原典講読『真のキリスト教』435

[XII.]
QUOD PRIMUM CHARITATIS SIT AMOVERE MALA,
ET SECUNDUM EJUS FACERE BONA, QUAE USUI PROXIMO SUNT.
仁愛の第一のものは悪を除くことであること、
またその第二のものは善を行なうこと、それらは隣人に役立ちのものである。
(1) 原文
435. In doctrina charitatis primas partes tenet hoc, quod primum charitatis sit non facere malum proximo, et secundas, facere bonum illi. Hoc dogmaticum est sicut janua ad doctrinam charitatis. Notum est, quod cujusvis hominis voluntati a nativitate insideat malum; et quia omne malum spectat hominem prope se et procul a se, et quoque societatem et patriam, sequitur quod malum hereditarium sit malum contra proximum in omni gradu. Homo ex ipsa ratione potest videre, quod quantum malum voluntati insidens non removetur, tantum bonum quod facit, illo malo impregnatum sit; est enim tunc malum intus in bono, sicut nucleus in crusta, et sicut medulla in osse; quare tametsi bonum, quod fit ab homine tali, apparet ut bonum, usque intrinsecus non est bonum; est enim sicut crusta nitida, intra quam nucleus est erosus a vermibus; et est sicut amygdalum album, intra quod est putredo, e qua venae putres usque ad superficiem prorepunt. [2.] Malum velle et bonum facere, sunt in se duo opposita; malum enim est odii contra proximum, et bonum est amoris erga proximum; seu malum est hostis proximi, et bonum est amicus ejus. Illa duo non possunt in una mente dari, hoc est, in interno homine malum, et in externo homine bonum; si datur, est bonum in externo sicut vulnus palliative curatum, in quo intus est sanies putrescens. Homo tunc est sicut arbor cujus radix est obsoleta, et tamen producit fructus qui extrinsecus apparent sicut fructus saporis et usus, sed intrinsecus sunt tetri et inutiles; sunt etiam sicut scoriae rejectae, quae extrinsecus politae et pulchre coloratae pro lapidibus pretiosis venditantur: verbo sunt sicut ova bubonis, de quibus inducitur fides quod sint ova columbae. [3.] Sciat homo, quod bonum, quod homo facit corpore, procedat a spiritu ejus, seu ex interno homine; internus homo est spiritus ejus qui vivit post mortem; quare dum homo rejicit corpus, quod fecit externum ejus hominem, tunc totus quantus est in malis, et in his se jucundat, et aversatur bonum sicut infestum vitae suae. [4.] Quod homo non possit facere bonum, quod in se bonum est, priusquam remotum est malum, docet Dominus multis in locis:
 
"Non colligunt de spinis uvam, aut de tribulis ficus:….putris arbor non potest fructus bonos facere" (Matth. vii. 16-18).
"Vae vobis Scribae et Pharisaei…; purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero sunt plena rapina et intemperantia. Pharisaee caece, purga prius interius poculi et patinae, ut fiat etiam exterius mundum" (Matth. xxiii. 25, 26).
 
Et apud Esaiam:
 
"Lavate vos,…removete malitiam operum vestrorum…; cessate malum facere: discite bonum facere, quaerite judicium; ….tunc si fuerint peccata vestra sicut coccinea, sicut nix albescent, si rubra fuerint sicut purpura, sicut lana erunt" (i. 16-18).
 
