原典講読『啓示された黙示録』 618(原文)

(1) 原文

618. ” Et nemo potuit discere Canticum, nisi quam illi centum quadraginta quatuor millia,” significat quod non alii ex Christianis potuerint intelligere, et sic ex amore et fide agnoscere, quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, quam qui a Domino in Novum hoc Caelum recepti sunt.―Per “canticum” hoc significatur agnitio et glorificatio Domini, quod Deus Caeli et Terrae sit (n. 279, 617); per “discere” significatur interius in se percipere quod ita sit, quod est intelligere, et sic recipere et agnoscere; qui aliter discit, is discit et non discit, quia non retinet: per “centum quadraginta quatuor millia” intelliguntur qui Dominum Solum pro Deo Caeli et Terrae agnoscunt (n. 612). Quod non alii ex Christianis potuerint discere hoc canticum, hoc est, agnoscere quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, est quia ab infantia imbuerunt quod tres Personae Divinitatis essent, distinctae inter se; nam in Doctrina Trinitatis dicitur, “Alia est Persona Patris, alia Filii, et alia Spiritus Sancti;” tum, “Pater est Deus, Filius est Deus, et Spiritus Sanctus est Deus;” et tametsi ibi adjicitur quod Tres illi Unum sint, usque in cogitatione sua diviserunt Divinam Essentiam in Tres, quae tamen non dividi potest; et propterea adiverunt Patrem, quia Primus in ordine est. Et insuper Antesignani in Ecclesia docuerunt ut orarent ad Patrem propter Filium ut mittat Spiritum Sanctum; per hoc confirmata est idea cogitationis illorum de Tribus, et tunc non possunt cogitare de Filio ut Deo, aequali cum Patre, et uno cum Patre, sed de Filio ut aequali cum alio homine, tametsi Ipse quoad Humanum est Solus Justitia, et vocatur

 

“Jehovah Justitia nostra” (Jerem. xxiii. 5, 6; cap. xxxiii. 15, 16).

 

[2] Ex illa idea cogitationis illorum, factum est quod non potuerint comprehendere quod Dominus ut natus in mundo possit Deus Caeli et Terrae esse, et adhuc minus quod Solus Deus sit, utcunque audiverunt et legerunt omnia illa quae supra (n. 613) allata sunt, et quoque haec ibi: 

 

“Omnia quaecunque Pater habet Mea sunt” (Joh. [xvi. 15; tum videatur cap.] xii. 45);

Pater dedit omnia in manum Filii (Joh. xiii. 3);

Pater, dedisti Mihi “potestatem omnis carnis: omnia Mea Tua sunt et Tua Mea” (Joh. xvii. 2, 3, 10);

“Data est Mihi omnis potestas in Caelo et in Terra” (Matth. xxviii. 18);

 

tum quod

 

Conceptus sit a Jehovah Patre, et inde quod Anima Ipsius ab Ipso sit (Luc. i. 34, [35,] 38);

 

inde Ipsi Divina Essentia: praeter similia multa alibi. Quod illa dicta sint de Domino nato in mundo, quisque potest videre: ut et

 

Quod Ipse et Pater unum sint; ac quod Ipse in Patre et Pater in Ipso sit; et quod qui videt Ipsum, videat Patrem (Joh. x. 28-38; cap. xiv. 6-11).

 

Haec tametsi audiverunt et legerunt, usque tamen non recedere potuerunt ab idea concepta in pueritia, et postea a docentibus confirmata, quae in tantum occlusit rationale illorum ut non potuerint videre, hoc est, intelligere haec Domini verba:

 

“Ego sum Via, Veritas et Vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me” (Joh. xiv. 6);

“Qui non ingreditur per januam in caulam ovium, sed ascendit aliunde, is est fur et latro. Ego sum Janua; per Me si quis introiverit, salvabitur” (Joh. x. 1, 9);

 

[3] tum quod Dominus glorificaverit Humanum Suum, hoc est, univerit Illud Divino Patris, hoc est, Divino quod in Ipso fuit a conceptione, propter causam, ut Genus humanum possit uniri Deo Patri in Ipso et per Ipsum. Quod hoc fuerit causa Adventus Domini in mundum, et glorificationis Humani Ipsius, docet plene apud Johannem (cap. xiv., xv., xvii.): dicit enim

