原典講読『啓示された黙示録』 611(原文)

(1) 原文

611. His adjiciam hoc MEMORABILE:―

 

Omnes qui ad Caelum praeparati sunt, quod fit in Mundo spirituum, qui est medius inter Caelum et Infernum, post exactum tempus desiderant cum aliquo suspirio Caelum; et mox aperiuntur oculi eorum, et vident viam quae tendit ad aliquam societatem in Caelo. Hanc viam intrant, et ascendunt; et in ascensu est porta, et ibi custos: hic aperit portam, et sic ingrediuntur.

Tunc obviam fit eis inquisitor, qui eis a Moderatore dicit, ut penitius intrent; et inquirant, num alicubi domus sint quas agnoscant sicut suas, nam pro quovis novitio angelo est nova domus; et si inveniunt, renuntiant hoc, et manent ibi.

At si non inveniunt, redeunt, et dicunt quod non viderint. Et tunc a quodam sapiente ibi exploratur, num lux quae in illis est concordat cum luce quae in societate est, et imprimis num calor; lux enim Caeli in sua essentia est Divinum Verum, et calor Caeli in sua essentia est Divinum Bonum, utrumque Procedens a Domino, ut Sole ibi. Si alia lux et alius calor, quam lux et calor illius societatis, in illis sunt, non recipiuntur; hoc est, si aliud Verum et aliud Bonum. Quare abeunt inde, et per vias inter societates in Caelo apertas vadunt; et hoc usque dum inveniunt societatem affectionibus illorum prorsus congruam, et ibi fit habitatio illorum in aeternum; sunt enim ibi inter suos, quemadmodum inter affines et amicos, quos, quia in simili affectione sunt, ex corde amant; et ibi sunt in vitae suae faustitate, et in totius pectoris sui ex pace animae jucunditate; est enim in calore et luce Caeli delicium ineffabile, quod communicatur. Ita fit cum illis qui angeli fiunt.

[2] Sed qui in malis et falsis sunt, illis ex venia licet ascendere in Caelum; sed cum intrant, incipiunt trahere animam seu respirare cum lucta, et mox obscuratur visus illorum, et caligat intellectus et cessat cogitatio, ac lethus obversatur oculis, et sic stant sicut stipites. Et tunc incipit cor pulsare, pectus angustari, et mens corripi angore, ac plus et plus cruciari, et in eo statu se contorquent, sicut serpens admotus igni; quare devolvunt se inde, et per praecipitium, quod tunc eis apparet, se dejiciunt, nec quiescunt quam in Inferno apud sui similes, ubi possunt animam trahere, et ubi cor eorum libere vibratur. Postea odio habent Caelum, et rejiciunt verum, et corde blasphemant Dominum, credentes quod cruciatus et tormina illorum in Caelo ab Ipso fuerint.

[3] Ex his paucis videri potest, qualis sors illorum est, qui nihili pendunt vera, quae tamen faciunt lucem in qua sunt angeli Caeli, et qui nihili pendunt bona, quae tamen faciunt calorem in quo sunt angeli Caeli: tum ex his videri potest, quantum errant, qui credunt quod quisque possit frui beatitudine caelesti, modo admittatur in Caelum. Fides enim hodierna est, quod in Caelum recipi sit ex sola misericordia; et quod receptio in caelum sit, sicut qui in mundo in domum nuptiarum venit, et tunc simul in gaudia et laetitias ibi; at sciant quod communicatio affectionum sit in mundo spirituali, quoniam homo tunc spiritus est, et vita spiritus est affectio, et ex illa et secundum illam est cogitation; et quod affectio homogenea conjungat, et affectio heterogenea disjungat, et quod heterogeneum cruciet, diabolum in Caelo, et angelum in Inferno. Quamobrem separati sunt juste secundum diversitates, varietates, et differentias affectionum quae amoris sunt.

[4] Datum est videre ultra trecentos ex Clero Orbis Reformati, omnes eruditos, quia sciverunt solam Fidem confirmare usque ad justificationem, et quidam ultra; et quia apud illos quoque erat fides quod Caelum sit modo admissio ex gratia, data est illis venia ascendendi in unam Caeli societatem, quae tamen inter superiores non fuit. Et cum ascenderunt simul, tunc e longinquo visi sunt sicut vituli. Et cum intrabant Caelum, recepti sunt ab angelis civiliter, sed cum colloquebantur, occupavit illos tremor postea horror, et demum cruciatus sicut mortis, et tunc dejecerunt se praecipites. et in dejectione visi sunt sicut equi mortui. Quod apparuerint sicut vituli in ascensu, erat quia affectio naturalis videndi et sciendi exultans apparet ex correspondentia sicut vitulus; et quod in dejectione apparuerint sicut equi mortui, erat quia intellectus veri in Verbo apparet ex correspondentia sicut equus, ac intellectus nullus veri in Verbo sicut equus mortuus.

[5] Erant pueri infra qui videbant illos descendentes, ac in descensu visos ut equos mortuos; et tunc avertebant facies, et dicebant Magistro suo, qui cum illis erat, “Quid hoc portentum; vidimus homines et nunc pro illis equos mortuos; quos quia non potuimus aspicere, avertimus facies; Magister, ne moremur in hoc loco, sed abeamus:” et abiverunt.

Et tunc Magister illos in via instruxit quid “equus mortuus;” dicens, “`Equus’ significat intellectum Verbi; omnes equi, quos vidistis, illum significarunt; quando enim homo vadit meditans ex Verbo, tunc meditatio illius e longinquo apparet ut equus, generosus et vivus sicut spiritualiter meditatur Verbum; ac vicissim miser et mortuus sicut materialiter.”

