原典講読『天界と地獄』no.326.

(1) 原文
326. Commune est, quod Gentiles, qui adorarunt aliquem deum sub imagine aut statua, vel aliquod sculptile, dum in alteram vitam veniunt, introducantur ad quosdam, qui loco eorum deorum seu idolorum sunt, ex causa ut phantasias suas exuant; apud quos cum per aliquot dies fuerunt, inde auferuntur. Qui adorarunt homines, etiam quandoque ad eos, vel ad alios qui loco eorum, introducuntur; sicut plures ex Judaeis ad Abrahamum, Jacobum, Mosen, Davidem; sed cum appercipiunt quod tale humanum iis sit sicut aliis, et quod nihil opis ferre possint, pudefiunt; et ad sua loca secundum vitam feruntur. Inter Gentes in caelo maxime diliguntur Africani; hi enim facilius reliquis recipiunt bona et vera caeli: volunt imprimis dici obedientes, non vero fideles. Dicunt, quod Christiani, quia fidei doctrinam habent, possint fideles nominari; ii vero [non] nisi illam recipiant, aut, ut dicunt, recipere possint.
(2) 直訳
Commune est, quod Gentiles, qui adorarunt aliquem deum sub imagine aut statua, vel aliquod sculptile, dum in alteram vitam veniunt, introducantur ad quosdam, qui loco eorum deorum seu idolorum sunt, ex causa ut phantasias suas exuant; 普通(のこと)である、異教徒たちは、何らかの神を像または彫像のもとに崇拝した者たちは、来世の中に来た時、ある者らへ導かれること、その者らは彼らの神々のまたは偶像の代わりである、〔彼らが〕自分たちの幻想を取り去るための理由から。
apud quos cum per aliquot dies fuerunt, inde auferuntur. 彼らのもとに数日の間いたとき、ここから連れ去られる。
Qui adorarunt homines, etiam quandoque ad eos, vel ad alios qui loco eorum, introducuntur; 人間たちを崇拝した者たちは、さらにまた時々、彼らへ、あるいは彼らの代わりの者〔である〕他の者たちへ、導かれる。
sicut plures ex Judaeis ad Abrahamum, Jacobum, Mosen, Davidem; ユダヤ人からの多くの者のように、アブラハム、ヤコブ、モーセ、ダビデへ〔導かれる〕。
sed cum appercipiunt quod tale humanum iis sit sicut aliis, et quod nihil opis ferre possint, pudefiunt;  しかし、彼らが他の者たちのようなこのような人間であることに気づくとき、そして何の助けも与えることができないこと、恥ずかしくなる。
et ad sua loca secundum vitam feruntur. そして自分自身の場所へ生き方(生活)にしたがって☆運ばれる。
☆「生き方にしたがって・・・」とは、その人の生き方に「適した」その人自身の場所へ連れて行かれることですね。
Inter Gentes in caelo maxime diliguntur Africani; 天界の中の異邦人の間でアフリカ人が最も愛されている。
hi enim facilius reliquis recipiunt bona et vera caeli: なぜなら、彼らは他の者に〔まさって〕(より)容易に天界の善と真理を受け入れるから。
volunt imprimis dici obedientes, non vero fideles. 特に、従順な者と言われることを欲する、しかし、(信仰に)忠実な者と〔言われることは欲し〕ない。
Dicunt, quod Christiani, quia fidei doctrinam habent, possint fideles nominari; 〔彼らは〕言う、キリスト教徒は、信仰の教えを持っているので、(信仰に)忠実な者と呼ばれることができる。
ii vero [non] nisi illam recipiant, aut, ut dicunt, recipere possint. しかし、彼らは〔呼ばれることができ〕[ない]☆、もしそれら〔教え〕を受けないなら、または、彼らが言うように、受けることができる〔ことがないなら〕。
☆ このnonは『天界の秘義』2604番にあります。編集者の追加です。
(3) 訳文〔これは句読点などの違いを除いて『天界の秘義』2604番と同じである〕
 何らかの神を像または彫像のもとに崇拝した異教徒たちが、来世に来た時、彼らの神々または偶像の代わりである者らへ導かれることは普通のことである、その者たちが自分たちの幻想を取り去るという理由からである。彼らのもとに数日の間いたあとで、そこから連れ去られる。人間を崇拝した者たちはまた、時々、その人間のもとへ、あるいはその代わりの者のもとへ導かれる。例えば、ユダヤ人の多くの者は、アブラハム、ヤコブ、モーセ、ダビデのもとへ導かれる。しかし、彼らが他の者たちのような人間であり、何の助けも与えることができないことに気づくとき、恥ずかしくなる。そして〔自分の〕生き方にしたがった自分自身の場所へ運ばれる。
 天界の異邦人の間で、アフリカ人が最も愛されている。なぜなら、彼らは他の者よりも容易に天界の善と真理を受け入れるから。特に、従順な者と言われることを欲するが、しかし、(信仰に)忠実な者と言われることは欲しない。彼らは、キリスト教徒は信仰の教えを持っているので(信仰に)忠実な者と呼ばれることができる、と言う。しかし、彼らはそれらの教えを受けないかぎり、または、彼らが言うように、受けることができないかぎり、呼ばれることができない。

原典講読『天界と地獄』no.327,328.

