原典講読『結婚愛』155b(原文と直訳[2]まで)

(1)原文

155[secundo]. Alterum Memorabile:

 

Quodam mane suavissimus cantus e quadam altitudine supra me auditus me expergefecit: et inde in prima vigilia, quae interna, pacifica et dulcis est prae sequentibus diei, potui aliquamdiu teneri in spiritu sicut extra corpus, et exquisite attendere ad affectionem quae canebatur. Cantus caeli non aliud est quam affectio mentis, quae ut modulamen per os emittitur; est enim sonus separatus a sermone loquentis ex affectione amoris, quae dat loquelae vitam. In statu illo percepi, quod esset affectio delitiarum amoris conjugialis, quae ab uxoribus in caelo canora facta est; quod ita esset, animadverti ex sono cantus, in quo illae delitiae mirabilibus modis variebantur.

Post haec surrexi, et prospexi in mundum spiritualem; et ecce in oriente sub sole ibi apparuit sicut pluvia aurea. Erat ros matutinus, in tali copia descendens, qui strictus a radiis solis speciem pluviae aureae coram visu meo exhibebat: ex hac adhuc plenius evigilatus exivi in spiritu, et angelum mihi forte tunc obvium interrogavi, num viderit pluviam auream descendentem e sole.

[2] Et respondit, quod videat illam quoties in meditatione est de amore conjugiali, et tunc illuc vertit oculos. Et dixit, "Cadit illa pluvia super aulam, in qua sunt tres mariti cum suis uxoribus, qui habitant in medio paradisi orientalis. Quod videatur talis pluvia super aulam illam a sole cadentis, est quia residet apud illos sapientia de amore conjugiali et ejus delitiis, apud maritos de amore conjugiali, et apud uxores de delitiis ejus: sed percipio, quod sis in meditatione de delitiis amoris conjugialis, quare ducam te ad aulam illam, et introducam."

Et duxit me per paradisiaca ad domos, quae structae erant a lignis oleae, et duae columnae ex cedris ante portam, et introduxit me ad maritos, et petiit ut liceret mihi in praesentia illorum loqui cum uxoribus;

Et annuerunt, et vocaverunt illas:

Hae argute inspectabant oculos meos; et quaesivi, "Cur ita?"

Dixerunt, "Possumus exquisite videre, quae tibi inclinatio et inde affectio, et ex hac cogitatio est de amore sexus, et videmus quod de illo intense, sed usque caste mediteris:" et dixerunt, "Quid vis ut de illo tibi dicamus?"

Et respondi, "Dicite, quaeso, aliquid de delitiis amoris conjugialis."

Et mariti annuerunt, dicentes, "Aperite si placet aliquid de illis; sunt illorum aures castae:"

[3] Et quaesiverunt, "Quis te docuit de delitiis illius amoris interrogare nos? cur non maritos?"

Et respondi, "Hic angelus qui mecum est, dixit mihi in aurem, quod uxores sint illarum receptacula et sensoria, quia sunt natae amores, et omnes delitiae sunt amoris."

Ad haec subridente ore respondebant, "Esto prudens, et non dic tale quid nisi in sensu ambiguo, quia est sapientia alte reservata in cordibus nostri sexus, et non alicui marito aperitur, nisi qui in amore vere conjugiali est; causae sunt plures, quas apud nos penitus recondimus:"

Et tunc dixerunt mariti, "Sciunt uxores omnes status nostrae mentis, nec absconditum illis est quicquam; vident, percipiunt, et sentiunt quicquid ex voluntate nostra procedit; et nos vicissim nihil apud uxores; hoc datum est uxoribus, quia sunt amores tenerrimi, et tanquam zeli ardentes pro conservatione amicitiae et confidentiae conjugialis, et sic utriusque felicitatis vitae, quam prospiciunt maritis et sibi ex insita amori illarum sapientia, quae tam plena est prudentia, ut non velint, et inde non possint dicere, quod ament, sed quod amentur;"

Et quaesivi, "Cur non volunt, et inde non possunt?"

Responderunt, quod si minimum tale elaberetur ex ore illarum, frigus invaderet maritos, et separaret a toro, cubiculo, et aspectu; "sed hoc fit illis, qui non sancta habent conjugia, et ideo non ex spirituali amore amant suas uxores; aliter fit illis qui amant; in horum mentibus amor ille est spiritualis, et ex hoc in corpore est naturalis: nos in hac aula sumus in hoc amore ex illo, quare concredimus maritis arcana de delitiis amoris conjugialis nostris."

