(1) 原文
510. Quisque ad societatem suam venit in qua fuit ejus spiritus in mundo; unusquisque enim homo quoad spiritum suum conjunctus est alicui societati vel infernali vel caelesti, malus societati infernali, bonus societati caelesti; quod quisque ad suam societatem redeat post mortem videatur, n. 438; ad illam perducitur spiritus successive, et tandem intrat illam. Malus spiritus, cum in {a}statu interiorum suorum est, vertitur per gradus ad suam societatem, et tandem directe ad illam, antequam finitus est hic status; et cum status finitus est, tunc ipse spiritus malus se conjicit in infernum, ubi sui similes sunt. Ipsa conjectio apparet ad visum sicut qui supinatus cadit capite deorsum et pedibus sursum: causa quod ita appareat, est quia in inverso ordine est, amaverat enim infernalia ac rejecerat caelestia. Quidam mali in secundo hoc statu per vices intrant inferna, et quoque exeunt, sed hi non apparent tunc supinati cadere, sicut cum plene vastati sunt. Ipsa societas, in qua fuerunt quoad spiritum suum in mundo, ostenditur quoque illis cum in statu exteriorum suorum sunt, ut sciant inde quod in inferno fuerint etiam in vita corporis, sed tamen non in simili statu cum illis qui in ipso inferno, sed in simili cum statu illorum qui in mundo spirituum sunt; de quorum statu respective ad illorum qui in inferno sunt, in sequentibus dicetur.
@a statu pro “statum”
(2) 直訳
Quisque ad societatem suam venit in qua fuit ejus spiritus in mundo; それぞれの者は自分の社会にやって来る、その中に彼の霊は世の中でいた。
unusquisque enim homo quoad spiritum suum conjunctus est alicui societati vel infernali vel caelesti, malus societati infernali, bonus societati caelesti; なぜなら、それぞれの人間は、自分の霊に関して地獄か天界かの何らかの社会と結合しているから、悪い者は地獄の社会に、善い者は天界の社会に。
quod quisque ad suam societatem redeat post mortem videatur, n. 438; それぞれが(だれでも)自分の社会に、死後、戻ることは438番に見られる。
ad illam perducitur spiritus successive, et tandem intrat illam. それ〔社会〕へ霊は連続的に導かれる、そしてついにそれに入る。
Malus spiritus, cum in {a}statu interiorum suorum est, vertitur per gradus ad suam societatem, et tandem directe ad illam, antequam finitus est hic status; 悪い霊らは、自分の内的なものの状態の中にいるとき、徐々に自分自身の社会へ向けられる、そしてついにそれへ真っ直ぐに〔向かう〕、この状態の終わる前に。
et cum status finitus est, tunc ipse spiritus malus se conjicit in infernum, ubi sui similes sunt. そして〔この〕状態が終わるとき、その時、悪い霊自身が自分自身を地獄の中に投げ込む、そこに自分自身と似た者らがいる。
Ipsa conjectio apparet ad visum sicut qui supinatus cadit capite deorsum et pedibus sursum: 投げ込むことそのものは視覚に見られる、あお向けになった☆者が頭を下に、足を上に〔して〕落ち込むように。
☆ supinatusはsupino「ひっくり返る、あお向けになる」の完了分詞受動態です。
causa quod ita appareat, est quia in inverso ordine est, amaverat enim infernalia ac rejecerat caelestia. このように見られることの理由は、秩序の反転の中にいるからである、なぜなら、地獄のものを愛し、天界のものを退けたから。