(1) 原文
327. Locutus sum cum quibusdam, qui in Ecclesia Antiqua fuerunt, (Ecclesia Antiqua dicitur, quae fuit post diluvium, tunc per plura regna extensa, nempe per Assyriam, Mesopotamiam, Syriam, Aethiopiam, Arabiam, Libyam, Aegyptum, Philisthaeam usque ad Tyrum et Zidonem, per terram Canaanem eis et trans Jordanem,{1}) et qui tunc noverunt de Domino quod venturus, ac imbuti bonis fidei, at usque desciverunt, et facti idololatrae. Erant antrorsum versus sinistrum, in loco tenebricoso, et in statu miserabili. Loquela eorum fuit sicut tibialis, unius toni, paene absque cogitationis rationali. Dicebant quod ibi fuerint per plura saecula, et quod inde quandoque eximantur, ut inserviant aliis pro aliquibus usibus, qui viles sunt. Ex illis cogitare datum est de pluribus Christianis, qui non exterius idololatrae sunt, sed interius, sunt enim cultores sui et mundi, ac corde negant Dominum, qualis sors illos in altera vita maneat.
(2) 直訳
Locutus sum cum quibusdam, qui in Ecclesia Antiqua fuerunt, (Ecclesia Antiqua dicitur, quae fuit post diluvium, tunc per plura regna extensa, nempe per Assyriam, Mesopotamiam, Syriam, Aethiopiam, Arabiam, Libyam, Aegyptum, Philisthaeam usque ad Tyrum et Zidonem, per terram Canaanem eis et trans Jordanem,{1}) et qui tunc noverunt de Domino quod venturus, ac imbuti bonis fidei, at usque desciverunt, et facti idololatrae. 私はある者たちと話した、古代教会の中にいた者、(古代教会と言われる、それは洪水後であった、その時、多くの国を通して広がった、すなわち、アッシリア、メソポタミア、シリア、エティオピア、アラビア、リビア、エジプト、ペリシテを通ってツロとシドンまでも、それらにカナンの地を通ってそしてヨルダンを越えて{1})、そしてその時、主について、来るべきであることを知っていた者たちは、そして信仰の善が吸収された〔者たちは〕、しかしそれでも逸れた、そして偶像崇拝者になった。
Erant antrorsum versus sinistrum, in loco tenebricoso, et in statu miserabili. 彼らは左へ向かって正面の方向にいた、暗い場所の中に、そして惨めな状態の中に。
Loquela eorum fuit sicut tibialis, unius toni, paene absque cogitationis rationali. 彼らの話し方は笛のようだった、一つの調子の、ほとんど理性的な思考なしの。
Dicebant quod ibi fuerint per plura saecula, et quod inde quandoque eximantur, ut inserviant aliis pro aliquibus usibus, qui viles sunt. 彼らは、そこに多くの世紀の間いたことを言った、そしてそこから時々、連れ出される、何らかの役立ちのために他の者に仕えるために、それは卑しいものである。
Ex illis cogitare datum est de pluribus Christianis, qui non exterius idololatrae sunt, sed interius, sunt enim cultores sui et mundi, ac corde negant Dominum, qualis sors illos in altera vita maneat. 彼らからキリスト教徒の多くの者について考えることが与えられた、その者たちは外部では偶像崇拝者ではない、しかし内部では〔偶像崇拝者である〕、なぜなら、自己と世の崇拝者であるから、そして心で主を否定した(拒んだ)、来世で彼らの運命がどんなものか待つか。
(3) 訳文
 私は古代教会の中にいたある者たちと話した。(古代教会と言われる教会は、洪水後、多くの国を通して広がった教会である。すなわち、アッシリア、メソポタミア、シリア、エティオピア、アラビア、リビア、エジプト、ペリシテを通ってツロとシドンまで、それらにカナンの地を通ってヨルダンを越えて広がった教会である{1})。そしてその時、来るべき主について知り、信仰の善を教え込まれていた者たちは、しかしそれでも逸れ、偶像崇拝者となった。彼らは左へ向かって正面の方向の、暗い場所に、惨めな状態の中にいた。彼らの話し方は、ほとんど理性的な思考がなく、一つの調子の笛のようだった。彼らは、そこに幾世紀もの間いて、そこから時々、何らかの卑しい役立ちで他の者に仕えるために連れ出される、と言った。彼らから、キリスト教徒の多くの者について、彼らは外部では偶像崇拝者ではない、しかし内部では自己と世の崇拝者であり、心で主を拒んだので偶像崇拝者であるが、来世で彼らにどんな運命が待っているか、考えることが与えられた。
   (EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod Prima et Antiquissima Ecclesia in hac tellure fuerit, quae describitur in primis capitibus Geneseos et quod illa ecclesia fuerit caelestis, omnium praecipua (n. 607, 895, 920, 1121-1124, 2896, 4493, 8891, 9942, 10545).
Quales illi sunt in caelo (n. 1114-1115).
Quod variae ecclesiae post diluvium fuerint, quae Ecclesiae Antiquae vocantur, de quibus (n. 1125-1127, 1327, 10355).