[6] Tunc pueri quaerebant,” Quid est spiritualiter et materialiter meditari ex Verbo.”

Et respondit Magister, “Illustrabo hoc per exempla: Quis, dum legit Verbum, non cogitat de Deo, de proximo, et de Caelo. Omnis qui cogitat de Deo solum ex Persona et non ex Essentia, is materialiter cogitat; tum qui cogitat de proximo solum ex forma et non ex qualitate, is materialiter cogitat; et qui cogitat de Caelo solum ex loco, et non ex amore et sapientia ex quibus Caelum, is quoque materialiter cogitat.”

Sed dixerunt pueri,” Nos cogitavimus de Deo ex Persona, de proximo ex forma quod sit homo, et de Caelo ex loco; num ideo, cum legimus Verbum, apparuimus tunc alicui ut equi mortui.”

[7] Dixit Magister, “Non; estis adhuc pueri, et non potuistis aliter; at percepi affectionem sciendi et intelligendi apud vos, quae quia est spiritualis, cogitavistis etiam spiritualiter. Sed redibo ad priora quae dixi, quod qui cogitat materialiter, dum legit Verbum, aut meditatur ex Verbo appareat e longinquo sicut equus mortuus; at qui spiritualiter, sicut equus vivus: et quod materialiter cogitet de Deo ac de Trinitate Dei qui solum ex Persona, et non ex Essentia. Sunt enim Attributa Divinae Essentiae plura, ut Omnipotentia, Omniscientia, Omnipraesentia, Misericordia, Gratia, Aeternitas, et alia; et sunt Attributa procedentia ex Divina Essentia, quae sunt Creatio et Conservatio, Salvatio et Redemptio, illustratio et Instructio. Omnis qui de Deo solum ex Persona cogitat, facit tres Deos; dicens, quod unus Deus sit Creator et Conservator, alter Salvator et Redemptor, ac tertius illustrator et Instructor; at omnis qui de Deo ex Essentia cogitat, facit unum Deum dicens, `Deus nos creavit et conservat, nos redemit et salvat, et nos illustrat et instruit.’ Inde causa, quod qui de Trinitate Dei cogitant ex Persona et sic materialiter, non possint alter ex ideis cogitationis suae, quae materialis est, quam facere ex uno Deo tres; sed usque contra cogitationem suam tenentur dicere, quod in unoquovis sit communio omnium Attributorum, et hoc unice ex causa, quia sicut per transennam etiam cogitaverunt de Deo ex Essentia. Quare, mi discipuli, cogitate de Deo ex Essentia et ex illa de Persona et non ex Persona et ex hac de Essentia; cogitare enim ex Persona de Essentia est materialiter cogitare etiam de Essentia, at cogitare ex Essentia de Persona est spiritualiter cogitare etiam de Persona. Gentiles antiqui quia materialiter cogitaverunt de Deo, et quoque de Attributis Dei, non modo finxerunt tres Deos, sed etiam plures usque ad centum. Sciatis quod materiale non influat in spirituale, sed spirituale in materiale. Simile est cum cogitatione de proximo ex forma, et non ex qualitate ejus; ut et cum cogitatione de Caelo ex loco, et non ex amore et sapientia ex quibus Caelum. Simile est cum omnibus et singulis quae in Verbo sunt; quare qui materialem ideam de Deo fovet, et quoque de Proximo et de Caelo, non potest quicquam ibi intelligere: est illi Verbum litera mortua; et ipse apparet e longinquo, dum legit illud aut meditatur ex illo, sicut equus mortuus.

[8] “Illi quos vidistis descendentes e Caelo, factos coram oculis vestris sicut equos mortuus, fuerunt qui occluserunt visum rationalem, apud se et apud alios per peculiare dogma, quod intellectus captandus sit sub obedientia fidei eorum; non cogitantes quod intellectus a religione occlusus sit caecus sicut talpa, et in illo mera caligo; et talis caligo quae rejicit a se omnem lucem spiritualem, obstipat influxum ejus a Domino et e Caelo, et ponit pro illo obicem in sensuali corporeo, longe infra rationale, in rebus fidei; hoc est, ponit illum juxta nasum, et figit illum in cartilagine ejus, ex quo postea ne quidem odorari potest spiritualia: unde quidam tales falsi sunt, ut dum sentiunt odorem ex spiritualibus, cadant in deliquium: per odorem intelligo perceptionem. Hi sunt qui faciunt Deum tres. Dicunt quidem ex Essentia quod Deus unus sit; at usque dum ex fide sua orant, quae est, ut Deus Pater misereatur propter Filium et mittat Spiritum Sanctum, manifeste faciunt tres Deos. Non possunt alter, orant enim ad Unum, ut misereatur propter Alterum, et mittat Tertium.

Et tunc Magister illorum docuit illos de Domino, quod Ille Deus Unus sit, in Quo Divina Trinitas.

