原典講読『啓示された黙示録』 529

(1) 原文

529. [Vers. 19.] ” Et apertum est Templum Dei in Caelo, et visa est Arca foederis (Ipsius) in Templo Ipsius,” significat Novum Caelum, in quo Dominus in Divino Humano Suo colitur, et secundum praecepta Decalogi Ipsius vivitur, quae sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae, per quae conjunctio.―Per “Templum Dei” significatur Divinum Humanum Domini, tum Caelum ubi Angeli, ut et Ecclesia in terries; quod haec tria significentur per “Templum Dei,” et quod non separari possint, videatur n. 191; hic autem per “Templum Dei” significatur Dominus in Divino Humano Suo in Caelo ubi Angeli, quia dicitur “Templum Dei in Caelo;” per “Arcam in Templo” intelligitur Decalogus, nam in Arca fuerunt solum duae tabulae quibus inscriptus erat Decalogus; per “apertum” significatur quod illa duo, Divinum Humanum et Decalogus, quae sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae, nunc visa sint, ac visa sunt postquam mali in Infernum conjecti sunt (n. 528); quod dicatur “Arca foederis Ipsius, in Templo Ipsius,” est quia foedus significat conjunctionem, de quo infra. [2] Sed primum aliquid dicetur de Decalogo.

Quaenam gens in universo terrarum orbe non novit quod malum sit occidere, adulterari, furari, false{1} testari nisi haec scirent, et ne talia faciant per leges caverent, actum foret de illis; nam societas, respublica et regnum absque illis legibus caderent. Quis autumare potest, quod gens Israelitica prae omnibus aliis gentibus tam stupida fuerit, ut ignoraverit quod illa essent mala. Quapropter mirari quis potest cur Leges illae, universaliter in terrarum orbe cognitae, cum tanto miraculo e monte Sinai ab Ipso Jehovah promulgatae, ut et digito Ipsius scriptae fuerint. Sed audi: cum tali miraculo a Jehovah promulgatae et digito Ipsius scriptae fuerunt, ut scirent quod Leges illae non modo Leges civiles et morales essent, sed etiam Leges spirituales, et quod facere contra illas non modo esset malum facere contra concivem et contra societatem, sed etiam esset peccare contra Deum; quare Leges illae, per promulgationem e monte Sinai a Jehovah, factae sunt Leges Religionis. Evidens enim est, quod quicquid Jehovah Deus mandat, hoc mandet ut Religionis sit, et quod faciendum sit propter Ipsum, et propter hominem ut salvetur. [3] Illae Leges, quia fuerunt primitiae Ecclesiae a Domino apud Gentem Israeliticam instaurandae, et quia erant in brevi summario complexus omnium Religionis, per quae conjunctio Domini cum homine et hominis cum Domino datur, ideo tam sanctae fuerunt, ut nihil sanctius. Quod sanctissimae fuerint, constare potest ex eo:

 

Quod Ipse Jehovah, hoc est Dominus, descenderit in igne, et quod tunc fumaverit et contremuerit Mons, et quod “fuerint tonitrua, fulgura, nubes gravis et vox buccinae” (Exod. xix. 16, 18; Deutr. v. 19-23 [B.A. 22-26]);

Quod populus ante descensum Jehovae se praeparaverit et sanctificaverit per tres dies (Exod. xix. 10, 11, 15);

Quod Mons circumseptus fuerit, ne quisquam ad ima ejus appropinquaret, ne moreretur (Exod. xix. 12, 13, 20-23; cap. xxiv. 1, 2);

Quod Lex illa inscripta sit “binis tabulis lapideis, et quod scripta sit digito Dei” (Exod. xxxi. 18: cap. xxxii. 15, 16; Deutr. ix. 10.);

Quod Moses, cum illas Tabulas secunda vice e Monte deportavit, facie radiaverit (Exod. xxxiv. 29-35);

Quod Tabulae illae repositae sint in Arca (Exod. xxv. 16; cap. xl. 20; Deutr. x. 5; 1 Reg. viii. 9);