Quales fuerunt homines Antiquae Ecclesiae (n. 609 [? 607], 895).
Quod Ecclesiae Antiquae fuerint ecclesiae repraesentativae (n. 519, 521, 2896.).
Quod apud Antiquam Ecclesiam fuerit Verbum, sed quod id deperditum sit (n. 2897).
Qualis Antiqua Ecclesia cum coepit declinare (n. 1128).
Discrimen inter Antiquissimam Ecclesiam et Antiquam (n. 597, 607, 640, 641, 765, 784, 895, 4493).
Quod statuta, judicia, leges, quae mandata sunt in Ecclesia Judaica, fuerint quoad partem similia illis quae fuerunt in Antiqua Ecclesia (n. 4288, 4449, 10149).
Quod Dominus fuerit Deus Antiquissimae Ecclesiae, et quoque Antiquae, et quod vocatus Jehovah (n. 1343, 6846).
(2) 直訳
@1 Quod Prima et Antiquissima Ecclesia in hac tellure fuerit, quae describitur in primis capitibus Geneseos et quod illa ecclesia fuerit caelestis, omnium praecipua. 最初の、また最古代の教会がこの地球上にあった、それは「創世記」第一章に記述されている、その教会は天的であった、すべての〔教会よりも〕際立って。
Quales illi sunt in caelo. 彼らは天界の中でどんなであるか。
Quod variae ecclesiae post diluvium fuerint, quae Ecclesiae Antiquae vocantur, de quibus. いろいろな教会が洪水の後あった、それは古代教会とよばれる。それらについて。
Quales fuerunt homines Antiquae Ecclesiae. 古代教会の人間はどんなであったか。
Quod Ecclesiae Antiquae fuerint ecclesiae repraesentativae. 古代教会は表象的な教会であった。
Quod apud Antiquam Ecclesiam fuerit Verbum, sed quod id deperditum sit. 古代教会のもとにみことばがあった、しかし、それは失われた。
Qualis Antiqua Ecclesia cum coepit declinare. 古代教会はどんなものか、傾き始めたとき。
Discrimen inter Antiquissimam Ecclesiam et Antiquam. 最古代教会と古代〔教会〕の間の相違。
Quod statuta, judicia, leges, quae mandata sunt in Ecclesia Judaica, fuerint quoad partem similia illis quae fuerunt in Antiqua Ecclesia. 法令、判決、律法、それらはユダヤ教会で命じられたもの、〔それらは〕部分に関して、古代教会にあったもの、それらに似ていた。
Quod Dominus fuerit Deus Antiquissimae Ecclesiae, et quoque Antiquae, et quod vocatus Jehovah. 主は最古代教会の神であられた、そしてまた、古代〔教会〕の、そしてエホバと呼ばれたこと。
(1) 原文
328. Quod ecclesia Domini sit per universum terrarum orbem sparsa, ita universalis, et quod in illa sint omnes qui in bono charitatis secundum religiosum suum vixerunt, et quod ecclesia, ubi Verbum et per id Dominus notus, sit ad illos qui extra ecclesiam, sicut cor et pulmo in homine, ex quibus omnia viscera et membra corporis varie secundum formas, situs et conjunctiones, vivunt, supra (n.308) videatur.
(2) 直訳
Quod ecclesia Domini sit per universum terrarum orbem sparsa, ita universalis, et quod in illa sint omnes qui in bono charitatis secundum religiosum suum vixerunt, et quod ecclesia, ubi Verbum et per id Dominus notus, sit ad illos qui extra ecclesiam, sicut cor et pulmo in homine, ex quibus omnia viscera et membra corporis varie secundum formas, situs et conjunctiones, vivunt, supra (n.308) videatur. 主の教会は全地球を通して広がっている、このように普遍的〔である〕こと、そしてその中にすべての者がいること、自分自身の宗教にしたがって仁愛の善の中に生きた者、そして教会は、そこにみことばとそれによって主が知られている、教会の外の者、彼らに、人間の心臓と肺のようである、それらからすべての身体の四肢と内臓は形、位置、結合にしたがっていろいろと生きている、上に(308番)見られる。
(3) 訳文
 主の教会は全地球を通して広がり、このように普遍的であること、そしてその中に自分自身の宗教にしたがって仁愛の善の中に生きたすべての者がいること、そしてみことばがあり、それによって主が知られている教会は、教会の外の者にとって、人間の心臓と肺のようであり、それらからすべての身体の四肢と内臓は形、位置、結合にしたがっていろいろと生きていることは前に(308番)見られる。

原典講読『天界と地獄』no.329,330.

       [XXXVII.]
     DE INFANTIBUS IN CAELO.
