原典講読『啓示された黙示録』 507

(1) 原文

507. [Vers. 10.] ” Et habitantes super terra gaudebunt super illis et laetabuntur,” significat propterea jucundum affectionis cordis et animae in Ecclesia apud illos qui in sola fide quoad doctrinam et vitam erant.―Per “habitantes super terra” intelliguntur qui in Ecclesia, hic qui in Ecclesia sunt ubi sola fides; “terra” significat Ecclesiam in qua (n. 285); per “gaudere et laetari” significatur jucundum affectionis cordis et animae habere; jucundum affectionis cordis est voluntatis, ac jucundum affectionis animae est intellectus, nam in Verbo per “cor et animam” intelligitur hominis voluntas et intellectus; inde est quod dicatur “gaudere et laetari,” tametsi gaudium et laetitia apparent sicut una res; sed in duobus illis est conjugium voluntatis et intellectus, quod etiam est conjugium boni et veri, quod est in omnibus et singulis Verbi, de quo in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 80-90). Inde est quod utrumque, “gaudere et laetari,” seu “gaudium et laetitia,” etiam pluries alibi in Verbo dicatur, ut in his:

 

“Ecce Gaudium et Laetitia, occidere bovem” (Esaj. [xxii. 13; cap.] xxxv. 10: cap. li. 11);

“Excisum est e Domo Dei nostri Gaudium et Laetitia” (Joel i. 16);

“Abrogabitur vox Gaudii et vox Laetitiae” (Jerem. vii. 34; cap. xxv. 10):

“Jejunium decimi erit in Gaudium et Laetitiam” (Sach. viii. 19);

“Laetamini in Hierosolyma, Gaudete in ea” (Esaj. lxvi. 10);

“Gaude et Laetare filia Edomi” (Thren. iv. 21);

“Laetabuntur Caeli, Gaudete terrae” ([Psalm. xcvi. 11;] Psalm. lxviii. 4 [B.A. 3]);

“Audire me facies{1} Gaudium et Laetitiam” (Psalm. li. 10 [B.A. 8]);

“Gaudium et Laetitia invenietur in Sione” (Esaj. li. 3);

“Erit Laetitia, multi super nativitate ejus Gaudebunt” (Luc. i. 14);

“Cessare faciam vocem Gaudii et vocem Laetitiae, vocem Sponsi et vocem Sponsae” (Jerem. vii. 34; cap. xvi. 9; cap. xxv. 10; cap. xxxiii. 10, 11);

“Gaudeant et Laetentur omnes quaerentes Te” (Psalm. xl.{2} 17 [B.A. 16]); Psalm. lxx. 5 [B.A. 4]);

“Justi Laetabuntur et Gaudebunt in Laetitia” (Psalm. lxviii. 4{3} [B.A. 3]);

“Laetamini in Hierosolyma, Gaudete cum ea Gaudium” (Esaj. lxvi. 10).

 

@1 facies pro “faciet” @2 xl. pro “xi.” @3 4 pro “5”

 

(2) 直訳

507. [Vers. 10.] ” Et habitantes super terra gaudebunt super illis et laetabuntur,” significat propterea jucundum affectionis cordis et animae in Ecclesia apud illos qui in sola fide quoad doctrinam et vitam erant.― 507(第108節)「また、地の上に住む者は、彼らの上に楽しむ、また喜ぶ」は、このために教会の中の彼らのもとの心と霊魂の情愛の快さを意味する、その者は信仰のみの中にいた、教えと生活に関して。

Per “habitantes super terra” intelliguntur qui in Ecclesia, hic qui in Ecclesia sunt ubi sola fides; 「地の上に住む者」によって教会の中の者が意味される、ここに教会の中の者、そこに信仰のみがある。

“terra” significat Ecclesiam in qua (n. 285); 「地」は教会を意味する、その中に〔彼らがいる〕(285番)。

per “gaudere et laetari” significatur jucundum affectionis cordis et animae habere; 「楽しむことと喜ぶこと」によって、心と霊魂の情愛の快さを持つことが意味される。

jucundum affectionis cordis est voluntatis, ac jucundum affectionis animae est intellectus, nam in Verbo per “cor et animam” intelligitur hominis voluntas et intellectus; 心の情愛の快さは意志のものである、そして霊魂の情愛の快さは理解力のものである、なぜなら、みことばの中の「心と霊魂」によって人間の意志と理解力が意味されるからである。

inde est quod dicatur “gaudere et laetari,” tametsi gaudium et laetitia apparent sicut una res; ここからである、「楽しむことと喜ぶこと」が言われる、たとえ楽しさと喜びが一つの事柄のように見えても。

sed in duobus illis est conjugium voluntatis et intellectus, quod etiam est conjugium boni et veri, quod est in omnibus et singulis Verbi, de quo in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 80-90). しかし、それら二つのものの中に意志と理解力の結婚がある、さらにまた善と真理の結婚がある、それはみことばのずべてと個々のものの中にある、それについて『新しいエルサレムの教え 聖書について』の中に〔述べられている〕(80-90番)。

Inde est quod utrumque, “gaudere et laetari,” seu “gaudium et laetitia,” etiam pluries alibi in Verbo dicatur, ut in his: ここからである、両方のものが、「楽しむことと喜ぶこと」すなわち「楽しさと喜び」もまた、みことばの中の多くのものが他の箇所に言われている、例えば、これらの中に――

“Ecce Gaudium et Laetitia, occidere bovem” (Esaj. [xxii. 13; cap.] xxxv. 10: cap. li. 11); 「見よ、楽しさと喜び、牛を殺すこと」(イザヤ22:12、第35章10、第51章11)。