原典講読『啓示された黙示録』 611(直訳[6]まで)

(2) 直訳

611. His adjiciam hoc MEMORABILE:― 611.これらに、私はこのメモラビリアを付加する――

 

Omnes qui ad Caelum praeparati sunt, quod fit in Mundo spirituum, qui est medius inter Caelum et Infernum, post exactum tempus desiderant cum aliquo suspirio Caelum;  すべての者は、その者は天界へ準備されている、それは霊たちの世界の中で行なわれる、それは天界と地獄の間の中央にある、時の過ぎ去った後、天界をあこがれとともに望む。

et mox aperiuntur oculi eorum, et vident viam quae tendit ad aliquam societatem in Caelo. またじきに(すぐに)彼らの目が開かれる、また道を見る、それは天界の中のある社会へ向かう(伸びる)。

Hanc viam intrant, et ascendunt; この道を入る、また上る。

et in ascensu est porta, et ibi custos: また上昇の中で、門がある、またそこに見張り――

hic aperit portam, et sic ingrediuntur. この者は門を開く、またこのように入る。

Tunc obviam fit eis inquisitor, qui eis a Moderatore dicit, ut penitius intrent; その時、向かい合って彼に生じる、調査者、その者は彼に監督官(現場監督)から言った、深く入るように。

et inquirant, num alicubi domus sint quas agnoscant sicut suas, nam pro quovis novitio angelo est nova domus; また調べる、どこかに家がないか、それを自分のものとして認める、なぜなら、それぞれの新参の天使のために新しい家があるからである。

et si inveniunt, renuntiant hoc, et manent ibi. また、もし、見つけたなら、このことを報告する、またそこにとどまる。

At si non inveniunt, redeunt, et dicunt quod non viderint. しかし、もし、見つけなかったなら、戻る、また言う、見なかったこと。

Et tunc a quodam sapiente ibi exploratur, num lux quae in illis est concordat cum luce quae in societate est, et imprimis num calor; またその時、ある賢明な者によりそこに調べられる、光が、それは彼の中にある、光と一致する(調和する)かどうか、それは社会の中にある、また特に、色が〔一致するか〕どうか。

lux enim Caeli in sua essentia est Divinum Verum, et calor Caeli in sua essentia est Divinum Bonum, utrumque Procedens a Domino, ut Sole ibi. というのは、天界の光は、その本質では神的真理であるから、また天界の熱は、その本質では神的善、両方ともそこに太陽としての主から発出している。

Si alia lux et alius calor, quam lux et calor illius societatis, in illis sunt, non recipiuntur; もし、他の光と他の熱が、その社会の光と熱以外の、彼の中にあるなら、すなわち、他の真理と善、受け入れられない。

hoc est, si aliud Verum et aliud Bonum. すなわち、他の真理と他の善。

Quare abeunt inde, et per vias inter societates in Caelo apertas vadunt; それゆえ、ここから立ち去る、天界の中の社会の間に開かれた道を通って行く。

et hoc usque dum inveniunt societatem affectionibus illorum prorsus congruam, et ibi fit habitatio illorum in aeternum; またこのことが彼の情愛に完全に一致する社会を見つけるまで、また永遠に彼の住まいが生じる。

sunt enim ibi inter suos, quemadmodum inter affines et amicos, quos, quia in simili affectione sunt, ex corde amant; というのは、そこに自分のものの間にいるから、あたかも親族と友の間に〔いる〕かのように、彼らを、似た情愛の中にいるので、心から愛する。

et ibi sunt in vitae suae faustitate, et in totius pectoris sui ex pace animae jucunditate; またそこに自分の幸せの生活の中にいる、またこんなにしばしば自分の胸の中に霊魂の平和から快さで。

est enim in calore et luce Caeli delicium ineffabile, quod communicatur. というのは、天界の熱と光の中に言語に絶する楽しさがあるから、それが共有される(伝えられる)。

Ita fit cum illis qui angeli fiunt. このように彼らに生じる、その者は天使になる。

[2] Sed qui in malis et falsis sunt, illis ex venia licet ascendere in Caelum; [2] しかし、その者は悪と虚偽の中にいる、彼らに好意(容赦)から天界の中に上ることが許される。

sed cum intrant, incipiunt trahere animam seu respirare cum lucta, et mox obscuratur visus illorum, et caligat intellectus et cessat cogitatio, ac lethus obversatur oculis, et sic stant sicut stipites. しかし、入る時、喘ぎながら呼吸することが始まる、また身もだえして呼吸すること、またじきに(すぐに)彼の視覚が暗くされる、また理解力が暗黒に包まれる、また思考が止まる、そして目で死のよう現われる(思える)、またこのように丸太(棒)のように立つ。

Et tunc incipit cor pulsare, pectus angustari, et mens corripi angore, ac plus et plus cruciari, et in eo statu se contorquent, sicut serpens admotus igni; またその時、心臓が打つことを始める、胸が苦しめられること、また心が激痛で襲われること、「そして」さらにまたさらに苦しめられること、またその程度までの状態の中へ、炉に近づけられたヘビのように自分自身をねじる。

quare devolvunt se inde, et per praecipitium, quod tunc eis apparet, se dejiciunt, nec quiescunt quam in Inferno apud sui similes, ubi possunt animam trahere, et ubi cor eorum libere vibratur. それゆえ、そこから自分自身を転がし落とす、また断崖を通って、それはその時、「彼らに」現われる、自分自身を投げ落とす、休息もしない、地獄の中以外に、自分に似た者のもとの、そこで呼吸することができる、そこで彼「ら」の心臓は自由に揺り動かされる。

Postea odio habent Caelum, et rejiciunt verum, et corde blasphemant Dominum, credentes quod cruciatus et tormina illorum in Caelo ab Ipso fuerint. その後、天界に憎しみを持つ、また真理を退ける、そして心で主を悪く言う、信じて、天界の中の彼の苦痛(責め苦)と腹痛はその方からであったこと。