     天界の幼児たちについて
(1) 原文
329. Quorundam fides est, quod modo infantes qui intra ecclesiam nati sunt, in caelum veniant, non autem qui extra ecclesiam: causam dicunt, quod infantes intra ecclesiam baptizati sint, et per baptismum initiati in fidem ecclesiae. Sed illi non sciunt, quod nulli per baptismum sit caelum, nec fides; est enim baptismus modo in signum et memoriale quod homo regenerandus sit, et quod regenerari possit qui intra ecclesiam natus est, quoniam ibi est Verbum, ubi Divina vera, per quae regeneratio, et ibi est Dominus notus a quo regeneratio.{1} Sciant itaque, quod unusquisque infans, ubicunque natus est, sive intra ecclesiam sive extra illam, sive a parentibus piis sive ab impiis, cum moritur, recipiatur a Domino, et in caelo educetur, ac secundum Divinum ordinem doceatur et imbuatur affectionibus boni, et per illas cognitionibus veri; et dein, sicut perficitur intelligentia et sapientia, introducatur in caelum, et fiat angelus. Unusquisque potest scire, qui ex ratione cogitat, quod nullus natus sit ad infernum, sed omnes ad caelum; et quod ipse homo sit in culpa, quod in infernum veniat, at quod infantes in nulla adhuc culpa possint esse.
(2) 直訳
Quorundam fides est, quod modo infantes qui intra ecclesiam nati sunt, in caelum veniant, non autem qui extra ecclesiam: ある者たちの信念である、教会の内に生まれた幼児たちだけが天界に来ること、しかしながら、教会の外に〔生まれた幼児たちは天界に来〕ない。
causam dicunt, quod infantes intra ecclesiam baptizati sint, et per baptismum initiati in fidem ecclesiae.  理由を言っている、教会の内の幼児たちは洗礼を受けること、そして洗礼によって教会の信仰の中に導かれること。
Sed illi non sciunt, quod nulli per baptismum sit caelum, nec fides; しかし、彼らは知らない、だれにも洗礼によって天界はないこと、信仰もない。
est enim baptismus modo in signum et memoriale quod homo regenerandus sit, et quod regenerari possit qui intra ecclesiam natus est, quoniam ibi est Verbum, ubi Divina vera, per quae regeneratio, et ibi est Dominus notus a quo regeneratio.{1} なぜなら、洗礼は単に(~へ向けての)しるしや記念である、人間は再生しなくてはならないこと、そして再生されることができること、教会の内に生まれている者、そこにみことばがあるので、その場所に神的な真理〔があり〕、それによって再生、そしてそこに主が知られ、その方により再生〔されることができることのしるしや記念である〕{1}。
Sciant itaque, quod unusquisque infans, ubicunque natus est, sive intra ecclesiam sive extra illam, sive a parentibus piis sive ab impiis, cum moritur, recipiatur a Domino, et in caelo educetur, ac secundum Divinum ordinem doceatur et imbuatur affectionibus boni, et per illas cognitionibus veri; そこで知らなくてはならない、それぞれの幼児は、どこに生まれても、あるいは教会内あるいはその外、あるいは敬虔な両親からあるいは不信心な〔両親から〕、死ぬとき、主により受け入れられる、また天界で教育される、そして神的な秩序にしたがって教えられ、善の情愛を吹き込まれる、またそれらを通して真理の思考を〔吹き込まれる〕。
et dein, sicut perficitur intelligentia et sapientia, introducatur in caelum, et fiat angelus. そしてその後、知性と知恵が完成されるに比例して☆、天界に導き入れられ、天使となる。
☆ sicutは通常「~のように」(前置詞)と訳しますが、このように接続詞として「~に比例して/~に応じて」の意味があります。
Unusquisque potest scire, qui ex ratione cogitat, quod nullus natus sit ad infernum, sed omnes ad caelum; それぞれが知ることができる、理性から考える者、だれも地獄へ(向けて)生まれていないこと、しかしすべての者は天界へ。
et quod ipse homo sit in culpa, quod in infernum veniat, at quod infantes in nulla adhuc culpa possint esse. そして〔その〕人間自身に責任があること、地獄に来ること、しかし、幼児はその時まで責任があることができないこと。
(3) 訳文
 教会の内に生まれた幼児たちだけが天界に来て、しかし、教会の外に生まれた幼児たちは天界に来ないという信念の者がいる。その理由を、教会の内の幼児たちは洗礼を受け、そして洗礼によって教会の信仰の中に導かれる、と言っている。しかし、彼らは、洗礼によってだれかに天界があり、信仰があるのではないことを知らない。なぜなら、洗礼は、人間は再生しなくてはならないこと、そして教会の内に生まれている者が、そこにみことばがあるので、神的な真理があり、それによって再生があり、そしてそこに主が知られ、その方により再生されることができることの単なるしるしや記念である{1}。そこで、幼児のだれもが、どこに生まれても、あるいは教会内またはその外、あるいは敬虔な両親からまたは不信心な両親から生まれても、死ぬとき、主により受け入れられ、天界で教育され、そして神的な秩序にしたがって教えられ、善の情愛を、またそれらを通して真理の思考を吹き込まれることを知らなくてはならない。その後、知性と知恵が完成されるに比例して、天界に導き入れられ、天使となる。だれでも理性から考える者なら、だれも地獄へと生まれていないで、すべての者は天界へと生まれていること、そして地獄に来るのはその人間自身に責任があるが、しかし、幼児には、その時、責任のあるはずことがないことを知ることができる。
(4) 幼児(infans)の他の訳書の訳語について
 この語は多くの用例からも(5,6歳の)「幼い子供」「幼児」を意味する。
 さて柳瀬訳のこの329番の見出しは「小さな子供」であり、本文中は「子供」、最後に「小さな子供」となっている。また次の330番では「幼児のような(infantilis)」とある。これだと「小さな子供」と「子供」また「幼児」は別の言葉と思ってしまうが、同一である(英訳書でlittle childrenとchildrenとしているのを忠実に訳してあるが)。このような訳し方を私は受け入れことができない(もちろん、文脈によって訳語が変わることはある、ここではその必要を認めない)。同一単語は同一訳語で通して欲しい、意味がぼやけてくる気がするからである。
 長島訳は「みどりご」としている。長島氏は日本語を知らないのだろうか? 「みどりご」とは(生まれたばかりの)赤ん坊である。私は「普通でない日本語の用い方をする人だなあ」と思っているが、これもそうした言葉遣いの一つである。そして、337番以降、突然と「幼児」の言葉を使用している(変更している)、上記の趣旨から、いただけない。
   (EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod Baptismus significet regenerationem a Domino per vera fidei ex Verbo (n. 4255, 5120, 9089, [? 9088], 10239, 10386-10388, 10392).
