原典講読『真のキリスト教』459(直訳;~[2]/[18])

(1) 原文
459. Hic adjicientur haec Memorabilia. Primum:
 
Vidi e longinquo quinque gymnasia, quae varia luce circumfusa erant; primum luce flammea, secundum luce flava, tertium luce candida, quartum luce media inter meridianam et vespertinam: quintum vix apparuit, stabat enim sicut in umbra vesperae. Et vidi in viis aliquos super equis, aliquos in curribus, et aliquos gradientes, et quosdam currentes et festinantes, et hos ad primum gymnasium, quod luce flammea circumtectum erat.
His visis cepit et adegit me cupido illuc abeundi, et audiendi quid ibi ventilabatur; quare propere accinxi me, et associavi me festinantibus ad primum gymnasium, et una cum illis intravi. Et ecce ibi erat coetus magnus, ex quo pars se contulit ad dextrum, et pars ad sinistrum, sessuri super scamnis, quae ad parietes. Anterius vidi humile suggestum, in quo stetit unus, qui praesidis munus obivit; cui baculus in manu, pileus super capite, et vestimentum luce gymnasii flammea tinctum.
[2.] Hic postquam congregati sunt, extulit vocem, et dixit, "Fratres, ventilate hodie, Quid Charitas? Quisque e vobis scire potest, quod charitas in sua essentia sit spiritualis, et in exercitiis naturalis."
Et illico unus e primo scamno ad sinistrum, super quo illi qui reputati sunt sapientes sedebant, surrexit, et exorsus loqui dixit, "Mea sententia est, quod moralitas inspirata fide sit charitas." Et confirmavit id ita: "Quis non scit quod charitas sequatur fidem, sicut pedissequa dominam? et quod homo, cui fides est, faciat legem, ita charitatem, tam sponte ut non sciat quod lex et charitas sit quam vivit; quoniam si sciret et sic faceret, et simul de salute propter id cogitaret, proprio suo inquinaret sanctam fidem, et sic ejus efficaciam enervaret. Nonne hoc secundum nostratium dogma est?" (Et aspexit ad sedentes ad latera, inter quos erant canonici, et annuerunt.)
(2) 直訳
459. Hic adjicientur haec Memorabilia. ここにこれらのメモラビリアが加えられる。
Primum:― 第一のもの――
 
Vidi e longinquo quinque gymnasia, quae varia luce circumfusa erant; 私は遠方から五つの学校を見た、それらはいろいろな光で囲まれていた。
primum luce flammea, secundum luce flava, tertium luce candida, quartum luce media inter meridianam et vespertinam: 第一のものは炎のような光で、第二のものは黄色の光で、第三のものは白く輝く光で、第四のものは昼と夕方の間の中間の光で――
quintum vix apparuit, stabat enim sicut in umbra vesperae. 第五のものはやっと見られた、というのは夕方のやみの中にのように立っていたから。
Et vidi in viis aliquos super equis, aliquos in curribus, et aliquos gradientes, et quosdam currentes et festinantes, et hos ad primum gymnasium, quod luce flammea circumtectum erat. また私は道の中に馬の上のある者を見た、馬車の中のある者を、また歩いているある者を、また〔彼らのある者を〕、走っているまた急いでいるある者を、またこれらの者を、第一の学校へ、それは炎のような光で囲まれていた。 
His visis cepit et adegit me cupido illuc abeundi, et audiendi quid ibi ventilabatur; これらで見て、私を捕えた、また駆り立てた、そこへ出かける欲望で。また聞く、何がそこで議論されるか。
quare propere accinxi me, et associavi me festinantibus ad primum gymnasium, et una cum illis intravi. それゆえ、急いで私は(私を)身支度させた、また私は(私を)仲間とした、第一の学校へ急いでいる者に、また彼らとともに一緒に入った。
Et ecce ibi erat coetus magnus, ex quo pars se contulit ad dextrum, et pars ad sinistrum, sessuri super scamnis, quae ad parietes. また、見よ、そこに多くの集団がいた、そこから一部は右へ進んだ☆、また一部は左へ、
se conferoで「行く、進む」の意味です。
Anterius vidi humile suggestum, in quo stetit unus, qui praesidis munus obivit; 前部に私は低い講壇を見た、その中にある者が立った、その者は議長の役目を引き受けた(果たした)
cui baculus in manu, pileus super capite, et vestimentum luce gymnasii flammea tinctum. その者に杖が手の中に、頭飾り(帽子)が頭の上に、学校の炎のような色に染まった衣服。
[2.] Hic postquam congregati sunt, extulit vocem, et dixit, "Fratres, ventilate hodie, Quid Charitas? [2] ここに〔彼らが〕集まった後、彼は声を上げた、また言った、「兄弟たち、今日、議論せよ、『何が仁愛か?』
Quisque e vobis scire potest, quod charitas in sua essentia sit spiritualis, et in exercitiis naturalis." あなたがたからのそれぞれがることができる、仁愛はその本質の中で霊的であること、また実践の中で自然的」。 
Et illico unus e primo scamno ad sinistrum, super quo illi qui reputati sunt sapientes sedebant, surrexit, et exorsus loqui dixit, "Mea sententia est, quod moralitas inspirata fide sit charitas." また、直ちにかって第一長椅子(ベンチ)らのあるそのにはらがその知恵尊重された座っていた、「わたしの見解である、『信仰で息を吹き込まれた道徳性が仁愛であること』」。
Et confirmavit id ita: またそれをそのように確証した――
"Quis non scit quod charitas sequatur fidem, sicut pedissequa dominam? 「だれが知らないか、仁愛が続く(従う)ことを、女従者が女主人に〔従う〕ように?
et quod homo, cui fides est, faciat legem, ita charitatem, tam sponte ut non sciat quod lex et charitas sit quam vivit; また、人間その信仰がある、律法、このように仁愛を行なう、このように律法と仁愛であることを知らないように無意識に、それを生きる。
quoniam si sciret et sic faceret, et simul de salute propter id cogitaret, proprio suo inquinaret sanctam fidem, et sic ejus efficaciam enervaret. もしまたこのようにないならまた同時いについてそのこと考えるからである、自分のプロプリウムで信仰の聖なるものを汚す、またこのようにその効力を弱める。
Nonne hoc secundum nostratium dogma est?" このことは私たちの教義にしたがっていないか?
(Et aspexit ad sedentes ad latera, inter quos erant canonici, et annuerunt.) (また、脇へ向かって座ってる者へ目を向けた、彼らの間に聖職者がいた、また同意した。)

