原典講読『天界と地獄』no.341.

(1) 原文
341. Quod innocentia sit receptaculum omnium caeli, et sic quod innocentia infantum sit planum omnium affectionum boni et veri, constare potest ex illis quae prius (n. 276-283) de Innocentia Angelorum in Caelo ostensa sunt; quod nempe innocentia sit velle duci a Domino, et non a semet; proinde quod homo tantum in innocentia sit, quantum remotus est a suo proprio; et quantum aliquis a suo proprio remotus est, tantum in Proprio Domini est; Proprium Domini est quod vocatur justitia et meritum Domini. Sed innocentia infantum non est genuina innocentia, quia est absque sapientia adhuc: genuina innocentia est sapientia; nam quantum aliquis sapiens est tantum amat duci a Domino, seu quod idem, quantum aliquis ducitur a Domino, tantum sapiens est. [2] Perducuntur itaque infantes ab innocentia externa, in qua primum sunt, quae vocatur innocentia infantiae, ad innocentiam internam, quae est innocentia sapientiae. Haec innocentia est finis omnis instructionis et progressionis illorum; quare cum ad innocentiam sapientiae veniunt, tunc conjungitur eis innocentia infantiae, quae illis interea inserviverat pro plano. [3] Repraesentatum est mihi, qualis est innocentia infantum, per ligneum quoddam fere expers vitae, quod vivificatur sicut per cognitiones veri et affectiones boni perficiuntur; et postea repraesentatum est qualis est genuina innocentia, per pulcherrimum infantem prorsus vivum et nudum: ipsi enim innocentes, qui sunt in intimo caelo, et sic proximi Domino, coram oculis aliorum angelorum non apparent aliter ac infantes, et {a}quidem nudi, nam innocentia repraesentatur per nuditatem quam non erubescunt; ut legitur de primo Homine et ejus Uxore in Paradiso (Genes. cap. ii. 25); quapropter etiam, cum status innocentiae eorum periit, erubescebant nuditatem, et se abscondebant (cap. iii. 7, 10, 11). Verbo, quo sapientiores angeli sunt, eo innocentiores; et quo innocentiores, eo plus apparent sibi sicut infantes. Inde est, quod “infantia” in Verbo significet innocentiam (videatur supra, n. 278).
@a quidem pro “quidam” (vide A.C., n. 2306).
(2) 直訳
Quod innocentia sit receptaculum omnium caeli, et sic quod innocentia infantum sit planum omnium affectionum boni et veri, constare potest ex illis quae prius (n. 276-283) de Innocentia Angelorum in Caelo ostensa sunt; 無垢は天界のすべてのものの容器であること、そしてこうして幼児の無垢は善と真理の情愛のすべての面(舞台)である、それらから明らかにすることができる、それは前のもの(276-283番)、天界の中の天使たちの無垢について示された。
quod nempe innocentia sit velle duci a Domino, et non a semet; すなわち、無垢は主により導かれることを意志することであること、自分自身によるのでなく。
proinde quod homo tantum in innocentia sit, quantum remotus est a suo proprio; したがって、人間は無垢の中にいるほど、それだけ自分自身のプロプリウムから遠ざかること。
et quantum aliquis a suo proprio remotus est, tantum in Proprio Domini est; そしてだれかが自分自身のプロプリウムから遠ざかるほど、それだけ主のプロプリウムの中にいる。
Proprium Domini est quod vocatur justitia et meritum Domini. 主のプロプリウムは主の公正(正義)と功績と呼ばれるものである。
Sed innocentia infantum non est genuina innocentia, quia est absque sapientia adhuc: しかし、幼児たちの無垢は純粋な無垢ではない、知恵なしのものなので、依然として。
genuina innocentia est sapientia; 純粋な無垢は知恵である。
nam quantum aliquis sapiens est tantum amat duci a Domino, seu quod idem, quantum aliquis ducitur a Domino, tantum sapiens est. なぜなら、だれかが賢明である(知恵がある)ほどそれだけ主により導かれる、すなわち同じこと〔であるが〕だれかが主により導かれるほどそれだけ賢明である(知恵がある)から。