Quod Baptismus sit signum, quod homo sit ab ecclesia ubi agnoscitur Dominus a quo regeneratio, et ubi est Verbum ex quo vera fidei per quae regeneratio (n. 10386-10388).
Quod Baptismus non det fidem nec salutem, sed quod testetur quod recepturi, qui regenerantur (n. 10391).
(2) 直訳
@1 Quod Baptismus significet regenerationem a Domino per vera fidei ex Verbo. 洗礼は、みことばからの信仰の真理を通して主による再生を意味する。
Quod Baptismus sit signum, quod homo sit ab ecclesia ubi agnoscitur Dominus a quo regeneratio, et ubi est Verbum ex quo vera fidei per quae regeneratio. 洗礼はしるしである、教会に属する人間であること、そこに主が認められ、その方から再生〔がある〕、そしてそこに、みことばがあり、それから信仰の真理〔があり〕それによって再生〔がある〕。
Quod Baptismus non det fidem nec salutem, sed quod testetur quod recepturi, qui regenerantur. 洗礼は信仰も救いも与えない、しかし、〔信仰と救いを〕受けることになることを証する、再生する者が。
(1) 原文
330. Infantes qui moriuntur, aeque infantes sunt in altera vita; similis illis infantilis animus, similis innocentia in ignorantia, et similis teneritudo omnium: solum in inchoamentis sunt ut possint fieri angeli, nam infantes non sunt angeli sed fiunt angeli. Unusquisque enim, qui e mundo excedit, in simili statu suae vitae est, infans in statu infantis, puer in statu pueri, adolescens, vir, senex, in statu adolescentis, viri et senis, verum status cujusvis postea mutatur; infantum autem status excedit statum reliquorum in eo, quod in innocentia sint, et quod nondum eis irradicatum sit malum ex actuali vita; ac innocentia talis est, ut ei implantari possint omnia caeli, nam innocentia est receptaculum veri fidei et boni amoris.
(2) 直訳
Infantes qui moriuntur, aeque infantes sunt in altera vita; 死ぬ幼児は、等しく来世で幼児である。
similis illis infantilis animus, similis innocentia in ignorantia, et similis teneritudo omnium: 彼らに同様な幼児の心、無知の中の同様な無垢、そしてすべてのものに同様な優しさ〔がある〕。
solum in inchoamentis sunt ut possint fieri angeli, nam infantes non sunt angeli sed fiunt angeli. 単に天使になることのできるための始まりにいる、なぜなら、幼児たちは天使ではなく、しかし天使になるから。
Unusquisque enim, qui e mundo excedit, in simili statu suae vitae est, infans in statu infantis, puer in statu pueri, adolescens, vir, senex, in statu adolescentis, viri et senis, verum status cujusvis postea mutatur; なぜなら、それぞれの者は、世から去った者、自分自身の生活と同様の状態の中にいる、幼児は幼児の状態の中に、少年は少年の状態の中に、青年、成人、老人は、青年の、成人の、老人の状態の中に、しかし、それぞれの状態は、その後、変化する。
infantum autem status excedit statum reliquorum in eo, quod in innocentia sint, et quod nondum eis irradicatum sit malum ex actuali vita; しかしながら、幼児の状態はその☆中の他の者の状態にまさる、無垢の中にいること☆、そしてまだ彼らに実生活からの悪は根づいていないこと。
☆ eoは直後のquodを指します。すなわち、「無垢の中にいる他の者の状態にまさる」です。
ac innocentia talis est, ut ei implantari possint omnia caeli, nam innocentia est receptaculum veri fidei et boni amoris. そして無垢はこのようである、それに天界のすべてのものが植え付けられることができるような、なぜなら、無垢は信仰の真理と愛の善の容器であるから。
(3) 訳文
 死んだ幼児は、来世での等しく幼児である。彼らに、同様な幼児の心、無知の中の同様な無垢、そしてすべてのものに同様な優しさがある。ただ天使になることのできる始まりにいるのである、なぜなら、幼児たちは天使ではなく、しかし天使になるから。なぜなら、世から去ったそれぞれの者は、自分自身の生活と同様の状態の中に、幼児は幼児の状態の中に、少年は少年の状態の中に、青年、成人、老人は、青年の、成人の、老人の状態の中にいる、しかし、それぞれの状態は、その後、変化する。しかし、幼児の状態は無垢の中にいる他の者の状態にまさり、そして彼らにはまだ実生活からの悪は根づいていない。そして無垢は天界のすべてのものが植え付けられることができるようなものである、なぜなら、無垢は信仰の真理と愛の善の容器であるから。

原典講読『天界と地獄』no.331,332.