[3] Ex his paucis videri potest, qualis sors illorum est, qui nihili pendunt vera, quae tamen faciunt lucem in qua sunt angeli Caeli, et qui nihili pendunt bona, quae tamen faciunt calorem in quo sunt angeli Caeli: [3] これらのわずかなものから見られることができる、彼らの運命がどのようなもであるか、その者はその者は真理を無価値なものとみなす、それらはそれでも光をつくる、その中に天界の天使がいる、またその者は善を無価値なものとみなした、それらはそれでも熱をつくる、その中に天界の天使がいる。

tum ex his videri potest, quantum errant, qui credunt quod quisque possit frui beatitudine caelesti, modo admittatur in Caelum. なおまた、これらから見られることができる、その程度に誤まる、その者は信じる、それぞれが天界の幸福を享受すること(fruror)ができること、天界の中に入れられさえすれば。

Fides enim hodierna est, quod in Caelum recipi sit ex sola misericordia; というのは、信仰が、今日、あるから、天界の中に受け入れられることは、ただ慈悲だけからであること。

et quod receptio in caelum sit, sicut qui in mundo in domum nuptiarum venit, et tunc simul in gaudia et laetitias ibi; また天界の中への受け入れであること、世の中で結婚式の家の中にやって来る者のようである、またその時、そこに一緒に楽しさと、喜びの中に。

at sciant quod communicatio affectionum sit in mundo spirituali, quoniam homo tunc spiritus est, et vita spiritus est affectio, et ex illa et secundum illam est cogitatio; しかし、知らなければならない、情愛の伝達が、霊界の中にあること、人間はその時、霊であるので、また霊のいのちは情愛である、またそれから、それにしたがって思考がある。

et quod affectio homogenea conjungat, et affectio heterogenea disjungat, et quod heterogeneum cruciet, diabolum in Caelo, et angelum in Inferno. また同質の情愛は結合すること、また異質な「情愛」は分離する、また異質なものは苦しめること、天界の中の悪魔を、また地獄の中の天使を。

Quamobrem separati sunt juste secundum diversitates, varietates, et differentias affectionum quae amoris sunt. そのために、正しく(正確に)分離される、多様性(相違)、多種多様(変化)、また情愛の相違にしたがって、それは愛のものである。

[4] Datum est videre ultra trecentos ex Clero Orbis Reformati, omnes eruditos, quia sciverunt solam Fidem confirmare usque ad justificationem, et quidam ultra; [4] 改革派の世界の聖職者からの三百人の者をそれ以上(越えて)☆見ることが与えられた、すべての者は学問がある者と教養がある者、信仰だけが確信する(証明する)ことを知っていたので、義認までも、またある者はそれ以上(越えて)☆。

☆ ultraからは「超~」を思います、「超過激な信仰義認者」ですね。

et quia apud illos quoque erat fides quod Caelum sit modo admissio ex gratia, data est illis venia ascendendi in unam Caeli societatem, quae tamen inter superiores non fuit. また、彼らのもとに「もまた」信仰があったので、天界は恩恵から単に入るのを赦すことであること、彼らに天界のある社会へ上る許可が与えられた、それはそれでも高いものの間になかった。

Et cum ascenderunt simul, tunc e longinquo visi sunt sicut vituli. また上るとき、その時、遠方から子牛のように見られた。

Et cum intrabant Caelum, recepti sunt ab angelis civiliter, sed cum colloquebantur, occupavit illos tremor postea horror, et demum cruciatus sicut mortis, et tunc dejecerunt se praecipites. et in dejectione visi sunt sicut equi mortui. また天界へ入るとき、天使たちにより礼儀正しく(丁寧に)受け入れられた、しかし、会話したとき、恐れが彼らを占めた、その後、身震い(恐怖感)が、また最後に死のような苦痛(責め苦)、またその時、自分たち自身を真っ逆さまに投げ落とした、また投げ落とすことの中で死んだ馬のように見られた。

Quod apparuerint sicut vituli in ascensu, erat quia affectio naturalis videndi et sciendi exultans apparet ex correspondentia sicut vitulus; 上る中で子牛のように見られたことは、見るまた知る小躍りして喜ぶ自然的な情愛が対応から子牛のように見られたからであった。

et quod in dejectione apparuerint sicut equi mortui, erat quia intellectus veri in Verbo apparet ex correspondentia sicut equus, ac intellectus nullus veri in Verbo sicut equus mortuus. また、投げ落とすことの中で死んだ馬のように見られたことは、「みことばの中の」真理の理解力が対応から馬のように見られたからである、そして「みことばの中の」真理の何もない理解力は、それは教会のものである、死んだ馬のようである。

[5] Erant pueri infra qui videbant illos descendentes, ac in descensu visos ut equos mortuos; [5] 下方に少年たちがいた、その者は降る者を彼らを見た、そして降ることの中で死んだ馬のように見ることを。

et tunc avertebant facies, et dicebant Magistro suo, qui cum illis erat, “Quid hoc portentum; またその時、顔を背けた、また自分たちの教師に言った、その者は彼らとともにいた、「これは何のしるしか。

vidimus homines et nunc pro illis equos mortuos; 私たちは人間を見た、また今や、彼らの代わりに死んだ馬を。

quos quia non potuimus aspicere, avertimus facies; それを私たちは眺めることができないので、私たちは顔を背けた。

