原典講読『結婚愛』151

(1)原文

151[primo]. (ix.) Quod castitas non praedicari possit de eunuchis natis, nec de eunuchis factis. Per eunuchos natos intelliguntur imprimis illi, apud quos a nativitate ultimum amoris deficit; et quia tunc primum et medium carent fundo, super quo subsistant, nec existunt; et si existunt, non illorum curae est discernere inter castum et incastum, est enim utrumque illis indifferens: sed sunt horum plura discrimina. Cum eunuchis factis paene simile est, ut cum quibusdam eunuchis natis; at eunuchi facti, quia sunt et viri et feminae, ideo non possunt aliter quam amorem conjugialem spectare sicut phantasiam, et delitias ejus sicut logos: si aliquid ex inclinatione illis inest, fit hoc mutum, quod non est castum nec incastum; et quod est neutrum, non est alicujus denominationis ab uno aut ab altero.

 

(2)直訳

151[primo]. (ix.) Quod castitas non praedicari possit de eunuchis natis, nec de eunuchis factis.― 151a(9) 貞潔は去勢された男に生まれた者について言われ(述べられ)ることができないこと、去勢された男にされた〔者〕についても

Per eunuchos natos intelliguntur imprimis illi, apud quos a nativitate ultimum amoris deficit; 去勢された男に生まれた者によって、特に彼らが意味される、それらの者のもとに出生から愛の最終的なものが欠けている。

et quia tunc primum et medium carent fundo, super quo subsistant, nec existunt; またその時、最初のものと中間のものは基礎を欠いているので、その上に止まる、存在もしない。

et si existunt, non illorum curae est discernere inter castum et incastum, est enim utrumque illis indifferens: また、もし存在するなら、彼らの関心事は貞潔と不貞の間を区別することではない、というのは両方のものが彼らにどうでもよい(重要でない)ことであるから。

sed sunt horum plura discrimina. しかし、これらの者の多くの相違がある。

Cum eunuchis factis paene simile est, ut cum quibusdam eunuchis natis; 去勢された男にほとんど同様である、そのように去勢された男に生まれたある者に。

at eunuchi facti, quia sunt et viri et feminae, ideo non possunt aliter quam amorem conjugialem spectare sicut phantasiam, et delitias ejus sicut logos: しかし、去勢された男は、男と女のものであるので、それゆえ、結婚愛を幻想のように眺める以外に異なってできない、またその歓喜を作り話のように。

si aliquid ex inclinatione illis inest, fit hoc mutum, quod non est castum nec incastum; もし、何らかのものが性向から彼らに内在するなら、これは中間的なものになる、それは貞潔でも不潔でもない。

et quod est neutrum, non est alicujus denominationis ab uno aut ab altero. また、どちらでもない者は、一方からまたはもう一方から名称の何らかのものがない。

 

(3)訳文

 151a(9) 貞潔は生まれ去勢されていた男について、去勢された男にされた男についても言われることができない――

生まれつき去勢されていた男によって、特に、彼らのもとに出生から愛の最終的なものが欠けている者が意味される。その時、その上に止まる最初のものと中間のものは基礎を欠いているので存在しない。また、もし存在しても、彼らの関心事は貞潔と不貞の間を区別することではない、というのは両方のものが彼らにとってどうでもよいことであるから。しかし、これらの者に多くの相違がある。

生まれつき去勢されていた男と、去勢された男もほとんど同様である。しかし、去勢された男は、男と女であるので、それゆえ、結婚愛を幻想のように、またその歓喜を作り話のように眺めることしかできない。もし、何らかのものが彼らに性向から内在するなら、これは貞潔でも不潔でもない中間的なものになる。また、どちらでもない者は、一方またはもう一方から何らかの名称がない。

原典講読『結婚愛』152

(1)原文

152[primo]. (x.) Quod castitas non praedicari possit de illis, qui non credunt adulteria esse mala religionis; et adhuc minus de illis, qui non credunt adulteria esse damna societatis. Quod castitas non praedicari possit de illis, est quia non sciunt quid castitas, nec quod sit; castitas enim est conjugii, ut in primo articulo hic ostensum est; et illi, qui non credunt adulteria esse mala religionis, faciunt etiam conjugia incasta, cum tamen religio apud conjuges facit castitatem illorum; sic illis nihil castum est, quare coram illis frustra nominatur castitas; hi sunt ex confirmato adulteri: qui autem non credunt adulteria esse damna societatis, illi adhuc minus quam priores sciunt quid castitas, nec quod sit; sunt enim ex proposito adulteri. Si dicunt, quod conjugia minus incasta sint quam adulteria, dicunt hoc ore, sed non corde, quia conjugia apud illos frigent; et illi qui ex hoc frigore loquuntur de calore casto, non possunt ideam caloris casti habere de amore conjugiali. Quales illi sunt, et quales ideae cogitationis illorum, et inde qualia interiora loquelae illorum, in Parte Secunda de Insaniis adulterorum videbitur.