[4] Tunc officiose rogavi, ut etiam mihi aliquid de arcanis illis aperirent:

Et illico spectabant ad fenestram plagae meridiei, et ecce visa est columba candida, cujus alae nitebant sicut ex argento, et caput insignitum erat corona sicut ex auro, stans super ramo, e quo exibat oliva; quae cum in conatu expandendi alas erat, dicebant uxores, "Aperiemus aliquid; columba illa dum apparet, est nobis signum quod liceat." Et dixerunt, "Sunt unicuique viro quinque sensus, visus, auditus, olfactus, gustus et tactus; at nobis est quoque sextus, qui est sensus delitiarum omnium amoris conjugialis mariti; et hic sensus est nobis in palmis, dum tangimus maritorum nostrorum pectora, ulnas, manus aut genas, imprimis dum pectora, et quoque dum ab illis tangimur; omnes laetitiae et amaenitates cogitationum mentis illorum, et omnia gaudia et jucunda animi illorum, ac festiva et hilaria pectoris illorum, ab illis transeunt in nos, et formant se, et fiunt perceptibilia, sensibilia, tactilia; et discernimus illa tam exquisite et distincte, sicut auris discernit modulos cantus, et sicut lingua sapores lautitiarum: verbo, spirituales maritorum jucunditates induunt naturalem quasi corporaturam apud nos; quare a maritis nostris vocamur organa sensoria amoris casti conjugialis, et inde deliciae suae. At hic sensus nostri sexus existit, subsistit, persistit, et exaltatur in eo gradu, in quo mariti nos ex sapientia et judicio amant, et nos vicissim illos ex iisdem in illis amamus. Ille sensus nostri sexus vocatur in caelis ludus sapientiae cum suo amore, et amoris cum sua sapientia."

[5] Ex his excitatus sum desiderio sciscitandi plura, ut de Varietate delitiarum.

Et dixerunt, "Est illa infinita; sed plura dicere non volumus, et ideo nec possumus, quia columba fenestrae nostrae cum ramo olivae sub pedibus avolavit;"

Et exspectavi reditum, sed incassum. Interea quaesivi maritos, "Estne vobis similis amoris conjugialis sensus?"

Et responderunt, "Est ille nobis in communi, et non in particulari; est nobis commune beatum, commune jucundum, et commune amaenum, ex particularibus uxorum nostrarum; et hoc commune, quod nobis est ex illis, est sicut serenum pacis."

His dictis, ecce trans fenestram apparebat olor stans super ramo ficus, et expansit alas, et evolavit. Hoc viso, dicebant mariti, "Hoc nobis est signum silentii de amore conjugiali; redi per vices, et forte plura detegentur."

Ac recesserunt: et abivimus.

 

(2)直訳

155[secundo]. Alterum Memorabile:― 155b.第二のメモラビリア――

Quodam mane suavissimus cantus e quadam altitudine supra me auditus me expergefecit: ある朝、私の上方のある高さから、最も心地よい(甘い)が聞かれて、私を目覚めさせた。

et inde in prima vigilia, quae interna, pacifica et dulcis est prae sequentibus diei, potui aliquamdiu teneri in spiritu sicut extra corpus, et exquisite attendere ad affectionem quae canebatur. またここから目覚めの最初の中で、それは内なるもの、日の続くものの前に穏やかな(平和な)た心地よいもの〔である〕、私はある時間、霊の中に保たれることができた、まるで身体の外かのように、また敏感に情愛に気づくこと〔ができた〕、それが歌われている。

Cantus caeli non aliud est quam affectio mentis, quae ut modulamen per os emittitur; 天界の歌は他のものではない、心の情愛以外の、それは(音の)変化(調子)のように口を通して発せられる。

est enim sonus separatus a sermone loquentis ex affectione amoris, quae dat loquelae vitam. というのは、愛の情愛から話される会話から分離した音であるから、それは話しにいのちを与える。

In statu illo percepi, quod esset affectio delitiarum amoris conjugialis, quae ab uxoribus in caelo canora facta est; その状態の中で、私は知覚した、結婚愛の歓喜の情愛であったこと、それは天界の妻たちにより歌となった。

quod ita esset, animadverti ex sono cantus, in quo illae delitiae mirabilibus modis variebantur. そのようであったことを、私は歌の音声から気づいた、その中で、その歓喜が驚くべき方法(様式)で変えられた(多様にされた)。