 

“In die illo cognoscetis, quod Ego in Patre Meo, et vos in Me, et Ego in vobis” (Joh. xiv. 20);

“Qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine Me non potestis facere quicquam: nisi quis manserit in Me, ejectus est foras, sicut palmes arefactus in ignem” (Joh. xv. 5, 6{1});

“Pro illis Ego sanctifico Me Ipsum, ut etiam illi sint sanctificati in veritate; ut omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me, et Ego in Te; Ego in illis et Tu in Me” (Joh. xvii. [19,] 21, 23, 26).

(Tum cap. vi. 56; et alibi.)

 

Ex quibus clare patet, quod Adventus Domini in mundum, et glorificatio Humani Ipsius, pro fine habuerint conjunctionem hominum cum Deo Patre in Ipso et per Ipsum; ita quod Ipse adeundus sit. Hoc quoque confirmat Dominus per id, quod toties dixerit, quod credendum sit in Ipsum, ut vitam aeternam habeant (videatur supra, n. 553{2}). [4] Quis non videre potest, quod haec et illa a Domino dicta sint de Ipso in Humano Suo; et quod nusquam dixerit, nec dicere potuerit, quod Ipse in hominibus et homines in Ipso essent, et quod credendum sit in Ipsum ut vitam aeternam habeant, nisi Humanum Ipsius esset Divinum. Per “petere Patrem in Nomine Ipsius” non intelligitur immediate adire Deum Patrem, nec petere propter Ipsum, sed adire Dominum, et Patrem per Ipsum, quia Pater in Filio est, ac unum sunt, ut Ipse docet; “in Nomine Ipsius” hoc significat, ut etiam constare potest ex his:

 

“Qui non credit in Filium, jam judicatus est, quia non credidit in Nomen Unigeniti Filii Dei” (Joh. iii. 17, 18);

“Haec scripta sunt, ut credatis quod Jesus sit Christus{3} Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in Nomine Ipsius” (Joh. xx. 31);

Jesus dixit, “Qui hunc puerum suscipit in Nomine Meo, Me suscipit; et qui Me suscipit, suscipit Ipsum Qui misit Me” (Luc. ix. 48);

“Quicquid petieritis in Nomine Meo, hoc Ego faciam” (Joh. xiv. 13, 14). Praeter in aliis locis, ubi dicitur “in Nomine Domini” (Matth. vii. 22; cap. xviii. 5, 20; cap. xix. 29; cap. xxiii. 39; Marc. ix. 37; cap. xvi. 17; Luc. xiii. 35; cap. xix. 38; cap. xxiv. 47; Joh. i. 12; cap. ii. 23; cap. v. 43; cap. xii. 13; cap. xv. 16; cap. xvi. 23, 24, 26, 27; cap. xvii. 6).

 

Quid “Nomen Dei,” et quod “Nomen Patris” sit Dominus quoad Divinum Humanum, videatur supra (n. 81, 165, 584).

@1 5, 6 pro “3, 4″ @2 553 pro “513” @3 sit Christus pro “Christus sit”

原典講読『啓示された黙示録』 618(直訳)

(2) 直訳

618. ” Et nemo potuit discere Canticum, nisi quam illi centum quadraginta quatuor millia,” significat quod non alii ex Christianis potuerint intelligere, et sic ex amore et fide agnoscere, quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, quam qui a Domino in Novum hoc Caelum recepti sunt.― 618「まただれも歌を学ぶことができなかった、彼ら以外に、百四十四・千〔人〕」は、キリスト教徒からの他の者たちが理解することができなかったことを意味する、またこのように愛と信仰から認めること、主おひとりが天地の神であること、主によりこの新しい天界の中に受け入れられた者以外に――

