali sunt, nam illae societates angelicae in intelligentia et sapientia ex cognitionibus boni et veri sunt. Instructionis loca sunt ad septentrionem et sunt varia, ordinata et distincta secundum bonorum caelestium genera et species, ut ibi instruantur omnes et singuli secundum suam indolem, et receptionis facultatem: loca illa ibi circumcirca ad multam distantiam se extendunt. Ad illa feruntur a Domino boni spiritus post exactum secundum statum eorum in mundo spirituum, qui instruendi sunt: sed usque non omnes; nam qui in mundo instructi sunt, ibi etiam a Domino praeparati sunt ad caelum, ac per aliam viam in caelum auferuntur; quidam statim post mortem; quidam post brevem cum spiritibus bonis commorationem, ubi crassiora cogitationum et affectionum eorum, quae traxerunt ex honoribus et divitiis in mundo, removentur, et sic purificantur: quidam prius vastantur, quod fit in locis sub plantis pedum, quae terra inferior vocantur; ubi aliqui dura patiuntur: hi sunt qui se confirmaverunt in falsis, et usque bonam vitam egerunt; nam falsa confirmata dure inhaerent, et antequam illa discussa sunt, non videri possunt vera, ita non recipi. Sed de vastationibus, et de modis quomodo fiunt, in Arcanis Caelestibus actum est, ex quibus Collecta videantur hic in notis sub linea.{1}
(2) 直訳
Instructiones fiunt ab angelis plurium societatum, imprimis ab illis quae in plaga septentrionali et meridionali sunt, nam illae societates angelicae in intelligentia et sapientia ex cognitionibus boni et veri sunt. 教育は多くの社会の天使たちにより行なわれる、特に、南の地方と北の〔地方の〕中にいる彼らにより、なぜなら、それらの天使の社会は善と真理の知識からの知性と知恵の中にあるから。
Instructionis loca sunt ad septentrionem et sunt varia, ordinata et distincta secundum bonorum caelestium genera et species, ut ibi instruantur omnes et singuli secundum suam indolem, et receptionis facultatem: 教育の場所は北方にある、そしていろいろある、天界の善の属と種☆にしたがって整えられ、区別されている、そこにすべてと個々の者が自分の性質と受け入れの能力にしたがって教育されるために。
☆ genusもspecieも「種類」の意味ですが、生物学上の分類用語としては「属」は「種」の一つ上の分類単位です。しかし、(対象は生物ではないので)両者をまとめて「種類」と訳してよいでしょう。
loca illa ibi circumcirca ad multam distantiam se extendunt. その場所はそこに周囲に多く距離まで広がる。
Ad illa feruntur a Domino boni spiritus post exactum secundum statum eorum in mundo spirituum, qui instruendi sunt: そこへ主により善い霊たちは導かれる、霊たちの世界の中で第二の状態を終わった後、彼らは教育されなければならない。
sed usque non omnes; しかしそれでも、すべての者ではない。
nam qui in mundo instructi sunt, ibi etiam a Domino praeparati sunt ad caelum, ac per aliam viam in caelum auferuntur; なぜなら、世の中で教育された者は、そこ〔世〕でもまた主により天界へと準備されている、そして他の道を通って、天界の中へ連れ去られるから。
quidam statim post mortem; ある者は、死後、直ちに。
quidam post brevem cum spiritibus bonis commorationem, ubi crassiora cogitationum et affectionum eorum, quae traxerunt ex honoribus et divitiis in mundo, removentur, et sic purificantur: ある者は善い霊たちと滞在のしばらく後、そこに彼らの思考と情愛の極めて粗野なものは、それらは世の中の名誉や富から得た、取り除かれる、こうして清められる。
quidam prius vastantur, quod fit in locis sub plantis pedum, quae terra inferior vocantur; ある者は前もって荒廃させられる、それは足の裏の下の場所で行なわれる、それは低い地と呼ばれる。