原典講読『真のキリスト教』459(直訳;[3]~[5]/[18])

(1) 原文
[3.] "Sed quid charitas spontanea, nisi moralitas, in quam quisque ab infantia initiatur, quae ideo in se naturalis est, sed fit, dum ei inspiratur fides, spiritualis? Quis internoscit homines a morali vita illorum, num fides illis sit, vel non? omnis enim moraliter vivit: sed solus Deus, qui indit et sigillat fidem, cognoscit et distinguit. Quare assero quod charitas sit moralitas inspirata fide, et quod haec moralitas ex fide in sinu suo sit salvifica, at omnis alia insalutifera, quia meritoria. Perdunt itaque omnes oleum, qui commiscent charitatem et fidem, videlicet qui conjungunt illas ab intra, et non adjungunt ab extra; nam commiscere et conjungere illas, foret sicut famulum stantem a tergo immittere in currum cum primate, aut sicut janitorem inducere in cenaculum ad mensam cum magnate.

[4.] Post haec surrexit unus e scamno primo ad dextrum, et locutus dixit: "Mea sententia est, quod pietas inspirata miseratione sit charitas, et hoc confirmo per haec, quod non aliud possit propitiare Deum plus quam pietas ex humili corde; ac pietas orat continue, ut Deus det fidem et charitatem; et Dominus dicit,
 
"Orate et dabitur vobis" (Matth. vii. 7);
 