 

(2)直訳

152[primo]. (x.) Quod castitas non praedicari possit de illis, qui non credunt adulteria esse mala religionis; 152b(10) 貞潔は彼らについて言われ(述べられ)ることができないこと、その者は姦淫を宗教の悪であることを信じない、

et adhuc minus de illis, qui non credunt adulteria esse damna societatis.― またさらにまして彼らについて、その者は姦淫を社会の害であることを信じない――

Quod castitas non praedicari possit de illis, est quia non sciunt quid castitas, nec quod sit; 貞潔は彼らについて言われることができないこと、何が貞潔か知らないからである、存在することも〔知ら〕ない。

castitas enim est conjugii, ut in primo articulo hic ostensum est; というのは、貞潔は結婚のものであるから、この章(節)最初に示されたように。

et illi, qui non credunt adulteria esse mala religionis, faciunt etiam conjugia incasta, cum tamen religio apud conjuges facit castitatem illorum; また、彼らは、その者は姦淫が宗教の悪であることを信じていない、さらにまた結婚を不貞なものにする、そのときそれでも配偶者たち(夫婦)のもとの宗教が彼らの貞潔をつくっている。

sic illis nihil castum est, quare coram illis frustra nominatur castitas; このように彼らに何も貞潔はない、それゆえ、彼らの前で貞潔がむなしく名前をあげられる(~のことを言う)

hi sunt ex confirmato adulteri: これらの者は確信からの姦淫者である。

qui autem non credunt adulteria esse damna societatis, illi adhuc minus quam priores sciunt quid castitas, nec quod sit; けれども、姦淫が社会の害であることを信じない者は、彼らはさらに(いっそう)前の者よりもより少なく知らない、何か貞潔か、存在することも〔知ら〕ない。

sunt enim ex proposito adulteri. というのは、目的からの(故意の)姦淫者であるから。

Si dicunt, quod conjugia minus incasta sint quam adulteria, dicunt hoc ore, sed non corde, quia conjugia apud illos frigent; もし、言うなら、結婚は姦淫よりもより少なく不貞であること、これを口で言う、しかし、心でなく、彼らのもとの結婚は凍っているからである。

et illi qui ex hoc frigore loquuntur de calore casto, non possunt ideam caloris casti habere de amore conjugiali. また、彼らは、その者はこの冷たさから貞潔な熱について話す、結婚愛について貞潔な熱の観念を持つことができない。

Quales illi sunt, et quales ideae cogitationis illorum, et inde qualia interiora loquelae illorum, in Parte Secunda de Insaniis adulterorum videbitur. 彼らがどのようなものであるか、彼らの思考の観念がどのような〔ものであるか〕、またここから彼らの話しの内的なものがどのような〔ものであるか〕、第二部の姦淫者の狂気について☆の中に見られる。

第二部の名称は「Voluptatie insaniae de amore scortatorio」です(淫行愛についての狂気の快楽)

 

(3)訳文

 152b(10) 貞潔は姦淫を宗教の悪であることを信じない者に、さらにまして、姦淫を社会の害であることを信じないものについて言われることができない――

 貞潔は彼らについて言われることができない、何が貞潔か、その存在も知らないからである。というのは、貞潔は、この章最初に示されたように結婚に属すものであり、また、姦淫が宗教の悪であることを信じていない者は、さらにまた結婚を不貞なものにするから、そのときそれでも夫婦のもとの宗教が彼らの貞潔をつくっている。このように彼らに何も貞潔はない、それゆえ、彼らの前で貞潔がむなしく名前をあげられる。これらの者は確信からの姦淫者である。けれども、姦淫が社会の害であることを信じない者は、前の者よりも何か貞潔か、それが存在することも、さらに(いっそう)知らない。というのは、故意の姦淫者であるから。

 もし、結婚は姦淫よりも不貞であること少ない、と言うなら、これを心でなく、口で言う、彼らのもとで結婚は凍っているからである。また、この冷たさから貞潔な熱について話す者は、結婚愛について貞潔な熱の観念を持つことができない。

 彼らがどのようなもの、彼らの思考の観念がどのようなもの、またここから彼らの話しの内的なものがどのようなものであるか、第二部の「姦淫者の狂気について」の中に見られる。

原典講読『結婚愛』153

(1)原文

153[primo]. (xi.) Quod castitas non praedicari possit de illis, qui solum propter varias causas externas ab adulteriis abstinent. Multi credunt, quod modo abstinentia ab adulteriis corpore sit castitas, cum tamen illa non est castitas, nisi illa etiam simul sit spiritu; spiritus hominis, per quem hic intelligitur mens ejus quoad affectiones et cogitationes, facit castum et incastum, inde enim est in corpore; hoc enim prorsus tale est, qualis est mens seu spiritus: inde sequitur, quod qui abstinent ab adulteriis corpore et non ex spiritu, nec qui abstinent ab illis spiritu ex corpore, non sint casti. Dantur multae causae, quae faciunt ut homo desistat ab illis corpore, et quoque spiritu ex corpore; at usque qui non desistit ab illis corpore ex spiritu, incastus est; nam dicit Dominus,

 

Quod si quis aspexerit mulierem alienam, ita ut concupiscat eam, jam adulterium cum illa commiserit in corde suo (Matth. v. 28).