Quod Locus in Tabernaculo ubi Arca, dictus sit Sanctum Sanctorum (Exod. xxvi. 33, et alibi);

Quod Arca ex Lege in illa, dicta sit Jehovah ibi (Num. x. 35, 36; 2 Sam. vi. 2; Psalm. cxxxii. 8{2});

Quod Jehovah locutus sit cum Mose supra Arcam (Exod. xxv. 22; Num. vii. 89);

Quod propter sanctitatem illius Legis non licuerit Aharoni intrare intra Velum, ubi Arca, nisi cum sacrificiis et suffitu, ne moreretur (Levis xvi. 2-14, seq.);

Quod ex praesentia et potentia Domini in Lege quae in Arca, aquae Jordanis discissae sint, et quamdiu illa in medio quiescebat, populus in sicco transiverit (Jos. iii. 1-17; cap. iv. 5-20);

Quod per circumlationem Arcae muri Jerichuntis deciderint (Jos. vi. 1-20);

Quod Dagon deus Philisthaeorum coram Arca in terram deciderit, et postea super Limine fani, divulsus a capite, jacuerit (1 Sam. v. 3, 4);

Quod Ekronitae et Bethschemitae percussi fuerint propter Arcam ad plura millia (1 Sam. v. et vi.);

Quod Arca a Davide introducta sit in Sionem cum sacrificiis et jubilo (2 Sam vi. 1-19);

Quod tunc Usa, quia tetigit illam, mortuus sit (2 Sam. vi. 6, 7);

Quod Arca in Templo Hierosolymitano fecerit Adytum (1 Reg. vi. 19, seq.; cap. viii. 3-9);

Quod Tabulae, quibus Lex erat inscripta, dictae sint Tabulae foederis, et Arca ex illis dicta sit Arca foederis, et ipsa Lex foedus (Num. x. 33; Deutr. iv. 13, 23; cap. v. 2, 3; cap. ix. 9; Jos. iii. 11; 1 Reg. viii. 19, 21; et alibi).

 

[4] Quod Lex illa dicta sit “foedus,” significat conjunctionem; causa est, quia foedera fiunt amoris, amicitiae, consociationis, ita conjunctionis gratia; inde est, quod dicatur de Domino, quod

 

Erit in Foedus populo (Esaj. xlii. 6; cap. xlix. 8{3});

 

et vocatur

 

“Angelus Foederis” (Malach. iii. 1);

 

et Sanguis Ipsius,

 

Sanguis Foederis (Matth. xxvi. 28{4}; Sach. ix. 11; Exod. xxiv. 4-10).

 

Et ideo Verbum dicitur Foedus Vetus et Foedus Novum.

@1 false pro “falso” @2 8 pro “28” @3 8 pro “9” @4 28 pro “27”

 

(2) 直訳

529. [Vers. 19.] ” Et apertum est Templum Dei in Caelo, et visa est Arca foederis (Ipsius) in Templo Ipsius,” significat Novum Caelum, in quo Dominus in Divino Humano Suo colitur, et secundum praecepta Decalogi Ipsius vivitur, quae sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae, per quae conjunctio.― 529(第19節)「また神の神殿は天の中で開かれた、またその方の神殿の中のその方の契約の箱が見られた」は、新しい天界を意味する、その中で主はご自分の神的人間性の中で礼拝される、またその方の十戒の戒めにしたがって生かされる、それらは新しい教会の二つの本質的なものである、それらによって結合〔がある〕(529番)。

Per “Templum Dei” significatur Divinum Humanum Domini, tum Caelum ubi Angeli, ut et Ecclesia in terris;  「神の神殿」によって主の神的人間性が意味される、なおまた天界、そこに天使たち、そのようにまた地の中の教会。

quod haec tria significentur per “Templum Dei,” et quod non separari possint, videatur n. 191; これら三つのものが「神の神殿」によって意味されることが、また分離されることができないことが、190番に見られる。

hic autem per “Templum Dei” significatur Dominus in Divino Humano Suo in Caelo ubi Angeli, quia dicitur “Templum Dei in Caelo;” けれども、ここに「神の神殿」によって、天界の中に、そこに天使たち、ご自分の神的人間性の中の主が意味される、「天の中の神の神殿」が言われるからである。

