原典講読『啓示された黙示録』 529

(1) 原文

529. [Vers. 19.] ” Et apertum est Templum Dei in Caelo, et visa est Arca foederis (Ipsius) in Templo Ipsius,” significat Novum Caelum, in quo Dominus in Divino Humano Suo colitur, et secundum praecepta Decalogi Ipsius vivitur, quae sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae, per quae conjunctio.―Per “Templum Dei” significatur Divinum Humanum Domini, tum Caelum ubi Angeli, ut et Ecclesia in terries; quod haec tria significentur per “Templum Dei,” et quod non separari possint, videatur n. 191; hic autem per “Templum Dei” significatur Dominus in Divino Humano Suo in Caelo ubi Angeli, quia dicitur “Templum Dei in Caelo;” per “Arcam in Templo” intelligitur Decalogus, nam in Arca fuerunt solum duae tabulae quibus inscriptus erat Decalogus; per “apertum” significatur quod illa duo, Divinum Humanum et Decalogus, quae sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae, nunc visa sint, ac visa sunt postquam mali in Infernum conjecti sunt (n. 528); quod dicatur “Arca foederis Ipsius, in Templo Ipsius,” est quia foedus significat conjunctionem, de quo infra. [2] Sed primum aliquid dicetur de Decalogo.

Quaenam gens in universo terrarum orbe non novit quod malum sit occidere, adulterari, furari, false{1} testari nisi haec scirent, et ne talia faciant per leges caverent, actum foret de illis; nam societas, respublica et regnum absque illis legibus caderent. Quis autumare potest, quod gens Israelitica prae omnibus aliis gentibus tam stupida fuerit, ut ignoraverit quod illa essent mala. Quapropter mirari quis potest cur Leges illae, universaliter in terrarum orbe cognitae, cum tanto miraculo e monte Sinai ab Ipso Jehovah promulgatae, ut et digito Ipsius scriptae fuerint. Sed audi: cum tali miraculo a Jehovah promulgatae et digito Ipsius scriptae fuerunt, ut scirent quod Leges illae non modo Leges civiles et morales essent, sed etiam Leges spirituales, et quod facere contra illas non modo esset malum facere contra concivem et contra societatem, sed etiam esset peccare contra Deum; quare Leges illae, per promulgationem e monte Sinai a Jehovah, factae sunt Leges Religionis. Evidens enim est, quod quicquid Jehovah Deus mandat, hoc mandet ut Religionis sit, et quod faciendum sit propter Ipsum, et propter hominem ut salvetur. [3] Illae Leges, quia fuerunt primitiae Ecclesiae a Domino apud Gentem Israeliticam instaurandae, et quia erant in brevi summario complexus omnium Religionis, per quae conjunctio Domini cum homine et hominis cum Domino datur, ideo tam sanctae fuerunt, ut nihil sanctius. Quod sanctissimae fuerint, constare potest ex eo:

 

Quod Ipse Jehovah, hoc est Dominus, descenderit in igne, et quod tunc fumaverit et contremuerit Mons, et quod “fuerint tonitrua, fulgura, nubes gravis et vox buccinae” (Exod. xix. 16, 18; Deutr. v. 19-23 [B.A. 22-26]);

Quod populus ante descensum Jehovae se praeparaverit et sanctificaverit per tres dies (Exod. xix. 10, 11, 15);

Quod Mons circumseptus fuerit, ne quisquam ad ima ejus appropinquaret, ne moreretur (Exod. xix. 12, 13, 20-23; cap. xxiv. 1, 2);

Quod Lex illa inscripta sit “binis tabulis lapideis, et quod scripta sit digito Dei” (Exod. xxxi. 18: cap. xxxii. 15, 16; Deutr. ix. 10.);

Quod Moses, cum illas Tabulas secunda vice e Monte deportavit, facie radiaverit (Exod. xxxiv. 29-35);

Quod Tabulae illae repositae sint in Arca (Exod. xxv. 16; cap. xl. 20; Deutr. x. 5; 1 Reg. viii. 9);

Quod Locus in Tabernaculo ubi Arca, dictus sit Sanctum Sanctorum (Exod. xxvi. 33, et alibi);

Quod Arca ex Lege in illa, dicta sit Jehovah ibi (Num. x. 35, 36; 2 Sam. vi. 2; Psalm. cxxxii. 8{2});

Quod Jehovah locutus sit cum Mose supra Arcam (Exod. xxv. 22; Num. vii. 89);

Quod propter sanctitatem illius Legis non licuerit Aharoni intrare intra Velum, ubi Arca, nisi cum sacrificiis et suffitu, ne moreretur (Levis xvi. 2-14, seq.);

Quod ex praesentia et potentia Domini in Lege quae in Arca, aquae Jordanis discissae sint, et quamdiu illa in medio quiescebat, populus in sicco transiverit (Jos. iii. 1-17; cap. iv. 5-20);

Quod per circumlationem Arcae muri Jerichuntis deciderint (Jos. vi. 1-20);

Quod Dagon deus Philisthaeorum coram Arca in terram deciderit, et postea super Limine fani, divulsus a capite, jacuerit (1 Sam. v. 3, 4);

Quod Ekronitae et Bethschemitae percussi fuerint propter Arcam ad plura millia (1 Sam. v. et vi.);

Quod Arca a Davide introducta sit in Sionem cum sacrificiis et jubilo (2 Sam vi. 1-19);

Quod tunc Usa, quia tetigit illam, mortuus sit (2 Sam. vi. 6, 7);

Quod Arca in Templo Hierosolymitano fecerit Adytum (1 Reg. vi. 19, seq.; cap. viii. 3-9);

Quod Tabulae, quibus Lex erat inscripta, dictae sint Tabulae foederis, et Arca ex illis dicta sit Arca foederis, et ipsa Lex foedus (Num. x. 33; Deutr. iv. 13, 23; cap. v. 2, 3; cap. ix. 9; Jos. iii. 11; 1 Reg. viii. 19, 21; et alibi).

 

[4] Quod Lex illa dicta sit “foedus,” significat conjunctionem; causa est, quia foedera fiunt amoris, amicitiae, consociationis, ita conjunctionis gratia; inde est, quod dicatur de Domino, quod

 

Erit in Foedus populo (Esaj. xlii. 6; cap. xlix. 8{3});

 

et vocatur

 

“Angelus Foederis” (Malach. iii. 1);

 

et Sanguis Ipsius,

 

Sanguis Foederis (Matth. xxvi. 28{4}; Sach. ix. 11; Exod. xxiv. 4-10).

 

Et ideo Verbum dicitur Foedus Vetus et Foedus Novum.

@1 false pro “falso” @2 8 pro “28” @3 8 pro “9” @4 28 pro “27”

 

(2) 直訳

529. [Vers. 19.] ” Et apertum est Templum Dei in Caelo, et visa est Arca foederis (Ipsius) in Templo Ipsius,” significat Novum Caelum, in quo Dominus in Divino Humano Suo colitur, et secundum praecepta Decalogi Ipsius vivitur, quae sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae, per quae conjunctio.― 529(第19節)「また神の神殿は天の中で開かれた、またその方の神殿の中のその方の契約の箱が見られた」は、新しい天界を意味する、その中で主はご自分の神的人間性の中で礼拝される、またその方の十戒の戒めにしたがって生かされる、それらは新しい教会の二つの本質的なものである、それらによって結合〔がある〕(529番)。