 

[2] Omnes causae abstinentiae ab adulteriis solum corpore non recenseri possunt, nam sunt variae secundum status conjugii, et quoque secundum status corporis: sunt enim qui ab illis abstinent, ex timore legis civilis et ejus poenarum; ex timore jacturae famae et inde honoris; ex timore morborum ex illis; ex timore jurgiorum domi ab uxore, et inde intranquillitatis vitae; ex timore vindictae a marito aut affine; exque timore verberum a famulis; tum qui abstinent ex egestate, aut ex avaritia, aut ex imbecillitate oriunda vel ex morbo, vel ex abusu, vel ex aetate, vel ex impotentia. Inter hos etiam sunt, qui quia non possunt aut non audent corpore, ideo etiam damnant adulteria spiritu; et sic moraliter contra illa et pro conjugiis loquuntur: at hi si non spiritu, et spiritus ex religione, devovent{1} adulteria, usque adulteri sunt, nam tametsi non corpore, usque spiritu committunt illa; quare post mortem, cum fiunt spiritus, aperte loquuntur pro illis. Ex his patet, quod etiam impius possit fugere adulteria ut damna, sed quod fugere illa ut peccata, non possit nisi Christianus. Ex his nunc constat veritas propositionis, quod castitas non praedicari possit de illis, qui solum propter varias causas externas abstinent ab adulteriis.

 @1. Prima editio: devovet(この注はANC版による)

 

(2)直訳

153[primo]. (xi.) Quod castitas non praedicari possit de illis, qui solum propter varias causas externas ab adulteriis abstinent.― 153a(11) 貞潔は彼らについて言われ(述べられ)ることができないこと、その者は単に外なるいろいろな理由のために姦淫を(から)断つ(慎む、やめる)――

Multi credunt, quod modo abstinentia ab adulteriis corpore sit castitas, cum tamen illa non est castitas, nisi illa etiam simul sit spiritu; 多くの者が信じている、単に身体で姦淫から控えること(断つこと)貞潔であること、そのときそれでも貞潔ではない、それを同時に霊でもまた〔断つ〕ないなら。

spiritus hominis, per quem hic intelligitur mens ejus quoad affectiones et cogitationes, facit castum et incastum, inde enim est in corpore; 人間の霊は、それによってここに情愛と思考に関する彼の心が意味される、貞潔と不貞をつくる、というのは、ここから身体の中に〔つくる〕から。

hoc enim prorsus tale est, qualis est mens seu spiritus: というのは、これ〔身体〕はまったくこのようであるから、心または霊のようである。

inde sequitur, quod qui abstinent ab adulteriis corpore et non ex spiritu, nec qui abstinent ab illis spiritu ex corpore, non sint casti. ここからいえる、身体で、また霊からでなく姦淫から断つ(控える)者は、身体から霊で☆それからでもなく断つ者は、貞潔ではないこと。

「身体から霊で」は、このままでは理解しづらいでしょう、「身体的な理由から心でもまた」。

Dantur multae causae, quae faciunt ut homo desistat ab illis corpore, et quoque spiritu ex corpore; 多くの理由が存在する、それらはつくる、人間がそれから身体でやめる(断念する)うに、そしてまた、身体から霊で。

at usque qui non desistit ab illis corpore ex spiritu, incastus est; しかし、それでも、霊から身体でそれからやめない(断念しない)者は、不貞である。

nam dicit Dominus, なぜなら、主は言われるから、

Quod si quis aspexerit mulierem alienam, ita ut concupiscat eam, jam adulterium cum illa commiserit in corde suo (Matth. v. 28). もし、だれかが他の女を眺めるなら、そのように彼女をほしがるように、すでに、彼女と姦淫を犯していること、自分の心の中で(マタイ5:28)

[2] Omnes causae abstinentiae ab adulteriis solum corpore non recenseri possunt, nam sunt variae secundum status conjugii, et quoque secundum status corporis: [2] 身体だけで姦淫から控えること (断つこと)の理由は、列挙されることができない、なぜなら、結婚の状態にしたがってさまざまであるからである、そしてまた、身体の状態にしたがって。

sunt enim qui ab illis abstinent, ex timore legis civilis et ejus poenarum; というのは、いるから、その者はそれから断つ(控える)、市民の法律とその罰の恐れから。

ex timore jacturae famae et inde honoris; 名声(評判)とここから名誉の損失の恐れから。

ex timore morborum ex illis; それからの病気の恐れから。

ex timore jurgiorum domi ab uxore, et inde intranquillitatis vitae; 妻からの家での不平(口論)の恐れから、またここから生活の安らぎの欠如。

ex timore vindictae a marito aut affine; 夫または親類からの復讐の恐れから。

exque timore verberum a famulis; そして召使いからのむち打ちの恐れから。

tum qui abstinent ex egestate, aut ex avaritia, aut ex imbecillitate oriunda vel ex morbo, vel ex abusu, vel ex aetate, vel ex impotentia. なおまた、その者は貧乏から断つ(控える)、または貪欲(しみったれ)、または、あるいは病気から起こった虚弱から、あるいは濫用から、あるいは年齢(老齢)から、あるいは(性的)不能から。