Per “canticum” hoc significatur agnitio et glorificatio Domini, quod Deus Caeli et Terrae sit (n. 279, 617); 「歌」によって、ここに主の認知と賛美が意味される、天地の神であること(279, 617番)。

per “discere” significatur interius in se percipere quod ita sit, quod est intelligere, et sic recipere et agnoscere; 「学ぶこと」によって、内的に、本質的に知覚することが意味される、そのようであること、それは理解することである、またしたがって(このように)受け入れることと認めること。

qui aliter discit, is discit et non discit, quia non retinet: 異なって学ぶ者は、彼は学ぶ、また学ばない、保持しない(心に留めない)からである。

per “centum quadraginta quatuor millia” intelliguntur qui Dominum Solum pro Deo Caeli et Terrae agnoscunt (n. 612). 「百四十四・千〔人〕」によって、主おひとりを天地の神として認める者が意味される(612番)。

Quod non alii ex Christianis potuerint discere hoc canticum, hoc est, agnoscere quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, est quia ab infantia imbuerunt quod tres Personae Divinitatis essent, distinctae inter se; キリスト教からの他の者たちはこの歌を学ぶことができないことは、すなわち、主が天地の神であることを認めること、幼児期から吸収したからである、三つの位格の神性があった(ある)ことを、互いの間で区別された。

nam in Doctrina Trinitatis dicitur, “Alia est Persona Patris, alia Filii, et alia Spiritus Sancti;” なぜなら、三一性の教えの中で言われているからである、「父の位格は別のもの、子の〔位格は〕別のもの、また聖霊の〔位格は〕別のもの」。

tum, “Pater est Deus, Filius est Deus, et Spiritus Sanctus est Deus;” なおまた、「父は神である、子は神である、また聖霊は神である」。

et tametsi ibi adjicitur quod Tres illi Unum sint, usque in cogitatione sua diviserunt Divinam Essentiam in Tres, quae tamen non dividi potest; またたとえそこに付け加えられていても、それら三つが一つであること、それでも、自分の思考の中で神的本質を三つに分割した、それらはそれでも分割されることができない。

et propterea adiverunt Patrem, quia Primus in ordine est. またほかに、父に近づく、順序の中で最初であるからである。

Et insuper Antesignani in Ecclesia docuerunt ut orarent ad Patrem propter Filium ut mittat Spiritum Sanctum; またそのうえ、教会の中の指導者は教えている、父へ祈るように、子のために、聖霊を送るように。

per hoc confirmata est idea cogitationis illorum de Tribus, et tunc non possunt cogitare de Filio ut Deo, aequali cum Patre, et uno cum Patre, sed de Filio ut aequali cum alio homine, tametsi Ipse quoad Humanum est Solus Justitia, et vocatur このことによって、三一性について彼らの思考の観念は確信された、またその時、子について神として考えることができない、父と等しいもの、また父と一つ、しかし、子について他の人間と等しいもののように、たとえその方が人間性に関して正義そのものである、また呼ばれている

“Jehovah Justitia nostra” (Jerem. xxiii. 5, 6; cap. xxxiii. 15, 16). 「エホバ、私たちの正義」(エレミヤ23:5, 6、第33章15, 16)。

[2] Ex illa idea cogitationis illorum, factum est quod non potuerint comprehendere quod Dominus ut natus in mundo possit Deus Caeli et Terrae esse, et adhuc minus quod Solus Deus sit, utcunque audiverunt et legerunt omnia illa quae supra (n. 613) allata sunt, et quoque haec ibi: [2] 彼らの思考のそれらの観念から把握することができないことが生じた、主が世の中で生まれた天地の神であることができること、またさらにまして~ない、神そのものであること、どれほど~でも、それらすべてのものを聞く、また読む、それらは上に引用された(613番)、そしてまたこれら、ここに――

“Omnia quaecunque Pater habet Mea sunt” (Joh. [xvi. 15; tum videatur cap.] xii. 45); 「父が持つどんなものでも、すべてのものはわたしのもである」(ヨハネ〔16:15なおまた見られる〕17:45)。

Pater dedit omnia in manum Filii (Joh. xiii. 3); 父はすべてのものを子の手の中に与えた(ヨハネ13:3)。

Pater, dedisti Mihi “potestatem omnis carnis: 父よ、あなたはわたしに与えた、「すべての肉の権力を。

omnia Mea Tua sunt et Tua Mea” (Joh. xvii. 2, 3, 10); わたしのすべてのものはあなたのものである、またあなたのものはわたしのもの」(ヨハネ17:2, 3, 10)。