Per “Templum Dei” significatur Divinum Humanum Domini, tum Caelum ubi Angeli, ut et Ecclesia in terris;  「神の神殿」によって主の神的人間性が意味される、なおまた天界、そこに天使たち、そのようにまた地の中の教会。

quod haec tria significentur per “Templum Dei,” et quod non separari possint, videatur n. 191; これら三つのものが「神の神殿」によって意味されることが、また分離されることができないことが、190番に見られる。

hic autem per “Templum Dei” significatur Dominus in Divino Humano Suo in Caelo ubi Angeli, quia dicitur “Templum Dei in Caelo;” けれども、ここに「神の神殿」によって、天界の中に、そこに天使たち、ご自分の神的人間性の中の主が意味される、「天の中の神の神殿」が言われるからである。

per “Arcam in Templo” intelligitur Decalogus, nam in Arca fuerunt solum duae tabulae quibus inscriptus erat Decalogus; 「神殿の中の箱」によって「十戒」が意味される、なぜなら、箱の中に二枚の石板だけがあったからである、それらに十戒が書かれていた。

per “apertum” significatur quod illa duo, Divinum Humanum et Decalogus, quae sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae, nunc visa sint, ac visa sunt postquam mali in Infernum conjecti sunt (n. 528); 「開かれた」によって、それら二つが、神的人間性と十戒、それらは新しい教会の二つの本質的なものである、今や見られたことが意味される、そして、~の後、悪い者が地獄の中に投げ込まれたことが見られた(5 28番)。

quod dicatur “Arca foederis Ipsius, in Templo Ipsius,” est quia foedus significat conjunctionem, de quo infra. 「その方の契約の箱、その方の神殿の中の」が言われることは、契約は結合を意味するからである、そのことについて下に。

[2] Sed primum aliquid dicetur de Decalogo. [2] しかし、最初に、十戒について何らかのものが言われる。

Quaenam gens in universo terrarum orbe non novit quod malum sit occidere, adulterari, furari, false{1} testari nisi haec scirent, et ne talia faciant per leges caverent, actum foret de illis; 全地の世界の中でどの国民(民族)が知らないか、殺すこと、姦淫すること、盗むこと、虚偽の証言をすることが悪であること、これらを知らないなら、またこのようなものが法律によって警戒され(守られ)ないなら、彼らについて活動はなし遂げられた(=事は終わった、万事休す)。

nam societas, respublica et regnum absque illis legibus caderent. なぜなら、社会、共和国また王国はそれらの法律なしに、倒れる(崩壊する)からである。

Quis autumare potest, quod gens Israelitica prae omnibus aliis gentibus tam stupida fuerit, ut ignoraverit quod illa essent mala. だれが思う(推量する)ことができるのか、イスラエルの国民(民族)が他のすべての国民(民族)よりもこれほどに愚かであったこと、無知であったように、それらが悪であったこと。

Quapropter mirari quis potest cur Leges illae, universaliter in terrarum orbe cognitae, cum tanto miraculo e monte Sinai ab Ipso Jehovah promulgatae, ut et digito Ipsius scriptae fuerint. そのために、だれもいぶかることができる、なぜ、それらの律法が、普遍的に地の世界の中で知られた、これほどの奇跡とともにシナイ山からエホバご自身により布告されたか、そのようにまたその方の指で書かれたか。

Sed audi: しかし、聞け――

cum tali miraculo a Jehovah promulgatae et digito Ipsius scriptae fuerunt, ut scirent quod Leges illae non modo Leges civiles et morales essent, sed etiam Leges spirituales, et quod facere contra illas non modo esset malum facere contra concivem et contra societatem, sed etiam esset peccare contra Deum; そのときこのような奇跡で、エホバにより布告された、またその方の指で書かれた、知られるために、その律法が市民と道徳の律法であっただけでなく、霊的な律法でもあった、またそれらに反して行なうことは、仲間(同胞)に反して、また社会に反して悪を行なうことであっただけなく、神に対して罪を犯すことであった。

quare Leges illae, per promulgationem e monte Sinai a Jehovah, factae sunt Leges Religionis. それゆえ、それらの律法は、エホバによりシナイ山からの布告によって宗教の律法とされた。

Evidens enim est, quod quicquid Jehovah Deus mandat, hoc mandet ut Religionis sit, et quod faciendum sit propter Ipsum, et propter hominem ut salvetur. というのは、明らかであるから、どんなものでも神エホバが命じたものは、これは宗教のものとして命じた、またその方ために行なわれなければならない、また人間のために、救われるために。

[3] Illae Leges, quia fuerunt primitiae Ecclesiae a Domino apud Gentem Israeliticam instaurandae, et quia erant in brevi summario complexus omnium Religionis, per quae conjunctio Domini cum homine et hominis cum Domino datur, ideo tam sanctae fuerunt, ut nihil sanctius. [3] それらの律法は、イスラエル民族のもとで設立されるべき主による教会の初穂(始まり)であったので、また宗教のすべてのものの複合(物)の短い要約であったので、それらによって人間との主の結合、また主との人間の〔結合〕が存在する、それゆえ、それほどに聖なるものであった、さらに聖なるものが何もないようにも。

Quod sanctissimae fuerint, constare potest ex eo: 最も聖なるものであったことは、それから明らかである――

Quod Ipse Jehovah, hoc est Dominus, descenderit in igne, et quod tunc fumaverit et contremuerit Mons, et quod “fuerint tonitrua, fulgura, nubes gravis et vox buccinae” (Exod. xix. 16, 18; Deutr. v. 19-23 [B.A. 22-26]); エホバご自身が、すなわち、主が、火の中で降ったこと、またその時、山は煙を出した、揺れ動いたこと、また「雷鳴、稲光、重い雲(密雲)また角笛の音があった」こと(出エジプト記19:16, 18、申命記5:22-26)。

Quod populus ante descensum Jehovae se praeparaverit et sanctificaverit per tres dies (Exod. xix. 10, 11, 15); 民はエホバの降下の前に自分自身を用意した、また三日の間、清めた(聖別した)こと (出エジプト記19:10, 11, 15)。

Quod Mons circumseptus fuerit, ne quisquam ad ima ejus appropinquaret, ne moreretur (Exod. xix. 12, 13, 20-23; cap. xxiv. 1, 2); 山は垣根で囲まれたこと、だれかがその最も低いところ(imus)へ近づいて、死なないように(出エジプト記19:12, 13, 20-23、第24章1, 2)。

Quod Lex illa inscripta sit “binis tabulis lapideis, et quod scripta sit digito Dei” (Exod. xxxi. 18: cap. xxxii. 15, 16; Deutr. ix. 10.); その律法は書かれたこと「二つの石の板、また神の指で書かれたこと」(出エジプト記31:18、第32章15、申命記9:10)。

Quod Moses, cum illas Tabulas secunda vice e Monte deportavit, facie radiaverit (Exod. xxxiv. 29-35); モーセは、その石板を二度目に山から運び下ろしたとき、顔で輝いたこと(出エジプト記24:29-35)。

Quod Tabulae illae repositae sint in Arca (Exod. xxv. 16; cap. xl. 20; Deutr. x. 5; 1 Reg. viii. 9); その石板は箱の中にしまわれた(repono)こと(出エジプト記25:16、第40章20、申命記5:5、列王記Ⅰ8:9)。

Quod Locus in Tabernaculo ubi Arca, dictus sit Sanctum Sanctorum (Exod. xxvi. 33, et alibi); 幕屋の中の場所は、そこに箱が〔ある〕、至聖所と呼ばれたこと(出エジプト記26:33、また他の箇所に)。

Quod Arca ex Lege in illa, dicta sit Jehovah ibi (Num. x. 35, 36; 2 Sam. vi. 2; Psalm. cxxxii. 8{2}); 箱はその中の律法から、「エホバはそこに」と言われたこと(民数記10:35, 36、サムエル記Ⅱ6:2、詩篇132:8)。

Quod Jehovah locutus sit cum Mose supra Arcam (Exod. xxv. 22; Num. vii. 89); エホバはモーセと箱の上で話されたこと(出エジプト記25:22、民数記7:89)。

Quod propter sanctitatem illius Legis non licuerit Aharoni intrare intra Velum, ubi Arca, nisi cum sacrificiis et suffitu, ne moreretur (Levis xvi. 2-14, seq.); その律法の神聖さのために、アロンに垂れ幕の内に入ることが許されなかった、そこに箱〔がある〕、いけにえと香を焚くことともにでないなら、死なないように(レビ記16:2-14以降)。