ubi aliqui dura patiuntur: そこに、ある者はきびしいことを被る(苦しむ、耐える、受ける)。
hi sunt qui se confirmaverunt in falsis, et usque bonam vitam egerunt; これらは虚偽を自分自身に確信した者たちである、それでも善の生活を送った。
nam falsa confirmata dure inhaerent, et antequam illa discussa sunt, non videri possunt vera, ita non recipi. なぜなら、確信された虚偽は固くこびりつくから、そしてそれらが追い散らされる前に、真理を見ることはできないから、したがって受け入れられること〔はできない〕。
Sed de vastationibus, et de modis quomodo fiunt, in Arcanis Caelestibus actum est, ex quibus Collecta videantur hic in notis sub linea.{1} しかし、荒廃について、そしてどのような方法で行なわれるかについて、『天界の秘義』の中に述べられている、それらの「抜粋」からここに見られる、線☆の下の注の中に{1}。
☆ 解説の必要はないと思いますが、原著は横書きで、横線を引いて本文から区切られたの下に部分に「天界の秘義から」の注があります。
(3) 訳文
教育は多くの社会の天使たちにより、特に、南と北の地方にいる天使たちにより行なわれる。なぜなら、それらの天使の社会は善と真理の知識からの知性と知恵の中にあるから。教育の場所は北方にあり、そしていろいろあり、そこではすべての者が個々に自分の性質と受け入れの能力にしたがって教育されるために、天界の善の種類にしたがって整えられ、区別されている。その場所はその周囲に遠くまで広がっている。教育されなければならない善い霊たちは、霊たちの世界で第二の状態を終えた後、そこへ主により導かれる。しかしそれでも、すべての者ではない。なぜなら、世で教育された者は、世でもまた主により天界へと準備されていて、他の道を通って、天界へ導かれるからである。ある者は、死後、直ちに導かれる。善い霊たちと一緒にしばらく滞在した後に導かれ者たちがいる。その滞在中に世の名誉や富から得た彼らの思考と情愛の極めて粗野なものは取り除かれ、こうして清められる。ある者は前もって荒廃させられ、それは低い地と呼ばれる足の裏の下の場所で行なわれる。その場所で、きびしいことを被る者たちがいる。これらの者たちは、虚偽を確信したけれども善の生活を送った者たちである。なぜなら、確信された虚偽は固くこびりついており、それらが追い散らされる前に、真理を見ること、したがって受け入れられることはできないから。しかし、荒廃について、またどのような方法で行なわれるかについて、『天界の秘義』の中に述べられており、その「抜粋」が以下の注に見られる{1}。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod vastationes fiant in altera vita, hoc est, quod illi qui e mundo illuc alluunt, vastentur (n. 698, 7122, 7474, 9763).
Quod probi vastentur quoad falsa, ac mali quoad vera (n. 7474, 7541, 7542).
Quod apud probos vastationes fiant, etiam ut exuantur terrestria et mundana, quae, cum in mundo vixerunt, contraxerunt (n. 7186, 9763).
Utque mala et falsa removeantur, et sic detur locus influendi bonis et veris e caelo a Domino, ac facultas recipiendi illa (n. 7122, 9331 [? 9330]).
Quod non prius elevari possint in caelum, quam postquam talia remota sunt, quia obstant et non concordant cum caelestibus (n. 6928, 7122, 7136 [? 7186], 7541, 7542, 9763).
Quod sic quoque praeparentur, qui in caelum elevandi sunt (n. 4728, 7090).
Quod periculosum sit in caelum venire antequam praeparati (n. 537, 538).
De statu illustrationis, et de gaudio eorum qui e vastatione veniunt, et elevantur in caelum, et de receptione illorum ibi (n. 2699, 2701, 2704).
Quod regio, ubi vastationes illae fiunt, dicatur terra inferior (n. 4728, 7090).
Quod regio illa sit sub plantis pedum circumcincta infernis, qualis illa, describitur (n. 4940-4951, 7090): ab experientia (n. 699).
Quaenam inferna sunt, quae prae ceteris infestant et vastant (n. 7317, 7502, 7545).
Quod qui infestaverunt et vastaverunt probos, postea illos timeant, fugiant, et aversentur (n. 7768).
Quod infestationes et vastationes illae fiant diversimode secundum adhaerentiam malorum et falsorum, et quod secundum quale et quantum eorum persistant (n. 1106-1113).