Magister, ne moremur in hoc loco, sed abeamus:” 先生、私たちはこの場所の中にとどまらない(未来)、しかし、私たちは立ち去る」。

et abiverunt. また、立ち去った。

Et tunc Magister illos in via instruxit quid “equus mortuus;” またその時、教師は途中で彼らを教えた、「死んだ馬」が何か。

dicens, “`Equus’ significat intellectum Verbi;  言って、「〝馬〟はみことばからの真理の理解力を意味する」。

omnes equi, quos vidistis, illum significarunt; すべての馬は、それをあなたがたが見た、それを意味した。

quando enim homo vadit meditans ex Verbo, tunc meditatio illius e longinquo apparet ut equus, generosus et vivus sicut spiritualiter meditatur Verbum; というのは、人間がみことばから熟考して進んでいる時、その時、彼の熟考は遠方から馬のように見える、「みことばを」霊的に熟考するかぎり、よい血統の(育ちのよい)また生きている〔馬〕。

ac vicissim miser et mortuus sicut materialiter.” そして逆に、物質的に〔熟考する〕かぎり、惨めなまた死んだ〔馬が〕。

[6] Tunc pueri quaerebant,” Quid est spiritualiter et materialiter meditari ex Verbo.” [6] その時、少年たちは質問した、「みことばから霊的にまた物質的に熟考することは何であるか?」

Et respondit Magister, “Illustrabo hoc per exempla: また、教師は答えた、「私はこれを例によって説明する。

Quis, dum legit Verbum, non cogitat de Deo, de proximo, et de Caelo. だれがみことばを信心深く読む時、内的に、本質的に神について、隣人について、また天界について考えないか?

Omnis qui cogitat de Deo solum ex Persona et non ex Essentia, is materialiter cogitat; すべての者は、その者は神について位格だけから考える、また本質から〔考え〕ない、彼は物質的に考える。

tum qui cogitat de proximo solum ex forma et non ex qualitate, is materialiter cogitat; なおまた、隣人について外なる形だけから考える者は、また特質(性質)から〔考え〕ない、彼は物質的に考える。

et qui cogitat de Caelo solum ex loco, et non ex amore et sapientia ex quibus Caelum, is quoque materialiter cogitat.” また、天界についてただ場所だけから考える者は、また愛と知恵から〔考え〕ない、それらから天界は天界である、彼もまたは物質的に考える。

Sed dixerunt pueri,” Nos cogitavimus de Deo ex Persona, de proximo ex forma quod sit homo, et de Caelo ex loco; しかし、少年たちは言った、「私たちは、神について位格から考えた、隣人について形から、それは人間である、また天界について場所から。

num ideo, cum legimus Verbum, apparuimus tunc alicui ut equi mortui.” それゆえ、私たちがみことばを読むとき、その時、私たちは他の者に死んだ馬のように見られるのか?」

原典講読『啓示された黙示録』 611(直訳[7],[8])

[7] Dixit Magister, “Non; estis adhuc pueri, et non potuistis aliter; [7] 教師は言った、「いいえ、あなたがたはまだ少年である、そして異なってできない。

at percepi affectionem sciendi et intelligendi apud vos, quae quia est spiritualis, cogitavistis etiam spiritualiter. しかし、私は、あなたがたのもとに知り、理解する情愛を知覚した、それは霊的なものであるので、さらにまたあなたがたは霊的に考える。

Sed redibo ad priora quae dixi, quod qui cogitat materialiter, dum legit Verbum, aut meditatur ex Verbo appareat e longinquo sicut equus mortuus; しかし、私は前のものに戻る、それを私は言った、物質的に考える者は、みことばを読む時、またはみことばから熟考する、遠方から死んだ馬のように見えること。

at qui spiritualiter, sicut equus vivus: しかし、霊的に〔考える〕者は、生きている馬のように〔見られる〕。

et quod materialiter cogitet de Deo ac de Trinitate Dei qui solum ex Persona, et non ex Essentia. また物質的に神について考えること、「そして神の三一性について」その者は単に位格だけから、また本質から〔考え〕ない。

Sunt enim Attributa Divinae Essentiae plura, ut Omnipotentia, Omniscientia, Omnipraesentia, Misericordia, Gratia, Aeternitas, et alia; というのは、神的な本質の属性は多くのものであるから、たとえば、全能、全知、遍在、慈悲、恩恵、永遠性、また他のもの。

et sunt Attributa procedentia ex Divina Essentia, quae sunt Creatio et Conservatio, Salvatio et Redemptio, illustratio et Instructio. また神的本質から発出する属性である、それらは創造と維持、救いとあがない、照らすことと教えること。

Omnis qui de Deo solum ex Persona cogitat, facit tres Deos; すべての者は、その者は神について位格だけから考える、三つの神をつくる。

dicens, quod unus Deus sit Creator et Conservator, alter Salvator et Redemptor, ac tertius illustrator et Instructor; 言って、一つの神は創造者と維持者である、もう一つ〔の神〕はあがない主と救い主、そして第三〔の神〕は照らす者(啓蒙者、照示者)と教える者。

at omnis qui de Deo ex Essentia cogitat, facit unum Deum dicens, `Deus nos creavit et conservat, nos redemit et salvat, et nos illustrat et instruit.’ しかし、すべての者は、その者は神について本質から考える、唯一の神をつくる(一つとする)、言って、「神は私たちを創造した、また存在を保つ、私たちをあがない、また救う、そしてまた、照らし、また教える」。

