(1)原文
153[primo]. (xi.) Quod castitas non praedicari possit de illis, qui solum propter varias causas externas ab adulteriis abstinent.― Multi credunt, quod modo abstinentia ab adulteriis corpore sit castitas, cum tamen illa non est castitas, nisi illa etiam simul sit spiritu; spiritus hominis, per quem hic intelligitur mens ejus quoad affectiones et cogitationes, facit castum et incastum, inde enim est in corpore; hoc enim prorsus tale est, qualis est mens seu spiritus: inde sequitur, quod qui abstinent ab adulteriis corpore et non ex spiritu, nec qui abstinent ab illis spiritu ex corpore, non sint casti. Dantur multae causae, quae faciunt ut homo desistat ab illis corpore, et quoque spiritu ex corpore; at usque qui non desistit ab illis corpore ex spiritu, incastus est; nam dicit Dominus,
Quod si quis aspexerit mulierem alienam, ita ut concupiscat eam, jam adulterium cum illa commiserit in corde suo (Matth. v. 28).
[2] Omnes causae abstinentiae ab adulteriis solum corpore non recenseri possunt, nam sunt variae secundum status conjugii, et quoque secundum status corporis: sunt enim qui ab illis abstinent, ex timore legis civilis et ejus poenarum; ex timore jacturae famae et inde honoris; ex timore morborum ex illis; ex timore jurgiorum domi ab uxore, et inde intranquillitatis vitae; ex timore vindictae a marito aut affine; exque timore verberum a famulis; tum qui abstinent ex egestate, aut ex avaritia, aut ex imbecillitate oriunda vel ex morbo, vel ex abusu, vel ex aetate, vel ex impotentia. Inter hos etiam sunt, qui quia non possunt aut non audent corpore, ideo etiam damnant adulteria spiritu; et sic moraliter contra illa et pro conjugiis loquuntur: at hi si non spiritu, et spiritus ex religione, devovent{1} adulteria, usque adulteri sunt, nam tametsi non corpore, usque spiritu committunt illa; quare post mortem, cum fiunt spiritus, aperte loquuntur pro illis. Ex his patet, quod etiam impius possit fugere adulteria ut damna, sed quod fugere illa ut peccata, non possit nisi Christianus. Ex his nunc constat veritas propositionis, quod castitas non praedicari possit de illis, qui solum propter varias causas externas abstinent ab adulteriis.
@1. Prima editio: devovet(この注はANC版による)
(2)直訳
153[primo]. (xi.) Quod castitas non praedicari possit de illis, qui solum propter varias causas externas ab adulteriis abstinent.― 153a.(11) 貞潔は彼らについて言われ(述べられ)ることができないこと、その者は単に外なるいろいろな理由のために姦淫を(から)断つ(慎む、やめる)――
Multi credunt, quod modo abstinentia ab adulteriis corpore sit castitas, cum tamen illa non est castitas, nisi illa etiam simul sit spiritu; 多くの者が信じている、単に身体で姦淫から控えること(断つこと)が貞潔であること、そのときそれでも貞潔ではない、それを同時に霊でもまた〔断つ〕ないなら。
spiritus hominis, per quem hic intelligitur mens ejus quoad affectiones et cogitationes, facit castum et incastum, inde enim est in corpore; 人間の霊は、それによってここに情愛と思考に関する彼の心が意味される、貞潔と不貞をつくる、というのは、ここから身体の中に〔つくる〕から。
hoc enim prorsus tale est, qualis est mens seu spiritus: というのは、これ〔身体〕はまったくこのようであるから、心または霊のようである。
inde sequitur, quod qui abstinent ab adulteriis corpore et non ex spiritu, nec qui abstinent ab illis spiritu ex corpore, non sint casti. ここからいえる、身体で、また霊からでなく姦淫から断つ(控える)者は、身体から霊で☆それからでもなく断つ者は、貞潔ではないこと。
☆ 「身体から霊で」は、このままでは理解しづらいでしょう、「身体的な理由から心でもまた」。
Dantur multae causae, quae faciunt ut homo desistat ab illis corpore, et quoque spiritu ex corpore; 多くの理由が存在する、それらはつくる、人間がそれから身体でやめる(断念する)ように、そしてまた、身体から霊で。
at usque qui non desistit ab illis corpore ex spiritu, incastus est; しかし、それでも、霊から身体でそれからやめない(断念しない)者は、不貞である。