Inter hos etiam sunt, qui quia non possunt aut non audent corpore, ideo etiam damnant adulteria spiritu; さらにまた、これらの者の間にいる、その者は身体でできないかまたはあえてしない、それゆえ、霊でもまた姦淫を批難する(断罪する)

et sic moraliter contra illa et pro conjugiis loquuntur: またこのようにそれに対して(反対して)道徳的に、また結婚のために(賛成して)話す。

at hi si non spiritu, et spiritus ex religione, devovent{1} adulteria, usque adulteri sunt, nam tametsi non corpore, usque spiritu committunt illa; しかし、これらの者は霊ででないなら、また宗教から霊で、姦淫を忌み嫌う、それでも、姦淫者である、なぜなら、たとえ身体でなくても、それでも霊でそれを犯すからである。

quare post mortem, cum fiunt spiritus, aperte loquuntur pro illis. それゆえ、死後、霊となる時、公然とそれのために(それに賛成して)話す。

Ex his patet, quod etiam impius possit fugere adulteria ut damna, sed quod fugere illa ut peccata, non possit nisi Christianus. これらから明らかである、不信心な者もまた姦淫を害として避けることができること、しかし、それを罪として避けることは、キリスト教徒でないならできないこと。

Ex his nunc constat veritas propositionis, quod castitas non praedicari possit de illis, qui solum propter varias causas externas abstinent ab adulteriis. これらから、今や、主題の〝真理〟が明らかである、貞潔は彼らについて言われ(述べられ)ることができないこと、その者は単に外なるいろいろな理由のために姦淫を(から)断つ(慎む、やめる)。

 @1. Prima editio: devovet(この注はANC) 注1 初版――devovet〔この注は本講座の底本とするSS版ではなくブルース・ロジャース校正による新教会アカデミー版、1995年です、これがネット上で公開されているものです〕〔動詞を単数でなく、複数とすべきである〕

 

(3)訳文

 153a(11) 貞潔は単に外なるいろいろな理由のために姦淫を慎む者について言われることができない――

 多くの者が、単に身体で姦淫を断つことが貞潔であることを信じている、そのときそれでも、それを同時に霊でもまた断つのでないなら貞潔ではない。人間の霊は、それによってここでは情愛と思考に関する彼の心が意味されるが、貞潔と不貞をつくる、というのは、ここから身体の中に〔つくる〕から。というのは、これ〔身体〕は完全に心または霊のようであるから。ここから、霊からでなく身体で姦淫を断つ者は、身体〔的な理由〕から霊ででもなく断つ者は、貞潔ではないことがいえる。

人間がそれを身体〔的な理由〕で、そしてまた、身体から霊で断念する)うにする多くの理由が存在する。しかし、それでも、霊から身体でそれをやめない者は、不貞である。なぜなら、主は言われるから、

 

 もし、だれかが他の女を、彼女をほしがるようにそのように眺めるなら、すでに自分の心の中で、彼女と姦淫を犯している(マタイ5:28)

 

 [2] 身体〔的な理由〕だけで姦淫を断つこと)の理由は、列挙されることができない、なぜなら、結婚の状態にしたがって、そしてまた、身体の状態にしたがってさまざまであるからである。というのは、市民の法律とその罰の恐れからやめる者がいるからである。名声とここから名誉が失われる恐れから。それからの病気の恐れから、家で妻からがみがみ言われる、またここから生活の安らぎを失う恐れから、夫または親類からの復讐の恐れから、そして召使いからのむち打ちの恐れから。なおまた、貧乏または貪欲(しみったれ)、または、あるいは病気からあるいは濫用から、あるいは老齢から、あるいは(性的)不能から起こった虚弱からから断つ者がいる。

 さらにまた、これらの者の間に、その者は身体でできないかまたはあえてしない、それゆえ、霊でもまた姦淫を、またこのようそれに対して道徳的に批難し、また結婚のために(賛成して)話す者がいる。しかし、これらの者は霊でなく、また宗教から霊ででなく、姦淫を忌み嫌うなら、それでも、姦淫者である、なぜなら、たとえ身体でなくても、それでも霊でそれを犯すからである。それゆえ、死後、霊となる時、公然とそれに賛成して話す。

 これらから、不信心な者もまた姦淫を害として避けることができること、しかし、それを罪として避けることは、キリスト教徒でないならできないことが明らかである。

 これらから、今や、貞潔は単に外なるいろいろな理由のために姦淫を慎む者について言われることができない、という〔ここの〕主題の〝真理〟が明らかである。

原典講読『結婚愛』154,155

(1)原文

154[primo]. (xii.) Quod castitas non possit praedicari de illis, qui credunt conjugia esse incasta. Hi nec sciunt quid castitas, nec quod sit, sicut illi, de quibus supra (n. 152[primo]); et sicut illi, qui castitatem modo ponunt in coelibatu, de quibus sequitur.