Quidam mali in secundo hoc statu per vices intrant inferna, et quoque exeunt, sed hi non apparent tunc supinati cadere, sicut cum plene vastati sunt. 悪い者のある者は、第二のこの状態の中で、時々、地獄に入り、そしてまた出る、しかし、このことはその時、あお向けに落ち込むことは見えない、完全に荒廃したときのように。
Ipsa societas, in qua fuerunt quoad spiritum suum in mundo, ostenditur quoque illis cum in statu exteriorum suorum sunt, ut sciant inde quod in inferno fuerint etiam in vita corporis, sed tamen non in simili statu cum illis qui in ipso inferno, sed in simili cum statu illorum qui in mundo spirituum sunt; 社会そのものが、その中に世の中で自分自身の霊に関していた、彼らに示される、自分自身の外的なものの状態の中にときもまた、そこから知るために、地獄の中に身体の生活の中でもまたいたこと、しかしそれでも☆、地獄そのものの中にいる者らと似た状態の中ではなく、しかし、霊たちの世界の中にいる者ら彼らの状態と似たものの中に〔いたこと〕。
☆ 柳瀬訳はこの「それでも」と「たとえ~」としているので、この個所の意味がわかりづらくなっています。
de quorum statu respective ad illorum qui in inferno sunt, in sequentibus dicetur. それらの状態について、地獄にいる者、彼らの〔状態〕と比べて、続くものの中で言われる。
@a statu pro “statum” 注a 「statum」の代わりにstatu〔文法上の訂正、ここは文脈からみて、対格でなく奪格がふさわしい〕
(3) 訳文
それぞれの者は、彼の霊が世でいた自分の社会にやって来る。なぜなら、それぞれの人間は、自分の霊に関して地獄か天界の何らかの社会と、悪い者は地獄の社会に、善い者は天界の社会に、結合しているから。死後、それぞれの者が自分の社会に戻ることは438番に見られる。霊はその社会へ連続的に導かれ、そしてついにそれに入る。悪い霊らは、自分の内的なものの状態の中にいるとき、徐々に自分自身の社会へと向けられ、この状態の終わる前に、最終的にそれへ真っ直ぐに向かう。そしてこの状態が終わる時、悪い霊自身が自分を自分自身と似た者らがいる地獄の中に投げ込む。その投げ込むことは、あお向けになった者が頭を下に、足を上にして、ち込むように見える。このように見えることの理由は、秩序の反転の中にいるからである、というのも、地獄のものを愛し、天界のものを退けたからである。悪い者のうち、この第二の状態の中で、時々、地獄に入り、そしてまた出る者もいる。しかし、その時このことは、完全に荒廃したときのように、あお向けに落ち込むようには見えない。世で自分自身の霊に関していた社会そのものが、自分自身の外的なものの状態の中にときもまた、彼らに示される。そこから、身体の生活の中でもまた地獄の中にいたことを知るためにである。しかしそれでも、地獄そのものの中にいる者らと似た状態の中ではなく、霊たちの世界の中にいる者らの状態と似たものの中にいたのである。地獄にいる者らの状態と比べて、それらの状態については、続くものの中で述べよう。
(1) 原文
511. Separatio malorum spirituum a bonis spiritibus fit in secundo hoc statu, nam in primo statu simul sunt; quoniam dum spiritus est in exterioribus suis, est sicut fuit in mundo, ita sicut malus cum bono ibi, ac bonus cum malo: aliter cum est in interiora sua illatus, ac relictus suae naturae seu voluntati. Separatio bonorum a malis fit variis modis; communiter per circumlationes ad illas societates, cum quibus communicatio fuerat per cogitationes et affectiones bonas in primo statu; et sic ad illas quas induxerunt credere per externas species, quod non mali essent. Ut plurimum circumferri solent per latum orbem, et ubivis ostendi spiritibus bonis, quales sunt in se: ad aspectum eorum tunc boni spiritus se avertunt, et sicut illi se avertunt, ita quoque mali spiritus, qui circumferuntur, avertuntur facie ab illis, ad plagam, ubi societas eorum infernalis est, in quam venturi. Ut taceam alios separationis modos, qui plures sunt.