(1) 原文
331. Status infantum in altera vita multum praestat statu infantum in mundo, nam non induti sunt corpore terrestri, sed simili quo angeli. Corpus terrestre in se grave est, non recipit ab interiori seu spirituali mundo primas sensationes et primos motus, sed ab exteriori seu naturali mundo; quare infantes in mundo discent {a}gradi, gestus agere, et loqui; immo aperientur illis sensus, ut visus et auditus, per usum: aliter infantes in altera vita; illi quia spiritus sunt, agunt statim secundum interiora sua, gradiuntur absque usu, loquuntur etiam, sed primum ex communibus affectionibus nondum ita distinctis in ideas cogitationum, ast brevi in has quoque initiantur, et hoc quia exteriora eorum sunt homogenea interioribus. Quod loquela angelorum fluat ex affectionibus variegatis per ideas cogitationis, sicut loquela eorum {b}sit prorsus conformis cogitationibus ex affectione, videatur supra (n. 234-245).
@a gradi pro “gradiri” @b sit pro “fit”
(2) 直訳
Status infantum in altera vita multum praestat statu infantum in mundo, nam non induti sunt corpore terrestri, sed simili quo angeli. 来世の(中の)幼児の状態は世の(中の)幼児の状態に大いにまさる、なぜなら、彼らは地的な身体を着ていないから、しかし、似たものを〔着る〕それを天使たちは〔着る〕。
Corpus terrestre in se grave est, non recipit ab interiori seu spirituali mundo primas sensationes et primos motus, sed ab exteriori seu naturali mundo; 地的な身体はそれ自体では(本質的に)重い、最初の感覚と最初の運動を内的なまたは霊的な世界から受けない、しかし、外的な自然的な世界から〔受ける〕。
quare infantes in mundo discent {a}gradi, gestus agere, et loqui; それゆえ、世の幼児は、歩くこと、振る舞い(を行なうこと)、話すことを学ばなくてはならない。
immo aperientur illis sensus, ut visus et auditus, per usum: 彼らに感覚すら開かれなくてはならない、視覚や聴覚のような、使用によって。
aliter infantes in altera vita; 来世での幼児は異なる。
illi quia spiritus sunt, agunt statim secundum interiora sua, gradiuntur absque usu, loquuntur etiam, sed primum ex communibus affectionibus nondum ita distinctis in ideas cogitationum, ast brevi in has quoque initiantur, et hoc quia exteriora eorum sunt homogenea interioribus. 彼らは霊であるので、直ちに自分自身の内的なものにしたがって活動する、使用なしに歩く、さらにまた話す、しかし、最初、情愛の一般的なものから〔話す〕まだこのように思考の観念の中に区別されてない、けれどもやがてこれら〔観念〕(の中に)もまた教えられる、そしてこのことは彼らの外的なものが内的なものと同質であるから。
Quod loquela angelorum fluat ex affectionibus variegatis per ideas cogitationis, sicut loquela eorum {b}sit prorsus conformis cogitationibus ex affectione, videatur supra (n. 234-245). 天使たちの話し方は思考の観念によって多様に変化した情愛から流れ出ること、彼らの話し方は情愛からの思考に完全に一致しているように、上に(234-245番)見られる。
@a gradi pro “gradiri” 注a「gradiri」の代わりにgradi
@b sit pro “fit” 注b「fit」の代わりにsit。
(3) 訳文
 来世の幼児の状態は世の幼児の状態に大いにまさる、なぜなら、彼らは地的な身体でなく、天使たちの身体に似たものを着ているから。地的な身体は本質的に重苦しく、最初の感覚と最初の運動を内的なまたは霊的な世界から受けないで、外的な自然的な世界から受ける。それゆえ、世の幼児は、歩くこと、振る舞い、話すことを学ばなくてはならない。彼らには視覚や聴覚のような感覚すら使用することによって開かれなくてはならない。来世の幼児は異なる。彼らは霊であるので、直ちに自分自身の内的なものにしたがって活動し、使用することなしに歩き、また話すが、しかし、思考の観念の中に区別がなされてないので、最初は情愛の一般的なものから話す、けれどもやがて観念もまた教えられ、そしてこのことは彼らの外的なものが内的なものと同質であるからである。天使たちの話し方は思考の観念によって多様に変化した情愛から流れ出るが、そのように幼児たちの話し方は情愛からの思考に完全に一致していることは、前に(234-245番)見られる。
(1) 原文
332. Infantes ut primum exsuscitati sunt, quod fit statim post obitum, auferuntur in caelum, et traduntur angelis qui ex sexu feminino sunt, quae in vita corporis sui tenere amaverunt infantes, et simul amaverunt Deum. Hae quia in mundo ex teneritudine quasi materna omnes infantes amaverunt, recipiunt illos sicut suos, et infantes quoque ex indole insita amant illas sicut suas matres: totidem infantes sunt apud {a}unamquamvis, quot ex spirituali storge desiderat. Hoc caelum apparet antrorsum e regione frontis, directe in linea seu radio quo angeli spectant Dominum; situs illius caeli ibi est, quia omnes infantes sub immediato auspicio Domini sunt; influit etiam apud illos caelum innocentiae, quod est caelum tertium.