et quia datur, est utraque in illa. Dico quod pietas inspirata miseratione sit charitas, omnis enim devota pietas miseretur; nam pietas movet cor hominis, ut ingemiscat, et quid hoc aliud quam miseratio? Haec quidem recedit post orationem, sed usque redit cum illa; et cum redit, pietas in illa est, et sic in charitate. Sacerdotes nostri adscribunt omnia, quae promovent salutem, fidei, et non aliquid charitati: quid tunc superest nisi pietas misere orans de utraque? Cum legi Verbum, non potui aliter videre, quam quod fides et charitas essent duo media salutis; sed cum consului ministros ecclesiae, audivi quod fides esset unicum medium, et charitas non aliquid: et tunc mihi visus sum tanquam in mari super nave fluctuante inter binos scopulos; cujus fracturam cum timui, contuli me in cymbam, et navigavi. Cymba mea est pietas; et insuper pietas ad omnia utilis est."
[5.] Post hunc surrexit unus e secundo scamno ad dextrum, et locutus dixit: "Mea sententia est, quod charitas sit bonum facere cuique tam probo quam improbo; et hoc confirmo per haec: Quid charitas nisi cordis bonitas? et cor bonum vult bonum omnibus tam probis quam improbis. Et dixit Dominus, quod inimicis etiam benefaciendum sit. Si ergo subtrahis charitatem ab aliquo, fitne tunc charitas quoad illam partem nulla, et sic homo sicut super uno pede subsultim ambulans, ablato altero? Improbus est homo aeque ac probus; et charitas spectat hominem ut hominem; si improbus est, quid hoc ad me? Cum charitate est sicut cum calore solis; hic vivificat bestias tam immites quam mites, aeque lupos ac oves; et crescere facit arbores tam malas quam bonas, ac spinas aeque ac vites." His dictis, cepit in manu uvam recentem, et dixit, "Cum charitate est sicut cum hac uva; si dividis illam, diffluit omne quod inibi est:" ac divisit et diffluxit.
(2) 直訳
[3.] "Sed quid charitas spontanea, nisi moralitas, in quam quisque ab infantia initiatur, quae ideo in se naturalis est, sed fit, dum ei inspiratur fides, spiritualis? [3] 「自発的な仁愛とは何か、礼儀正しいも振る舞い(道徳)でないなら、その中にそれぞれの者は幼児期から導かれる、それはそれゆえ、本質的に自然的なものである、しかし生じる、彼に信仰が吹き込まれる時、霊的なものが?
Quis internoscit homines a morali vita illorum, num fides illis sit, vel non? だれが人間を見分けるか、かれらの道徳的な生活から、彼に信仰があるか、あるいはないか?」
omnis enim moraliter vivit: というのは、すべての者は道徳的に生きるから。
sed solus Deus, qui indit et sigillat fidem, cognoscit et distinguit. しかし、神だけが、その方が信仰を注ぐ、また封印する、知り、区別される。
Quare assero quod charitas sit moralitas inspirata fide, et quod haec moralitas ex fide in sinu suo sit salvifica, at omnis alia insalutifera, quia meritoria. それゆえ、私は主張する、仁愛は信仰で吹き込まれた道徳であること、また信仰からのこの道徳はその内部の中で救うものである、しかし、他のすべてのものは救いをもたらさないもの〔である〕、功績をもとめるもの〔である〕ので。
Perdunt itaque omnes oleum, qui commiscent charitatem et fidem, videlicet qui conjungunt illas ab intra, et non adjungunt ab extra; それで、すべてのオリーブ油を浪費する、その者は仁愛と信仰を混合する、すなわち、それらを内部から結合する、また外部から結び付けない。
nam commiscere et conjungere illas, foret sicut famulum stantem a tergo immittere in currum cum primate, aut sicut janitorem inducere in cenaculum ad mensam cum magnate. なぜなら、それらを混合することと結合することは、背後に立つ召使いを、馬車の中に入れることのようになる、第一人者とともに、または、門番を食堂の中に食卓に導き入れることのように〔なる〕重要人物(高官)ともに。
[4.] Post haec surrexit unus e scamno primo ad dextrum, et locutus dixit: [4] これらの後、かって第一長椅子(ベンチ)らのあるが立ち上がった、また話して、言った――
"Mea sententia est, quod pietas inspirata miseratione sit charitas, et hoc confirmo per haec, quod non aliud possit propitiare Deum plus quam pietas ex humili corde; 「わたしの見解である、『慈悲を吹き込まれた敬虔が仁愛であること』、またこのことを私はこれらから論証する、何らかのものは神をなだめることができないこと、低くした心からの敬虔以外にさらに。
ac pietas orat continue, ut Deus det fidem et charitatem; そして敬虔は絶えず祈り求める、神が信仰を与えるように、また仁愛を。
et Dominus dicit, また、主は言われた、
 
"Orate et dabitur vobis" (Matth. vii. 7); 「祈り求めよ、するとあなたがたに与えられる」(マタイ7:7)
 