(2) 直訳
Separatio malorum spirituum a bonis spiritibus fit in secundo hoc statu, nam in primo statu simul sunt; 善い霊たちから悪い霊らの分離はこの第二の状態の中で行なわれる、なぜなら、最初の状態の中で一緒であるから。
quoniam dum spiritus est in exterioribus suis, est sicut fuit in mundo, ita sicut malus cum bono ibi, ac bonus cum malo: 霊たちが自分の外的なものの中にいる時、世の中にいたようであるので、このようにそこに悪い者は善い者と、そして善い者は悪い者と〔一緒である〕。
aliter cum est in interiora sua illatus, ac relictus suae naturae seu voluntati. 自分の内的なものの中に入れられたとき異なる、そして自分の性質(本性)または意志に残される(~のままにされる)。
Separatio bonorum a malis fit variis modis; 悪い者から善い者の分離はいろいろな方法で行なわれる。
communiter per circumlationes ad illas societates, cum quibus communicatio fuerat per cogitationes et affectiones bonas in primo statu; 一般的に(通例)、それらの社会へ運びまわることによって、最初の状態の中で善の思考と情愛によって伝達があったそこ〔の社会〕に。
et sic ad illas quas induxerunt credere per externas species, quod non mali essent. そしてこうしてそれら〔社会〕へ、それら〔社会〕は外なる形によって信じることへ導き入れた、〔彼らは〕悪ではなかったこと。
Ut plurimum circumferri solent per latum orbem, et ubivis ostendi spiritibus bonis, quales sunt in se: 大部分は(たいてい)、広い輪(環)を通って持ってまわられることがよくある、そしてどこでも善い霊たちに示される、〔自分たちが〕本質的にどんなものであるか。
ad aspectum eorum tunc boni spiritus se avertunt, et sicut illi se avertunt, ita quoque mali spiritus, qui circumferuntur, avertuntur facie ab illis, ad plagam, ubi societas eorum infernalis est, in quam venturi. 彼らの外見に、その時、善い霊たちは自分自身を背かせる、そして彼らが自分自身を背かせるように、このように悪い霊もまた、彼らは回転する、彼らから顔を背かせられる(向きを変えさせられる)、方向へ、そこに彼らの地獄の社会がある、その中にやって来ることになる。
Ut taceam alios separationis modos, qui plures sunt. (それで)☆他の分離の方法を私は黙っておくことにする、それは多くある。
☆ この文頭の接続詞utには特別の意味はないと思います。ut以下に(接続法で)願望か述べられています。
(3) 訳文
この第二の状態の中で、善い霊たちから悪い霊らが分離される、なぜなら、最初の状態の中で一緒であるから。霊たちが自分の外的なものの中にいる時は、世の中にいたようように、そこでは悪い者は善い者と、善い者は悪い者と一緒であるからである。自分の内的なものの中に入れられたとき、そして自分の本性または意志のままにされるとき、異なる。悪い者から善い者は、いろいろな方法で分離される。一般的に、最初の状態の中で善の思考と情愛によって伝達があった社会へ運びまわされることによってである。こうして、外なる形によって、自分たちは悪ではなかった、と信じさせる〔ことのできそうな〕社会へ導き入れられる。たいてい、広大な輪を通ってめぐることになる。そしてそこのどこでも、善い霊たちに〔自分たちが〕本質的にどんなものであるか示される。その時、彼らの外見に、善い霊たちは身を背ける、そして彼らが身を背けるように、に悪い霊もまた身を背け、彼らから、やがて行くことになる自分たちの地獄の社会がある方向へ、顔の向きを変える。他にも分離の方法は多くあるが、それらは割愛しよう。
日: 2009年4月25日
原典講読『天界と地獄』no.512.
[LIII.]
DE TERTIO STATU HOMINIS POST MORTEM,
QUI EST STATUS INSTRUCTIONIS EORUM QUI VENIUNT IN CAELUM.