[2] Perducuntur itaque infantes ab innocentia externa, in qua primum sunt, quae vocatur innocentia infantiae, ad innocentiam internam, quae est innocentia sapientiae. [2] そこで、幼児たちは外なる無垢から連れて行かれる、その中に最初にいる、それは幼児の無垢と呼ばれる、内なる無垢へ、それは知恵の無垢と呼ばれる。
Haec innocentia est finis omnis instructionis et progressionis illorum; この無垢は彼らのすべての教育と進歩の目的である。
quare cum ad innocentiam sapientiae veniunt, tunc conjungitur eis innocentia infantiae, quae illis interea inserviverat pro plano. それゆえ、知恵の無垢に来るとき、その時、彼らに幼児の無垢が結合される、それはそれらにその間に面として役立っていた。
[3] Repraesentatum est mihi, qualis est innocentia infantum, per ligneum quoddam fere expers vitae, quod vivificatur sicut per cognitiones veri et affectiones boni perficiuntur; [3] 私に表象された、幼児の無垢がどんなものか、ある種の木、ほとんど生命の欠けている、それは真理の思考と善の情愛によって完成させられるほど生きいきとされた。
et postea repraesentatum est qualis est genuina innocentia, per pulcherrimum infantem prorsus vivum et nudum: そしてその後、純粋な無垢がどんなものか表象された、極めて美しい幼児によって、完全に活気のあるそして裸の。
ipsi enim innocentes, qui sunt in intimo caelo, et sic proximi Domino, coram oculis aliorum angelorum non apparent aliter ac infantes, et {a}quidem nudi, nam innocentia repraesentatur per nuditatem quam non erubescunt; なぜなら、(まさに)無垢である者自身は、彼らは最内部の天界(の中)にいる、そしてこうして主の最も近くに〔いる〕、他の天使たちの目の前に異なって見えない、そして幼児たち、そのうえ裸☆、なぜなら、無垢は裸によって表象されるから、それを恥ずかしがらない。
☆ et quidemで「おまけに、そのうえ、実際に」の意味です。もしquidamなら「ある者は」(裸である)となります、しかし、文脈からは(以後裸を問題とするので)「裸の幼児」です。
ut legitur de primo Homine et ejus Uxore in Paradiso (Genes. cap. ii. 25); 書いてあるように、楽園の中の最初の人間とその妻について(創世記第2章25)。
quapropter etiam, cum status innocentiae eorum periit, erubescebant nuditatem, et se abscondebant (cap. iii. 7, 10, 11). それゆえさらにまた、彼らの無垢の状態が失われたとき、裸を恥ずかしがった、そして自分自身を隠した(第3章7,10,11)。
Verbo, quo sapientiores angeli sunt, eo innocentiores; 一言で言えば、天使たちはより賢明であれば(知恵があれば)あるほどますます☆無垢である。
☆ 比較級を伴う相関文「quo~eo・・・」「~であればあるほどますます・・・」が二つでてきています。
et quo innocentiores, eo plus apparent sibi sicut infantes. そしてより無垢であればあるほどますます☆より多く自分自身が幼児たちであるかのように現われる。
Inde est, quod “infantia” in Verbo significet innocentiam (videatur supra, n. 278). ここからである、みことばの中で「幼児期」は無垢を意味すること(上の278番に見られる)。
@a quidem pro “quidam” (vide A.C., n. 2306). 注a 「quidam」の代わりにquidem(『秘義』2306番を見よ)。
(3) 訳文〔ここの後半部分は『天界の秘義』2306番とほぼ同じ内容である〕
 無垢は天界のすべてのものの容器であり、こうして幼児の無垢は善と真理の情愛のすべての面であることは、天界の中の天使たちの無垢について示された前のもの(276-283番)から明らかにすることができる。すなわち、無垢は自分自身によるのでなく主により導かれることを意志することであること。したがって、人間は無垢の中にいるほど、それだけ自分自身に固有のものから遠ざかること。そしてだれかが自分自身に固有のものから遠ざかるほど、それだけ主に固有のものの中にいる。主に固有のものは主の公正と功績と呼ばれるものである。しかし、幼児たちの無垢は、いまだ知恵のないのものなので純粋な無垢ではない。純粋な無垢は知恵である。なぜなら、だれかに知恵があるほどそれだけ主により導かれる、すなわち同じことであるが、だれかが主により導かれるほどそれだけ知恵があるからである。
 [2] それで、幼児たちは最初にその中にいる幼児の無垢と呼ばれる外なる無垢から、知恵の無垢と呼ばれる内なる無垢へ連れて行かれる。この無垢は彼らのすべての教育と進歩の目的である。それゆえ、知恵の無垢に来るとき、その間、面として役立っていた幼児の無垢が彼らに結合される。
 [3] 幼児の無垢がどんなものか、ほとんど生命の欠けているある種の木が真理の思考と善の情愛によって完成させられるように生きいきとされたことによって私に表象された。そしてその後、純粋な無垢がどんなものか、極めて美しく活気に満ちた裸の幼児によって表象された。なぜなら、最内部の天界にいて、こうして主の最も近くにいるまさに無垢である者は、他の天使たちの目前に裸の幼児たちとしか見えない、なぜなら、無垢は恥ずかしがることのない裸によって表象されるから。楽園の中の最初の人間とその妻について書いてあるようにである(「創世記」第2章25)。それゆえまた、彼らの無垢の状態が失われたとき、裸を恥ずかしがり、隠れた(第3章7,10,11)。一言で言えば、天使たちは知恵があればあるほどますます無垢である。そして無垢であればあるほどますます幼児たちであるかのように現われる。ここから、みことばの中で「幼児期」は、無垢を意味する(上の278番に見られる)。