“Excisum est e Domo Dei nostri Gaudium et Laetitia” (Joel i. 16); 「私たちの神の家から楽しみと喜びは絶たれた」(ヨエル1:16)。

“Abrogabitur vox Gaudii et vox Laetitiae” (Jerem. vii. 34; cap. xxv. 10): 「楽しみの声と喜びの声は終わらされる」(エレミヤ7:34、第24章10)。

“Jejunium decimi erit in Gaudium et Laetitiam” (Sach. viii. 19); 「第10の月の断食は楽しさと喜びとなる」(ゼカリヤ8:19)。

“Laetamini in Hierosolyma, Gaudete in ea” (Esaj. lxvi. 10); 「エルサレムの中で喜べ、その中で楽しめ」(イザヤ67:10)。

“Gaude et Laetare filia Edomi” (Thren. iv. 21); 「楽しみ、喜べ、エドムの娘よ」(哀歌4:21)。

“Laetabuntur Caeli, Gaudete terrae” ([Psalm. xcvi. 11;] Psalm. lxviii. 4 [B.A. 3]); 「天は喜び、地は楽しむ」(詩篇96:11、詩篇68:3)。

“Audire me facies{1} Gaudium et Laetitiam” (Psalm. li. 10 [B.A. 8]); 「私に楽しみと喜びを聞くことをあなたはする(未来)」(詩篇51:8)。

“Gaudium et Laetitia invenietur in Sione” (Esaj. li. 3); 「楽しさと喜びがシオンの中に見られる」(イザヤ51:3)。

“Erit Laetitia, multi super nativitate ejus Gaudebunt” (Luc. i. 14); 「喜びとなり、多くの者がその方の誕生の上に楽しむ」(ルカ1:14)。

“Cessare faciam vocem Gaudii et vocem Laetitiae, vocem Sponsi et vocem Sponsae” (Jerem. vii. 34; cap. xvi. 9; cap. xxv. 10; cap. xxxiii. 10, 11); 「わたしは楽しみの声と喜びの声を、花嫁の声と花婿の声を終わりにする」(エレミヤ8:34、第16章9、第25章10、第33章10, 11)。

“Gaudeant et Laetentur omnes quaerentes Te” (Psalm. xl.{2} 17 [B.A. 16]); Psalm. lxx. 5 [B.A. 4]); 「あなたを求めるすべての者が楽しむ、また喜ぶ」(詩篇40:16、詩篇70:4)。

“Justi Laetabuntur et Gaudebunt in Laetitia” (Psalm. lxviii. 4{3} [B.A. 3]); 「正しい者は喜ぶ、また喜びの中で楽しむ」(詩篇68:3)。

“Laetamini in Hierosolyma, Gaudete cum ea Gaudium” (Esaj. lxvi. 10). 「エルサレムの中で喜べ、その中で楽しめ」(イザヤ67:10)。(☆なぜ、繰り返して、2度述べたのでしょうか?)

@1 facies pro “faciet” 注1 「faciet」の代わりに facies

@2 xl. pro “xi.”  注2 「xi.」の代わりに xl.

@3 4 pro “5” 注3 「5」の代わりに 4

 

(3) 訳文

 507(第108節)「また、地の上に住む者は、彼らの上に楽しみ、喜ぶ」は、このために、教えと生活に関して信仰のみの中にいた教会の中の者のもとの心と霊魂の情愛の快さを意味する。

 「地の上に住む者」によって、ここに、そこに信仰のみがある教会の中の者が意味される。「地」は、その中に〔彼らがいる〕教会を意味する(285番)。「楽しむことと喜ぶこと」によって、心と霊魂の情愛の快さを持つことが意味される。心の情愛の快さは意志に属すもの、そして霊魂の情愛の快さは理解力に属すのものである、なぜなら、みことばの中の「心と霊魂」によって人間の意志と理解力が意味されるからである。ここから、たとえ楽しさと喜びが一つの事柄のように見えても、「楽しむことと喜ぶこと」が言われる。しかし、それら二つのものの中に意志と理解力の結婚があり、さらにまた善と真理の結婚がある、それはみことばのずべてと個々のものの中にある、それについて『新しいエルサレムの教え 聖書について』の中に〔述べられている〕(80-90番)。

 ここから、両方のものが、「楽しむことと喜ぶこと」すなわち「楽しさと喜び」は、みことばの中の他の箇所に多くのものが言われている、例えば、これらの中に――

 

 「見よ、楽しさと喜び、牛を殺すこと」(イザヤ22:12、35:10、51:11)。

 「私たちの神の家から楽しみと喜びは絶たれた」(ヨエル1:16)。

 「楽しみの声と喜びの声は終わらされる」(エレミヤ7:34、24:10)。

 「第十の月の断食は楽しさと喜びとなる」(ゼカリヤ8:19)。

 「エルサレムの中で喜べ、その中で楽しめ」(イザヤ67:10)。

 「楽しみ、喜べ、エドムの娘よ」(哀歌4:21)。

 「天は喜び、地は楽しむ」(詩篇96:11、詩篇68:3)。

 「私に楽しみと喜びを聞せてください」(詩篇51:8)。

 「楽しさと喜びがシオンの中に見られる」(イザヤ51:3)。

 「喜びとなり、多くの者がその方の誕生を楽しむ」(ルカ1:14)。

 「わたしは楽しみの声と喜びの声を、花嫁の声と花婿の声を終わりにする」(エレミヤ8:34、16:9、25:10、33:10, 11)。

 「あなたを求めるすべての者が楽しみ、喜ぶ」(詩篇40:16、詩篇70:4)。

 「正しい者は喜び、喜びの中で楽しむ」(詩篇68:3)。

 「エルサレムの中で喜べ、その中で楽しめ」(イザヤ67:10)。

コメントを残す