死後の人間の第三の状態、
それは天界にやって来る者、彼の教育の状態である。
(1) 原文
512. Tertius status hominis post mortem, seu spiritus ejus, est status instructionis; hic status est illis qui in caelum veniunt, et fiunt angeli; non autem illis qui in infernum veniunt, quoniam hi non instrui possunt; quare horum status secundus est quoque tertius, qui finitur in eo, quod prorsus conversi sint ad suum amorem, ita ad societatem infernalem, quae in simili amore est. Cum hoc factum est, tunc ex amore illo volunt et cogitant; et quia amor ille est infernalis, non volunt nisi quam malum, et non cogitant nisi quam falsum; haec jucunda eorum sunt, quia sunt amoris eorum: ac inde rejiciunt omne bonum et verum, quae prius adoptaverunt, quia inserviverant amori suo pro mediis. [2] At boni perducuntur a statu secundo in tertium, qui status est praeparationis illorum ad caelum per instructionem: nemo enim praeparari potest ad caelum, nisi quam per cognitiones boni et veri, ita nisi quam per instructionem; nam nemo scire potest quid bonum et verum spirituale, et quid malum et falsum, quae illis opposita sunt, nisi instruatur. Quid bonum et verum civile et morale, quae justum et sincerum vocantur, sciri potest in mundo, quia ibi sunt leges civiles, quae docent quid justum, et quoque consortia, cum quibus homo discit vivere secundum leges morales, quae omnes se referunt ad sincerum et rectum: at bonum et verum spirituale, non discuntur e mundo sed e caelo. Sciri quidem possunt ex Verbo, et ex doctrina ecclesiae quae ex Verbo; sed usque non influere possunt in vitam, nisi homo quoad interiora quae mentis suae sunt, sit in caelo; et tunc homo in caelo est, quando agnoscit Divinum, et simul juste et sincere agit, quoniam ita agendum est quia praeceptum est in Verbo; sic juste et sincere vivit propter Divinum, et non propter semet et mundum, ut fines. [3] Sed ita agere nemo potest, nisi prius instructus sit; ut, quod Deus sit, quod caelum et infernum sint, quod vita post mortem sit, quod Deus supra omnia amandus sit, et quod proximus sicut ipse, et quod credenda sint quae in Verbo, quia Verbum est Divinum. Absque cognitione et agnitione horum homo non potest spiritualiter cogitare; et absque cogitatione de illis non vult illa, nam quae homo non scit, non cogitare potest, et quae non cogitat non velle potest. Cum itaque homo vult illa, tunc influit caelum, hoc est, per caelum Dominus in vitam hominis; nam influit in voluntatem, et per illam in cogitationem, ac per utramque in vitam; nam omnis vita hominis est inde. Ex his patet, quod bonum et verum spirituale non discantur e mundo sed e caelo, et quod nullus praeparari possit ad caelum nisi media instructione. [4] Quantum etiam Dominus influit in vitam alicujus, tantum instruit illum; nam tantum accendit voluntatem amore sciendi vera, et tantum illustrat cogitationem ut sciat illa; et quantum haec fiunt, tantum aperiuntur interiora hominis, ac illis implantatur caelum; et adhuc, tantum influit Divinum et caeleste in sincera quae sunt vitae moralis, et in justa quae sunt vitae civilis apud hominem, ac facit illa spiritualia; quoniam homo tunc facit illa ex Divino, quia propter Divinum: sunt enim sincera et justa, quae sunt vitae moralis et civilis, quae homo ex illa origine facit, ipsi effectus vitae spiritualis; et effectus omne suum trahit ex sua causa efficiente, nam qualis haec talis ille.