“Data est Mihi omnis potestas in Caelo et in Terra” (Matth. xxviii. 18); 「わたしにすべての権限(力)が与えられている、天の中で、地の中で」(マタイ28:18)。

tum quod なおまた~こと

Conceptus sit a Jehovah Patre, et inde quod Anima Ipsius ab Ipso sit (Luc. i. 34, [35,] 38); 父なるエホバからみごもった、またここからその方〔主〕の霊魂はその方〔父〕からである(ルカ1:34, 35, 38)。

inde Ipsi Divina Essentia: ここから、その方に神的本質が〔あった〕。

praeter similia multa alibi. ほかに、同様の多くのものが他の箇所に。

Quod illa dicta sint de Domino nato in mundo, quisque potest videre: それらが世の中に生まれた主について言われたことは、だれでも見ることができる――

ut et そのようにまた

Quod Ipse et Pater unum sint; その方と父が一つであること。

ac quod Ipse in Patre et Pater in Ipso sit; そして、その方が父の中に、また父がその方の中にいること。

et quod qui videt Ipsum, videat Patrem (Joh. x. 28-38; cap. xiv. 6-11). またその方を見る者は、父を見ること(ヨハネ10:28-38.第14章6-11)。

Haec tametsi audiverunt et legerunt, usque tamen non recedere potuerunt ab idea concepta in pueritia, et postea a docentibus confirmata, quae in tantum occlusit rationale illorum ut non potuerint videre, hoc est, intelligere haec Domini verba: これらをたとえ~ても、聞くまた読む、やはりそれでも、幼児期の中で抱いた観念から退くことができない、またその後、確信した教えから、それらはそれほど(まで)に、彼らの理性(推理力)閉ざす、見ることができないように、すなわち、これらの主のことがを理解すること。

“Ego sum Via, Veritas et Vita; 「わたしは、道である、〝真理〟、またいのち。

nemo venit ad Patrem nisi per Me” (Joh. xiv. 6); だれも、わたし通してでないなら、父へやって来ない」(ヨハネ14:6)。

“Qui non ingreditur per januam in caulam ovium, sed ascendit aliunde, is est fur et latro. 「羊の囲いの中へ門を通って入らない者は、しかし、別の場所から上る、彼は泥棒また強盗である。

Ego sum Janua; わたしは門である。

per Me si quis introiverit, salvabitur” (Joh. x. 1, 9); わたしを通って、もしだれかが入るなら、救われるであろう」(ヨハネ10:1, 9)。

[3] tum quod Dominus glorificaverit Humanum Suum, hoc est, univerit Illud Divino Patris, hoc est, Divino quod in Ipso fuit a conceptione, propter causam, ut Genus humanum possit uniri Deo Patri in Ipso et per Ipsum. [3] なおまた、主はご自分の人間性を栄化した、すなわち、それを父の神性と結合した、すなわち、神性を、それはその方の中に受胎からあった、理由のために、人類がその方の中でまたその方によって父なる神と結合されることができるように。

Quod hoc fuerit causa Adventus Domini in mundum, et glorificationis Humani Ipsius, docet plene apud Johannem (cap. xiv., xv., xvii.): このことが、世の中への主の来臨の理由であったこと、またその方の人間性の栄化の、「ヨハネ(福音書)」のもとに十分に教えられている(第14, 15, 17章)――

dicit enim というのは、言ったから

“In die illo cognoscetis, quod Ego in Patre Meo, et vos in Me, et Ego in vobis” (Joh. xiv. 20); 「その日に、あなたがたは知る、わたしが父の中に、またあなたがたがわたしの中に、またわたしがあなたがたの中に〔いる〕こと」(ヨハネ14:20)。

“Qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum; 「わたしの中に、またわたしが彼の中にとどまる者は、この者は多くの実を結ぶ。

quia sine Me non potestis facere quicquam: わたしなしに、あなたがたは何も行なうことができないからである。

nisi quis manserit in Me, ejectus est foras, sicut palmes arefactus in ignem” (Joh. xv. 5, 6{1}); だれかがわたしの中にとどまらないなら、外に投げ出される、火の中への枯れた枝のように」(ヨハネ15:5, 6)。