et quia datur, est utraque in illa. また与えられるので、両方のもの〔信仰と仁愛〕がその〔敬虔〕中にある。
Dico quod pietas inspirata miseratione sit charitas, omnis enim devota pietas miseretur; 私は言う、慈悲を吹き込まれた敬虔が仁愛であること、というのは、信心深いすべての経験は哀れみをかけられるから。
nam pietas movet cor hominis, ut ingemiscat, et quid hoc aliud quam miseratio? なぜなら、敬虔は人間の心を感動させる(動かす)から、うめくように、またこれは他の何か、哀れむ以外の?
Haec quidem recedit post orationem, sed usque redit cum illa; 確かに、これはいのちの後、去る、しかしそれでも、それ(仁愛)ともに戻る。
et cum redit, pietas in illa est, et sic in charitate. また戻るとき、敬虔がその(仁愛)中にある、またこのように仁愛の中に。
Sacerdotes nostri adscribunt omnia, quae promovent salutem, fidei, et non aliquid charitati: 私たちの聖職者はすべてのものを、それらは救いを進める、信仰に帰する、また何も仁愛に〔帰さ〕ない――
quid tunc superest nisi pietas misere orans de utraque? その時、何がまさるか☆、敬虔が両方のものいついて悲惨に祈り求めていないなら。
superoは「圧倒する、まさる」といった意味ですが「残る」もあり、これがよいようです。
Cum legi Verbum, non potui aliter videre, quam quod fides et charitas essent duo media salutis; 私がみことばを読んだとき、異なって見ることができなかった、信仰と仁愛は救いの二つの手段であること以外に。
sed cum consului ministros ecclesiae, audivi quod fides esset unicum medium, et charitas non aliquid: しかし、私が教会の聖職者に相談した(助言を求めた)き、私は聞いた、信仰は唯一の手段であること、また仁愛は何らかのものでない――
et tunc mihi visus sum tanquam in mari super nave fluctuante inter binos scopulos; またその時、私に見られた、あたかも海の中で揺れる船の上に〔いる〕ように、二つの岩礁の間で。
cujus fracturam cum timui, contuli me in cymbam, et navigavi. その破壊を私が恐れたとき、私は私に与えた(confer)、小舟の中に、また私は航海した。
Cymba mea est pietas; 私の小舟は敬虔である。
et insuper pietas ad omnia utilis est." また特に、経験はすべてのものに役に立つ」。
[5.] Post hunc surrexit unus e secundo scamno ad dextrum, et locutus dixit: [5] この〔者の〕後、かって第二長椅子(ベンチ)らのあるが立ち上がった、また話して、言った――
"Mea sententia est, quod charitas sit bonum facere cuique tam probo quam improbo;  わたしの見解である、『仁愛は善をだれにも行なうことである、正直な者にも不正直な者にも』。
et hoc confirmo per haec: またこのことをはこれらから論証する――
Quid charitas nisi cordis bonitas? 仁愛心の善良さでないなら何か?
et cor bonum vult bonum omnibus tam probis quam improbis. また善い心はすべての者に善を欲する、正直な者にも不正直な者にも。
Et dixit Dominus, quod inimicis etiam benefaciendum sit. また、主は言われた、敵にもまた善を行なうべきであること。
Si ergo subtrahis charitatem ab aliquo, fitne tunc charitas quoad illam partem nulla, et sic homo sicut super uno pede subsultim ambulans, ablato altero? それゆえに、もしあなたが仁愛をある者から取り去る(引っ込める)ら、その時、仁愛はその部分に関して、何もないものにならないか、またこのように人間は一つの足の上で飛ぶように歩いているように〔ならないか〕、もう一つのものを取り除かれて(aufero)
Improbus est homo aeque ac probus; 不正直な者は人間である、正直な者と等しく。
et charitas spectat hominem ut hominem; また、仁愛は人間を人間として眺める。
si improbus est, quid hoc ad me? もし不正直な者であっても、このことが私に〔とって〕何か?
Cum charitate est sicut cum calore solis; 仁愛であるからには、太陽の熱についてのようである。
hic vivificat bestias tam immites quam mites, aeque lupos ac oves; これは獣を生かす(生命を与える)、獰猛なものもおとなしいものも、等しくオオカミと羊。
et crescere facit arbores tam malas quam bonas, ac spinas aeque ac vites." 木を生長することを行なう、悪いものも善いものの、そして等しくいばらとブドウの木を。
His dictis, cepit in manu uvam recentem, et dixit, "Cum charitate est sicut cum hac uva; これらで言って、手の中に新しく来たブドウの実をつかんだ、また言った、「仁愛であるからには、このブドウの実についてのようである。
si dividis illam, diffluit omne quod inibi est:" もしあなたがそれを分けるなら、すべてのものが分解する、それは内部にある――」
ac divisit et diffluxit. そして、分けた、また分解した。

原典講読『真のキリスト教』459(直訳;[6]~[7]/[18])

