原典講読『結婚愛』134

(1)原文

134. Coeperunt tunc septentrionales primum aperire suam mentem; et dixerunt, quod homo nascatur absque scientiis, ut recipere possit omnes; at si nasceretur in scientias, non posset recipere ullas, praeter illas in quas natus est, et tunc nec posset sibi appropriare ullam; quod illustrabant per hanc comparationem: homo primum natus est sicut humus, cui nulla semina implantata sunt, sed quae usque potest recipere omnia, ac proferre et fructificare illa; at bestia est sicut humus jamdum sata, ac impleta graminibus et herbis, quae non recipit alia semina quam insita; si alia, suffocaret illa; inde est, quod homo adolescat per plures annos, intra quos potest sicut humus excoli, et proferre sicut omnis generis segetes, flores et arbores; bestia autem per paucos, per quos non potest in alia quam in connata excoli.

[2] Postea occidentales loquuti sunt, et dixerunt, quod homo non nascatur scientia, sicut bestia, sed quod nascatur facultas et inclinatio; facultas ad sciendum, et inclinatio ad amandum; et quod nascatur facultas non modo ad sciendum, sed etiam ad intelligendum et sapiendum; et quoque quod nascatur inclinatio perfectissima, non modo ad amandum illa quae sui et mundi sunt, sed etiam illa quae Dei et caeli sunt; consequenter quod homo a parentibus nascatur organum, quod modo vivit sensibus externis, et primum nullis internis, propter causam ut successive fiat homo, primum naturalis, postea rationalis, et demum spiritualis; quod non fieret, si nasceretur in scientias et amores sicut bestiae; scientiae enim et affectiones connatae finiunt illam progressionem, at facultas et inclinatio connatae nihil finiunt; quare homo potest perfici scientia, intelligentia, et sapientia in aeternum.

[3] Meridionales exceperunt, et ediderunt suum effatum, dicentes, quod impossibile sit homini sumere aliquam scientiam a se, "sed sumet illam ab aliis, quoniam nulla scientia ei connata est; et quia non potest ullam scientiam sumere a se, nec potest ullum amorem, quoniam ubi non scientia, ibi non amor; sunt scientia et amor individui comites, nec possunt separari plus quam voluntas et intellectus, aut affectio et cogitatio, imo non plus quam essentia et forma; quare sicut homo sumit scientiam ab aliis, ita se ei adjungit amor ut ejus comes. Universalis amor, qui se adjungit, est amor sciendi, intelligendi et sapiendi; hic amor est soli homini et nulli bestiae, ac influit a Deo. [4] Nos convenimus cum sodalibus nostris ab Occidente, quod homo non nascatur in ullum amorem, et inde nec in ullam scientiam, sed quod solum nascatur in inclinationem ad amandum, et inde in facultatem ad recipiendum scientias, non a se sed ab aliis, hoc est, per alios; per alios dicitur, quia nec hi receperunt aliquid scientiae a se, sed a Deo. Convenimus etiam cum sodalibus nostris ad septentrionem, quod homo primum natus sit sicut humus, cui non aliqua semina implantata sunt, sed cui omnia tam nobilia quam ignobilia implantari possunt. His adjicimus, quod bestiae nascantur in naturales amores, et inde in scientias illis correspondentes, et quod usque non aliquid ex scientiis sciant, cogitent, intelligant, et sapiant, sed quod per illas ab amoribus suis ferantur, paene sicut caeci per plateas a canibus, quoad intellectum enim caecae sunt; aut potius sicut noctambulones, qui ex caeca scientia, sopito intellectu, faciunt quae faciunt.

[5] Ultimo loquuti sunt orientales, et dixerunt, "Consentimus ad illa, quae fratres nostri loquuti sunt, quod homo nihil sciat ex se, sed ex aliis et per alios, ut cognoscat et agnoscat, quod omnia quae scit, intelligit, et sapit, sint a Deo; et quod homo non aliter possit concipi, nasci et generari a Domino, ac fieri Ipsius imago et similitudo; nam imago Domini fit, per quod agnoscat et credat, quod omne bonum amoris et charitatis, et omne verum sapientiae et fidei, acceperit et accipiat ex Domino, et ne hilum ex se; et similitudo Domini fit, per quod sentiat illa in se, sicut a se; hoc sentit, quia non nascitur in scientias, sed accipit illas, et quod accipiat, apparet illi sicut a se; ita sentire etiam datur homini a Domino, ut sit homo et non bestia, quoniam per id quod velit, cogitet, amet, sciat, intelligat, et sapiat sicut ex se, recipit scientias, et exaltat illas in intelligentiam, et per illarum usus in sapientiam; ita Dominus conjungit hominem Sibi, et homo se Domino. Haec non fieri potuissent, nisi a Domino provisum fuerit, ut homo in totali ignorantia nasceretur."