nam dicit Dominus, なぜなら、主は言われるから、
Quod si quis aspexerit mulierem alienam, ita ut concupiscat eam, jam adulterium cum illa commiserit in corde suo (Matth. v. 28). もし、だれかが他の女を眺めるなら、そのように彼女をほしがるように、すでに、彼女と姦淫を犯していること、自分の心の中で(マタイ5:28)。
[2] Omnes causae abstinentiae ab adulteriis solum corpore non recenseri possunt, nam sunt variae secundum status conjugii, et quoque secundum status corporis: [2] 身体だけで姦淫から控えること (断つこと)の理由は、列挙されることができない、なぜなら、結婚の状態にしたがってさまざまであるからである、そしてまた、身体の状態にしたがって。
sunt enim qui ab illis abstinent, ex timore legis civilis et ejus poenarum; というのは、いるから、その者はそれから断つ(控える)、市民の法律とその罰の恐れから。
ex timore jacturae famae et inde honoris; 名声(評判)とここから名誉の損失の恐れから。
ex timore morborum ex illis; それからの病気の恐れから。
ex timore jurgiorum domi ab uxore, et inde intranquillitatis vitae; 妻からの家での不平(口論)の恐れから、またここから生活の安らぎの欠如。
ex timore vindictae a marito aut affine; 夫または親類からの復讐の恐れから。
exque timore verberum a famulis; そして召使いからのむち打ちの恐れから。
tum qui abstinent ex egestate, aut ex avaritia, aut ex imbecillitate oriunda vel ex morbo, vel ex abusu, vel ex aetate, vel ex impotentia. なおまた、その者は貧乏から断つ(控える)、または貪欲(しみったれ)、または、あるいは病気から起こった虚弱から、あるいは濫用から、あるいは年齢(老齢)から、あるいは(性的)不能から。
Inter hos etiam sunt, qui quia non possunt aut non audent corpore, ideo etiam damnant adulteria spiritu; さらにまた、これらの者の間にいる、その者は身体でできないかまたはあえてしない、それゆえ、霊でもまた姦淫を批難する(断罪する)。
et sic moraliter contra illa et pro conjugiis loquuntur: またこのようにそれに対して(反対して)道徳的に、また結婚のために(賛成して)話す。
at hi si non spiritu, et spiritus ex religione, devovent{1} adulteria, usque adulteri sunt, nam tametsi non corpore, usque spiritu committunt illa; しかし、これらの者は霊ででないなら、また宗教から霊で、姦淫を忌み嫌う、それでも、姦淫者である、なぜなら、たとえ身体でなくても、それでも霊でそれを犯すからである。
quare post mortem, cum fiunt spiritus, aperte loquuntur pro illis. それゆえ、死後、霊となる時、公然とそれのために(それに賛成して)話す。
Ex his patet, quod etiam impius possit fugere adulteria ut damna, sed quod fugere illa ut peccata, non possit nisi Christianus. これらから明らかである、不信心な者もまた姦淫を害として避けることができること、しかし、それを罪として避けることは、キリスト教徒でないならできないこと。
Ex his nunc constat veritas propositionis, quod castitas non praedicari possit de illis, qui solum propter varias causas externas abstinent ab adulteriis. これらから、今や、主題の〝真理〟が明らかである、貞潔は彼らについて言われ(述べられ)ることができないこと、その者は単に外なるいろいろな理由のために姦淫を(から)断つ(慎む、やめる)。
@1. Prima editio: devovet(この注はANC版) 注1 初版――devovet〔この注は本講座の底本とするSS版ではなくブルース・ロジャース校正による新教会アカデミー版、1995年です、これがネット上で公開されているものです〕〔動詞を単数でなく、複数とすべきである〕
(3)訳文
153a.(11) 貞潔は単に外なるいろいろな理由のために姦淫を慎む者について言われることができない――
多くの者が、単に身体で姦淫を断つことが貞潔であることを信じている、そのときそれでも、それを同時に霊でもまた断つのでないなら貞潔ではない。人間の霊は、それによってここでは情愛と思考に関する彼の心が意味されるが、貞潔と不貞をつくる、というのは、ここから身体の中に〔つくる〕から。というのは、これ〔身体〕は完全に心または霊のようであるから。ここから、霊からでなく身体で姦淫を断つ者は、身体〔的な理由〕から霊ででもなく断つ者は、貞潔ではないことがいえる。
人間がそれを身体〔的な理由〕で、そしてまた、身体から霊で断念する)ようにする多くの理由が存在する。しかし、それでも、霊から身体でそれをやめない者は、不貞である。なぜなら、主は言われるから、
もし、だれかが他の女を、彼女をほしがるようにそのように眺めるなら、すでに自分の心の中で、彼女と姦淫を犯している(マタイ5:28)。
[2] 身体〔的な理由〕だけで姦淫を断つこと)の理由は、列挙されることができない、なぜなら、結婚の状態にしたがって、そしてまた、身体の状態にしたがってさまざまであるからである。というのは、市民の法律とその罰の恐れからやめる者がいるからである。名声とここから名誉が失われる恐れから。それからの病気の恐れから、家で妻からがみがみ言われる、またここから生活の安らぎを失う恐れから、夫または親類からの復讐の恐れから、そして召使いからのむち打ちの恐れから。なおまた、貧乏または貪欲(しみったれ)、または、あるいは病気からあるいは濫用から、あるいは老齢から、あるいは(性的)不能から起こった虚弱からから断つ者がいる。
さらにまた、これらの者の間に、その者は身体でできないかまたはあえてしない、それゆえ、霊でもまた姦淫を、またこのようそれに対して道徳的に批難し、また結婚のために(賛成して)話す者がいる。しかし、これらの者は霊でなく、また宗教から霊ででなく、姦淫を忌み嫌うなら、それでも、姦淫者である、なぜなら、たとえ身体でなくても、それでも霊でそれを犯すからである。それゆえ、死後、霊となる時、公然とそれに賛成して話す。
これらから、不信心な者もまた姦淫を害として避けることができること、しかし、それを罪として避けることは、キリスト教徒でないならできないことが明らかである。
これらから、今や、貞潔は単に外なるいろいろな理由のために姦淫を慎む者について言われることができない、という〔ここの〕主題の〝真理〟が明らかである。