 

(2)直訳

154[primo]. (xii.) Quod castitas non possit praedicari de illis, qui credunt conjugia esse incasta.― 154a(12) 貞潔は彼らについて言われ(述べられ)ることができないこと、その者は結婚が不貞であることを信じている――

Hi nec sciunt quid castitas, nec quod sit, sicut illi, de quibus supra (n. 152[primo]); これらの者は何が貞潔か知らない、存在することも〔知ら〕ない、それらの者について上に(152a)

et sicut illi, qui castitatem modo ponunt in coelibatu, de quibus sequitur. またそのように彼らは、その者は貞潔は独身(生活)の中にだけ置く(見なす)、彼らについて〔この後〕いえる。

 

(3)訳文

 154a(12) 貞潔は結婚が不貞であることを信じている者について言われることができない――

 これらの者は何が貞潔か、存在することも知らない、それらの者について前に(152a)。またそのように、彼らは、貞潔は独身(生活)の中にだけあるとみなす者であり、彼らについては〔この後〕続けられる。

 

(1)原文

155[primo]. (xiii.) Quod castitas non praedicari possit de illis, qui abdicaverunt conjugia, vovendo perpetuum coelibatum, nisi in illis sit et permaneat amor vitae vere conjugialis. Quod de his non sit praedicatio castitatis, est quia amor conjugialis post votum perpetui caelibatus, projectus est, de quo tamen unice est praedicatio castitatis; et quia usque inclinatio ad sexum a creatione et inde a nativitate inest, et cum haec coercetur et domatur, non potest aliter, quam ut inclinatio illa abeat in calorem, et apud quosdam in aestum, qui dum e corpore exsurgit in spiritum, infestat illum, et apud quosdam inquinat illum; et dari potest, quod spiritus inde inquinatus etiam inquinet religiosa, et haec ab interna sua sede, ubi sunt in sanctitate, dejiciat in externa, ubi fiunt solum oris et gestus; quare provisum est a Domino, quod caelibatus ille sit modo apud illos, qui in externo cultu sunt, in quo sunt, quia non adeunt Dominum, nec legunt Verbum; apud hos per indictos caelibatus simul cum sponsione castitatis, non periclitatur vita aeterna, sicut apud illos qui in interno cultu sunt: accedit, quod multi illum statum vitae non ineant ex libero voluntatis, sed quidam antequam in libero sunt ex ratione, et quidam propter causas allectrices e nundo. [2] Ex illis, qui propter abalienationem mentis e mundo, ut vacent Divino cultui, adoptant illum statum, sunt duntaxat casti illi, apud quos amor vitae vere conjugialis vel ante illum statum fuerat, vel post illum fit, et permanet, quia hujus vitae amor, est de quo praedicatur castitas. Quapropter etiam omnes monasteriales post mortem tandem exsolvuntur votis suis, et emittuntur in libertatem, ut secundum interiora vota et desideria amoris sui ferantur ad eligendum vitam vel conjugialem vel extraconjugialem; si tunc vitam conjugialem ineunt, illi qui spiritualia cultus etiam amaverunt, dantur nuptui in caelo; at qui vitam extraconjugialem, mittuntur ad similes, qui in lateribus caeli habitant. [3] Quaesivi angelos, numne illae quae studuerunt pietati, emancipaverunt se cultui Divino, et sic subtraxerunt se a praestigiis mundi, et a concupiscentiis carnis, et propterea perpetuam virginitatem voverant, recipiantur in caelum, et ibi inter felices secundum illarum fidem primariae fiant; at angeli responderunt, quod quidem recipiantur, sed cum sentiunt sphaeram amoris conjugialis ibi, fiant tristes et anxiae, et quod tunc quaedam sponte sua, quaedam ex venia petita, et quaedam ex jussu, abeant et emittantur; et quod cum extra illud caelum sunt, aperiatur illis via ad consocias, quae in simili statu vitae in mundo fuerant; et quod tunc ab anxiis fiant hilares, ac laetificentur inter se.

 

(2)直訳

155[primo]. (xiii.) Quod castitas non praedicari possit de illis, qui abdicaverunt conjugia, vovendo perpetuum coelibatum, nisi in illis sit et permaneat amor vitae vere conjugialis.― 155a(13) 貞潔は彼らについて言われ(述べられ)ることができないこと、その者は永続する(=終生)身を誓って結婚を放棄した、彼の中に真の結婚生活への愛がない、また残存しないなら――