(1) 原文
[6.] Post hujus effatum surrexit alius e secundo scamno ad sinistrum, et dixit: "Mea sententia est, quod charitas sit omni modo inservire agnatis et amicis; quod confirmo ita: Quis non scit quod charitas inchoet a se ipso? est enim quisque sibi proximus. Quare charitas a se progreditur per proximitates, primum ad fratres et sorores, et ab his ad cognatos et affines, et sic charitatis progressio a se ipsa terminatur. Illi qui extra sunt, alieni sunt, et alieni non interius agnoscuntur: ita ab interno homine abalienati sunt. Consanguineos autem et agnatos natura conjungit; et amicos consuetudo, quae est altera natura; et sic fiunt proximus. Et, charitas unit sibi alterum ab intra, et sic ab extra; et qui non ab intra uniti sunt, modo nominandi sunt socii. Nonne omnes aves cognoscunt cognationem suam, non ex plumis, sed ex sono, et cum prope sunt, ex sphaera vitae exhalata e corporibus illarum? Haec cognata affectio et inde conjunctio, apud aves vocatur instinctus, at eadem apud homines, quae quando est ad suos et proprios, est vere humanae naturae instinctus. Quid facit homogeneum nisi sanguis? Hoc hominis mens, quae etiam est ejus spiritus, sentit et sicut odorat. In hoc homogeneo et inde sympathia consistit charitatis essentia. Vice versa autem heterogeneum, ex quo etiam existit antipathia, est sicut non sanguis, et inde non charitas. Et quia consuetudo est altera natura, et haec quoque facit homogeneum, sequitur quod charitas sit etiam bonum facere amicis. Quis qui e mari in aliquem portum venit, et audit quod terra extranea sit, cujus habitantium linguas et mores non cognoscit, et tunc non est nisi sicut extra se, et nihil ex jucundo amoris erga illos sentit: verum si audit quod sit terra patria, cujus habitantium linguas et mores cognoscit, est sicut intra se, et tunc sentit jucundum ex amore, quod etiam est jucundum charitatis."
[7.] Postea e scamno tertio ad dextrum unus surrexit, et alta voce locutus est, dicendo: "Mea sententia est, quod charitas sit dare eleemosynas pauperibus, et opem ferre indigentibus. Hoc certe est charitas, quia hoc Divinum Verbum docet, cujus dictamen non admittit contradictionem. Quid est dare divitibus et possidentibus opes, nisi vana gloria, in qua non est charitas, sed visio remunerationis? et in hac non dabilis est genuina affectio amoris erga proximum, sed affectio spuria, quae valet in terris, et non in caelis. Quare egestas et inopia est opitulanda, quia in hanc non intrat idea retributionis. In urbe commorationis meae, ubi novi qui probi et qui improbi sunt, vidi quod omnes probi ad visum pauperem in platea sisterent gradum, et darent eleemosynam; at omnes improbi, viso paupere a latere, praeterirent, sicut caeci ad aspectum ejus, et sicut surdi a voce ejus. Et quis non scit, quod probis sit charitas, et quod improbis non sit? Ille qui dat pauperibus, et opitulatur indigentibus, similis est pastori, qui oves famelicas et sitientes ducit in pascuum et ad potum: at [1]ille qui solum dat divitibus et abundantibus, similis est illi, qui colit deastros, ac cibum et vinum urget in illos qui crapulant.
(2) 直訳
[6.] Post hujus effatum surrexit alius e secundo scamno ad sinistrum, et dixit: [6] この発言後、左かって第二長椅子(ベンチ)らのがった、また言った――
"Mea sententia est, quod charitas sit omni modo inservire agnatis et amicis; 「わたしの見解である、『仁愛はすべての方法で血縁(親類)と友人に仕えることである』。
quod confirmo ita: そのことを私はこのように論証する――
Quis non scit quod charitas inchoet a se ipso? だれが知らないか、仁愛が自分自身(そのもの)ら始まること?
est enim quisque sibi proximus. というのは、それぞれの者が自分自身に隣人であるから。
Quare charitas a se progreditur per proximitates, primum ad fratres et sorores, et ab his ad cognatos et affines, et sic charitatis progressio a se ipsa terminatur. それゆえ、仁愛は自分自身から近似〔の者〕を通って、最初に兄弟と姉妹へ、またこれらから身内と親族へ、またこのように仁愛はそれ自体(そのもの)により決定される。
Illi qui extra sunt, alieni sunt, et alieni non interius agnoscuntur: 彼らは、その者は外部にいる、他人である、また他人は内的に(内部で)認められない。
ita ab interno homine abalienati sunt. そのように内なる人から引き離される。
Consanguineos autem et agnatos natura conjungit; けれども、血族の者と親族の者を自然は結合する。
et amicos consuetudo, quae est altera natura; また友を習慣は〔結合する〕、それはもう一つ(第二)の自然である。
et sic fiunt proximus. またこのように〔彼らは〕隣人になる。
Et, charitas unit sibi alterum ab intra, et sic ab extra; また、仁愛は自分自身に他の者を内部から結合させる、またこのように外部から。
et qui non ab intra uniti sunt, modo nominandi sunt socii. また、内部から結合しない者は、単に仲間と呼ばれている。
Nonne omnes aves cognoscunt cognationem suam, non ex plumis, sed ex sono, et cum prope sunt, ex sphaera vitae exhalata e corporibus illarum? すべての鳥は自分の親族関係を知らないか、羽毛からでなく、しかし音から、また近くにいるとき、それらの身体から発散したいのちのスフェアから。
Haec cognata affectio et inde conjunctio, apud aves vocatur instinctus, at eadem apud homines, quae quando est ad suos et proprios, est vere humanae naturae instinctus. この親類の情愛とここからの結合は、鳥のもとで本能と呼ばれる、しかし、同じものが人間のもとに〔あり〕、それは自分のもの〔=親戚〕と固有のもの〔=人間〕に向かう時、真の人間的な性質の本能である。
Quid facit homogeneum nisi sanguis? 血でないなら何が同質性をつくるのか?
Hoc hominis mens, quae etiam est ejus spiritus, sentit et sicut odorat. これを人間の心は、それは彼の霊でもある、感じる、またそのように嗅ぎ出す。
In hoc homogeneo et inde sympathia consistit charitatis essentia. この同質性、またここからの和合の中に、仁愛の本質は存する(ある)
Vice versa autem heterogeneum, ex quo etiam existit antipathia, est sicut non sanguis, et inde non charitas. けれども逆に、異質性は、そこからもまた反感が存在する、血のものでないようである、またここから仁愛はない。
Et quia consuetudo est altera natura, et haec quoque facit homogeneum, sequitur quod charitas sit etiam bonum facere amicis. また、習慣はもう一つ(第二)の自然であるので、またこのこともまた同質性をつくる、仁愛は友に善を行なうことであることもまたいえる。
Quis qui e mari in aliquem portum venit, et audit quod terra extranea sit, cujus habitantium linguas et mores non cognoscit, et tunc non est nisi sicut extra se, et nihil ex jucundo amoris erga illos sentit: だれが、その者は海から他の港にやって来た、また外国人(よそ者)地であることを聞いた、その住民の言語と風習を知らない、またその時、自分の外部のようでないなら存在しない、また彼らに対する愛の快さから何も感じない。
verum si audit quod sit terra patria, cujus habitantium linguas et mores cognoscit, est sicut intra se, et tunc sentit jucundum ex amore, quod etiam est jucundum charitatis." けれども、もし聞くなら、祖国の地であることを、その住民の言語と風習を知っている、自分の内部のようである、またその時、愛から快さを感じる、それは仁愛の快さもでもまたある」。。
[7.] Postea e scamno tertio ad dextrum unus surrexit, et alta voce locutus est, dicendo: [7] その後、かって第三長椅子(ベンチ)らのあるが立ち上がった、また大きい声で話した、言って――
"Mea sententia est, quod charitas sit dare eleemosynas pauperibus, et opem ferre indigentibus. 「わたしの見解である、『仁愛は貧しい者に施し物を与えること、また乏しい者に助けをもたらすことであること』。
Hoc certe est charitas, quia hoc Divinum Verbum docet, cujus dictamen non admittit contradictionem. これは確かに仁愛である、これを神的なみことばが教えるから、その命令は否定(反駁)☆を入れない。
『レキシコン』のcontradictioの訳語にこの「否定、反駁」が抜けています。
Quid est dare divitibus et possidentibus opes, nisi vana gloria, in qua non est charitas, sed visio remunerationis? 富んでいる者と所有して者に助けを与えることは何であるか、むなしい栄光(名声)でないなら、その中に仁愛はない、しかし、報酬の幻覚。
et in hac non dabilis est genuina affectio amoris erga proximum, sed affectio spuria, quae valet in terris, et non in caelis. またこの中に隣人に対する本物の愛の情愛がありえない、しかし、にせの情愛が、それは地の中で有効である、しかし、天界の中で〔効力が〕ない。
Quare egestas et inopia est opitulanda, quia in hanc non intrat idea retributionis. それゆえ、貧乏と欠乏は援助されなければならない、このことの中に返報(報酬)の観念は入らないからである。
In urbe commorationis meae, ubi novi qui probi et qui improbi sunt, vidi quod omnes probi ad visum pauperem in platea sisterent gradum, et darent eleemosynam; 私の滞在の都の中で、そこに私は知った、正直な者と不正直な者である、私は見た、すべての正しいものは街路の中の貧しい者を見て(視覚を向けて)、段階(階段)を止める、また施し物を与える。
at omnes improbi, viso paupere a latere, praeterirent, sicut caeci ad aspectum ejus, et sicut surdi a voce ejus. しかし、すべての不正直者は、貧乏な者を脇から見て、通り過ぎた、その見ることに盲目な者のように、またその声からつんぼ(難聴者)のように。
Et quis non scit, quod probis sit charitas, et quod improbis non sit? また、だれが知らないか、正直な者に仁愛があること、不正直な者にないこと?
Ille qui dat pauperibus, et opitulatur indigentibus, similis est pastori, qui oves famelicas et sitientes ducit in pascuum et ad potum: 彼は、その者は貧しい者に与える、また乏しい者に助ける、羊飼いに似ている、その者は、飢えているまた渇いている羊を牧草地の中へ、また飲み物へ導く。
at [1]ille qui solum dat divitibus et abundantibus, similis est illi, qui colit deastros, ac cibum et vinum urget in illos qui crapulant. しかし、彼は、その者は富んでいる者と満ちている者にだけに与える、彼らは似ている、その者は、ちっぽけな神を礼拝する、そして食べ物とブドウ酒を彼らの中に強要する、その者は二日酔いをしている。