Quod ex praesentia et potentia Domini in Lege quae in Arca, aquae Jordanis discissae sint, et quamdiu illa in medio quiescebat, populus in sicco transiverit (Jos. iii. 1-17; cap. iv. 5-20); 律法の中の主の現在と力から、それは箱の中に、ヨルダン川の水は引き裂かれた、またそれが真ん中の中で休んでいるかぎり、民は乾いた中を渡った(ヨシュア記3:1-17、第4章5-20)。

Quod per circumlationem Arcae muri Jerichuntis deciderint (Jos. vi. 1-20); 箱の運びまわることによってエリコの城壁は崩壊したこと(ヨシュア記6:1-20)。

Quod Dagon deus Philisthaeorum coram Arca in terram deciderit, et postea super Limine fani, divulsus a capite, jacuerit (1 Sam. v. 3, 4); ペリシテ人の神、ダゴンは箱の前に地の中に倒れたこと、またその後、神殿の敷居の上に、頭から分割されて、横たわった(サムエル記Ⅰ5:3, 4)。

Quod Ekronitae et Bethschemitae percussi fuerint propter Arcam ad plura millia (1 Sam. v. et vi.); エクロンとベテ・シュメシュの人々は箱のために打たれたこと、多くの千(数千人)までも(サムエル記Ⅰ第5と6章)。

Quod Arca a Davide introducta sit in Sionem cum sacrificiis et jubilo (2 Sam vi. 1-19); 箱はダビデによりシオンの中へ導き入れられたこと、いけにえと歓呼とともに(サムエル記Ⅱ6:1-19)。

Quod tunc Usa, quia tetigit illam, mortuus sit (2 Sam. vi. 6, 7); その時、ウザはそれに触れたので、死んだこと(サムエル記Ⅱ6:6, 7)。

Quod Arca in Templo Hierosolymitano fecerit Adytum (1 Reg. vi. 19, seq.; cap. viii. 3-9); エルサレムの神殿の中の箱は至聖所となったこと(列王記Ⅰ6:19以降、第8章3-9)。

Quod Tabulae, quibus Lex erat inscripta, dictae sint Tabulae foederis, et Arca ex illis dicta sit Arca foederis, et ipsa Lex foedus (Num. x. 33; Deutr. iv. 13, 23; cap. v. 2, 3; cap. ix. 9; Jos. iii. 11; 1 Reg. viii. 19, 21; et alibi). 石板は、それらに律法が書かれた、契約の石板と呼ばれたこと、またそれから箱は契約の箱と言われた、また律法そのものが契約と(民数記10:33、申命記4:13, 23、第5章2, 3、第9章9、ヨシュア記3:11、列王記Ⅰ8:19, 21、また他の箇所に)。

[4] Quod Lex illa dicta sit “foedus,” significat conjunctionem; [4]「契約」と言われたその律法が結合を意味したことは。

causa est, quia foedera fiunt amoris, amicitiae, consociationis, ita conjunctionis gratia; 理由がある、愛の、友情の、交わりの、そのように結合のために☆、契約が行なわれるからである。

☆ gratia(~のために)は属格をとります。

inde est, quod dicatur de Domino, quod ここからである、主について言われること、~ことが

Erit in Foedus populo (Esaj. xlii. 6; cap. xlix. 8{3}); 民の契約となる(イザヤ42:6、第49章8)。

et vocatur また、呼ばれる

“Angelus Foederis” (Malach. iii. 1); 「契約の天使」(マラキ3:1)。

et Sanguis Ipsius, また、その方の血が

Sanguis Foederis (Matth. xxvi. 28{4}; Sach. ix. 11; Exod. xxiv. 4-10). 契約の血と(マタイ26:28、ゼカリヤ9:11、出エジプト記2:4-10)。

Et ideo Verbum dicitur Foedus Vetus et Foedus Novum. また、それゆえ、みことばは旧い契約また新しい契約と言われる。

@1 false pro “falso” 注1 「falso」の代わりに false

@2 8 pro “28” 注2 「28」の代わりに 8

@3 8 pro “9” 注3 「9」の代わりに 8

@4 28 pro “27” 注4 「27」の代わりに 28

 

(3) 訳文

 529(第19節)「また神の神殿は天の中で開かれ、その方の神殿の中のその方の契約の箱が見られた」は、新しい天界を意味する、その中で主はご自分の神的人間性の中で礼拝される、またその方の十戒の戒めにしたがって生かされる、それらは新しい教会の二つの本質的なものであり、それらによって結合〔がある〕。

  「神の神殿」によって主の神的人間性、なおまた天使たちの天界、そのようにまた地上の教会が意味される。これら三つのものが「神の神殿」によって意味されること、また分離されることができないことが190番に見られる。けれども、ここの「神の神殿」によって、天使たちの天界の中の、ご自分の神的人間性の中の主が意味される、「天の中の神の神殿」が言われるからである。「神殿の中の箱」によって「十戒」が意味される、なぜなら、箱の中に二枚の石板だけがあったからである、それらに十戒が書かれていた。「開かれた」によって、新しい教会の二つの本質的なものである神的人間性と十戒の二つものが、悪い者が地獄の中に投げ込まれたことが見られた後に、今や(その時)見られたことが意味される(5 28番)。「その方の神殿の中のその方の契約の箱」が言われるのは、契約は結合を意味するからである、そのことについては以下に。

 [2] しかし、最初に、十戒について何らかのものが言われる。

 全世界の中で、どの国民(民族)が、殺すこと、姦淫すること、盗むこと、虚偽の証言をすることが悪であることを知らないか、これらを知らないなら、またこのようなものが法律によって守られないなら、事は終わっている。なぜなら、社会、共和国、王国はそれらの法律ないなら、崩壊するからである。

 イスラエルの国民(民族)が他のすべての国民(民族)よりも、それらが悪であったこと無知であったように、これほどに愚かであった、とだれが思うことができるのか。

 そのために、なぜ、普遍的に地上の世界で知られたそれらの律法が、これほどの奇跡とともにシナイ山からエホバご自身により布告されたか、そのようにまたその方の指で書かれたか、だれもがいぶかることができる。

 しかし、聞け――このような奇跡で、エホバにより布告され、またその方の指で書かれたとき、その律法が市民と道徳の律法であっただけでなく、霊的な律法でもあった、またそれらに反して行なうことは、同胞に反して、また社会に反して悪を行なうことであっただけなく、神に対して罪を犯すことであったことが知られるためであった。それゆえ、それらの律法は、エホバによりシナイ山からの布告によって宗教の律法とされた。

 というのは、どんなものでも神エホバが命じたものは、これを宗教のものとして命じ、またその方、また人間のために、救われるために行なわれなければならないことが明らかであるからである。

 [3] それらの律法は、イスラエル民族のもとで設立されるべき主による教会の初穂であり、また宗教のすべてのものを複合した短い要約であったので、それらによって人間との主の結合、また主との人間の結合が存在し、それゆえ、らに聖なるものが何もないようにも、それほどに聖なるものであった。

 最も聖なるものであったことは、これから明らかである――

 

エホバご自身が、すなわち、主が、火の中で降った、またその時、山は煙を出し、揺れ動き、「雷鳴、稲光、密雲、角笛の音があった」(出エジプト記19:16, 18、申命記5:22-26)。

 民はエホバの降下の前に用意し、三日間、清めた(出エジプト記19:10, 11, 15)。

 山は、だれかがその最も低いところへ近づいて、死なないように、垣根で囲まれた(出エジプト記19:12, 13, 20-23、24:1, 2)。

 その律法は二つの石の板に書かれ、神の指で書かれた(出エジプト記31:18、32:15、申命記9:10)。

 モーセは、その石板を二度目に山から運び下ろしたとき、顔が輝いた(出エジプト記24:29-35)。

 その石板は箱の中にしまわれた(出エジプト記25:16、40:20、申命記5:5、列王記Ⅰ8:9)。

 幕屋の中の箱がある場所は至聖所と呼ばれた(出エジプト記26:33、また他の箇所に)。

 箱はその中の律法から、「エホバはそこに」と言われた

原典講読『啓示された黙示録』 529(訳文)