(2) 直訳
Tertius status hominis post mortem, seu spiritus ejus, est status instructionis; 死後の人間の第三の状態、すなわちその霊の〔第三の状態は〕、教育の状態である。
hic status est illis qui in caelum veniunt, et fiunt angeli; この状態は彼らにある、天界にやって来る者たち、そして天使たちになる。
non autem illis qui in infernum veniunt, quoniam hi non instrui possunt; しかしながら、彼らにない、地獄にやって来る者ら、この者らに教えられることはできないので。
quare horum status secundus est quoque tertius, qui finitur in eo, quod prorsus conversi sint ad suum amorem, ita ad societatem infernalem, quae in simili amore est. それゆえ、これらの(者ら)の第二の状態はまた第三〔の状態である〕、それはこのことの中に終わりにされる、完全に自分自身の愛へ向けられること、このように、地獄の社会へ、それは似た愛の中にある。
Cum hoc factum est, tunc ex amore illo volunt et cogitant; このことが起こるとき、その時、その愛から意志し(欲し)、考える。
et quia amor ille est infernalis, non volunt nisi quam malum, et non cogitant nisi quam falsum; そしてその愛は地獄のものであるので、悪を除いてでないなら意志しない、また虚偽を除いてでないなら考えない。
haec jucunda eorum sunt, quia sunt amoris eorum: これらのものが彼らの楽しさである、彼らの愛のものであるので。
ac inde rejiciunt omne bonum et verum, quae prius adoptaverunt, quia inserviverant amori suo pro mediis. そしてここからすべての善と真理を退ける、それらを以前に養子とした、手段として自分の愛に役立ったので。
[2] At boni perducuntur a statu secundo in tertium, qui status est praeparationis illorum ad caelum per instructionem: [2] しかし、善い者は第二の状態から第三〔の状態〕に導かれる、その状態は教育によって天界へ彼らの準備の状態である。
nemo enim praeparari potest ad caelum, nisi quam per cognitiones boni et veri, ita nisi quam per instructionem; なぜなら、だれも天界へ準備されることができないから、善と真理の思考によって以外ででないなら、このように(したがって)教育によって以外でないなら。
nam nemo scire potest quid bonum et verum spirituale, et quid malum et falsum, quae illis opposita sunt, nisi instruatur. なぜなら、だれも霊的な善と真理が何か知ることができないから、また悪と虚偽が何か、それらはそれらに正反対のものである、教えられないなら。
Quid bonum et verum civile et morale, quae justum et sincerum vocantur, sciri potest in mundo, quia ibi sunt leges civiles, quae docent quid justum, et quoque consortia, cum quibus homo discit vivere secundum leges morales, quae omnes se referunt ad sincerum et rectum: 市民的な、また道徳的な善と真理が何か、それらは公正と誠実と呼ばれる、世の中で知られることができる、そこに市民の法律があるので、それらは何が公正か教える、そしてまた交際(社交)〔がある〕、それらのとき人間は道徳的な法律(法)にしたがって生きることを学ぶ、それらはすべては誠実と正直に関係する。
at bonum et verum spirituale, non discuntur e mundo sed e caelo. しかし、霊的な善と真理は、世から教えられない、しかし、天界から。
Sciri quidem possunt ex Verbo, et ex doctrina ecclesiae quae ex Verbo; ある者は、みことばから知られることができる、そしてみことばからの教会の教えから。
sed usque non influere possunt in vitam, nisi homo quoad interiora quae mentis suae sunt, sit in caelo; しかしそれでも、生活に流入することはできない、人間が内的なものに関して、それは自分の心のものである、天界の中にいないなら。