原典講読『真のキリスト教』459(直訳;[8]~[9]/[18])

(1) 原文
[8.] Post hunc surrexit unus e scamno tertio ad sinistrum, et loquens dixit: "Mea sententia est, quod charitas sit hospitalia, nosocomia, orphanotrophia et xenodochia aedificare, ac donis sustentare. Hoc confirmo per haec, quod talia beneficia et auxilia sint publica, et multis parasangis excedant privata; inde fit charitas plus opulenta et referta bonis, quae bona numero multiplicia sunt, ac merces sperata ex promissionibus in Verbo fit plus abundans; nam sicut quis parat agrum et serit, ita metit. Estne hoc in copia dare pauperibus et opitulari egenis? Quis non gloriam inde aucupat e mundo, et simul laudes cum humili gratiarum voce ex alumnis? Hocne elevat cor, et simul affectionem, quae vocatur charitas, usque ad suum fastigium? Divites, qui non ambulant in plateis, sed vehuntur, non possunt advertere oculos ad sedentes ad latera juxta parietes, et nummulos porrigere; sed conferunt spartas ad talia, quae pluribus simul conducunt. Minores autem, qui super plateis ambulant, et quibus non tale est penu, faciant alterum."
[9.] His auditis, subito tunc alius super eodem scamno vocem ejus per altiorem sonum suppressit, et dixit, "Ne usque divites charitatis suae munificentiam et excellentiam praeferant stipi quam pauper dat pauperi; novimus enim, quod omnis qui agit, dignum sua persona agat; rex dignum sua, praetor dignum sua, tribunus dignum sua, et satelles dignum sua. Nam charitas in se spectata non aestimatur secundum excellentiam personae et inde muneris sed secundum plenitudinem affectionis quae facit illam; et quod sic mediastinus, dum unum nummulum dat, possit ex pleniore charitate largiri quam magnas qui dat aut testatur thesaurum; quod etiam est secundum haec:
 