(3) 訳文

 529(第19節)「また神の神殿は天の中で開かれ、その方の神殿の中のその方の契約の箱が見られた」は、新しい天界を意味する、その中で主はご自分の神的人間性の中で礼拝される、またその方の十戒の戒めにしたがって生かされる、それらは新しい教会の二つの本質的なものであり、それらによって結合〔がある〕。

  「神の神殿」によって主の神的人間性、なおまた天使たちの天界、そのようにまた地上の教会が意味される。これら三つのものが「神の神殿」によって意味されること、また分離されることができないことが190番に見られる。けれども、ここの「神の神殿」によって、天使たちの天界の中の、ご自分の神的人間性の中の主が意味される、「天の中の神の神殿」が言われるからである。「神殿の中の箱」によって「十戒」が意味される、なぜなら、箱の中に二枚の石板だけがあったからである、それらに十戒が書かれていた。「開かれた」によって、新しい教会の二つの本質的なものである神的人間性と十戒の二つものが、悪い者が地獄の中に投げ込まれたことが見られた後に、今や(その時)見られたことが意味される(5 28番)。「その方の神殿の中のその方の契約の箱」が言われるのは、契約は結合を意味するからである、そのことについては以下に。

 [2] しかし、最初に、十戒について何らかのものが言われる。

 全世界の中で、どの国民(民族)が、殺すこと、姦淫すること、盗むこと、虚偽の証言をすることが悪であることを知らないか、これらを知らないなら、またこのようなものが法律によって守られないなら、事は終わっている。なぜなら、社会、共和国、王国はそれらの法律ないなら、崩壊するからである。

 イスラエルの国民(民族)が他のすべての国民(民族)よりも、それらが悪であったこと無知であったように、これほどに愚かであった、とだれが思うことができるのか。

 そのために、なぜ、普遍的に地上の世界で知られたそれらの律法が、これほどの奇跡とともにシナイ山からエホバご自身により布告されたか、そのようにまたその方の指で書かれたか、だれもがいぶかることができる。

 しかし、聞け――このような奇跡で、エホバにより布告され、またその方の指で書かれたとき、その律法が市民と道徳の律法であっただけでなく、霊的な律法でもあった、またそれらに反して行なうことは、同胞に反して、また社会に反して悪を行なうことであっただけなく、神に対して罪を犯すことであったことが知られるためであった。それゆえ、それらの律法は、エホバによりシナイ山からの布告によって宗教の律法とされた。

 というのは、どんなものでも神エホバが命じたものは、これを宗教のものとして命じ、またその方、また人間のために、救われるために行なわれなければならないことが明らかであるからである。

 [3] それらの律法は、イスラエル民族のもとで設立されるべき主による教会の初穂であり、また宗教のすべてのものを複合した短い要約であったので、それらによって人間との主の結合、また主との人間の結合が存在し、それゆえ、らに聖なるものが何もないようにも、それほどに聖なるものであった。

 最も聖なるものであったことは、これから明らかである――

 

エホバご自身が、すなわち、主が、火の中で降った、またその時、山は煙を出し、揺れ動き、「雷鳴、稲光、密雲、角笛の音があった」(出エジプト記19:16, 18、申命記5:22-26)。

 民はエホバの降下の前に用意し、三日間、清めた(出エジプト記19:10, 11, 15)。

 山は、だれかがその最も低いところへ近づいて、死なないように、垣根で囲まれた(出エジプト記19:12, 13, 20-23、24:1, 2)。

 その律法は二つの石の板に書かれ、神の指で書かれた(出エジプト記31:18、32:15、申命記9:10)。

 モーセは、その石板を二度目に山から運び下ろしたとき、顔が輝いた(出エジプト記24:29-35)。

 その石板は箱の中にしまわれた(出エジプト記25:16、40:20、申命記5:5、列王記Ⅰ8:9)。

 幕屋の中の箱がある場所は至聖所と呼ばれた(出エジプト記26:33、また他の箇所に)。

 箱はその中の律法から、「エホバはそこに」と言われた(民数記10:35, 36、サムエル記Ⅱ6:2、詩篇132:8)。

 エホバはモーセと箱の上で話された(出エジプト記25:22、民数記7:89)。

 その律法の神聖さのために、箱がある垂れ幕の内に入ることがアロンに許されなかった、死なないように、いけにえと香を焚くことともにでないなら(レビ記16:2-14以降)。

箱の中の律法の(中の)主の現在と力から、ヨルダン川の水は引き裂かれ、それが真ん中の中で休んでいるかぎり、民は乾いた中を渡った(ヨシュア記3:1-17、4:5-20)。

 箱を運びまわることによってエリコの城壁は崩壊した(ヨシュア記6:1-20)。

 ペリシテ人の神、ダゴンは箱の前に地に倒れた、またその後、神殿の敷居の上に、頭から分割されて、横たわった(サムエル記Ⅰ5:3, 4)。

 エクロンとベテ・シュメシュの人々は箱のために数千人も打たれた(サムエル記Ⅰ第5と6章)。

 箱はダビデによりシオンの中へ、いけにえと歓呼とともに導き入れられた(サムエル記Ⅱ6:1-19)。

 その時、ウザはそれに触れたので、死んだ(サムエル記Ⅱ6:6, 7)。

 エルサレムの神殿の中の箱は至聖所となった(列王記Ⅰ6:19以降、8:3-9)。

律法が書かれた石板は、契約の石板と呼ばれ、そのことから箱は契約の箱、また律法そのものが契約と言われた(民数記10:33、申命記4:13, 23、5:2, 3、9:9、ヨシュア記3:11、列王記Ⅰ8:19, 21、また他の箇所に)。

 

 [4]「契約」と言われたその律法が結合を意味した理由は、愛の、友情の、交わりの、そのように結合のために、契約が行なわれるからである。ここから、主について「民の契約となる」と言われ(イザヤ42:6、49:8)、また、「契約の天使」(マラキ3:1)、その方の血が「契約の血」と呼ばれる(マタイ26:28、ゼカリヤ9:11、出エジプト記2:4-10)。

 また、それゆえ、みことばは旧い契約また新しい契約と言われる。

原典講読『啓示された黙示録』 530

(1) 原文

530. ” Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terrae motus, et grando magna,” significat tunc in inferioribus ratiocinationes, commotiones, et falsificationes boni et veri.―Per “fulgura, voces et tonitrua” significantur ratiocinationes, (n. 396); per “terrae motus” significantur mutationes status Ecclesiae (n. 331), hic commotiones; per “grandinem magnam” significantur falsificationes veri et boni (n. 399). Haec facta sunt in inferioribus, ubi adhuc mali commorati sunt, antequam Ultimum Judicium super illos factum est, nam dicitur in praecedente versu (18), “Venit tempus mortuos judicandi, et perdendi perdentes terram.” Talia existunt in Mundo spirituum ex praesentia et influxu Caeli quod supra illos est.