et tunc homo in caelo est, quando agnoscit Divinum, et simul juste et sincere agit, quoniam ita agendum est quia praeceptum est in Verbo; そしてその時、人間が天界の中にいる、その時、神性を認める、そして同時に正しく、誠実に行動する、このように行動しなければならないので、みことばの中に命じられているので。
sic juste et sincere vivit propter Divinum, et non propter semet et mundum, ut fines. こうして、神性のために正しく、誠実に生きる、そして自分自身と世のためでなく、目的として。
[3] Sed ita agere nemo potest, nisi prius instructus sit; [3] しかし、このように行動することはだれもできない、以前に教育されないなら。
ut, quod Deus sit, quod caelum et infernum sint, quod vita post mortem sit, quod Deus supra omnia amandus sit, et quod proximus sicut ipse, et quod credenda sint quae in Verbo, quia Verbum est Divinum. 例えば、神がいること、天界と地獄があること、死後の生活があること、神をすべてにまさって愛さなくてはならないこと、また隣人を自分自身のように〔愛さなくてはならない〕こと、みことばの中のものを信じなくてはならないこと、みことばは神的なものなので。
Absque cognitione et agnitione horum homo non potest spiritualiter cogitare; これらの知識と承認なしに、人間は霊的に考えることはできない。
et absque cogitatione de illis non vult illa, nam quae homo non scit, non cogitare potest, et quae non cogitat non velle potest. そして、それらについての知識なしにそれらを意志しない、なぜなら、人間が知らないものを、考えることはできない、そして考えないものを、意志することはできないから。
Cum itaque homo vult illa, tunc influit caelum, hoc est, per caelum Dominus in vitam hominis; そこで、人間がそれらを考えるとき、その時、天界が流入する、すなわち、主が天界を通して人間の生活(いのち)の中に。
nam influit in voluntatem, et per illam in cogitationem, ac per utramque in vitam; なぜなら、意志の中に流入するから、そしてそれによって思考の中に、そして両方によって生活(いのち)の中に。
nam omnis vita hominis est inde. なぜなら、人間の生活(いのち)はここからであるから。
Ex his patet, quod bonum et verum spirituale non discantur e mundo sed e caelo, et quod nullus praeparari possit ad caelum nisi media instructione. これらから明らかである、霊的な善と真理は世から学ばれないこと、しかし天界から、そしてだれも準備されることはできないこと、教育の手段がないなら。
[4] Quantum etiam Dominus influit in vitam alicujus, tantum instruit illum; [4] さらにまた、どれだけ主がある者の生活(いのち)に流入するか、それだけ彼を教える。
nam tantum accendit voluntatem amore sciendi vera, et tantum illustrat cogitationem ut sciat illa; なぜなら、それだけ意志を燃え立たせる、真理を知ることの愛で、そしてそれだけ思考を照らすから、それらを知るために。
et quantum haec fiunt, tantum aperiuntur interiora hominis, ac illis implantatur caelum; そしてどれだけこれらが生じるか、それだけ人間の内的なものが開かれる、そしてそれらに天界が植え付けられる。
et adhuc, tantum influit Divinum et caeleste in sincera quae sunt vitae moralis, et in justa quae sunt vitae civilis apud hominem, ac facit illa spiritualia; そしてさらに、それだけ神性と天界の事柄が流入する、人間のもとの道徳的な生活のものである誠実の中へ、また市民的な生活のものである公正の中へ、そしてそれらを霊的なものにする。