Inde causa, quod qui de Trinitate Dei cogitant ex Persona et sic materialiter, non possint alter ex ideis cogitationis suae, quae materialis est, quam facere ex uno Deo tres; ここから理由〔がある〕、神の三一性を位格から考える者は、またこのように物質的に、自分の思考の観念から異なってできない、それは物質的なものである、唯一の神から三つ〔の神〕つくるよりも。

sed usque contra cogitationem suam tenentur dicere, quod in unoquovis sit communio omnium Attributorum, et hoc unice ex causa, quia sicut per transennam etiam cogitaverunt de Deo ex Essentia.  しかしそれでも、自分の思考に反して言うことが保たれる、それぞれの中にすべての属性の伝達があること、 またこのことはひとえに理由から、格子の仕切り(おぼろげな視覚)を通してかのように本質から神について考えるからである。

Quare, mi discipuli, cogitate de Deo ex Essentia et ex illa de Persona et non ex Persona et ex hac de Essentia; それゆえ、私の弟子たちよ、神について本質から考えよ、またこれから位格について、また位格からでなく、またこれから本質について。

cogitare enim ex Persona de Essentia est materialiter cogitare etiam de Essentia, at cogitare ex Essentia de Persona est spiritualiter cogitare etiam de Persona. というのは、位格から本質について考えることは、物質的に本質についてもまた考えることであるから、しかし、位格から本質を考えることは、霊的に考えることである、さらにまた位格についても。

Gentiles antiqui quia materialiter cogitaverunt de Deo, et quoque de Attributis Dei, non modo finxerunt tres Deos, sed etiam plures usque ad centum. 古代の異教徒は、神について物質的に考えたので、「そしてまた」神の属性についてもまた、三つの神をつくるだけでなく、一〇〇までも多くのものを。

Sciatis quod materiale non influat in spirituale, sed spirituale in materiale. あなたがたは知る(接続)、物質的なものが霊的なものの中に入らないこと、しかし、霊的なものが物質的なものの中に。

Simile est cum cogitatione de proximo ex forma, et non ex qualitate ejus; 同様である、隣人について外なる形からの思考に、また彼の性質からでない。

ut et cum cogitatione de Caelo ex loco, et non ex amore et sapientia ex quibus Caelum. そのようにまた天界について場所からの思考に、また愛と知恵からでない、それらから天界がある。

Simile est cum omnibus et singulis quae in Verbo sunt; みことばの中にあるすべてと個々のものに同様である。

quare qui materialem ideam de Deo fovet, et quoque de Proximo et de Caelo, non potest quicquam ibi intelligere: それゆえ、神について物質的な観念を抱く者は、そしてまた隣人について、また天界について、そこに何も理解することができない――

est illi Verbum litera mortua; 彼にみことばの文字は死んだものである。

et ipse apparet e longinquo, dum legit illud aut meditatur ex illo, sicut equus mortuus. その者自身が遠方から見られた、それを読む時、またはそれから熟考する時、死んだ馬のように。

[8] “Illi quos vidistis descendentes e Caelo, factos coram oculis vestris sicut equos mortuus, fuerunt qui occluserunt visum rationalem, apud se et apud alios per peculiare dogma, quod intellectus captandus sit sub obedientia fidei eorum; [8] 彼らは、その者をあなたがたは天界から降って来る者を見た、あなたがたの目の前で死んだ馬のようになった者を、彼らであった、その者は理性的な視覚を閉ざした、自分自身のもとで、また他の者のもとで、教義の特別なものによって、理解力は彼の信仰の服従の下で把握されなければならないこと。

non cogitantes quod intellectus a religione occlusus sit caecus sicut talpa, et in illo mera caligo; 考えないで、宗教により閉ざされている理解力がモグラのような盲目であること、またその中に〔いる〕暗黒そのもの。

et talis caligo quae rejicit a se omnem lucem spiritualem, obstipat influxum ejus a Domino et e Caelo, et ponit pro illo obicem in sensuali corporeo, longe infra rationale, in rebus fidei; またこのような暗黒が、それはそれ自体から霊的な光を退ける、主からと天界からのその流入を閉じ込める(妨げる)、またそのためにかんぬき(obex)を置く、感覚的な形体的なものの中に、信仰の事柄の中の理性的なもののはるかに下に。

hoc est, ponit illum juxta nasum, et figit illum in cartilagine ejus, ex quo postea ne quidem odorari potest spiritualia: すなわち、それを鼻の近くに置く、またそれをその軟骨の中に固定させる、そこからその後、決して霊的なものをかぎ出すことができない――

unde quidam tales falsi sunt, ut dum sentiunt odorem ex spiritualibus, cadant in deliquium: そこからある種のこのようなものが造られる、霊的なものからのにおいを感じ時、気絶の中に落ち込むような。

per odorem intelligo perceptionem. においによって私は知覚を意味する。

Hi sunt qui faciunt Deum tres. これらの者である、その者は神を三つにつくる。

Dicunt quidem ex Essentia quod Deus unus sit; 確かに、本質からと言う、神が唯一であること。

at usque dum ex fide sua orant, quae est, ut Deus Pater misereatur propter Filium et mittat Spiritum Sanctum, manifeste faciunt tres Deos. しかしそれでもその時、自分の信仰から祈る、それは「父なる神」が「子」のために哀れみを示すように、また「聖霊」を送る、明らかに三つの神をつくっている

Non possunt alter, orant enim ad Unum, ut misereatur propter Alterum, et mittat Tertium. 異なってできない、というのは、「一つ」に祈る、哀れみを示すように、「もう一つ」のために、また送る〔ように〕第三の者に」。

Et tunc Magister illorum docuit illos de Domino, quod Ille Deus Unus sit, in Quo Divina Trinitas. またその時、教師は彼らに主について教えた、その神は唯一であること、その中に神的三一性が。