per “Arcam in Templo” intelligitur Decalogus, nam in Arca fuerunt solum duae tabulae quibus inscriptus erat Decalogus; 「神殿の中の箱」によって「十戒」が意味される、なぜなら、箱の中に二枚の石板だけがあったからである、それらに十戒が書かれていた。

per “apertum” significatur quod illa duo, Divinum Humanum et Decalogus, quae sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae, nunc visa sint, ac visa sunt postquam mali in Infernum conjecti sunt (n. 528); 「開かれた」によって、それら二つが、神的人間性と十戒、それらは新しい教会の二つの本質的なものである、今や見られたことが意味される、そして、~の後、悪い者が地獄の中に投げ込まれたことが見られた(5 28番)。

quod dicatur “Arca foederis Ipsius, in Templo Ipsius,” est quia foedus significat conjunctionem, de quo infra. 「その方の契約の箱、その方の神殿の中の」が言われることは、契約は結合を意味するからである、そのことについて下に。

[2] Sed primum aliquid dicetur de Decalogo. [2] しかし、最初に、十戒について何らかのものが言われる。

Quaenam gens in universo terrarum orbe non novit quod malum sit occidere, adulterari, furari, false{1} testari nisi haec scirent, et ne talia faciant per leges caverent, actum foret de illis; 全地の世界の中でどの国民(民族)が知らないか、殺すこと、姦淫すること、盗むこと、虚偽の証言をすることが悪であること、これらを知らないなら、またこのようなものが法律によって警戒され(守られ)ないなら、彼らについて活動はなし遂げられた(=事は終わった、万事休す)。

nam societas, respublica et regnum absque illis legibus caderent. なぜなら、社会、共和国また王国はそれらの法律なしに、倒れる(崩壊する)からである。

Quis autumare potest, quod gens Israelitica prae omnibus aliis gentibus tam stupida fuerit, ut ignoraverit quod illa essent mala. だれが思う(推量する)ことができるのか、イスラエルの国民(民族)が他のすべての国民(民族)よりもこれほどに愚かであったこと、無知であったように、それらが悪であったこと。

Quapropter mirari quis potest cur Leges illae, universaliter in terrarum orbe cognitae, cum tanto miraculo e monte Sinai ab Ipso Jehovah promulgatae, ut et digito Ipsius scriptae fuerint. そのために、だれもいぶかることができる、なぜ、それらの律法が、普遍的に地の世界の中で知られた、これほどの奇跡とともにシナイ山からエホバご自身により布告されたか、そのようにまたその方の指で書かれたか。

Sed audi: しかし、聞け――

cum tali miraculo a Jehovah promulgatae et digito Ipsius scriptae fuerunt, ut scirent quod Leges illae non modo Leges civiles et morales essent, sed etiam Leges spirituales, et quod facere contra illas non modo esset malum facere contra concivem et contra societatem, sed etiam esset peccare contra Deum; そのときこのような奇跡で、エホバにより布告された、またその方の指で書かれた、知られるために、その律法が市民と道徳の律法であっただけでなく、霊的な律法でもあった、またそれらに反して行なうことは、仲間(同胞)に反して、また社会に反して悪を行なうことであっただけなく、神に対して罪を犯すことであった。

quare Leges illae, per promulgationem e monte Sinai a Jehovah, factae sunt Leges Religionis. それゆえ、それらの律法は、エホバによりシナイ山からの布告によって宗教の律法とされた。

Evidens enim est, quod quicquid Jehovah Deus mandat, hoc mandet ut Religionis sit, et quod faciendum sit propter Ipsum, et propter hominem ut salvetur. というのは、明らかであるから、どんなものでも神エホバが命じたものは、これは宗教のものとして命じた、またその方ために行なわれなければならない、また人間のために、救われるために。