Jesus "vidit divites jacientes dona sua in gazophylacium, [2]vidit etiam quandam viduam pauperem injicientem eo duo minuta;..dixit, Vere dico vobis, quod vidua pauper haec plus omnibus injecerit" (Luc. xxi. 1-3).
(2) 直訳
[8.] Post hunc surrexit unus e scamno tertio ad sinistrum, et loquens dixit: [8] この〔者〕後、左かって第三長椅子(ベンチ)らのあるがった、また話して、言った――
"Mea sententia est, quod charitas sit hospitalia, nosocomia, orphanotrophia et xenodochia aedificare, ac donis sustentare. 「わたしの見解である、『仁愛は、収容所、病院、孤児院また宿泊所を建てることであること、そして贈り物で支えること』。
Hoc confirmo per haec, quod talia beneficia et auxilia sint publica, et multis parasangis excedant privata; このことを私はこれらによって論証する、このような善行と援助は公共のものであること、また個人のものを多くの尺度☆でまさる。
parasanga「パラサンガ」はペルシアの距離の測定単位。極度の優越を示す表現で用いられる。
inde fit charitas plus opulenta et referta bonis, quae bona numero multiplicia sunt, ac merces sperata ex promissionibus in Verbo fit plus abundans; ここから〔その〕仁愛はさらに善で富んだものまた詰め込んだものになる、その善の総計は増す、そして期待される報酬はみことばの中の約束から、さらに満ち溢れるものになる。
nam sicut quis parat agrum et serit, ita metit. なぜなら、だれかが畑を用意する、また(種を)く、そのように刈るからである。
Estne hoc in copia dare pauperibus et opitulari egenis? このことは豊富なものの中にないか☆? 貧しい者に与えることまた乏しい者に助けること。
わかりづらい(または別解釈がありえます)と思えるので補足します。「このこと」は「それらの善行」それは「報酬(収穫)(これが省略されていると思える)が「豊富なものの中にある」、すなわち、「豊富である」。善の種をまいてその収穫を得るように、しかもそれが「豊かに」です。
別解釈は、このことが「貧しい者に与える乏しい者を助けること」に豊富にある、です。このほうが素直であり、正しい解釈です。
Quis non gloriam inde aucupat e mundo, et simul laudes cum humili gratiarum voce ex alumnis? ここからだれが世から栄光(称賛)得ないか、また同時に卑下とともに称賛☆を、被保護者からの感謝の声で。
ここのlaudesとは何なのかわかりません、称賛の訳でよいとは思いますが。
Hocne elevat cor, et simul affectionem, quae vocatur charitas, usque ad suum fastigium? このことは心を高揚させないか、また同時に情愛を、それは仁愛と呼ばれる、その頂点にまでも?
Divites, qui non ambulant in plateis, sed vehuntur, non possunt advertere oculos ad sedentes ad latera juxta parietes, et nummulos porrigere; 富んでいる者は、その者は街路の中を歩かない、しかし、〔乗り物で〕運ばれる、目で気づくことができない壁の近くの脇に座っている者〔物乞い〕に、また硬貨を差し出すこと。
sed conferunt spartas ad talia, quae pluribus simul conducunt. しかし、そのような者に寄付を貢献する、それは多くの者に同時に貢献する(役立つ)
Minores autem, qui super plateis ambulant, et quibus non tale est penu, faciant alterum." けれども、劣る(低い)者は、その者は街路の上を歩く、彼らにこのような蓄積がない、他のことを行なう」。
[9.] His auditis, subito tunc alius super eodem scamno vocem ejus per altiorem sonum suppressit, et dixit, "Ne usque divites charitatis suae munificentiam et excellentiam praeferant stipi quam pauper dat pauperi; [9] これらで聞いて、急にその時、同じ長椅子(ベンチ)の上のもう一人の者が彼の声を大きな音によって制した、また言った、「それでも富んでいる者は自分の仁愛の気前の良さ(寛大さ)と優越さを施しで見せないように、貧しいものが貧しい者に与える以上に。
novimus enim, quod omnis qui agit, dignum sua persona agat; というのは、私たちは知っている、すべての者は、その者は行なう、その人物のふさわしい(値する)こと行なうこと。
rex dignum sua, praetor dignum sua, tribunus dignum sua, et satelles dignum sua. 王は自分のふさわしい(値する)ことを、指導者はふさわしい(値する)ことを、役人はふさわしい(値する)こと、また従者はふさわしい(値する)ことを。
Nam charitas in se spectata non aestimatur secundum excellentiam personae et inde muneris sed secundum plenitudinem affectionis quae facit illam; なぜなら、本質的に眺められた仁愛は人物の高位にしたがって評価されない、またここからの職務、しかし情愛の充満にしたがって、それをそれらに行なう。
et quod sic mediastinus, dum unum nummulum dat, possit ex pleniore charitate largiri quam magnas qui dat aut testatur thesaurum; また、このように〔いやしい仕事をする〕召使いは、贈り物(捧げ物)を与える時、さらに十分な仁愛から惜しまず与えることができる、高位の者よりも、その者は宝物を与える、または証言する。
quod etiam est secundum haec: そのことはさらにまたこれらにしたがって――
 