原典講読『啓示された黙示録』 611(訳文)

(3) 訳文

 611.これらに、私はこのメモラビリアを付加する――

 

 天界へ準備されているすべての者は、それは天界と地獄の間の中央にある霊たちの世界の中で行なわれるが、時の過ぎ去った後、天界をあこがれとともに望む。またじきに、彼らの目が開かれ、天界の中のある社会へ向かう道を見る。

この道に入り、上る。また上る中で、門があり、そこに見張りがいる――この者は門を開く、このように入る。

 その時、調査者と向かい合う、その者は彼に監督官から、深く入り、どこかに自分のものとして認める家がないか調べる、なぜなら、それぞれの新参の天使のために新しい家があるからである、もし、見つけたなら、このことを報告し、そこにとどまる。

しかし、もし、見つけなかったなら、戻り、見なかった、と言う。

またその時、ある賢明な者によりそこで調べられる、彼の中にある光が、社会の中にある光と、特に、色が調和するかどうか。というのは、天界の光は、その本質では神的真理、また天界の熱は、その本質では神的善であり、両方ともそこの太陽としての主から発出しているからである。

 もし、その社会の光と熱以外の他の光と他の熱が、すなわち、他の真理と善が彼の中にあるなら、受け入れられない。

それゆえ、ここから立ち去り、天界の中の社会の間に開かれた道を通って、このことが彼の情愛に完全に一致する社会を見つけ、また永遠に彼の住まいが生じるまで行く。というのは、そこに、あたかも親族と友の間に〔いる〕かのように、自分のものの間にいるからである、彼らを、似た情愛の中にいるので、心から愛する、またそこに自分の幸せの生活の中に、またこんなにもしばしば自分の胸の中に霊魂の平和からの快さの中にいる。というのは、天界の熱と光の中に言語に絶する楽しさがあり、それが伝えられるから。

 このように天使になる者に生じる。

 [2] しかし、悪と虚偽の中にいる者には、彼らに容赦から天界の中に上ることが許される。しかし、入る時、喘ぎながら呼吸すること、また身もだえして呼吸することが始まる。またじきに彼の視覚が暗くされ、理解力が暗黒に包まれ、また思考が止まり、そして目に死のようなものが現われ、このように棒のように立つ。

またその時、心臓が打つこと、胸が苦しめられること、また心が激痛で襲われること、またさらにまたさらに、炉に近づけられたヘビのように自分自身をねじるほどの状態へと、苦しめられることが始まる。それゆえ、そこから自分自身を転がし落とし、またその時、現われる断崖を通って、自分自身を投げ落とし、自分に似た者のもとの地獄までは休息もしない、そこで呼吸することができ、そこで彼の心臓は自由に動く。

 その後、天界に憎しみを持つ、また真理を退ける、そして天界の中の自分の苦痛と腹痛はその方からであった、と信じて、心から主を悪く言う。

 [3] これらのわずかなものから、真理を無価値なものとみなした、それでもそれらは光をつくり、その中に天界の天使がいる、また善を無価値なものとみなした、それでもそれらは熱をつくり、その中に天界の天使がいる、〔見なした〕その者の運命がどのようなものであるか見られることができる。なおまた、これらから、天界の中に入れられさえすれば、それぞれが天界の幸福を享受することができる、と信じる者が、その程度に誤まっていることを見ることができる。

 というのは、今日、天界の中に受け入れられることは、ただ慈悲だけからである、また天界の中へ受け入れられることは、世の中で結婚式の家の中にやって来て、その時、そこで一緒に楽しさと喜びの中にいるようなものである、という信仰があるから。しかし、情愛の伝達が霊界の中にあり、人間はその時、霊であり、霊のいのちは情愛であるので、それから、それにしたがって思考があること、また同質の情愛は結合し、また異質なものは分離すること、また異質なものは、天界の中の悪魔を、また地獄の中の天使を苦しめることを知らなければならない。

 そのために、愛のものである情愛の多様性、変化、相違にしたがって正確に分離される。

[4] 改革派の教会の聖職者からの三百人を越える者を見ることが与えられた、すべての者は、信仰だけが義認までも、またある者はそれ以上、証明することを知っていたので、学問がある者と教養がある者であった。また、彼らのもとに、天界は恩恵から単に入るのを赦すことであるという信仰があったので、彼らに天界のある社会へ上る許可が与えられた、それはそれでも高いものの間になかった。

 また上るとき、その時、遠方から子牛のように見られた。

 また天界へ入るとき、天使たちにより丁寧に受け入れられた。しかし、会話したとき、彼らを恐れが、その後、身震いが、また最後に死のような責め苦が占め、またその時、自分たち自身を真っ逆さまに投げ落とし、また投げ落とすことの中で死んだ馬のように見られた。

 上る中で子牛のように見られたことは、見るまた知る小躍りして喜ぶ自然的な情愛が対応から子牛のように見られたからであった。また、投げ落とすことの中で死んだ馬のように見られたことは、真理の理解力が対応から馬のように見られたからである、そして教会のものである真理の何もない理解力は、死んだ馬のようである。

 [5] 下方に、降る者を、そして降ることの中で死んだ馬のように見た少年たちがいた。またその時、顔を背け、彼らとともにいた自分たちの教師に言った、「これは何のしるしか。私たちは人間を、またその時、彼らの代わりに死んだ馬を見た。それを私たちは眺めることができないので、顔を背けた。先生、私たちはこの場所の中にとどまりたくない、しかし、私たちは立ち去りたい」。また、立ち去った。

 またその時、教師は途中で彼らに、「死んだ馬」が何か教えた。言って、「〝馬〟はみことばからの真理の理解力を意味する。あなたがたが見たすべての馬は、それを意味した。と言うのは、人間がみことばから熟考して進んでいる時、その時、彼の熟考は遠方から馬のように見え、霊的に熟考するかぎり、育ちのよいまた生きている〔馬が〕、そして逆に、物質的に〔熟考する〕かぎり、惨めなまた死んだ〔馬が見える〕」。

 [6] その時、少年たちは質問した。

 「みことばから霊的にまた物質的に熟考することは何か?」

 また、教師は答えた、「私はこれを例によって説明する。だれがみことばを信心深く読む時、内的に、本質的に神について、隣人について、また天界について考えないか?