[3] Illae Leges, quia fuerunt primitiae Ecclesiae a Domino apud Gentem Israeliticam instaurandae, et quia erant in brevi summario complexus omnium Religionis, per quae conjunctio Domini cum homine et hominis cum Domino datur, ideo tam sanctae fuerunt, ut nihil sanctius. [3] それらの律法は、イスラエル民族のもとで設立されるべき主による教会の初穂(始まり)であったので、また宗教のすべてのものの複合(物)の短い要約であったので、それらによって人間との主の結合、また主との人間の〔結合〕が存在する、それゆえ、それほどに聖なるものであった、さらに聖なるものが何もないようにも。

Quod sanctissimae fuerint, constare potest ex eo: 最も聖なるものであったことは、それから明らかである――

Quod Ipse Jehovah, hoc est Dominus, descenderit in igne, et quod tunc fumaverit et contremuerit Mons, et quod “fuerint tonitrua, fulgura, nubes gravis et vox buccinae” (Exod. xix. 16, 18; Deutr. v. 19-23 [B.A. 22-26]); エホバご自身が、すなわち、主が、火の中で降ったこと、またその時、山は煙を出した、揺れ動いたこと、また「雷鳴、稲光、重い雲(密雲)また角笛の音があった」こと(出エジプト記19:16, 18、申命記5:22-26)。

Quod populus ante descensum Jehovae se praeparaverit et sanctificaverit per tres dies (Exod. xix. 10, 11, 15); 民はエホバの降下の前に自分自身を用意した、また三日の間、清めた(聖別した)こと (出エジプト記19:10, 11, 15)。

Quod Mons circumseptus fuerit, ne quisquam ad ima ejus appropinquaret, ne moreretur (Exod. xix. 12, 13, 20-23; cap. xxiv. 1, 2); 山は垣根で囲まれたこと、だれかがその最も低いところ(imus)へ近づいて、死なないように(出エジプト記19:12, 13, 20-23、第24章1, 2)。

Quod Lex illa inscripta sit “binis tabulis lapideis, et quod scripta sit digito Dei” (Exod. xxxi. 18: cap. xxxii. 15, 16; Deutr. ix. 10.); その律法は書かれたこと「二つの石の板、また神の指で書かれたこと」(出エジプト記31:18、第32章15、申命記9:10)。

Quod Moses, cum illas Tabulas secunda vice e Monte deportavit, facie radiaverit (Exod. xxxiv. 29-35); モーセは、その石板を二度目に山から運び下ろしたとき、顔で輝いたこと(出エジプト記24:29-35)。

Quod Tabulae illae repositae sint in Arca (Exod. xxv. 16; cap. xl. 20; Deutr. x. 5; 1 Reg. viii. 9); その石板は箱の中にしまわれた(repono)こと(出エジプト記25:16、第40章20、申命記5:5、列王記Ⅰ8:9)。

Quod Locus in Tabernaculo ubi Arca, dictus sit Sanctum Sanctorum (Exod. xxvi. 33, et alibi); 幕屋の中の場所は、そこに箱が〔ある〕、至聖所と呼ばれたこと(出エジプト記26:33、また他の箇所に)。

Quod Arca ex Lege in illa, dicta sit Jehovah ibi (Num. x. 35, 36; 2 Sam. vi. 2; Psalm. cxxxii. 8{2}); 箱はその中の律法から、「エホバはそこに」と言われたこと(民数記10:35, 36、サムエル記Ⅱ6:2、詩篇132:8)。

Quod Jehovah locutus sit cum Mose supra Arcam (Exod. xxv. 22; Num. vii. 89); エホバはモーセと箱の上で話されたこと(出エジプト記25:22、民数記7:89)。

Quod propter sanctitatem illius Legis non licuerit Aharoni intrare intra Velum, ubi Arca, nisi cum sacrificiis et suffitu, ne moreretur (Levis xvi. 2-14, seq.); その律法の神聖さのために、アロンに垂れ幕の内に入ることが許されなかった、そこに箱〔がある〕、いけにえと香を焚くことともにでないなら、死なないように(レビ記16:2-14以降)。