Jesus "vidit divites jacientes dona sua in gazophylacium, [2]vidit etiam quandam viduam pauperem injicientem eo duo minuta; イエスは、「富んだ者が自分の献金を宝庫に投げ入れているのを見た、さらにまたある貧しい寡婦がそれで投げ入れた二つの微細なものを。
..dixit, Vere dico vobis, quod vidua pauper haec plus omnibus injecerit" (Luc. xxi. 1-3). ……言った、真にわたしはあなたがたに言う、この貧しい寡婦はすべての者にさらに投げ入れた」(ルカ21:1-3)

原典講読『真のキリスト教』459(直訳;[10]/[18])

(1) 原文
[10.] Post hos surrexit unus ex scamno quarto ad sinistrum, et locutus est, et dixit, "Sententia mea est, quod charitas sit templa ditare, et ministris illorum benefacere; quod confirmo per haec, quod qui illa facit, sanctum verset in animo suo, et ex sancto ibi agat, et quoque quod dona sua sanctificet. Hoc charitas postulat, quia illa in se sancta est. Estne omnis cultus in templis sanctus? nam Dominus dicit,
 
'Ubi duo aut tres in nomine meo congregati sunt, in medio illorum sum'[(Matth. xxiii. 20)];
 
ac sacerdotes servi ipsius ministrant illum. Inde concludo quod dona, quae ad hos et ad templa disponuntur, superiora sint donis quae ad alios et ad alia dispensantur. Et praeterea ministro data est copia benedicendi, ex qua etiam sanctificat illa; et postea nihil latius expandit mentem, et laetificat, quam videre sua donaria ut totidem sanctuaria.
(2) 直訳
[10.] Post hos surrexit unus ex scamno quarto ad sinistrum, et locutus est, et dixit, "Sententia mea est, quod charitas sit templa ditare, et ministris illorum benefacere; [10] これらの〔者〕後、左かって第四長椅子(ベンチ)らのあるがった、また話した、言った――「わたしの見解である、『仁愛は神殿(教会)を富ませることである、また彼らの聖職者たちに善を行なう(善くしてやる)こと』。
quod confirmo per haec, quod qui illa facit, sanctum verset in animo suo, et ex sancto ibi agat, et quoque quod dona sua sanctificet. 私はこれらによって確信することそれらをなう、自分のアニムスのなるものを熟考する、また聖なるものからそこに行動する、そしてまた、自分の贈り物を神聖なものとすること。
Hoc charitas postulat, quia illa in se sancta est. このことを仁愛は要求する、それは本質的に聖なるものであるから。
Estne omnis cultus in templis sanctus? 神殿(教会)の中のすべての礼拝は聖なるものではないのか?
nam Dominus dicit, なぜなら、主は言われたから、
 
'Ubi duo aut tres in nomine meo congregati sunt, in medio illorum sum'[(Matth. xxiii. 20)]; 「二または三が私の名前の中で集められるところに、彼らの真ん中にわたしが」いる」(マタイ23:20)
 
ac sacerdotes servi ipsius ministrant illum. そしてその方の召使いの聖職者はそれを執行する。
Inde concludo quod dona, quae ad hos et ad templa disponuntur, superiora sint donis quae ad alios et ad alia dispensantur. ここから私は結論づける、贈り物は、それらはこれらの者へまた神殿(教会)へ配置される、贈り物にまさっていること、それらは他の者☆へまた他のもの☆へ割り当てられる。
aliusの男性複数対格がalios、中性複数対格がaliaです。そして基本的な事柄ですが「男性」は「人」を表わし「中性」は「もの」を表わします。なお「女性」は「人」であることもあるし(この場合もちろん女性)、抽象的概念を表わします(この場合、無理やりに言えば、抽象的な「他のもの」です)
Et praeterea ministro data est copia benedicendi, ex qua etiam sanctificat illa; またさらに、聖職者に祝福を与える機会が与えられている、それからもまたそれらを聖なるものにする。
et postea nihil latius expandit mentem, et laetificat, quam videre sua donaria ut totidem sanctuaria. またその後、心を(さらに)く広げるものは何もない、また喜ばせる、自分の奉納物が見られること以上に、それだけ多くの聖所のように☆。
「聖所のように」とはどういう意味でしょうか?
 
前日「ここのlaudesとは何なのかわかりません」との疑問に、早速、ご返事をいただきました。ありがとうございます。lausの複数対格とのことです。
さて性は何でしょうか? 一応文法上は男性または女性ですが、ここは中性のほうが正しい気がします。するとlaudaとなるはずです、このあたりの文法的なことは私にはよくわかりません。ただ、もともとlausは女性単数なので、そのまま女性複数としたのかもしれません。