Quod quidam libenter velint vastari (n. 1107).
Quod quidam vastentur per timores (n. 4942).
Quidam per infestationes a suis malis quae fecerunt in mundo, et a suis falsis quae cogitaverunt in mundo, unde anxietates et dolores conscientiae (n. 1106).
Quidam per captivitatem spiritualem, quae est ignorantia et interceptio veri conjuncta cum desiderio sciendi vera (n. 1109, 2694).
Quidam per somnum quidam per statum medium inter vigiliam et somnum (de quo n.1108).
Qui meritum in operibus posuerunt, quod appareant sibi ligna secare (n. 1110).
Alii aliter, cum multa varietate (n. 699).
(2) 直訳
@1 Quod vastationes fiant in altera vita, hoc est, quod illi qui e mundo illuc alluunt, vastentur. 荒廃は来世で行なわれる、すなわち、世からそこに到着する者、彼らは荒廃させられる。
Quod probi vastentur quoad falsa, ac mali quoad vera. 善良な者は虚偽に関して荒廃させられる、そして悪い者は真理に関して。
Quod apud probos vastationes fiant, etiam ut exuantur terrestria et mundana, quae, cum in mundo vixerunt, contraxerunt. 善良な者のもとで荒廃が行なわれる、さらにまた地的なものと世的なものは剥ぎ取られるために、それらを、世の中で生きたとき、引き寄せた。
Utque mala et falsa removeantur, et sic detur locus influendi bonis et veris e caelo a Domino, ac facultas recipiendi illa. そして悪と虚偽が取り除かれるために、そしてこうして主により天界から善と真理の流入する場所が、そしてそれらを受け入れる能力が与えられる〔ために〕。
Quod non prius elevari possint in caelum, quam postquam talia remota sunt, quia obstant et non concordant cum caelestibus. 以前に天界に上げられることはできない、このようなものが取り除かれる後以外に、妨害し、天界の事柄と一致しないので。
Quod sic quoque praeparentur, qui in caelum elevandi sunt. このようにもまた準備される、天界の中に上げられる者。
Quod periculosum sit in caelum venire antequam praeparati. 準備される前に天界にやって来ることは危険である。
De statu illustrationis, et de gaudio eorum qui e vastatione veniunt, et elevantur in caelum, et de receptione illorum ibi. 照らしの状態について、彼らの楽しさについて、荒廃〔を終えて〕からやって来る者、そして天界に上げられる、そしてそこに彼らの受け入れについて。
Quod regio, ubi vastationes illae fiunt, dicatur terra inferior. 領域、そこにそれらの荒廃が行なわれる、低い地と呼ばれる。
Quod regio illa sit sub plantis pedum circumcincta infernis, qualis illa, describitur: ab experientia. その領域は地獄に囲まれた足の裏の下にある、それがどのようか、記述される、経験から。
Quaenam inferna sunt, quae prae ceteris infestant et vastant. 特に地獄が何か、それは他のものよりも悩ませ、荒らす。
Quod qui infestaverunt et vastaverunt probos, postea illos timeant, fugiant, et aversentur. 善良な者たちを悩ませ、荒らした者ら、〔彼らは〕その後、彼らを恐れ、避け、退ける。
Quod infestationes et vastationes illae fiant diversimode secundum adhaerentiam malorum et falsorum, et quod secundum quale et quantum eorum persistant. その悩ませること(攻撃)と荒廃は悪と虚偽の付着にしたがって行なわれる、そしてそれらのどんなものかとどれだけか(質と量?)にしたがって続く。
Quod quidam libenter velint vastari. ある者は喜んで荒廃されることを欲する。
Quod quidam vastentur per timores. ある者は恐怖によって荒廃させられる。