[6] Post hoc effatum, voluerunt omnes, ut ex ventilatis fieret conclusum, et factum est hoc: "Quod homo nascatur in nullam scientiam, ut possit venire in omnem, et progredi in intelligentiam, et per hanc in sapientiam; et quod nascatur in nullum amorem, ut possit venire in omnem, per applicationes scientiarum ex intelligentia, et in amorem in Dominum per amorem erga proximum, et sic conjungi Domino, et per illud fieri homo, et vivere in aeternum".

 

(2)直訳

134. Coeperunt tunc septentrionales primum aperire suam mentem; その時、北の者たちが最初に自分の心(見解)を開く(明らかにする)ことを始めた。

et dixerunt, quod homo nascatur absque scientiis, ut recipere possit omnes; また、言った、人間知識なしにまれていることすべてのものをけることができるように

at si nasceretur in scientias, non posset recipere ullas, praeter illas in quas natus est, et tunc nec posset sibi appropriare ullam; しかしもし知識まれたなら、何けることができないそれらをいてそのまれているまたその時、自分自身自分のものとすることができない

quod illustrabant per hanc comparationem: 彼はこの比較(たとえ)によって説明した

homo primum natus est sicut humus, cui nulla semina implantata sunt, sed quae usque potest recipere omnia, ac proferre et fructificare illa; 人間最初土地(土壌)ようにまれているそれにけられていないしかしそれはそれでもすべてのものをけることができるそしてそれら〔種〕〔芽〕生じさせまたばせる

at bestia est sicut humus jamdum sata, ac impleta graminibus et herbis, quae non recipit alia semina quam insita; しかし、獣はすでに植物生長している(耕地)土地のようであるそして草本ちたそれはけない、植けられた以外

si alia, suffocaret illa; もし他のもの〔が植えられた〕なら、それらを妨げる(枯らす)

inde est, quod homo adolescat per plures annos, intra quos potest sicut humus excoli, et proferre sicut omnis generis segetes, flores et arbores; ここからである、人間くの間、成熟するそれらの、土地のようのされる(発達する)とができるそしてずることすべての種類作物、花、またのように

bestia autem per paucos, per quos non potest in alia quam in connata excoli. けれども、獣はわずかなもの〔年〕間〔成熟する〕、その間、他のもの(中)なることができない、生得のもの(中)される(発達する)

[2] Postea occidentales loquuti sunt, et dixerunt, quod homo non nascatur scientia, sicut bestia, sed quod nascatur facultas et inclinatio; [2] その後、西たちがしたまたった、人間のような知識まれていないことしかし能力性向まれていること

facultas ad sciendum, et inclinatio ad amandum; 知ることへの能力することへの性向。

et quod nascatur facultas non modo ad sciendum, sed etiam ad intelligendum et sapiendum; また能力まれているだけでなくることへしかし理解することと賢明になること

et quoque quod nascatur inclinatio perfectissima, non modo ad amandum illa quae sui et mundi sunt, sed etiam illa quae Dei et caeli sunt; そしてまた完全なも(への)思考まれていること、~だけでなく)それらをするそれらは自分自身のものであるしかしそれらを〔愛するそれらは天界のものである

consequenter quod homo a parentibus nascatur organum, quod modo vivit sensibus externis, et primum nullis internis, propter causam ut successive fiat homo, primum naturalis, postea rationalis, et demum spiritualis; したがって、人間両親から有機体(生命体)まれている、単なる外なる感覚きること、また最初は内なる〔感覚なにもない、理由のために、継続して人間になるように、最初自然的その後、理性的また最後霊的

quod non fieret, si nasceretur in scientias et amores sicut bestiae; 〔このことは〕生じないであろうこともし、知識まれたなら、獣のような

scientiae enim et affectiones connatae finiunt illam progressionem, at facultas et inclinatio connatae nihil finiunt; というのは、生来知識情愛はその発達(進歩)わりにする(制限する)しかし、生来能力性向わりに(制限)

quare homo potest perfici scientia, intelligentia, et sapientia in aeternum. それゆえ、人間知識、理解力また知恵永遠完成することができる