(2) 直訳
435. In doctrina charitatis primas partes tenet hoc, quod primum charitatis sit non facere malum proximo, et secundas, facere bonum illi. 仁愛えの最初(重要)部分の中にこのことが占める、仁愛の第一のものは隣人に悪を行なわないこと、また第二のものは、彼に善を行なうこと。
Hoc dogmaticum est sicut janua ad doctrinam charitatis. この信条仁愛えへののようである
Notum est, quod cujusvis hominis voluntati a nativitate insideat malum; よくられているそれぞれの人間意志出生から悪が座っている(堅く宿っている)と。
et quia omne malum spectat hominem prope se et procul a se, et quoque societatem et patriam, sequitur quod malum hereditarium sit malum contra proximum in omni gradu. またすべての人間めるので、自分自身くでまた自分自身から離れて、そしてまた社会と祖国を、遺伝悪はすべての段階の中での隣人に対する悪であることがいえる。
Homo ex ipsa ratione potest videre, quod quantum malum voluntati insidens non removetur, tantum bonum quod facit, illo malo impregnatum sit; 人間理性そのものからることができる、どれだけ意志に座っている(堅く宿っている)悪が遠ざけられるか〔によって〕、それだけ善を、それを行なう、その悪で吹き込まれる☆。
☆ ここのimpregnatumは初版ではimpraegnatumであり『レキシコン』ではimpraegnoで載っています(スヴェーデンボリはこう綴ったようです)。だた通常の辞書にimpregnoは載っていません。
est enim tunc malum intus in bono, sicut nucleus in crusta, et sicut medulla in osse; というのはその時、悪が善の中に内部にあるから、殻(外皮)の中の種(穀粒)のように、また骨の中の髄のように。
quare tametsi bonum, quod fit ab homine tali, apparet ut bonum, usque intrinsecus non est bonum; それゆえたとえそれは人間からそのようなものである、善のように見えてもそれでも内部に善ではない。
est enim sicut crusta nitida, intra quam nucleus est erosus a vermibus; というのは、きれいな殻(外皮)のようであるから、その内部は、(穀粒)は虫によりかじられている(erodo)
et est sicut amygdalum album, intra quod est putredo, e qua venae putres usque ad superficiem prorepunt. またいアーモンドの実のようである、内部は腐っている、そこから腐った水脈が表面までも這い出ている。
[2.] Malum velle et bonum facere, sunt in se duo opposita; [2] することとなうことは、本質的(それ自体の中で)二つの正反対のものである。
malum enim est odii contra proximum, et bonum est amoris erga proximum; というのは、悪は隣人に反する憎しみのものであり、また善は隣人に対する愛のものであるから。
seu malum est hostis proximi, et bonum est amicus ejus. すなわち、愛は隣人の敵である、また善は彼の友人である。
Illa duo non possunt in una mente dari, hoc est, in interno homine malum, et in externo homine bonum; それら二つのものは一つの心の中に存在することができない、すなわち、内なる人の中に悪が、また外なる人の中に善が。
si datur, est bonum in externo sicut vulnus palliative curatum, in quo intus est sanies putrescens. もし存在するなら、外部の中の善は一時抑えの処置で直された傷のようである、その内部の中に腐っている膿(うみ)ある。
Homo tunc est sicut arbor cujus radix est obsoleta, et tamen producit fructus qui extrinsecus apparent sicut fructus saporis et usus, sed intrinsecus sunt tetri et inutiles; 人間は、その時、木のようである、その根は衰弱した、またそれでも実を生み出す、それは外側で(外見的に)風味のある有用な実のように見える、しかし、内部にきたなく、また役立たない。
sunt etiam sicut scoriae rejectae, quae extrinsecus politae et pulchre coloratae pro lapidibus pretiosis venditantur: さらにまた捨てられた(除かれた)浮かす(かなくそ)のようである、それらは外側で(外見的に)磨かれまた美しい色で着色されて貴重な石(宝石)して売られる。
verbo sunt sicut ova bubonis, de quibus inducitur fides quod sint ova columbae. 一言で言えば、フクロウの卵のようである、それらから信仰が引き起こされる、それはハトの卵である。
[3.] Sciat homo, quod bonum, quod homo facit corpore, procedat a spiritu ejus, seu ex interno homine; [3] 人間は知る(未来)、善は、それを人間は身体で行なう、彼の霊から発出すること、すなわち、内なる人から。
internus homo est spiritus ejus qui vivit post mortem; 内なる人は彼の霊である、その者が死後、生きる。
quare dum homo rejicit corpus, quod fecit externum ejus hominem, tunc totus quantus est in malis, et in his se jucundat, et aversatur bonum sicut infestum vitae suae. それゆえ、人間が身体を捨てる時、それはその外なる人をつくった、その時、まったく悪の中にいるほど、またこれらの中で楽む、また自分のいのちの敵(悩ませるもの)のように善を退ける(嫌悪する)
[4.] Quod homo non possit facere bonum, quod in se bonum est, priusquam remotum est malum, docet Dominus multis in locis: [4] 人間は善を行なうことができないこと、それは本質的に善である、悪が遠ざけられる前に、主は多くの箇所の中に教えている――
"Non colligunt de spinis uvam, aut de tribulis ficus: 「イバラからブドウを集めない、またはアザミからイチジクを――
….putris arbor non potest fructus bonos facere" (Matth. vii. 16-18). ……腐った木から善い実をつくることはできない」(マタイ7:16-18)
"Vae vobis Scribae et Pharisaei…; 「あなたがたにわざわい〔あれ〕、律法学者とパリサイ人たち……。
purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero sunt plena rapina et intemperantia. あなたがたは杯と皿の外側を清める、しかし、内側のものは強奪と不摂生で満ちている。
Pharisaee caece, purga prius interius poculi et patinae, ut fiat etiam exterius mundum" (Matth. xxiii. 25, 26). 盲目のパリサイ人たちよ、最初に杯と皿の内側を清めよ、外側もまたきれいになるために」(マタイ23:25, 26)
Et apud Esaiam: また、「イザヤ(書)」のもとに――
"Lavate vos,…removete malitiam operum vestrorum…; 「あなたを洗え……あなたがたの悪意の働きを遠ざけよ……。
cessate malum facere: 悪を行なうことをやめよ。
discite bonum facere, quaerite judicium; 善を行なうことを学べ、判断力を求めよ。
….tunc si fuerint peccata vestra sicut coccinea, sicut nix albescent, si rubra fuerint sicut purpura, sicut lana erunt" (i. 16-18). ……その時、もしあなたがたの罪が緋(色)のようでも、雪のように白くなる、もし紫(色)のように赤くても、羊毛のようになる」(1:16-18)
 