Quidam per infestationes a suis malis quae fecerunt in mundo, et a suis falsis quae cogitaverunt in mundo, unde anxietates et dolores conscientiae. ある者は、世で行なった自分の悪から、また世で考えた自分の虚偽から悩まされることによって、ここから良心の不安と苦痛。
Quidam per captivitatem spiritualem, quae est ignorantia et interceptio veri conjuncta cum desiderio sciendi vera. ある者は霊的な捕囚によって、真理の無知と中断、真理を知ることの願望と結合した。
Quidam per somnum quidam per statum medium inter vigiliam et somnum (de quo). ある者は眠りによって、ある者は目覚めているのと眠りの中間の状態によって(そのことについて)。
Qui meritum in operibus posuerunt, quod appareant sibi ligna secare. 働きの中に功績を見いだす者は、木を切る(ように)自分自身に見える。
Alii aliter, cum multa varietate. 他の者は異なって、多くの変化とともに。
〔またまた掲載が遅れたことをお詫びします。礼拝の後、青砥駅前で「飲む」のですが、いつもは5時ごろまでに終了です。この日(の礼拝)には珍客がいて、話も盛り上がり、終了は8時半、帰宅時間は10時でした。それから取り掛かろうとしたのですが、いかんせん飲みすぎで頭がまわらない。遅れるのは承知で一眠りして起きたら2時、1時間半ほどかかって終了、それで掲載が今になりました。皆さま、飲みすぎには気をつけましょう。六本木は夜になると今でも公園に狸が出ます。つい先ごろ飲みすぎで公園に立ち寄った「草なぎ」さんは狸に化かされ、裸になっちゃいました〕
日: 2009年4月27日
原典講読『天界と地獄』no.514, 515.
(1) 原文
514. Omnes, qui in locis instructionis sunt, inter se distincte habitant; singuli enim quoad interiora sua alligati sunt societatibus caeli ad quas venturi sunt; quapropter quia societates caeli ordinatae sunt secundum formam caelestem, (videatur supra, n. 200-212,) ita quoque loca ubi instructiones fiunt: quare cum illa loca e caelo inspiciuntur, apparet ibi sicut caelum in minore forma. Se extendunt ibi in longum ab oriente ad occidentem, et in latum a meridie ad septentrionem; sed latitudo minor est quam longitudo ad apparentiam. Ordinationes in genere sunt tales:- Anterius sunt illi qui infantes mortui sunt, et ad aetatem primam adolescentem educati sunt in caelo; qui post infantiae eorum statum apud educatrices, illuc a Domino feruntur et instruuntur. Post illos sunt loca ubi instruuntur qui adulti mortui sunt, et qui in mundo in affectione veri ex bono vitae fuerunt. Post illos autem sunt qui Mahumedanae religioni addicti fuerunt, et in mundo moralem vitam egerunt, ac agnoverunt unum Divinum, et Dominum ut Ipsum prophetam; qui cum recedunt a Mahumede, quia nihil opis ferre potest, accedunt ad Dominum, et Ipsum colunt, et Divinum Ipsius agnoscunt, et tunc instruuntur in religione Christiana. Post hos, magis ad septentrionem sunt loca instructionis variarum Gentium, quae in mundo bonam vitam religioni suae conformem vixerunt, et speciem conscientiae inde traxerunt, ac justum et rectum egerunt, non ita propter leges regiminis eorum, sed propter leges religionis, quas crediderunt sancte observandas, ac nullo modo factis violandas: omnes hi ad agnoscendum Dominum, quando instructi sunt, perducuntur facile, quia corde gerunt quod Deus non invisibilis sit, sed visibilis sub Humana forma hi reliquos numero excedunt; illorum optimi sunt ex Africa.