“Pro illis Ego sanctifico Me Ipsum, ut etiam illi sint sanctificati in veritate; 「彼らのためにわたしは、わたし自身を聖別する(清める)、彼らもまた〝真理〟の中で聖別されるために。

ut omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me, et Ego in Te; すべてのものが一つであるために、あなたが、父がわたしの中に、またわたしがあなたの中に。

Ego in illis et Tu in Me” (Joh. xvii. [19,] 21, 23, 26). わたしが彼らの中に、またあなたがわたしの中に」(ヨハネ17:19, 21, 23, 26)。

(Tum cap. vi. 56; et alibi.) (なおまた第6章56。また他の箇所に)。

Ex quibus clare patet, quod Adventus Domini in mundum, et glorificatio Humani Ipsius, pro fine habuerint conjunctionem hominum cum Deo Patre in Ipso et per Ipsum; それらからはっきりと明らかである、世の中への主の来臨は、またその方の栄化は、目的として持っていたこと、父なる神と人間の結合を、その方の中の、またその方を通して。

ita quod Ipse adeundus sit. そのようにその方に近づかなくてはならないこと。

Hoc quoque confirmat Dominus per id, quod toties dixerit, quod credendum sit in Ipsum, ut vitam aeternam habeant (videatur supra, n. 553{2}). このこともまた主は確証している、そのことによって、これほど何度も言ったこと、その方を信じなければならないこと、永遠のいのちを持つために(上に見られる553番)。

[4] Quis non videre potest, quod haec et illa a Domino dicta sint de Ipso in Humano Suo; [4] だれが見ることができないか、これらやそれらが主により、ご自分の人間性の中のご自分について言われたこと。

et quod nusquam dixerit, nec dicere potuerit, quod Ipse in hominibus et homines in Ipso essent, et quod credendum sit in Ipsum ut vitam aeternam habeant, nisi Humanum Ipsius esset Divinum. また、決して言わなかったこと、言うこともできなかった、その方(ご自分)が人間の中に、また人間がその方の中にいた(いる)こと、またその方を信じなければならないこと、永遠のいのちを持つために、その方の人間性が神性でなかったなら。

Per “petere Patrem in Nomine Ipsius” non intelligitur immediate adire Deum Patrem, nec petere propter Ipsum, sed adire Dominum, et Patrem per Ipsum, quia Pater in Filio est, ac unum sunt, ut Ipse docet; 「その方の名前の中で父を求める(懇願する)こと」によって、父なる神に直接に近づくことが意味されない、その方のために求める(懇願する)ことも〔意味し〕ない、しかし、主に近づくこと、またその方によって父に、子の中に父がいるからである、そして一つである、その方が教えるように。

“in Nomine Ipsius” hoc significat, ut etiam constare potest ex his: 「その方の名前の中で」がこのことを意味する、さらにまたこれらから明らかにすることができるように――

“Qui non credit in Filium, jam judicatus est, quia non credidit in Nomen Unigeniti Filii Dei” (Joh. iii. 17, 18); 「子を信じない者は、すでにさばかれている、神のひとり子の名前の中で信じなかったからである」(ヨハネ3:17, 184)。

“Haec scripta sunt, ut credatis quod Jesus sit Christus{3} Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in Nomine Ipsius” (Joh. xx. 31); 「これらが書かれた、イエスが、キリスト、神の子であることをあなたがたが信じるために、またその方の名前の中であなたがたがいのちを持つことを信じるために」(ヨハネ20:31)。

Jesus dixit, “Qui hunc puerum suscipit in Nomine Meo, Me suscipit; イエスは言った、「この少年をわたしの名前の中で受け入れる者は、わたしを受け入れる。

et qui Me suscipit, suscipit Ipsum Qui misit Me” (Luc. ix. 48); またわたしを受け入れる者は、その方を受け入れる、その者はわたしを遣わした」(ルカ9:48)。

“Quicquid petieritis in Nomine Meo, hoc Ego faciam” (Joh. xiv. 13, 14). 「何でも、あなたがたが私の名前の中で求めるものを、これをわたしは行なう」(ヨハネ14:13, 14)。