@a unamquamvis pro “unumquamvis”
(2) 直訳
Infantes ut primum exsuscitati sunt, quod fit statim post obitum, auferuntur in caelum, et traduntur angelis qui ex sexu feminino sunt, quae in vita corporis sui tenere amaverunt infantes, et simul amaverunt Deum. 幼児たちは生き返ると直ぐに、それは死の後に直ちに起こる、天界の中に連れ去られる、そして天使たちに手渡される、その者は女性(から)である、彼女たちは自分の身体の生活の中で幼児たちをやさしく愛した、そして同時に神を愛した。
Hae quia in mundo ex teneritudine quasi materna omnes infantes amaverunt, recipiunt illos sicut suos, et infantes quoque ex indole insita amant illas sicut suas matres: 彼女らは、世の中でやさしさから母のようのすべての幼児たちを愛したので、彼らを自分自身のもののように受け入れる、そして幼児たちもまた生来の性質から自分自身の母のように彼女らを愛する。
totidem infantes sunt apud {a}unamquamvis, quot ex spirituali storge desiderat. 同数の☆1幼児たちがそれぞれのもとにいる、それだけ多くの〔幼児たち〕霊的な親心☆2から望む。
☆1 相関文「toidem~quot・・・」です。「~と同数の、それだけ多くの・・・」。
☆2 ギリシア語を語源とします。「両親のその子に対する愛」です。「親としての愛」であり、愛とは思いやりなので、「親心」の訳語でもそれほどズレていないと思います。
Hoc caelum apparet antrorsum e regione frontis, directe in linea seu radio quo angeli spectant Dominum; この天界は額の領域から正面の方向に現われる、直線または光線(視線)の中にまっすぐ(前方)に、それを天使たちが主に目を向ける。
situs illius caeli ibi est, quia omnes infantes sub immediato auspicio Domini sunt; その位置にそこに天界がある、すべての幼児たちは主の直接の導きのもとにあるので。
influit etiam apud illos caelum innocentiae, quod est caelum tertium. さらにまた彼らのもとに無垢の天界が流入する、それは第三の天界である。
@a unamquamvis pro “unumquamvis” 注a「unumquamvis」の代わりにunamqumvis。
(3) 訳文
 幼児たちは生き返ると直ぐに、それは死の後に直ちに起こるが、天界の中に連れ去られる。そして自分の身体の生活の中で幼児たちをやさしく愛し、同時に神を愛した女性の天使たちに手渡される。彼女らは、世の中でやさしさから母のようのすべての幼児たちを愛したので、彼らを自分自身のものように受け入れ、幼児たちもまた生来の性質から自分自身の母のように彼女らを愛する。それぞれのもとには、霊的な親心から望むのと同じ数の幼児たちがいる。この天界は額の領域から正面の方向に、天使たちが主に目を向ける直線または視線の前方に現われる。その位置に天界があるのは、すべての幼児たちは主の直接の導きのもとにあるからである。さらにまた彼らのもとに第三の天界である無垢の天界が流入する。

原典講読『天界と地獄』no.333,334.

(1) 原文
333. Infantes sunt diversa indole; quidam sunt indole qua angeli spirituales, quidam indole qua angeli caelestes. Infantes qui indole caelesti sunt, apparent in caelo illo ad dextrum; qui indole spirituali ad sinistrum. Omnes infantes in Maximo Homine qui est caelum, in provincia oculorum sunt; in provincia oculi sinistri qui indole spirituali sunt, et in provincia oculi dextri qui indole caelesti; et hoc ex causa, quia Dominus apparet angelis qui in regno spirituali sunt ante oculum sinistrum, et [illis] qui in regno caelesti ante oculum dextrum (videatur supra, n. 118). Ex eo, quod infantes in provincia oculorum sint in Maximo Homine seu caelo, etiam patet quod infantes sub immediato Domini visu et auspicio sint.