 神について位格だけから考え、本質から考えないすべての者は、物質的に考える。なおまた、隣人について外なる形だけから考え、また性質から〔考え〕ない者は、物質的に考える。また、天界についてただ場所だけから考え、また愛と知恵から〔考え〕ない者もまた、それらから天界は天界であるが、物質的に考える」。

しかし、少年たちは言った、「私たちは、神について位格から、隣人について形から、それは人間である、また天界について場所から考えた。それゆえ、私たちがみことばを読むとき、その時、私たちは他の者に死んだ馬のように見られるのか?」

[7] 教師は言った、「いいえ、あなたがたはまだ少年である、そして〔それと〕異なってできない。しかし、私は、あなたがたに、知り、理解する情愛を知覚した、それは霊的なものであり、さらにまたあなたがたは霊的に考える。

 しかし、私が言った前のものに戻ろう、物質的に考える者は、みことばを読み、またはみことばから熟考する時、遠方から死んだ馬のように見えること、しかし、霊的に〔考える〕者は、生きている馬のように〔見られる〕こと、また神について物質的に考えるものは、単に位格だけから考え、また本質から〔考え〕ないことである。

 というのは、神的な本質の属性は、たとえば、全能、全知、遍在、慈悲、恩恵、永遠性、また他のものなど、多くのものであるから。また神的本質から発出する属性は、創造と維持、あがないと救い、照らすことと教えることである。

 神について位格だけから考えるすべての者は、神を三つとする。一つの神は創造者と維持者であり、もう一つ〔の神〕はあがない主と救い主、そして第三〔の神〕は照らす者と教える者であることを言って。しかし、神について本質から考えるすべての者は、、「神は私たちを創造した、また存在を保つ、私たちをあがない、また救う、そしてまた、照らし、また教える」と言って、神を唯一つとする。

 ここから理由〔がある〕、神の三一性を位格から考える者は、またこのように物質的に、物質的なものである自分の思考の観念から唯一の神から三つ〔の神〕つくる以外に異なってできない。しかしそれでも、自分の思考に反して、それぞれの中にすべての属性の伝達がある、と言うことが保たれる、またこのことの理由はひとえに、格子の仕切り(おぼろげな視覚)を通してかのように本質から神について考えるからである。

それゆえ、私の弟子たちよ、神について本質から、またこれから位格について、また位格からでなく、またこれから本質について考えよ。というのは、位格から本質について考えることは、物質的に本質についてもまた考えることであるから。しかし、位格から本質を考えることは、さらにまた位格についても、霊的に考えることである。

 古代の異教徒は、神について物質的に考えたので、そしてまた神の属性についてもまた、神を三つのとするだけでなく、一〇〇までも多くの神とした。

 あなたがたは、物質的なものが霊的なものの中に入らないこと、しかし、霊的なものが物質的なものの中に入ることを知らなければならない。

 外なる形から、また彼の性質からでない隣人についての思考も同様である。そのようにまた天界について場所からの、また愛と知恵からでない思考に〔同様である〕、それらから天界がある。

 みことばの中にあるすべてと個々のものに同様である。それゆえ、神について、そしてまた隣人について、また天界について物質的な観念を抱く者は、そこに何も理解することができない――彼にみことばの文字は死んだものである。その者自身が遠方から、それを読む時、またはそれから熟考する時、死んだ馬のように見られた。

 [8] 彼らは、その者をあなたがたが天界から降って来て、あなたがたの目の前で死んだ馬のようになった者を見たが、その者は自分自身のもとで、また他の者のもとで、理解力は彼の信仰の服従の下で把握されなければならないという教義の特別なものによって、理性的な視覚を閉ざした者であった。宗教により閉ざされている理解力がモグラのような盲目であり、その暗黒そのもの中に〔いる〕ることを考えないで。またこのような暗黒が、それ自体から霊的な光を退け、主からと天界からのその流入を妨げ、またそのためにかんぬきを感覚的な形体的なものの中に、信仰の事柄の中の理性的なもののはるかに下に置く。すなわち、それを鼻の近くに置き、それをその軟骨の中に固定させ、そこからその後、決して霊的なものをかぎ出すことができない。そこから、霊的なものからのにおいを感じ時、気絶の中に落ち込むような、ある種のこのようなものが造られる。においによって私は知覚を意味する。

 これらの者が神を三つにする。

 確かに、本質から、神が唯一である、と言う、しかしそれでもその時、自分の信仰から、「父なる神」が「子」のために哀れみを示し、「聖霊」を送るようにと祈る、〔これは〕明らかに神を三つとしている。

 異なってできない、というのは、ある神に、もう一つの神のために哀れみを示し、また第三の神を送るように祈るからである」。

 またその時、教師は彼らに主について、その神は唯一であり、その中に神的三一性があることを教えた。