(2) 直訳
Omnes, qui in locis instructionis sunt, inter se distincte habitant; すべての者は、教育の場所の中にいる者たち、自分たちの間で区別して住んでいる。
singuli enim quoad interiora sua alligati sunt societatibus caeli ad quas venturi sunt; なぜなら、個々の者はその内的なものに関して天界の社会と結びついているから、そこへやって来ることになる。
quapropter quia societates caeli ordinatae sunt secundum formam caelestem, (videatur supra, n. 200-212,) ita quoque loca ubi instructiones fiunt: それゆえ、天界の社会は天界の形にしたがって配列されているので(200-212番)、このようにまたそこでは教育の場所もなっている。
quare cum illa loca e caelo inspiciuntur, apparet ibi sicut caelum in minore forma. それゆえ、その場所が天界から眺められるとき、そこに小さい形の天界のように見られる。
Se extendunt ibi in longum ab oriente ad occidentem, et in latum a meridie ad septentrionem; そこに長さで東から西まで広がっている、また幅で南から北へ。
sed latitudo minor est quam longitudo ad apparentiam. しかし、幅は長さよりも小さい、外観に。
Ordinationes in genere sunt tales:― 配列(配置)は全般的にこのようである――
Anterius sunt illi qui infantes mortui sunt, et ad aetatem primam adolescentem educati sunt in caelo; 前部に彼らがいる、幼児で死んだ者たち、そして青年期の最初期まで天界の中で育てられた。
qui post infantiae eorum statum apud educatrices, illuc a Domino feruntur et instruuntur. その者たちは彼らの幼児期の状態の後、女教師たちのもとへ、そこへ主により導かれ、教育される。
Post illos sunt loca ubi instruuntur qui adulti mortui sunt, et qui in mundo in affectione veri ex bono vitae fuerunt. 彼らの後ろの場所にいる、そこに教育される、成人して死んだ者たち、そして世の中で生活の善からの真理の情愛の中にいた者たち。
Post illos autem sunt qui Mahumedanae religioni addicti fuerunt, et in mundo moralem vitam egerunt, ac agnoverunt unum Divinum, et Dominum ut Ipsum prophetam; しかしながら、彼らの後に、ムハンマドの宗教に専心した者たちがいる、そして世の中で道徳的な生活を送った、そしてひとりの神性を認めた、そして主を預言者そのものとして。
qui cum recedunt a Mahumede, quia nihil opis ferre potest, accedunt ad Dominum, et Ipsum colunt, et Divinum Ipsius agnoscunt, et tunc instruuntur in religione Christiana. その者たちがムハンマドから引き下がるとき、何も助けを行なうことができないので、主に近づく、そしてその方を礼拝する、そして神性そのものを認める、そしてその時、キリスト教を教育される。
Post hos, magis ad septentrionem sunt loca instructionis variarum Gentium, quae in mundo bonam vitam religioni suae conformem vixerunt, et speciem conscientiae inde traxerunt, ac justum et rectum egerunt, non ita propter leges regiminis eorum, sed propter leges religionis, quas crediderunt sancte observandas, ac nullo modo factis violandas: これらの者の後ろに、北にいろいろな異教徒の〔ための〕教育の場所がある、彼らは世の中で自分の宗教と一致した善の生活に生きた、そして一種の良心をここから得た、そして公正と正直を行なった、このように彼らの政治(統治)の法律のためでなく、しかし宗教の律法のために、それらは聖なる遵守すべきものと信じられる〔のために〕、そして行動の方法で何も踏みにじらない。
omnes hi ad agnoscendum Dominum, quando instructi sunt, perducuntur facile, quia corde gerunt quod Deus non invisibilis sit, sed visibilis sub Humana forma hi reliquos numero excedunt; これらすべての者は主を認めることへ、教育される時、容易に導かれる、心で抱いていたので、主は目に見えないのではないこと、しかし、人間の形のもとに見える、これらの者たちは他の者たちに数で上回る。
illorum optimi sunt ex Africa. 彼らの最良である者たちはアフリカから。
(3) 訳文