 

(2) 直訳

530. ” Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terrae motus, et grando magna,” significat tunc in inferioribus ratiocinationes, commotiones, et falsificationes boni et veri.― 530「また、稲光、また声、また雷鳴、また地震が起こった、また大きな雹(ひょう)〔が降った〕」は、その時の低い領域の中の、誤った推論、動揺、また善と真理の虚偽化を意味する(530番)。

Per “fulgura, voces et tonitrua” significantur ratiocinationes, (n. 396); 「稲光、声、また雷鳴」によって(誤まった)推論が意味される(396番)。

per “terrae motus” significantur mutationes status Ecclesiae (n. 331), hic commotiones; 「地震」によって教会の状態の変化が意味される(331番)、ここに、動揺が。

per “grandinem magnam” significantur falsificationes veri et boni (n. 399). 「大きな雹(ひょう)」によって、真理と善の虚偽化☆が意味される(399番)。

☆ 「真理と善の虚偽化」について述べておきます。「真理」は虚偽化されることができますが、善はそうされることができません、善は「不純化」されます。なのでここは真理と善の「(みことばからの)教え」または「知識」などの言葉を補って理解すべきでしょう

Haec facta sunt in inferioribus, ubi adhuc mali commorati sunt, antequam Ultimum Judicium super illos factum est, nam dicitur in praecedente versu (18), “Venit tempus mortuos judicandi, et perdendi perdentes terram.” これらが生じる、より低い〔領域の〕中で、そこに悪い者が依然として滞在する(とどまっている)、彼らの上に最後の審判が生じる前に、なぜなら、先行する節(18)の中に言われているからである、「死者の審判の時がやって来る、また地を滅ぼす者が滅びる」。

Talia existunt in Mundo spirituum ex praesentia et influxu Caeli quod supra illos est. このようなことが霊界の中で、天界の現存と流入から存在するようになる、それはそれらの上にある。

 

(3) 訳文

 530「また、稲光、声、雷鳴、地震が起こり、大きな雹(ひょう)〔が降った〕」は、その時の低い領域の中の、誤った推論、動揺、善と真理の虚偽化を意味する。

 「稲光、声、雷鳴」によって、誤まった推論が意味される(396番)。地震」によって教会の状態の変化が意味され(331番)、ここに、動揺が意味される。「大きな雹(ひょう)」によって、真理と善の虚偽化が意味される(399番)。

 悪い者が依然としてとどまっている低い領域で、彼らの上に最後の審判が生じる前に、これらが生じる、なぜなら、前の第18節に、「死者の審判の時がやって来る、また地を滅ぼす者が滅びる」言われているからである。

 このようなことが霊界の中で、それらの上にある天界の現存と流入から存在するようになる。

原典講読『啓示された黙示録』 531(原文)

(1) 原文

531. His adjiciam hoc MEMORABILE: ―

 

Subito correptus sum morbo paene lethali; totum caput ingravatum est: immissus fuit fumus pestilentus ex Hierosolyma, quae vocatur “Sodoma et Aegyptus;” fui semimortuus cum saevo dolore; exspectavi extremum: ita jacui in meo lecto per tres dies et dimidium. Spiritus meus talis factus est, et ex illo corpus meum.

Et tunc audivi circum me voces dicentium, “En jacet in platea urbis nostrae mortuus, qui praedicavit paenitentiam in remissionem peccatorum, et solum Christum hominem.” Et interrogabant aliquos e Clero, num ille sepultura dignus sit. Dixerunt quod “Non: jaceat, spectetur.” Abibant; redibant, subsannabant.

(Ex veritate ita mihi contigit, cum explicabatur hoc caput Apocalypseos.)

Auditae sunt tunc voces subsannantium graves, imprimis hae: “Quomodo potest paenitentia agi absque fide; quomodo potest Christus homo adorari ut Deus: dum gratis salvamur absque ullo nostro merito, quid opus tunc nisi sola fide quod Deus Pater miserit Filium Qui damnationem legis auferret, imputaret nobis meritum Ipsius, et sic coram Se justificaret nos, et absolveret nos praecone Sacerdote a peccatis, et tunc daret Spiritum Sanctum, Qui omne bonum in nobis operetur; annon haec sunt secundum Scripturam et quoque secundum rationem.” His cohors adstans adplaudebat.

[2] Audiebam haec, nec potui respondere, quia jacui paene mortuus; at post tres dies et dimidium spiritus meus convaluit, et quoad illum exivi a platea in urbem, et dixi iterum, “Paenitentiam agite, et credite in Christum, et remittentur vobis peccata, et salvabimini: si non, peribitis. Annon Ipse Dominus praedicavit paenitentiam in remissionem peccatorum, ac ut crederent in Ipsum; annon mandavit Discipulis ut idem praedicarent; anne plenaria securitas vitae sequitur vestrae fidei dogma.”

Sed dixerunt, “Quid garris; Filiusne satisfecit; Paterne id imputavit, nos, qui credidimus hoc, justificavit: ducimur sic spiritu gratiae: quid tunc in nobis peccatum; quid tunc cum nobis mors. Capis hoc evangelium, praeco `peccati et paenitentiae?'”

Sed tunc exivit vox e Caelo, dicens, “Quid fides impaenitentis nisi mortua; venit finis, venit finis super Vos securos, in oculis vestris inculpatos, in fide vestra justificatos, diabolos. Et subito tunc barathrum aperiebatur in medio illius urbis, seque dilatavit, et domus super domum cecidit, et absorpti sunt: et mox e lata voragine ebullivit aqua, et inundavit vastitatem.

[3] Quando ita demersi sunt et visi inundati, desiderabam scire sortem illorum in profundo. Et dictum est mihi e Caelo, “Videbis et audies.”

Et tunc coram oculis meis disparatae sunt aquae, quibus inundati visi sunt, quia aquae in mundo spirituali sunt correspondentiae, et inde apparent circum illos qui in falsis sunt: ac tunc mihi visi sunt in fundo arenoso ubi strues e lapidibus congestae, inter quas currebant, et lamentabantur quod ex magna sua urbe conjecti essent.

Ac vociferabantur et clamabant “Cur hoc nobis; annon sumus per fidem nostram mundi, puri, justi, sancti.” Et alii, “Annon sumus per fidem nostram mundati, purificati, justificati et sanctificati.” Et alii, “Annon sumus per fidem nostram tales facti, ut coram Deo Patre appareamus, videamur, reputemur, et coram Angelis declaremur, sicut mundi, puri, justi et sancti.” “Sumusne reconciliati, propitiati, expiati, et sic exsoluti, abluti et abstersi a peccatis; sublatane est a Christo damnatio legis; cur itaque ut damnati huc conjecti sumus. Audivimus ab audace praecone peccati in magna nostra urbe. `Credite in Christum, et agite paenitentiam.’ Annon credidimus in Christum, cum in meritum Ipsius; et annon egimus paenitentiam, cum confessi sumus quod simus peccatores. Cur itaque hoc nobis evenit.”

[4] Sed tunc audita est vox ad illos a latere, “An scitis ullum peccatum in quo estis; an usquam exploravistis vos; an ideo fugistis aliquod malum ut peccatum contra Deum (et qui non fugit illud, est in illo): estne peccatum Diabolus; quare estis de quibus Dominus dicit,

 

`Tunc incipietis dicere, Edimus coram Te et bibimus, et in plateis nostris, docuisti; sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde estis, discedite a Me omnes operarii iniquitatis’ (Luc. xiii. 26, 27);

 

ut et de quibus Matth. vii. 22, 23. Abite ergo, quisque in suum locum. Videtis antra in cavernas; intrate illuc, et dabitur ibi cuique vestrum suum opus ad faciendum, et tunc cibus ad mensuram operis; si non, usque fames urgebit vos ad intrandum.”

[5] Postea vox e Caelo facta est ad quosdam super terra, qui extra urbem illam magnam fuerunt (de quibus etiam vers. 13), dicens alte, “Cavete vobis, cavete vobis a consociatione cum similibus; annon potestis intelligere, quod mala quae vocantur peccata et iniquitates, immundum et impurum reddant hominem; quomodo potest homo ab illis mundari et purificari quam per actualem paenitentiam, et per fidem in Jesum Christum; actualis paenitentia est, explorare se, cognoscere et agnoscere sua peccata, se reum facere, confiteri illa coram Domino, implorare opem et potentiam resistendi illis, et sic desistere ab illis, et novam vitam agere, et haec omnia sicut a vobis. Facite ita semel aut bis in anno, quando acceditis ad Sanctam Communionem; et postea cum peccata, quorum reos vos fecistis, recurrunt, tunc vobiscum dicatis, `Non volumus illa quia sunt peccata contra Deum.’ Haec est paenitentia actualis. [6] Quis non potest intelligere, quod qui non explorat et videt sua peccata, maneat in illis. Omne enim malum a nativitate jucundum est; jucundum enim est vindicare, scortari depraedare, blasphemare, imprimis dominari ex amore sui: annon jucundum facit ut non videantur; et si forte dicitur quod peccata sint, annon ex jucundo illorum excusatis illa, imo persuadetis vobis, et per falsa confirmatis, quod peccata non sint, et sic manetis in illis, et facitis illa postea plus quam prius: et hoc eo usque dum non scitis quid peccatum, imo num sit peccatum. Aliter fit cuivis qui paenitentiam actualiter agit; ille mala sua quae cognovit et agnovit, vocat peccata, ac ideo incipit illa fugere et aversari, ac jucundum illorum sentire injucundum; et quantum hoc fit, tantum videt et amat bona, et tandem sentit horum jucundum, quod est jucundum Caeli. Verbo, quantum quis rejicit Diabolum ad tergum, tantum adoptatur a Domino, et ab Ipso docetur, ducitur, detinetur a malis, et tenetur in bonis. Haec via est, et non alia ab Inferno ad Caelum.”