Praeter in aliis locis, ubi dicitur “in Nomine Domini” (Matth. vii. 22; cap. xviii. 5, 20; cap. xix. 29; cap. xxiii. 39; Marc. ix. 37; cap. xvi. 17; Luc. xiii. 35; cap. xix. 38; cap. xxiv. 47; Joh. i. 12; cap. ii. 23; cap. v. 43; cap. xii. 13; cap. xv. 16; cap. xvi. 23, 24, 26, 27; cap. xvii. 6). ほかに他の箇所の中に、そこに「主の名前の中に」が言われている(マタイ7:22、第18章5, 20、第19章29、第23章39、マルコ9:37、第16章17、ルカ13:35、第19章38、第24章47、ヨハネ1:12、第2章23、第5章43、第12章13、第15章16、第17章23, 24, 26, 27、第17章6)。

Quid “Nomen Dei,” et quod “Nomen Patris” sit Dominus quoad Divinum Humanum, videatur supra (n. 81, 165, 584). 何が「神の名前」か、「父の名前」が神的人間性に関する主であることは、上に見られる(81, 165, 584番)。

@1 5, 6 pro “3, 4″ 注1 「3, 4」の代わりに 5, 6

@2 553 pro “513” 注2 「513」の代わりに 553

@3 sit Christus pro “Christus sit” 注3 「Christus sit」の代わりに sit Christus

原典講読『啓示された黙示録』 618(訳文)

(3) 訳文

 618「また百四十四・千〔人〕以外に、だれも歌を学ぶことができなかった」は、主によりこの新しい天界の中に受け入れられた者以外にキリスト教徒からの他の者たちが、主おひとりが天地の神であることを理解すること、またこのように愛と信仰から認めることができなかったことを意味する。

「歌」によって、ここに主を天地の神であると認めることと賛美することが意味される(279, 617番)。「学ぶこと」によって、そのようであることを、内的に、本質的に知覚することが意味される、それは理解すること、またこのように受け入れることと認めることである。〔これと〕異なって学ぶ者は、彼は学ぶが学ばない、心に留めないからである。「百四十四・千〔人〕」によって、主おひとりを天地の神として認める者が意味される(612番)。

 キリスト教からの他の者たちはこの歌を学ぶこと、すなわち、主が天地の神であることを認めることができないことは、幼児期から、互いの間で区別された三つの位格の神性があることを吸収したからである。なぜなら、三一性の教えの中で、「父の位格は別のもの、子の〔位格は〕別のもの、聖霊の〔位格は〕別のもの」、なおまた、「父は神である、子は神である、また聖霊は神である」と言われており、また、たとえそこに、それら三つがそれらはそれでも分割されることができない一つであることが付け加えられていても、それでも、自分の思考の中で神的本質を三つに分割したからである。またほかに、順序の中で最初であるので、父に近づく。

 またそのうえ、教会の中の指導者は、子のために、聖霊を送るように父へ祈るように教えている。このことによって、三一性について彼らの思考の観念は確信され、またその時、子について、また父と一つの、父と等しい神として考えることができない、しかし、子について他の人間と等しいもののように考える、たとえその方が人間性に関して正義そのものであり、また「エホバ、私たちの正義」と呼ばれていても(エレミヤ23:5, 6、33:15, 16)。

 

 [2] 彼らの思考のそれらの観念から、主が世で生まれた天地の神であることができることを、またさらにまして、神そのものであることを把握することができなくなった、前に引用され(613番)、そしてまた〔次の〕これらすべてのものをどれほど聞き、読んでも――

 

 「父が持つどんなものでも、すべてのものはわたしのもである」(ヨハネ〔16:15なおまた見られる〕17:45)。

 父はすべてのものを子の手に与えた(ヨハネ13:3)。

 父よ、あなたはわたしに与えた、「すべての肉の権力を。わたしのすべてのものはあなたのもの、またあなたのものはわたしのものである」(ヨハネ17:2, 3, 10)。

 「わたしに、天の中で、地の中で、すべての権限(力)が与えられている」(マタイ28:18)。

 

 なおまた、父なるエホバからみごもった、またここからその方〔主〕の霊魂はその方〔父〕からであること(ルカ1:34, 35, 38)。ここから、その方に神的本質が〔あった〕。ほかに、同様の多くのものが他の箇所に。