Quod de his non sit praedicatio castitatis, est quia amor conjugialis post votum perpetui caelibatus, projectus est, de quo tamen unice est praedicatio castitatis; これらの者について貞潔の属性の割り当てがないことは、結婚愛は独身(主義)の永続する誓いの後、捨てられるからである、それ〔結婚愛〕について、それでもなお、もっぱら貞潔の属性の割り当てがある。

et quia usque inclinatio ad sexum a creatione et inde a nativitate inest, et cum haec coercetur et domatur, non potest aliter, quam ut inclinatio illa abeat in calorem, et apud quosdam in aestum, qui dum e corpore exsurgit in spiritum, infestat illum, et apud quosdam inquinat illum; また、それでも創造から性への性向(傾向)が、またここから出生から内在するので、またこれが抑制される、また服従させられるとき、異なってできない、その性向が熱の中へ出る、またある者のもとで熱情の中へ、それは身体から霊の中へ伸びる時、それを害する、またある者のもとで、それを汚す。

et dari potest, quod spiritus inde inquinatus etiam inquinet religiosa, et haec ab interna sua sede, ubi sunt in sanctitate, dejiciat in externa, ubi fiunt solum oris et gestus; また存在することができる、ここから汚された霊はさらにまた宗教を汚すこと、またこれらはその内なる座から、そこに神聖さの中にいる、外なるものの中に投げ捨てる、そこに口と身振りだけのものになる。

quare provisum est a Domino, quod caelibatus ille sit modo apud illos, qui in externo cultu sunt, in quo sunt, quia non adeunt Dominum, nec legunt Verbum; それゆえ、主により備えられている、その独身(主義)が彼らのもとにだけあること、その者は外なる礼拝の中にいる、その中にいる、主に近づかない、みととばも読まないからである。

apud hos per indictos caelibatus simul cum sponsione castitatis, non periclitatur vita aeterna, sicut apud illos qui in interno cultu sunt: これらの者のともで、独身(主義)の命じられたこと(押しつけられた者)によって、貞潔の誓約と一緒に、永遠のいのちは危険にさらされない、彼らのもとにのように、その者は内なる礼拝の中にいる。

accedit, quod multi illum statum vitae non ineant ex libero voluntatis, sed quidam antequam in libero sunt ex ratione, et quidam propter causas allectrices e nundo. 追加の事実は(accedit, quod)、多くの者はその生活の状態へ意志の自由から入っていない、しかし、ある者は自由の中にいる前に、理性からの、またある者は世からの誘惑の理由のために〔=世からの誘惑を避けるために〕。

[2] Ex illis, qui propter abalienationem mentis e mundo, ut vacent Divino cultui, adoptant illum statum, sunt duntaxat casti illi, apud quos amor vitae vere conjugialis vel ante illum statum fuerat, vel post illum fit, et permanet, quia hujus vitae amor, est de quo praedicatur castitas. [2] 彼らから、その者は世から心の(交際の)除去(孤立)のために、主の礼拝に没頭するために、その状態を養子にした、彼らに貞潔があるとすれば、彼らのもとに真の結婚愛が、あるいはその前の状態があった、あるいはその後に生じる、また残る、この生活の愛が、それについて貞潔が言えるからである。

Quapropter etiam omnes monasteriales post mortem tandem exsolvuntur votis suis, et emittuntur in libertatem, ut secundum interiora vota et desideria amoris sui ferantur ad eligendum vitam vel conjugialem vel extraconjugialem; というのは、そのために、修道院のすべての者は、死後、最後に自分の誓いから解かれ(解放にされ)、また自由の中に放たれる、内的な誓いと自分の愛の願いにしたがって生活の選択へ導かれる、あるいは結婚の、あるいは結婚外の。

si tunc vitam conjugialem ineunt, illi qui spiritualia cultus etiam amaverunt, dantur nuptui in caelo; もし、その時、結婚の生活を始めるなら、彼は、その者は礼拝の霊的なものもまた愛した、天界の中の婚姻が与えられる。

at qui vitam extraconjugialem, mittuntur ad similes, qui in lateribus caeli habitant. しかし、結婚以外の生活を〔始める〕者は、似た者たちへ送られる、その者は天界の脇(そば)の中に住んでいる。

[3] Quaesivi angelos, numne illae quae studuerunt pietati, emancipaverunt se cultui Divino, et sic subtraxerunt se a praestigiis mundi, et a concupiscentiis carnis, et propterea perpetuam virginitatem voverant, recipiantur in caelum, et ibi inter felices secundum illarum fidem primariae fiant; [3] 私は天使たちに質問した、彼女らが、その者は敬虔(信心)に専念した、自分自身を主の礼拝に引き渡した、またこのように自分自身を世の欺瞞から遠ざけた、また肉の欲望から、また永続する処女性を誓約した、天界の中へ受け入れられるか、またそこに彼女らの信仰にしたがった幸福な者の間に、第一人者(最初の者)なるか。

at angeli responderunt, quod quidem recipiantur, sed cum sentiunt sphaeram amoris conjugialis ibi, fiant tristes et anxiae, et quod tunc quaedam sponte sua, quaedam ex venia petita, et quaedam ex jussu, abeant et emittantur; しかし、天使たちは答えた、ある者は受け入れられること、しかし、そこに結婚愛のスフェアを感じるとき、悲しみと不安を生じる(なる)、またその時、ある者は(自分の)自発的に(無意識に)、ある者は許可の願いから、またある者は命令から、去る、また送り出される。

et quod cum extra illud caelum sunt, aperiatur illis via ad consocias, quae in simili statu vitae in mundo fuerant; また、その天界の外にいるとき、彼女らに仲間への道が開かれる、彼女らは世の中で似た状態の生活の中にいた。

et quod tunc ab anxiis fiant hilares, ac laetificentur inter se. また、その時、不安から元気(快活)になる、そして、自分たちの間で喜ばされる(喜ぶ)