[7] Hoc mirabile est, quod quaedam insita renuentia, tergiversatio et aversatio pro paenitentia actuali sit Reformatis; quae tanta est, ut non possint adigere semet ad explorandum se, et ad videndum sua peccata, et ad confitendum illa coram Deo: est sicut horror invadat illos cum id intendunt. Quaesivi permultos in mundo spirituali de eo, et dixerunt omnes quod hoc sit supra vires illorum. Cum audiverunt quod Pontificii usque hoc faciant, hoc est, quod explorent se, et palam confiteantur peccata sua coram monacho, valde mirati sunt; et insuper quod Reformati non possint id facere in occulto coram Deo, tametsi id illis aeque injunctum est ante quam ad Sacram Caenam accedunt. Et quidam ibi inquisiverunt cur hoc; et invenerunt quod sola fides talem impaenitentiae statum et tale cor induxerit. Et tunc datum est illis videre, quod illi ex Pontificiis qui adorant Christum, et non invocant Sanctos, et non adorant ita dictum Vicarium, et aliquem Ejus Clavigerum, salventur.

[8] Post haec auditum est sicut tonitru, et vox loquens e Caelo, dicens, “Miramur; dic ad caetum Reformatorum `Credite in Christum et agite paenitentiam, et servabimini.'”

Et dixi; ac insuper, “Estne Baptismus Sacramentum paenitentiae, et inde introductio in Ecclesiam; quid aliud patrini pro baptizando spondent, quam ut abdicet Diabolum et ejus opera. Estne Sacra Caena Sacramentum paenitentiae, et inde introductio in Caelum. Diciturne ad communicantes ut omnino ante accessionem paenitentiam agant. Estne Catechismus, doctrina universalis Ecclesiae Christianae, docens paenitentiam. Diciturne ibi in sex praeceptis secundae Tabulae, `Hoc et illud malum non facies;’ et non dicitur, Hoc et illud bonum facies. Inde potestis scire, quod quantum quis malum fugit, tantum bonum amet; et quod prius non sciatis quid bonum, imo nec quid malum.”

原典講読『啓示された黙示録』 531(直訳)

(2) 直訳

531. His adjiciam hoc MEMORABILE: ― 531 これらに私はこのメモラビリアを加える――

Subito correptus sum morbo paene lethali; 突然に、私は死に襲われた、ほとんど致命的な。

totum caput ingravatum est: 頭全体が病んだ――

immissus fuit fumus pestilentus ex Hierosolyma, quae vocatur “Sodoma et Aegyptus;”  エルサレムから悪疫を引き起こす(伝染する)煙が放たれた、それは「ソドムとエジプト」と呼ばれる。

fui semimortuus cum saevo dolore; 私は凶暴な(激しい)苦痛とともに半死であった私は凶暴な(激しい)苦痛とともに半死であった。

exspectavi extremum: 私は終わり(最期)を期待した――

ita jacui in meo lecto per tres dies et dimidium. そのように私は私の寝床の中に横たわった、三日と半日の間。

Spiritus meus talis factus est, et ex illo corpus meum. 私の霊がこのようになった、またそこから私の身体が。

Et tunc audivi circum me voces dicentium, “En jacet in platea urbis nostrae mortuus, qui praedicavit paenitentiam in remissionem peccatorum, et solum Christum hominem.” またその時、私は私の周囲で言っている声を聞いた、「見よ! 私たちの都の街路の中に死んだ者が横たわっている、その者は罪の赦しの中への悔い改めを宣べ伝えた、また人間キリストだけを」。

Et interrogabant aliquos e Clero, num ille sepultura dignus sit. また、聖職者からのある者たちに質問した、彼が埋葬に適当と思うかどうか。

Dixerunt quod “Non: 彼らは言った、「否〔であること〕――

jaceat, spectetur.” 横わっている(横たえておけ)そして見られる(見せ物にしておけ)」。

Abibant; 彼らは立ち去った。

redibant, subsannabant. 戻った、あざけった。

 (真理

( ・・ ) から、そのように私に起こった、「黙示録」の第十一章が解説されているとき。)

Auditae sunt tunc voces subsannantium graves, imprimis hae: その時、あざける者のきびしい声が聞こえた、特にこれら――

“Quomodo potest paenitentia agi absque fide; 「どのように悔い改めが行われることができるのか、信仰なしに?

quomodo potest Christus homo adorari ut Deus: そのようにキリスト人間が神として崇拝されることができるのか?

dum gratis salvamur absque ullo nostro merito, quid opus tunc nisi sola fide quod Deus Pater miserit Filium Qui damnationem legis auferret, imputaret nobis meritum Ipsius, et sic coram Se justificaret nos, et absolveret nos praecone Sacerdote a peccatis, et tunc daret Spiritum Sanctum, Qui omne bonum in nobis operetur; ただで私たちが救われている時、何も私たち功績なしに、その時、働きとは何か? 仰のみでないなら、〔その信仰は〕父なる神が子を遣わした、その者は律法の断罪(有罪)を取り除いた、私たちにご自分の功績を転嫁した、またそのようにご自分の前に私たちを義とした、また私たちを赦免した、罪から聖職者の使者(布告者)で、またその時、聖霊が与えられる、その者は私たちの中ですべての善を働く。

annon haec sunt secundum Scripturam et quoque secundum rationem.” これらは聖書にしたがっていないか、そしてまた理性に」

His cohors adstans adplaudebat. これらにそばに立っている群れは拍手喝さいした。これらにそばに立っている群れは拍手喝さいした。

[2] Audiebam haec, nec potui respondere, quia jacui paene mortuus; [2] 私はこれらを聞いた、答えることもできなかった、ほとんど死んで横たわったので。

at post tres dies et dimidium spiritus meus convaluit, et quoad illum exivi a platea in urbem, et dixi iterum, “Paenitentiam agite, et credite in Christum, et remittentur vobis peccata, et salvabimini:  しかし、三日と半日後、私の霊が健康になった、それ〔霊〕に関して私は都の中の街路から去った、また再び言った、「悔い改めを行なえ、またキリストを信じよ、またあなたがたに罪が赦される、またあなたがたは救われる。

si non, peribitis. もし〔そうし〕ないなら、あなたがたは滅びる。

Annon Ipse Dominus praedicavit paenitentiam in remissionem peccatorum, ac ut crederent in Ipsum; 主ご自身が罪の赦しの中で悔い改めを宣べ伝えなかったか、そしてその方を信じるように

annon mandavit Discipulis ut idem praedicarent; 弟子たちに同じことを宣べ伝えように命令しなかったか。

anne plenaria securitas vitae sequitur vestrae fidei dogma.” いのちのまったくの信頼(安全)がいえる(続く)のか? あなたがたの信仰の教義は」。