(3) 訳文
435. 仁愛えの最初に、仁愛の第一のものは隣人に悪を行なわないこと、また第二のものは、彼に善を行なうことがある。この信条仁愛えへののようである
 それぞれの人間意志、出生から、悪が居座っているとがよくられているまたすべての人間、それ自体くでまた離れて、そしてまた社会と祖国を眺めるので、遺伝悪はすべての段階の中での隣人に対する悪であることがいえる。
 人間理性そのものから、意志に吹き込まれて居座っている悪が遠ざけられれば遠ざけられるほど、それだけ善をを行なうことをることができるというのはその時、悪が善の中に内部に、殻の中の穀粒のように、また骨の中の髄のようにあるから。それゆえたとえそれは人間からのようにえてもそれでも内部ではないというのは、きれいな殻のようであるから、その内部、穀粒は虫によりかじられている。まいアーモンドの実のようであるから、内部は腐っていて、そこから腐った水脈が表面までも這い出ている。
 [2] することとなうことは、本質的つの正反対のものであるというのは、悪は隣人に反する憎しみのものであり、善は隣人に対する愛のものであるから。すなわち、愛隣人であり、善である
 それらつのものはつのすなわち、内なる、外なる存在することができないもし存在するなら、外部一時抑えの処置されたのようでありその内部っている(うみ)ある
 人間その時、根衰弱したのようであるまたそれでもそれは外側風味のある有用のようにえるしかし、内部できたなく、役立たないさらにまたかれたかなくそのようでありそれらは外側かれ、美しい着色されて貴重(宝石)してられる。一言えばフクロウののようであるそれらから信仰こされる〕、それはほんとうはハトのである
 [3] 人間それを人間身体なう、彼からすなわち、内なるから発出することを知らなければならない。内なるらのでありそれが死後、生きるそれゆえ、人間なるをつくった身体てる時、まったくのにいるほどこれらの、自分のいのちののように退ける
[4] 人間、悪ざけられる本質的であるなうことができないことを、主くの箇所えられている――
 
イバラからブドウをアザミからイチジクをめない……腐ったからをつくることはできない(マタイ7:16-18)
「あなたがたにわざわい〔あれ〕、律法学者とパリサイ人たち……。あなたがたは杯と皿の外側を清める、しかし、内側のものは強奪と不摂生で満ちている。盲目のパリサイ人たちよ、最初に杯と皿の内側を清めよ、外側もまたきれいになるために」(マタイ23:25, 26)
 
また、「イザヤ」に――
 
 「あなたを洗え……あなたがたの悪意の働きを遠ざけよ……。悪を行なうことをやめよ。善を行なうことを学べ、判断力を求めよ。……その時、あなたがたの罪が緋のようでも、雪のように白くなる、紫のように赤くても、羊毛のようになる」(1:16-18)

コメントを残す