(2) 直訳
Infantes sunt diversa indole; 幼児たちはいろいろな性質である。
quidam sunt indole qua angeli spirituales, quidam indole qua angeli caelestes. ある者は性質である、それは霊的な天使の、ある者は性質〔である〕それは天的な天使の。
Infantes qui indole caelesti sunt, apparent in caelo illo ad dextrum; 天的な性質である幼児たちは、その天界の中の右に現われる。
qui indole spirituali ad sinistrum. 霊的な性質の者は左に〔現われる〕。
Omnes infantes in Maximo Homine qui est caelum, in provincia oculorum sunt; 最大の人間の中のすべての幼児たちは、それは天界である、目の領域の中にいる。
in provincia oculi sinistri qui indole spirituali sunt, et in provincia oculi dextri qui indole caelesti; 左の目の領域の中に、霊的な性質の者がいる、そして右の目の領域の中に天的な性質の者〔がいる〕。
et hoc ex causa, quia Dominus apparet angelis qui in regno spirituali sunt ante oculum sinistrum, et [illis] qui in regno caelesti ante oculum dextrum (videatur supra, n. 118). そしてこのことは理由から、主は霊的な領域の中にいる者天使たちに、左の目の前に現われるので、そして天的な領域の中にいる者[彼らに]右の目の前に〔現われる〕(上の118番に見られる)。
Ex eo, quod infantes in provincia oculorum sint in Maximo Homine seu caelo, etiam patet quod infantes sub immediato Domini visu et auspicio sint. ここからである、幼児たちは最大の人間または天界の中の目の領域の中にいること、さらにまた幼児たちは主の直接の視覚と導きのもとにあることが明らかである。
(3) 訳文
 幼児たちはいろいろな性質である。ある者は霊的な天使の、ある者は天的な天使の性質である。天的な性質である幼児たちは、その天界の中の右に、霊的な性質の者は左に現われる。天界である最大の人間の中のすべての幼児たちは、目の領域の中にいる。左の目の領域の中に霊的な性質の者が、右の目の領域の中に天的な性質の者がいる。そしてこのことは、主は霊的な領域の中にいる天使たちに左の目の前に、天的な領域の中にいる天使たちに右の目の前に現われるという理由からである(上の118番に見られる)。ここから、幼児たちは最大の人間または天界の中の目の領域の中にいること、さらにまた幼児たちは主の直接の視覚と導きのもとにあることが明らかである。
(1) 原文
334. Quomodo infantes in caelo educantur, etiam paucis dicetur. A sua educatrice discunt loqui. Loquela eorum prima est modo sonus affectionis, qui per gradus distinctior fit, sicut ideae cogitationis intrant; nam ideae cogitationis ex affectionibus sistunt omnem loquelam angelicam (de qua re videatur in suo articulo, n. 234-245). In illorum affectiones, quae omnes procedunt ab innocentia, insinuantur primum talia quae ante oculos apparent, et delectabilia sunt; quae quia ex origine spirituali sunt, in illa influunt simul quae caeli sunt, per quae aperiuntur interiora eorum; et sic indies perficiuntur. Post aetatem hanc primam exactam, transferuntur in aliud caelum, ubi instruuntur a magistris: et sic porro.
(2) 直訳
Quomodo infantes in caelo educantur, etiam paucis dicetur. どのように幼児たちは天界(の中)で教育されるか、さらにまた簡潔に言われる。
A sua educatrice discunt loqui. 自分の教育する者から話すことを学ぶ。
Loquela eorum prima est modo sonus affectionis, qui per gradus distinctior fit, sicut ideae cogitationis intrant; 彼らの最初の話し方は単なる情愛の音声である、それは次第に明確に区別される〔ようになる〕、思考の観念が入ってくるほど。
nam ideae cogitationis ex affectionibus sistunt omnem loquelam angelicam (de qua re videatur in suo articulo, n. 234-245). なぜなら、情愛からの思考の観念は天使の話し方のすべてをもたらすから(その事柄についてその章に見られる、234-245番)。
In illorum affectiones, quae omnes procedunt ab innocentia, insinuantur primum talia quae ante oculos apparent, et delectabilia sunt; 彼らの情愛の中に、それらはすべて無垢から発出している、最初にこのようなものが徐々にしみ込む、それらは目の前に現われ、そして歓喜を与えるものである。
quae quia ex origine spirituali sunt, in illa influunt simul quae caeli sunt, per quae aperiuntur interiora eorum; それらは霊的な起源からのものであるので、それらの中に同時に天界のものが流入する、それらによって彼らの内的なものが開かれる。
et sic indies perficiuntur. そしてこのように日ごとに完成される。
Post aetatem hanc primam exactam, transferuntur in aliud caelum, ubi instruuntur a magistris: この最初の時期が過ぎ(去っ)た後、他の天界に移される、そこで教師から教えられる。
et sic porro. そしてこのようにさらに〔教えられる〕。
(3) 訳文
 幼児たちは天界でどのように教育されるか、さらにまた簡潔に言おう。彼らは話すことを自分を教育する者から学ぶ。彼らの最初の話し方は、単なる情愛の音声であるが、思考の観念が入ってくるほど、次第に明確に区別されるようになる。なぜなら、情愛からの思考の観念は、天使の話し方のすべてをもたらすから(その事柄について、234-245番の章に見られる)。すべて無垢から発出している彼らの情愛の中に、最初に、目の前に現われ、そして歓喜を与えるようなものが徐々にしみ込む。それらは霊的な起源からのものであるので、それらの中に同時に天界のものが流入し、それらによって彼らの内的なものが開かれる。こうして日ごとに完成される。この最初の時期が過ぎた後、他の天界に移され、そこで教師から教えられる。そしてこのようにしてさらに教えられる。