quoniam homo tunc facit illa ex Divino, quia propter Divinum: 人間はその時、それらを神性から行なうので、神性のために〔行なう〕ので。
sunt enim sincera et justa, quae sunt vitae moralis et civilis, quae homo ex illa origine facit, ipsi effectus vitae spiritualis; なぜなら、誠実と公正である、それらは道徳的な、また市民的な生活のものである、それらを人間がそれらの源泉から行なう、霊的な生活(いのち)の結果(効果)そのもの〔である〕。
et effectus omne suum trahit ex sua causa efficiente, nam qualis haec talis ille. そしてすべての結果(効果)をその動因(ある効果を引き起す原因、有効な原因)から得る、なぜなら、どのような後者〔動因〕か〔によって〕そのような前者〔結果〕があるから☆。
☆ 相関文talis~qualis・・・は、ほんとによくでてきますね。「それら(haec)のままに(qualis)、これら(ille)もそのよう(talis)である」。「qがtを決定する」と覚えておきましょう。
(3) 訳文
死後の人間の第三の状態、すなわちその霊の第三の状態は、教育の状態である。この状態は、天界にやって来て、天使たちになる者たちにあるのであって、地獄にやって来る者らは教えられることができないので、この者らにはない。それゆえ、これらの者らの第二の状態は第三の状態でもあって、その状態は、完全に自分自身の愛へ、このように、それと似た愛の中にある地獄の社会へ向けられることで終わる。このことが起こる時、その愛から意志し、考える。そしてその愛は地獄のものであるので、悪以外のものを意志しないし、虚偽以外のものも考えない。これらが彼らの愛のものであるので、彼らの楽しさでもある。そしてここから、以前に取り入れ、手段として自分の愛に役立てた、すべての善と真理を退ける。
[2] しかし、善い者は第二の状態から、教育によって天界へと準備する状態である第三の状態に導かれる。なぜなら、善と真理の思考によらないなら、したがって教育によらないなら、だれも天界へ準備されることができないから。というのも、だれも教えられないなら、霊的な善と真理が何か、またそれらと正反対のものである悪と虚偽が何か、知ることができないからである。公正と誠実と呼ばれる、市民的な、また道徳的な善と真理が何かは、世の中で知られることができる。そこに市民の法律があって何が公正かを教えており、また交際するとき、人間は道徳的な法にしたがって生きることを学び、それらはすべては誠実と正直に関係するからである。しかし、霊的な善と真理は、世からでなく、天界からしか教えられない。ある者は、みことばから、また、みことばからの教会の教えから知ることができる。 しかしそれでも、人間がその心のものである内的なものに関して天界の中にいないなら、いのちに流入することはできない。そして、人間が天界の中にいる時、神性を認め、同時に正しく、誠実に行動する。みことばの中に、そのように行動しなければならなと命じられているからである。こうして、目的として、自分自身と世のためでなく、神性のために、正しく、誠実に生きる。
[3] しかし、このように行動することは、その前に教育されないなら、だれもできない。例えば、神が存在する、天界と地獄がある、死後の生活がある、すべてにまさって神を、また隣人を自分自身のように愛さなくてはならない、みことばは神的なものなので、みことばの中のものを信じなくてはならないことである。これらの知識と承認なしに、人間は霊的に考えることはできない。そして、それらについての知識なしにそれらを意志しない。なぜなら、人間が知らないものを考えることはできず、考えないものを意志することはできないから。そこで、人間がそれらを考える時、天界が流入する、すなわち、主が天界を通して人間の生活(いのち)の中に流入する。なぜなら、意志の中に、そしてそれによって思考の中に、そしてその両方によって生活(いのち)の中に流入するから。なぜなら、ここから人間の生活(いのち)はあるから。これらから、霊的な善と真理は、世からでなく、天界から学ばれ、そして教育の手段がないなら、だれも準備されることはできないことが明らかである。
[4] さらにまた、主はある者の生活(いのち)に流入すればするほど、それだけその者を教えられる。なぜなら、それだけ、真理を知る愛で意志を燃え立たせ、それらを知るためにそれだけ思考を照らすから。そしてこれらのことが生じるほど、それだけ人間の内的なものが開かれ、それらに天界が植え付けられる。そしてさらに、それだけ人間のもとの、道徳的な生活のものである誠実の中へ、また市民的な生活のものである公正の中へ、神性と天界の事柄が流入し、それらを霊的なものにする。人間はその時、それらを神性のために行なうので、神性から行なっている。なぜなら、道徳的な、また市民的な生活のものである誠実と公正は、それらを人間がそれらの源泉から行なうので、霊的な生活(いのち)の結果そのものとなるからである。そしてすべての結果をその有効な原因から得ている、なぜなら、原因がどのようなものかによって結果もそのようなものとなるからから。