Quod ex praesentia et potentia Domini in Lege quae in Arca, aquae Jordanis discissae sint, et quamdiu illa in medio quiescebat, populus in sicco transiverit (Jos. iii. 1-17; cap. iv. 5-20); 律法の中の主の現在と力から、それは箱の中に、ヨルダン川の水は引き裂かれた、またそれが真ん中の中で休んでいるかぎり、民は乾いた中を渡った(ヨシュア記3:1-17、第4章5-20)。

Quod per circumlationem Arcae muri Jerichuntis deciderint (Jos. vi. 1-20); 箱の運びまわることによってエリコの城壁は崩壊したこと(ヨシュア記6:1-20)。

Quod Dagon deus Philisthaeorum coram Arca in terram deciderit, et postea super Limine fani, divulsus a capite, jacuerit (1 Sam. v. 3, 4); ペリシテ人の神、ダゴンは箱の前に地の中に倒れたこと、またその後、神殿の敷居の上に、頭から分割されて、横たわった(サムエル記Ⅰ5:3, 4)。

Quod Ekronitae et Bethschemitae percussi fuerint propter Arcam ad plura millia (1 Sam. v. et vi.); エクロンとベテ・シュメシュの人々は箱のために打たれたこと、多くの千(数千人)までも(サムエル記Ⅰ第5と6章)。

Quod Arca a Davide introducta sit in Sionem cum sacrificiis et jubilo (2 Sam vi. 1-19); 箱はダビデによりシオンの中へ導き入れられたこと、いけにえと歓呼とともに(サムエル記Ⅱ6:1-19)。

Quod tunc Usa, quia tetigit illam, mortuus sit (2 Sam. vi. 6, 7); その時、ウザはそれに触れたので、死んだこと(サムエル記Ⅱ6:6, 7)。

Quod Arca in Templo Hierosolymitano fecerit Adytum (1 Reg. vi. 19, seq.; cap. viii. 3-9); エルサレムの神殿の中の箱は至聖所となったこと(列王記Ⅰ6:19以降、第8章3-9)。

Quod Tabulae, quibus Lex erat inscripta, dictae sint Tabulae foederis, et Arca ex illis dicta sit Arca foederis, et ipsa Lex foedus (Num. x. 33; Deutr. iv. 13, 23; cap. v. 2, 3; cap. ix. 9; Jos. iii. 11; 1 Reg. viii. 19, 21; et alibi). 石板は、それらに律法が書かれた、契約の石板と呼ばれたこと、またそれから箱は契約の箱と言われた、また律法そのものが契約と(民数記10:33、申命記4:13, 23、第5章2, 3、第9章9、ヨシュア記3:11、列王記Ⅰ8:19, 21、また他の箇所に)。

[4] Quod Lex illa dicta sit “foedus,” significat conjunctionem; [4]「契約」と言われたその律法が結合を意味したことは。

causa est, quia foedera fiunt amoris, amicitiae, consociationis, ita conjunctionis gratia; 理由がある、愛の、友情の、交わりの、そのように結合のために☆、契約が行なわれるからである。

☆ gratia(~のために)は属格をとります。

inde est, quod dicatur de Domino, quod ここからである、主について言われること、~ことが

Erit in Foedus populo (Esaj. xlii. 6; cap. xlix. 8{3}); 民の契約となる(イザヤ42:6、第49章8)。

et vocatur また、呼ばれる

“Angelus Foederis” (Malach. iii. 1); 「契約の天使」(マラキ3:1)。

et Sanguis Ipsius, また、その方の血が

Sanguis Foederis (Matth. xxvi. 28{4}; Sach. ix. 11; Exod. xxiv. 4-10). 契約の血と(マタイ26:28、ゼカリヤ9:11、出エジプト記2:4-10)。

Et ideo Verbum dicitur Foedus Vetus et Foedus Novum. また、それゆえ、みことばは旧い契約また新しい契約と言われる。

@1 false pro “falso” 注1 「falso」の代わりに false

@2 8 pro “28” 注2 「28」の代わりに 8

@3 8 pro “9” 注3 「9」の代わりに 8

@4 28 pro “27” 注4 「27」の代わりに 28

 