 それらが世に生まれた主について言われたことは、だれでも見ることができる――そのようにまた、その方と父が一つであること、そして、その方が父の中に、また父がその方の中にいること、またその方を見る者は、父を見ること(ヨハネ10:28-38.14:6-11)。

 

 これらをたとえ聞き、読んでも、やはりそれでも、幼児期の中で抱いた観念から、またその後、確信した教えから退くことができない、それらは見ることが、すなわち、これらの主のことを理解することできないように、それほどに、彼らの推理力閉ざす――

 

 「わたしは、道、〝真理〟いのちである。わたし通してでないなら、だれも父へやって来ない」(ヨハネ14:6)。

 「羊の囲いの中へ門を通って入らない、しかし、別の場所から上る者は、泥棒や強盗である。わたしは門である。わたしを通って、もしだれかが入るなら、救われるであろう」(ヨハネ10:1, 9)。

 

 [3] なおまた、主はご自分の人間性を栄化した、すなわち、それを父の神性と、すなわち、その方の中に受胎からあった神性と結合した、その理由は、人類がその方の中でまたその方によって父なる神と結合されることができるためであった。

 このことが、世の中への主の来臨の、またその方の人間性の栄化の理由であったことは、「ヨハネ福音書」に十分に教えられている(第14, 15, 17章)――というのは、言ったから

 

 「その日に、あなたがたは、わたしが父の中に、またあなたがたがわたしの中に、またわたしがあなたがたの中にいることを知る」(ヨハネ14:20)。

 「わたしの中に、またわたしが彼の中にとどまる者は多くの実を結ぶ。わたしなしに、あなたがたは何も行なうことができないからである。だれかがわたしの中にとどまらないなら、外に、枯れた枝のように火の中へ投げ出される」(ヨハネ15:5, 6)。

 「彼らのために。わたしは、わたし自身を聖別する、彼らもまた〝真理〟の中で聖別されるために。すべてのものが一つであるために、あなたが、父がわたしの中に、またわたしがあなたの中に。わたしが彼らの中に、またあなたがわたしの中に」(ヨハネ17:19, 21, 23, 26)。(なおまた、6:56。また他の箇所に)。

 

 それらから、世への主の来臨は、またその方の栄化は、その方の中の、またその方を通して、父なる神と人間の結合を、そのようにその方に近づかなくてはならないことを目的として持っていたことはっきりと明らかである。

 このこともまた主は、永遠のいのちを持つためにご自分を信じなければならないこと何度も言われて、確証している(前に見られる553番)。

 [4] これらやそれらが主により、ご自分の人間性の中のご自分について言われたことを、だれが見ることができないか。また、その方の人間性が神性でなかったなら、ご自分が人間の中に、また人間がその方の中にいること、また永遠のいのちを持つためにご自分を信じなければならないことを決して言わなかったし、言うこともできなかった。

 「その方の名前の中で父に懇願すること」によって、父なる神に直接に近づくことが意味されない、その方のために懇願することも意味されない、しかし、その方によって父に主に近づくこと〔が意味される〕、その方が教えるように、子の中に父がいる、そして一つであるからである。「その方の名前の中で」はこのことを意味する、これらからもまた明らかにすることができるように――

 

「子を信じない者は、すでにさばかれている、神のひとり子の名前の中で信じなかったからである」(ヨハネ3:17, 184)。

 「これらが書かれた、イエスが、キリスト、神の子であることをあなたがたが信じるために、またその方の名前の中であなたがたがいのちを持つことを信じるために」(ヨハネ20:31)。

 イエスは言われた、「この少年をわたしの名前の中で受け入れる者は、わたしを受け入れる。また、わたしを受け入れる者は、わたしを遣わした方を受け入れる」(ルカ9:48)。

 「何でも、あなたがたが私の名前の中で求めるものを、これをわたしは行なう」(ヨハネ14:13, 14)。

 ほかに他の箇所の中に、そこに「主の名前の中に」が言われている(マタイ7:22、18:5, 20、19:29、23:39、マルコ9:37、16:17、ルカ13:35、19:38、24:47、ヨハネ1:12、2:23、5:43、12:13、15:16、17:23, 24, 26, 27、17:6)。

 

 何が「神の名前」か、また「父の名前」が神的人間性に関する主であることは、前に見られる(81, 165, 584番)。