教育の場所にいるすべての者は、彼らの間で区別されて住んでいる。なぜなら、個々の者はその内的なものに関して、やって行くことになる天界の社会と結びついているから。それゆえ、天界の社会は天界の形にしたがって配列されているので(200-212番)、このようにまたそこの教育の場所もなっている。それゆえ、その場所が天界から眺められるとき、小さい形の天界のように見られる。そこでは縦に東から西まで、また幅で南から北へ広がっている。しかし、外観で、幅は縦よりも短い。配列は全般的に次のようである――
前部に、幼児のときに死に、青年期の最初の時期まで天界の中で育てられた者たちがいる。その者たちはその幼児期の状態の後、主により女教師たちのもとへ導かれ、教育される。彼らの後ろの場所で、成人してから死に、世で生活の善からの真理の情愛の中にいた者たちがいて、そこで教育される。しかし、彼らの後に、ムハンマドの宗教に身をささげ、世で道徳的な生活を送り、ひとりの神性を認め、そして主を預言者そのものとして認めた者たちがいる。その者たちがムハンマドが何ら助けを行なうことができないので、彼から引き下がるとき、主に近づき、その方を礼拝し、その方に神性そのものを認める時、キリスト教を教育される。これらの者の後ろの北に、いろいろな異教徒のための教育の場所がある。彼らは世で自分の宗教と一致した善の生活に生き、ここから一種の良心を得て、そして公正と正直を行なった。このように彼らの統治の法律のためでなく、聖なる遵守すべきものと信じられる宗教の律法のために行ない、そして行動ではその何も踏みにじらなかった者たちである。これらすべての者は、教育される時、心で、主は目に見えないのではなく、人間の形で見える、との思いを抱いていたので、主を認めることへと容易に導かれる。これらの者たちは数で他の者たちに上回る。彼らのうち最良である者たちはアフリカからである。
(1) 原文
515. Sed omnes non simili modo instruuntur, nec a similibus societatibus caeli. Illi qui ab infantia educati sunt in caelo, instruuntur ab angelis interiorum caelorum, quoniam non falsa imbiberunt ex falsis religionis, nec vitam suam spiritualem inquinaverunt crassamentis ex honoribus et divitiis in mundo. Qui adulti mortui sunt, plerique instruuntur ab angelis ultimi caeli, quia hi angeli accommodatiores illis sunt quam angeli interiorum caelorum; nam hi in interiore sapientia sunt, quae nondum recipitur. Mahumedani vero ab angelis qui prius in eadem religione fuerant, et conversi ad Christianam. Gentes quoque a suis angelis.
(2) 直訳
Sed omnes non simili modo instruuntur, nec a similibus societatibus caeli. しかし、すべての者は似た方法で教育されない、天界の似た社会から〔教育されるの〕でもない。
Illi qui ab infantia educati sunt in caelo, instruuntur ab angelis interiorum caelorum, quoniam non falsa imbiberunt ex falsis religionis, nec vitam suam spiritualem inquinaverunt crassamentis ex honoribus et divitiis in mundo. 幼児期から天界の中で育てられた者、彼らは、内的な天界の天使たちから教育される、宗教の虚偽からの虚偽を吸収していないので、その霊的ないのち(生活)を世の中の名誉や富からのかすで汚されもしなかった〔ので〕。
Qui adulti mortui sunt, plerique instruuntur ab angelis ultimi caeli, quia hi angeli accommodatiores illis sunt quam angeli interiorum caelorum; 成人して死んだ者たちは、大部分の者たちは最も低い天界の天使たちにより教育される、これらの天使たちは内的な天界の天使たちよりも彼らに適合しているので。
nam hi in interiore sapientia sunt, quae nondum recipitur. なぜなら、これらの者たちは内的な知恵の中にいるから、それらはまだ受け入れられていない。
Mahumedani vero ab angelis qui prius in eadem religione fuerant, et conversi ad Christianam. しかし、イスラム教徒たちは天使たちにより、その者たちは以前に同じ宗教の中にいた、そしてキリスト教徒に回心した。
Gentes quoque a suis angelis. 異邦人たちもまた自分たちの天使たちにより。
(3) 訳文
しかし、すべての者が似た方法で、また天界の似た社会から教育されるのでもない。幼児期から天界の中で育てられた者たちは、宗教の虚偽からの虚偽を吸収しておらず、その霊的な生活を世の中の名誉や富からのかすで汚されもしなかったので、内的な天界の天使たちから教育される。成人してから死んだ大部分の者たちは、最も低い天界の天使たちにより教育される、これらの天使たちは内的な天界の天使たちよりも彼らに適合しているからである。なぜなら、これらの者たちは内的な知恵の中にいて、それらはまだ受け入れられていないから。しかし、イスラム教徒たちは、その者たちは以前に同じ宗教の中にいて、キリスト教徒に回心した天使たちにより教育される。異邦人たちもまた彼らの天使たちにより教育される。