(3) 訳文

 529(第19節)「また神の神殿は天の中で開かれ、その方の神殿の中のその方の契約の箱が見られた」は、新しい天界を意味する、その中で主はご自分の神的人間性の中で礼拝される、またその方の十戒の戒めにしたがって生かされる、それらは新しい教会の二つの本質的なものであり、それらによって結合〔がある〕。

  「神の神殿」によって主の神的人間性、なおまた天使たちの天界、そのようにまた地上の教会が意味される。これら三つのものが「神の神殿」によって意味されること、また分離されることができないことが190番に見られる。けれども、ここの「神の神殿」によって、天使たちの天界の中の、ご自分の神的人間性の中の主が意味される、「天の中の神の神殿」が言われるからである。「神殿の中の箱」によって「十戒」が意味される、なぜなら、箱の中に二枚の石板だけがあったからである、それらに十戒が書かれていた。「開かれた」によって、新しい教会の二つの本質的なものである神的人間性と十戒の二つものが、悪い者が地獄の中に投げ込まれたことが見られた後に、今や(その時)見られたことが意味される(5 28番)。「その方の神殿の中のその方の契約の箱」が言われるのは、契約は結合を意味するからである、そのことについては以下に。

 [2] しかし、最初に、十戒について何らかのものが言われる。

 全世界の中で、どの国民(民族)が、殺すこと、姦淫すること、盗むこと、虚偽の証言をすることが悪であることを知らないか、これらを知らないなら、またこのようなものが法律によって守られないなら、事は終わっている。なぜなら、社会、共和国、王国はそれらの法律ないなら、崩壊するからである。

 イスラエルの国民(民族)が他のすべての国民(民族)よりも、それらが悪であったこと無知であったように、これほどに愚かであった、とだれが思うことができるのか。

 そのために、なぜ、普遍的に地上の世界で知られたそれらの律法が、これほどの奇跡とともにシナイ山からエホバご自身により布告されたか、そのようにまたその方の指で書かれたか、だれもがいぶかることができる。

 しかし、聞け――このような奇跡で、エホバにより布告され、またその方の指で書かれたとき、その律法が市民と道徳の律法であっただけでなく、霊的な律法でもあった、またそれらに反して行なうことは、同胞に反して、また社会に反して悪を行なうことであっただけなく、神に対して罪を犯すことであったことが知られるためであった。それゆえ、それらの律法は、エホバによりシナイ山からの布告によって宗教の律法とされた。

 というのは、どんなものでも神エホバが命じたものは、これを宗教のものとして命じ、またその方、また人間のために、救われるために行なわれなければならないことが明らかであるからである。

 [3] それらの律法は、イスラエル民族のもとで設立されるべき主による教会の初穂であり、また宗教のすべてのものを複合した短い要約であったので、それらによって人間との主の結合、また主との人間の結合が存在し、それゆえ、らに聖なるものが何もないようにも、それほどに聖なるものであった。

 最も聖なるものであったことは、これから明らかである――

 

エホバご自身が、すなわち、主が、火の中で降った、またその時、山は煙を出し、揺れ動き、「雷鳴、稲光、密雲、角笛の音があった」(出エジプト記19:16, 18、申命記5:22-26)。

 民はエホバの降下の前に用意し、三日間、清めた(出エジプト記19:10, 11, 15)。

 山は、だれかがその最も低いところへ近づいて、死なないように、垣根で囲まれた(出エジプト記19:12, 13, 20-23、24:1, 2)。

 その律法は二つの石の板に書かれ、神の指で書かれた(出エジプト記31:18、32:15、申命記9:10)。

 モーセは、その石板を二度目に山から運び下ろしたとき、顔が輝いた(出エジプト記24:29-35)。

 その石板は箱の中にしまわれた(出エジプト記25:16、40:20、申命記5:5、列王記Ⅰ8:9)。

 幕屋の中の箱がある場所は至聖所と呼ばれた(出エジプト記26:33、また他の箇所に)。

 箱はその中の律法から、「エホバはそこに」と言われた

コメントを残す