Post haec surrexi, et prospexi in mundum spiritualem; この後、私は起き上がった、また霊界を眺めた。

et ecce in oriente sub sole ibi apparuit sicut pluvia aurea. また、見よ、東の中に太陽の下に、そこに「金の雨」のように見られた。

Erat ros matutinus, in tali copia descendens, qui strictus a radiis solis speciem pluviae aureae coram visu meo exhibebat: 朝の露であった、そのような多量なのの中に降っている、それは太陽からの光線により打たれた〔ものであり〕、私の視覚の前に金の雨の外見が示された。

ex hac adhuc plenius evigilatus exivi in spiritu, et angelum mihi forte tunc obvium interrogavi, num viderit pluviam auream descendentem e sole. ここからさらにさらに十分に目覚めて、私は霊の中に出た、また天使が私に、偶然に、その時、出会った、私は質問した、太陽から降っている金の雨を見たか。

[2] Et respondit, quod videat illam quoties in meditatione est de amore conjugiali, et tunc illuc vertit oculos. [2] また、彼は答えた、それを見ること、結婚愛について瞑想の中にいるたびごとに、またその時、そこへ目を向けた。

Et dixit, "Cadit illa pluvia super aulam, in qua sunt tres mariti cum suis uxoribus, qui habitant in medio paradisi orientalis. また、言った、「その雨は大広間(宮殿)の上に落ちる、その中に三つの夫たちが自分の妻とともにいる、その者たちは東の楽園の中央の中に住んでいる。

Quod videatur talis pluvia super aulam illam a sole cadentis, est quia residet apud illos sapientia de amore conjugiali et ejus delitiis, apud maritos de amore conjugiali, et apud uxores de delitiis ejus: 太陽から降って来るこのような雨がその大広間(宮殿)の上に見られることは、彼らのもとに結婚愛とその歓喜についての知恵が住んでいるからである、夫のもとに結婚愛について、また妻のもとにその歓喜について。

sed percipio, quod sis in meditatione de delitiis amoris conjugialis, quare ducam te ad aulam illam, et introducam." しかし、私は知覚する、あなたが結婚愛の歓喜について熟考(瞑想)の中にいること、それゆえ、私はあなたをその大広間(宮殿)へ導く(案内する)(未来)、また、私は導き入れる(未来)」。

Et duxit me per paradisiaca ad domos, quae structae erant a lignis oleae, et duae columnae ex cedris ante portam, et introduxit me ad maritos, et petiit ut liceret mihi in praesentia illorum loqui cum uxoribus; また、私を導いた、楽園を通って家へ、それはオリーブの木から建てられていた、また入り口(門)前に杉からの二つの柱、また、私を夫たちへ導き入れた、また私に許すように懇願した、彼らの居合わす中で、妻たちと話すこと。

Et annuerunt, et vocaverunt illas: また彼らは同意した、また彼女たちを呼んだ。

Hae argute inspectabant oculos meos; 彼女たちは鋭く私の目を調べた(視察した)

et quaesivi, "Cur ita?" また私は質問した、「なぜ、そのように?」

Dixerunt, "Possumus exquisite videre, quae tibi inclinatio et inde affectio, et ex hac cogitatio est de amore sexus, et videmus quod de illo intense, sed usque caste mediteris:" 彼(女)らは言った、「私たちは敏感に見ることができる、それらはあなたに性向と個々から情愛〔であるもの〕、またこれから性愛についての思考である、また私たちは見る、それについて熱心に、しかしそれでも貞潔にあなたが熟考している」。

et dixerunt, "Quid vis ut de illo tibi dicamus?" また彼らは言った、「何をあなたは欲するか、それにるいて、あなたに私たちが言う?」

Et respondi, "Dicite, quaeso, aliquid de delitiis amoris conjugialis." また、私は答えた、「言え、私は求める、結婚愛の歓喜について何らかのものを」。

Et mariti annuerunt, dicentes, "Aperite si placet aliquid de illis; また、夫たちは同意した、言って、「明かせ(示せ)、もし喜ぶであるなら(=よろしかったら)、それらについて何らかのものを。

sunt illorum aures castae:" 彼らの耳は貞潔である」。