 

(3)訳文

 155a(13) 貞潔は永続する身を誓って結婚を放棄した者について、彼の中に真の結婚生活への愛がない、また残存しないなら言われることができない――

 これらの者について貞潔について言われないのは、結婚愛は独身を続ける誓いの後、捨てられるからである、それでもなお、それ〔結婚愛〕について、もっぱら貞潔が言われる。また、それでも創造から性への性向が、またここから出生から内在し、またこれが抑制され、服従させられるとき、その性向が熱の中へ、またある者のもとで熱情の中へ出るしかなく、それは身体から霊の中へ伸びる時、それを害し、またある者のもとで、それを汚すからである。また、ここから汚された霊はさらにまた宗教を汚し、またこれらはそこに神聖さの中にいるその内なる座から、外なるものの中に投げ捨てられ、そこに口と身振りだけのものになることがある。それゆえ、主により、その独身(主義)が彼らのもとにだけあることが備えられている、その者は外なる礼拝の中にいて、主に近づかず、みととばも読まないからである。貞潔の誓約と一緒に、身(主義)の命じられた(押しつけられた者)によって、これらの者のともで、永遠のいのちは、内なる礼拝の中にいる者のようには危険にさらされない。追加の事実は、多くの者がその生活の状態へ意志の自由から入っていないことである、しかし、ある者は理性からの自由の中にいる前に、またある者は世からの誘惑を避けるためである。

 [2] 世から心の(交際の)除去のために、主の礼拝に没頭するために、その状態を受け入れた彼らに貞潔があるとすれば、彼らのもとに真の結婚愛が、その前の状態があったか、あるいはその後に生じ、また残ったかであり、このときの生活の愛が、それについて貞潔が言えるからである。

 というのは、そのために、修道院のすべての者は、死後、最後には自分の誓いから解放にされ、自由の中に放たれ、内的な誓いと自分の愛の願いにしたがって、あるいは結婚の、あるいは結婚外の生活の選択へと導かれるからである。その時、結婚の生活を始めるなら、礼拝の霊的なものもまた愛した者は、天界の中の婚姻が与えられる。しかし、結婚以外の生活を〔始める〕者は、天界の脇(そば)の中に住んでいる〔自分と〕似た者たちへ送られる。

 [3] 私は天使たちに信心に専念した、自分自身を主の礼拝に引き渡し、またこのように自分自身を世の欺瞞から、また肉の欲望から遠ざけ、また永続する処女性を誓約した女性たちが、天界の中へ受け入れられるか、また彼女らの信仰にしたがった幸福な者の間に、そこの最初の者になるか質問した。しかし、天使たちは答えた、ある者は受け入れられること、しかし、そこで結婚愛のスフェアを感じるとき、悲しみと不安が生じ、その時、ある者は自発的に、ある者は許可を願って、またある者は命令されて、去り、送り出される。また、その天界の外にいるとき、彼女らに、世の中で似た状態の生活の中にいた仲間への道が開かれる。また、その時、不安から元気になり、そして、自分たちの間で喜ぶ。

原典講読『結婚愛』156

(1)原文

156[primo]. (xiv.) Quod status conjugii praeferendus sit statui caelibatus, constat ex illis quae de conjugio et de coelibatu hactenus dicta sunt. Quod status conjugii praeferendus sit, est quia ille a creatione est: quia origo ejus est conjugium boni et veri; quia ejus correspondentia est cum conjugio Domini et Ecclesiae; quia ecclesia et amor conjugialis sunt assidui comites; quia usus ejus est praestantior usibus omnium creationis, est enim inde secundum ordinem propagatio generis humani, et quoque caeli angelici, hoc enim ex genere humano est; accedit his, quod conjugium sit plenitudo hominis, per illud enim homo fit plenus homo, quod in sequente capite demonstrandum venit: omnia illa in caelibatu non sunt. [2] At si datur propositio, quod status coelibatus praestet statu conjugii, et haec relinquitur inquisitioni ut assentiatur et stabiliatur per confirmationes, tunc per has prodeunt haec: quod conjugia non sint sancta, nec dentur casta; immo quod castitas in sexu feminino non sit aliis, quam quae abstinent a conjugiis, et vovent perpetuam virginitatem; et insuper quod illi qui perpetuum caelibatum voverant, intelligantur per "eunuchos, qui se propter rgnum Dei faciunt eunuchos" (Matth. xix. 12); praeter plura, quae ex propositione non vera, etiam non vera sunt: per "eunuchos qui se propter regnum Dei faciunt eunuchos," intelliguntur spirituales eunuchi, qui sunt qui in conjugiis abstinent a malis scortationum; quod Itali eunuchi non intelligantur, patet.