Sed dixerunt, “Quid garris; しかし、彼らは言った、「何を、あなたはむだなおしゃべりをする。

Filiusne satisfecit; 子は贖罪をしなかったか。

Paterne id imputavit, nos, qui credidimus hoc, justificavit: 父はそれを転嫁しなかったか、私たちを、その者は(私たちは)このことを信じる、義とした。

ducimur sic spiritu gratiae: 私たちは導かれている、このように恩寵の霊に。

quid tunc in nobis peccatum; 何か、その時、私たちの中の罪は。

quid tunc cum nobis mors. 何か、その時、私たちに死は。

Capis hoc evangelium, praeco `peccati et paenitentiae?'” あなたはこの福音を把握している〔のか〕? 罪のまた福音の布告者よ」。

Sed tunc exivit vox e Caelo, dicens, “Quid fides impaenitentis nisi mortua; しかし、その時、天界から声が発した、言って、「悔い改めない(者の)信仰は、死んだものでないなら、何か。

venit finis, venit finis super Vos securos, in oculis vestris inculpatos, in fide vestra justificatos, diabolos. 終わりがやって来る、終わりがやって来る、あなたがたの自信(確信)の上に、あなたがたの目の中で罪がない者、あなたがたの信仰の中で義とされる者、悪魔たち(」)。

Et subito tunc barathrum aperiebatur in medio illius urbis, seque dilatavit, et domus super domum cecidit, et absorpti sunt: また、突然に、その時、都の真ん中に割れ目が開かれた、そしてそれ自体が広がった、また家の上に家が倒れた、またのみ込まれた――

et mox e lata voragine ebullivit aqua, et inundavit vastitatem. またじきに広い沼地から水が泡立った、また廃墟を水でおおった(氾濫した)。

[3] Quando ita demersi sunt et visi inundati, desiderabam scire sortem illorum in profundo. [3] そのように押さえつけられた、また水でおおわれたのを見た時、私は彼らの運命を知ることを望んだ。

Et dictum est mihi e Caelo, “Videbis et audies.” また私に天界から言われた、「あなたは見る、また聞く」。

Et tunc coram oculis meis disparatae sunt aquae, quibus inundati visi sunt, quia aquae in mundo spirituali sunt correspondentiae, et inde apparent circum illos qui in falsis sunt: またその時、私の目の前で水が消えた、それらで(水で)おおわれて見られた、水は霊界の中で対応(するもの)であるからである、またここから彼らのまわりに見られた、その者は虚偽の中にいる。

ac tunc mihi visi sunt in fundo arenoso ubi strues e lapidibus congestae, inter quas currebant, et lamentabantur quod ex magna sua urbe conjecti essent. そしてその時、私に、砂だらけの底の中に見られた、そこにでたらめの構造の石からの塊り、それらの間に彼らが走っていた、また嘆いた、その大きな都から放り出されたこと。

Ac vociferabantur et clamabant “Cur hoc nobis; そして彼らは大声で呼んだ、また叫んだ、「なぜ、このことが私たちに?

annon sumus per fidem nostram mundi, puri, justi, sancti.” 私たちは、私たちの信仰によって、清潔な者ではないのか、純粋な者、正しい者、聖なる者。。

Et alii, “Annon sumus per fidem nostram mundati, purificati, justificati et sanctificati.” また、他の者たちは、「私たちの信仰によって清潔にされた者ではないのか、清められた者、義とされた者、聖別された者」。

Et alii, “Annon sumus per fidem nostram tales facti, ut coram Deo Patre appareamus, videamur, reputemur, et coram Angelis declaremur, sicut mundi, puri, justi et sancti.” また、他の者たちは、「私たちは私たちの信仰によってこのような者にされたのではないか、父なる神の前に現われる、見られる、評価される(尊重される)、また天使の前に、清潔な者、純粋な者、正しい者、また聖なる者ように。

“Sumusne reconciliati, propitiati, expiati, et sic exsoluti, abluti et abstersi a peccatis; 私たちは和解されたのではないか、なだめられた、あながわれた、またこのように自由にされた、洗い清められた、また罪からぬぐい取られた。

sublatane est a Christo damnatio legis; キリストにより律法の断罪(有罪)が取り除かれていないか

cur itaque ut damnati huc conjecti sumus. そこで、なぜ、断罪されたように私たちはここへ投げ込まれたのか。

Audivimus ab audace praecone peccati in magna nostra urbe. `Credite in Christum, et agite paenitentiam.’私たちは、私たちに大きな都の中の罪の大胆な布告者から聞いた、「キリストを信じよ、また悔い改めを行なえ」。

Annon credidimus in Christum, cum in meritum Ipsius; 私たちはキリストを、その方の功績とともに信じなかったか。

et annon egimus paenitentiam, cum confessi sumus quod simus peccatores. また悔い改めを行なわなかったか、私たちが告白した時、私たちが罪びとであることを。

Cur itaque hoc nobis evenit.” そこで、なぜ、このことが私たちに起こったのか」

[4] Sed tunc audita est vox ad illos a latere, “An scitis ullum peccatum in quo estis; [4] しかし、その時、脇から彼らに声が聞こえた、「あなたがたは知らないのか? 何かの罪が〔ある〕、その中にあなたがたがいる。

an usquam exploravistis vos; かつて(やはり)あなたがたは、調べなかったのではないか。

an ideo fugistis aliquod malum ut peccatum contra Deum (et qui non fugit illud, est in illo): それゆえ、あなたがたは何らかの悪を神の前に罪として避けなかったのではないか?(またそれを避けなかった者は、その中にいる)――

estne peccatum Diabolus; 罪は悪魔ではないのか。

quare estis de quibus Dominus dicit, それゆえ、あなたがたである、それらの者について主は言う、

 

`Tunc incipietis dicere, Edimus coram Te et bibimus, et in plateis nostris, docuisti; 「その時、あなたがたは言うことを始める、私たちはあなたの前で食べ、また私たちは飲んだ、また私たちの街路であなたは導いた。

sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde estis, discedite a Me omnes operarii iniquitatis’ (Luc. xiii. 26, 27); ut et de quibus Matth. vii. 22, 23.しかし、彼は言う、私はあなたがたに言う、私はあなたがたがどこからであるのか知らなかった(知らない)」(ルカ13:26, 27、そのようにまたそれらの者についてマタイ17:22, 23)。

 

Abite ergo, quisque in suum locum. そこで、立ち去れ、だれもが自分の場所の中に。

Videtis antra in cavernas; あなたがたは見る、洞穴の中へ、開口部を。

intrate illuc, et dabitur ibi cuique vestrum suum opus ad faciendum, et tunc cibus ad mensuram operis; そこへ入れ、そこにあなたがたのそれぞれの者に行なうための自分の働きが与えられる、またその時、食べ物が、働きの量に応じて。

si non, usque fames urgebit vos ad intrandum.” もし〔入ら〕ないなら、それでも飢えがあなたがたを駆り立てる、入るように」。

[5] Postea vox e Caelo facta est ad quosdam super terra, qui extra urbem illam magnam fuerunt (de quibus etiam vers. 13), dicens alte, “Cavete vobis, cavete vobis a consociatione cum similibus; [5] その後、天界から地の上のある者に声がした、その者はその大きな都の外にいた(それについてもまた13節)、大きな声で言って、「あなたがたに用心せよ、あなたがたに似た者との仲間(交わり)から。

annon potestis intelligere, quod mala quae vocantur peccata et iniquitates, immundum et impurum reddant hominem; あなたがたは理解できないのか、悪は、それらは罪と不正と呼ばれる、人間を不潔なものと不純なものに戻すこと。

quomodo potest homo ab illis mundari et purificari quam per actualem paenitentiam, et per fidem in Jesum Christum; どのように人間はそれらから清潔にされること、また清められることができるか、実際の悔い改めによって、またイエス・キリストへの信仰によって以外に。

actualis paenitentia est, explorare se, cognoscere et agnoscere sua peccata, se reum facere, confiteri illa coram Domino, implorare opem et potentiam resistendi illis, et sic desistere ab illis, et novam vitam agere, et haec omnia sicut a vobis. 実際の悔い改めである、自分自身を調べること、また自分の罪を知り、認めること、自分自身を罪あるとすること、それを神の前に告白すること、助けと力を懇願すること、それらの中で抵抗する、またこのようにそれらから離れること、新しい生活を送ること〔ネット上にミスプリがありました〕、またこれらすべてことをあなたがたからのように。

Facite ita semel aut bis in anno, quando acceditis ad Sanctam Communionem; そのように一度または二度、年の中で行なえ、あなたがたが「聖餐」に近づく時。

et postea cum peccata, quorum reos vos fecistis, recurrunt, tunc vobiscum dicatis, `Non volumus illa quia sunt peccata contra Deum.’ またその後、罪が、それらのreos☆あなたがたを、あなたがたが行なった、心に戻ってくるとき、その時、あなたがたに、あなたがたは言わなければならない、「私たちはそれらを欲しない、神に反する罪であるから」。

☆ このreosとは何でしょうか? この語がなくても訳せますが?