[3] Meridionales exceperunt, et ediderunt suum effatum, dicentes, quod impossibile sit homini sumere aliquam scientiam a se, "sed sumet illam ab aliis, quoniam nulla scientia ei connata est; [3[ たちがけたまた自分発言(うこと)した、言って、人間不可能であること、何らかの知識自分自身からつこと、「しかしそれをから()、彼生来知識もないので

et quia non potest ullam scientiam sumere a se, nec potest ullum amorem, quoniam ubi non scientia, ibi non amor; また、何知識自分自身からることができないので、何〔得ることができない、知識のないところにそこにがないからである

sunt scientia et amor individui comites, nec possunt separari plus quam voluntas et intellectus, aut affectio et cogitatio, imo non plus quam essentia et forma; 知識分割できない仲間である、意志理解力以上にさらに分離されることができないまたは情愛思考、それどころか、本質形以上にさらにない

quare sicut homo sumit scientiam ab aliis, ita se ei adjungit amor ut ejus comes. それゆえ、人間から知識るようにそのように、愛はそれ自体にそれ〔知識〕びつけるその仲間のように

Universalis amor, qui se adjungit, est amor sciendi, intelligendi et sapiendi; 普遍的それはそれに自体びつける、知、理解するまた賢明になるである

hic amor est soli homini et nulli bestiae, ac influit a Deo. これらの人間にだけありまたももないそしてから流入する

[4] Nos convenimus cum sodalibus nostris ab Occidente, quod homo non nascatur in ullum amorem, et inde nec in ullam scientiam, sed quod solum nascatur in inclinationem ad amandum, et inde in facultatem ad recipiendum scientias, non a se sed ab aliis, hoc est, per alios; [4] たちは西からのたちの仲間一致する、人間はどんなにもまれていないことまたここからどんな知恵にもないしかしすることへの性向まれていることまたここから知識れることの能力、自分自身からでなくしかし、他からすなわち、他して

per alios dicitur, quia nec hi receperunt aliquid scientiae a se, sed a Deo. 他してとわれるこのらかのものを自分自身かられないのでしかし、起源的から

Convenimus etiam cum sodalibus nostris ad septentrionem, quod homo primum natus sit sicut humus, cui non aliqua semina implantata sunt, sed cui omnia tam nobilia quam ignobilia implantari possunt. 私たちはへのたちの仲間ともまた一致する、人間最初土地(土壌)ようにまれていることそれにらかのけられていないしかしそれに高貴なものも低級なものもすべてのものがけられることができる

His adjicimus, quod bestiae nascantur in naturales amores, et inde in scientias illis correspondentes, et quod usque non aliquid ex scientiis sciant, cogitent, intelligant, et sapiant, sed quod per illas ab amoribus suis ferantur, paene sicut caeci per plateas a canibus, quoad intellectum enim caecae sunt; これらにたちはえる、獣自然的まれていることまたここからそれら対応する知識またそれでも知識かららかのものをらない、考(ない)、理解(ない)賢明にな(ない)しかしそれらによって自分愛により導かれるほとんど盲人のように街路ってによりというのは、理解力(知力)して盲目であるから

aut potius sicut noctambulones, qui ex caeca scientia, sopito intellectu, faciunt quae faciunt. または、むしろ夢遊病者のようにその盲目知識から、理解力(知力)らせることをそれをなうそのことを〕行なう

[5] Ultimo loquuti sunt orientales, et dixerunt, "Consentimus ad illa, quae fratres nostri loquuti sunt, quod homo nihil sciat ex se, sed ex aliis et per alios, ut cognoscat et agnoscat, quod omnia quae scit, intelligit, et sapit, sint a Deo; [5] 最後たちがしたまたった、「私たちはそれらに一致するそれらをたちの兄弟(仲間)した、人間自分自身かららないことしかし、他からまたして、知、認めるためにすべてのものはそれらを、理解、賢明になる、神からであること

et quod homo non aliter possit concipi, nasci et generari a Domino, ac fieri Ipsius imago et similitudo; また人間により、みごもられ、生まれ、産まれることとなってできないことそしてその映像似姿にされること

nam imago Domini fit, per quod agnoscat et credat, quod omne bonum amoris et charitatis, et omne verum sapientiae et fidei, acceperit et accipiat ex Domino, et ne hilum ex se; なぜなら、主映像になるから、認、信じることによって、愛仁愛のすべてのまた知恵信仰のすべての真理、主からけたまた