 

(2)直訳

156[primo]. (xiv.) Quod status conjugii praeferendus sit statui caelibatus, constat ex illis quae de conjugio et de coelibatu hactenus dicta sunt. 156a(14) 結婚の状態は独身の状態に優先される(称賛される)べきであることは、それらから明らかである、それらは結婚についてと独身について今まで(これまで)言われた。

Quod status conjugii praeferendus sit, est quia ille a creatione est: 結婚の状態が優先される(称賛される)べきであることは、それが創造からであるからである。

quia origo ejus est conjugium boni et veri; その起源は善と真理の結婚であるからである。

quia ejus correspondentia est cum conjugio Domini et Ecclesiae; その対応は主と教会の結合にあるからである。

quia ecclesia et amor conjugialis sunt assidui comites; 教会と結婚愛は不変の仲間であるからである。

quia usus ejus est praestantior usibus omnium creationis, est enim inde secundum ordinem propagatio generis humani, et quoque caeli angelici, hoc enim ex genere humano est; その役立ちは創造のすべての役立ちにさらにすぐれているからである、というのは、ここから秩序にしたがって人類の繁殖があるからである、そしてまた天使の天界の、というのは、これは人類からであるから。

accedit his, quod conjugium sit plenitudo hominis, per illud enim homo fit plenus homo, quod in sequente capite demonstrandum venit: これらに追加の事実は、結婚は人間の満ちている(完全である)ことである、というのは、そのことによって、人間は完全なものになるから、そのことは続く章の中で示されるべきもの〔として〕やって来る(続く)

omnia illa in caelibatu non sunt. それらすべてのものは独身の中にない。

[2] At si datur propositio, quod status caelibatus praestet statu conjugii, et haec relinquitur inquisitioni ut assentiatur et stabiliatur per confirmationes, tunc per has prodeunt haec: [2] しかし、もし提唱(主題)もたらされる(与えられる)ら、独身の状態は結婚の状態にまさること、また調査に残される、確証(証拠)よって、同意を得るまた確立されるような、その時、これらによって、これらが出てくる――

quod conjugia non sint sancta, nec dentur casta; 結婚は聖なるものでないこと、貞潔も存在しない。

immo quod castitas in sexu feminino non sit aliis, quam quae abstinent a conjugiis, et vovent perpetuam virginitatem; 実に(それどころか)、貞潔は女性の中で他のものではないこと、それは結婚から断つ、また永続する(=生涯の)処女性を誓う以外の。

et insuper quod illi qui perpetuum caelibatum voverant, intelligantur per "eunuchos, qui se propter rgnum Dei faciunt eunuchos" (Matth. xix. 12); また、なおまた(ほかに)、彼らが、その者は永続する独身を誓う、「去勢された者、その者は神の王国ために自分自身を去勢された者にする」によって意味される(マタイ19:12)

praeter plura, quae ex propositione non vera, etiam non vera sunt: ほかに多くのもの、それらは真理でない提唱(主題)から、さらにまた真理ではない。

per "eunuchos qui se propter regnum Dei faciunt eunuchos," intelliguntur spirituales eunuchi, qui sunt qui in conjugiis abstinent a malis scortationum; 「去勢された者、その者は神の王国ために自分自身を去勢された者にする」によって、霊的な去勢された者が意味される、その者である、その者は結婚の中で淫行の悪から断っている。

quod Itali eunuchi non intelligantur, patet. イタリア(人)の去勢した歌手(カストラート)が意味されないことは、明らかである。

 

(3)訳文

 156a(14) 結婚の状態は独身の状態に優先されるべきであることは、結婚についてと独身についてこれまで言われたそれらから明らかである。

 結婚の状態が優先されるべきであることは、それが創造からであるから、その起源は善と真理の結婚であるから、その対応は主と教会の結合にあるから、教会と結婚愛は不変の仲間であるからである。その役立ちは創造のすべての役立ちにさらにすぐれているからである、というのは、ここから秩序にしたがって人類の、そしてまた天使の天界の繁殖があるからである、というのは、天界は人類からであるから。これらに追加の事実は、結婚は人間の完全であることである、というのは、そのことによって、人間は完全なものになるから、そのことは次の章の中で示されるべきもの〔として〕続く。それらすべてのものは独身の中にない。

 [2] しかし、もし独身の状態は結婚の状態にまさる、という主題が、確証(証拠)よって、同意を得るまた確立されるような〔主題が〕もたらされるなら、調査に残され、その時、これらによって、これらが出てくる――結婚は神聖なものでない、貞潔も存在しないこと。実に(それどころか)、貞潔は女性の中で結婚を断ち、永続する(=生涯の)処女性を誓うものでしかないこと。また、なおまた(ほかに)、彼らが、永続する独身を誓うは、「去勢された者、その者は神の王国ために自分自身を去勢された者にする」 (マタイ19:12)によって意味されること。ほかに多くのこと、それらは真理でない主題から、さらにまた真理ではない。「去勢された者、その者は神の王国ために自分自身を去勢された者にする」によって、霊的な去勢された者、は結婚の中で淫行の悪を断っている者が意味される。イタリアの去勢した歌手(カストラート)が意味されないことは、明らかである。