Haec est paenitentia actualis. これが実際の悔い改めである。

[6] Quis non potest intelligere, quod qui non explorat et videt sua peccata, maneat in illis. [6] だれが理解することができないか、自分の罪を調べない、また見ない者が、それらの中にとどまることを。

Omne enim malum a nativitate jucundum est; というのは、すべての悪は出生から快いものであるから。

jucundum enim est vindicare, scortari depraedare, blasphemare, imprimis dominari ex amore sui:  というのは、快いものである、復讐すること、淫行すること、だますこと、冒涜すること、特に自己愛から支配することから――

annon jucundum facit ut non videantur; 快さが見られないようにしないか。

et si forte dicitur quod peccata sint, annon ex jucundo illorum excusatis illa, imo persuadetis vobis, et per falsa confirmatis, quod peccata non sint, et sic manetis in illis, et facitis illa postea plus quam prius: またもし、おそらく言われるなら、罪であること、それらの快さからそれらの弁解で、それどことか虚偽によって確信して、罪でないことを、またそのようにそれらの中にとどまって、またそれらを行なって、その後、以前よりもさらに――

et hoc eo usque dum non scitis quid peccatum, imo num sit peccatum. またこれをそれだけ、~の間、何が罪か知らない、それどころか、罪であるかどうか。

Aliter fit cuivis qui paenitentiam actualiter agit; それぞれの者に異なって生じる、その者は実際の悔い改めを行なった。

ille mala sua quae cognovit et agnovit, vocat peccata, ac ideo incipit illa fugere et aversari, ac jucundum illorum sentire injucundum; 彼は自分の悪を、それらを知り、認めた、罪と呼ぶ、そしてそれゆえ、それらを避けることと嫌悪することを始める、そしてそれらの快さを不快と感じること。

et quantum hoc fit, tantum videt et amat bona, et tandem sentit horum jucundum, quod est jucundum Caeli. またどれほどこのことを行なうか〔によって〕それだけ善を愛する、また最後にこれらの快さを感じる、それは天界の快さである。

Verbo, quantum quis rejicit Diabolum ad tergum, tantum adoptatur a Domino, et ab Ipso docetur, ducitur, detinetur a malis, et tenetur in bonis. 一言でいえば、どれだけだれかが悪魔を背後へ投げ返すか〔によって〕それだけ主により養子にされる、またその方により教えられる、導かれる、悪から妨げられる、また善の中に保たれる。

Haec via est, et non alia ab Inferno ad Caelum.” これが道である、また他のものはない、地獄から天界への」。

[7] Hoc mirabile est, quod quaedam insita renuentia, tergiversatio et aversatio pro paenitentia actuali sit Reformatis; [7] このことは驚くべきことである、ある種の定着した拒絶、不本意(不承不承)と反感が、実際の悔い改めに対して改革派教徒にあること。

quae tanta est, ut non possint adigere semet ad explorandum se, et ad videndum sua peccata, et ad confitendum illa coram Deo: それはこれほどのものである、自分自身を調べることへ向けて自分自身を強いることができないような、また自分の罪を見ることへ向けて、またそれらを神の前に告白することへ向けて。

est sicut horror invadat illos cum id intendunt. 身震い(恐怖感)が彼らに入り込むようである、それをしようとするとき。

Quaesivi permultos in mundo spirituali de eo, et dixerunt omnes quod hoc sit supra vires illorum. 私は非常に多くの者に霊界の中でそのことについて質問した、またすべての者は言った、このことは彼らの力を越えていること。

Cum audiverunt quod Pontificii usque hoc faciant, hoc est, quod explorent se, et palam confiteantur peccata sua coram monacho, valde mirati sunt;  彼らが聞いたとき、ローマカトリック教徒がそれでもこのことを行なっていること、すなわち、自分自身を調べること、また公けに自分の罪を修道士の前に告白すること、大いに驚いた。

et insuper quod Reformati non possint id facere in occulto coram Deo, tametsi id illis aeque injunctum est ante quam ad Sacram Caenam accedunt. またそのうえ、改革派教徒がそれを行なうことができないこと密かに神の前に、たとえそれが彼らに等しく負わされていても(命じられていても)、聖餐へ近づく前に。

Et quidam ibi inquisiverunt cur hoc; またある者が、そこに調べた、なぜこのことが

et invenerunt quod sola fides talem impaenitentiae statum et tale cor induxerit. また見いだした、信仰のみがそのような悔い改めない状態を、またそのような心を引き起こしたこと。

Et tunc datum est illis videre, quod illi ex Pontificiis qui adorant Christum, et non invocant Sanctos, et non adorant ita dictum Vicarium, et aliquem Ejus Clavigerum, salventur. またその時、彼らに見ることが与えられた、ローマカトリック教会からの者が、その者はキリストを崇拝した、また聖徒を加護を祈らなかった、またそのように言われる代理人を崇拝しなかった、またどんなその鍵の運び手も、救われたこと。

[8] Post haec auditum est sicut tonitru, et vox loquens e Caelo, dicens, “Miramur; [8] これらの後、聞雷鳴のような、また天界から話す声が聞かれた、言って、「私たちは驚いている。

dic ad caetum Reformatorum `Credite in Christum et agite paenitentiam, et servabimini.'” 改革派教徒の集団に言え、『キリストを信じよ、また悔い改めを行なえ、すると私たちは救われる』」。

Et dixi; また、私は言った。

ac insuper, “Estne Baptismus Sacramentum paenitentiae, et inde introductio in Ecclesiam; またそのうえ、「洗礼は悔い改めの礼典(秘跡)ではないのか、またここから教会の中への導入。

quid aliud patrini pro baptizando spondent, quam ut abdicet Diabolum et ejus opera. 他の何を教父(名親)たちは〔幼児〕洗礼を授けられる者のために誓約しないか、悪魔とその働きを退けるように以外に。

Estne Sacra Caena Sacramentum paenitentiae, et inde introductio in Caelum. 聖餐は悔い改めの礼典(秘跡)ではないのか、またここから天界の中への導入。

Diciturne ad communicantes ut omnino ante accessionem paenitentiam agant. 聖餐に与る者に言われていないか、近づく前にすべての者に悔い改めを行なうように。

Estne Catechismus, doctrina universalis Ecclesiae Christianae, docens paenitentiam. 教会の普遍的な教え〔である〕カテキズム〔十戒〕は悔い改めを教えていないか。

Diciturne ibi in sex praeceptis secundae Tabulae, `Hoc et illud malum non facies;’ そこに言われていないか? 第二の板の六つの戒めの中に、これやそれの悪をあなたは行なってならない。

et non dicitur, Hoc et illud bonum facies. 「また言われていない、これやそれの善をあなたは行なうべきである」。

Inde potestis scire, quod quantum quis malum fugit, tantum bonum amet; ここから知ることができる、どれだけだれかが悪を退けるか〔によって〕、それだけ〔善を〕愛すること。

et quod prius non sciatis quid bonum, imo nec quid malum.” また〔それ〕以前に何が善か知らないこと、それどころか何が悪かも〔知ら〕ない」。