原典講読『真のキリスト教』464 (原文と直訳[2]まで)

(1) 原文
464. (i.) "Doctores Augustanae Confessionis asserunt [1]hominem ex lapsu primorum parentum ita penitus corruptum esse, ut in rebus spiritualibus, quae ad conversionem et salutem nostram specant, natura caecus sit, [2]et Verbum Dei praedicatum neque intelligat, neque intelligere possit, sed illud ut rem stultam judicet, et nunquam a se ipso ad Deum appropinquet, sed potius inimicus Dei sit et maneat, donec virtute Spiritus Sancti per Verbum praedicatum et auditum, ex mera gratia, sine omni sua propria cooperatione convertatur, fide donetur, regenetur, et renovetur" (pag. [655,] 656).
[2.] (ii.) "Credimus quod hominis non renati intellectus, cor et voluntas in rebus spiritualibus et Divinis ex propriis naturalibus viribus, prorsus nihil intelligere, credere, amplecti, cogitare, velle, inchoare, perficere, agere, operari et cooperari possit; sed quod homo ad bonum prorsus corruptus et mortuus sit, ita ut in hominis natura post lapsum, ante regenerationem, ne scintilla quidem spiritualium virium reliqua manserit, quibus ille ad gratiam Dei praeparare se, aut oblatam apprehendere, aut accommodare se, et per se capax esse possit; aut viribus propriis aliquid ad conversionem suam vel toto vel ex dimidia vel ex minima parte conferre, agere, operari aut cooperari ex se ipso, aut tanquam ex se ipso possit, sed quod homo sit peccati servus et mancipium Satanae, a quo agitatur: inde adeo naturale ejus liberum arbitrium ratione corruptarum virium et naturae suae depravatae duntaxat ad ea quae Deo displicent et adversantur, activum et efficax est" (pag. 656).
[3.] (iii.) "Quod homo in civilibus et naturalibus rebus sit industrius et ingeniosus sed in spiritualibus et Divinis rebus, quae ad animae salutem spectant, sit similis trunco, lapidi, statuae salis uxori Loti, quae neque oculorum, oris aut ullorum sensuum usum habent" (pag. 661).
[4.] (iv.) "Quod homo usque loco motivam potentiam (habeat, seu) externa membra regere, Evangelium audire, et aliquo modo meditari possit, sed quod usque id tacitis cogitationibus ut rem stultam spernat, neque credere possit, et in hac parte deterior est trunco, nisi Spiritus Sanctus in illo sit efficax, et fidem aliasque Deo probatas virtutes et obedientiam in illo accendat et operetur" (pag. 662).
[5.] (v.) "Quadam ratione dici potest hominem non esse lapidem aut truncum: lapis et truncus non reluctatur, nec intelligit aut sentit, quid secum agitur, sicut homo Deo sua voluntate reluctatur, donec ad [3]Deum conversus fuerit; et tamen verum est, quod homo ante conversionem sit creatura rationalis, quae habet intellectum, sed non in rebus Divinis, et voluntatem, sed non ut bonum salutare aliquid velit, sed tamen ad conversionem suam nihil conferre potest, et in hac parte est deterior trunco et lapide" (pag. 672, 673).
[6.] (vi.) "Quod tota conversio sit operatio, donum et opus solius Spiritus Sancti, qui eam virtute et potentia sua, per Verbum, in intellectu, corde et voluntate hominis tanquam in subjecto patiente, ubi homo nihil agit, sed tantum patitur, efficiat atque operetur, quod tamen non eo modo sit, quasi cum statua e lapide formatur, aut sigillum in ceram imprimitur, quia cera neque notitiam neque voluntatem habet" (pag. 681).
[7.] (vii.) "Secundum dicta quorundam Patrum et neotericorum Doctorum est, quod Deus trahat sed volentem, ita quod hominis voluntas in conversione aliquid agat; sed haec non sunt analoga [4]sanorum verborum, confirmant enim falsam opinionem de viribus humani arbitrii in conversione" (pag. 582).
[8.] (viii.) "Quod in externis mundi rebus, quae rationi subjectae sunt, relictum sit homini adhuc aliquid intellectus, virium et facultatum, etsi hae miserae reliquiae valde sunt debiles, et quidem haec ipsa, quantulacunque sunt, per morbum hereditarium veneno infecta sunt, atque contaminata, ut coram Deo nullius momenti sint" (pag. 641).
[9.] (ix.) "Quod homo in conversione, qua ex filio irae fit filius gratiae, non [5]cooperetur Spiritui Sancto, quippe cujus unius et solius opus est hominis conversio (pag. 219, [6]579 seq., 663 seq.; App. p. 143). "Quod tamen homo renatus per virtutem Spiritus Sancti cooperari possit, quamvis multa adhuc infirmitas concurrit; et quod bene operetur, quantum et quamdiu a Spiritu Sancto ducitur, regitur et gubernatur; sed usque non cooperatur cum Spiritu Sancto sicut duo equi una currum trahunt" (pag. 674).
[10.] (x.) "Peccatum originis non est quoddam delictum, quod actu perpetratur, sed intime inhaeret infixum naturae, substantiae et essentiae hominis, quod sit scaturigo omnium actualium peccatorum, ut sunt pravae cogitationes, collocutiones, mala opera" (pag. 577). "Hereditarius ille morbus, per quam tota natura corrupta est, est horribile peccatum, et quidem principium et caput omnium peccatorum, e quo ut radice et scaturigine omnes transgressiones promanant" (pag. 640). "Quod natura per id peccatum, tanquam per lepram spiritualem totaliter in intimis etiam visceribus et cordis recessibus profundissimis, tota sit coram Deo infecta et corrupta, et propter hanc corruptionem persona hominis lege Dei accusatur et damnatur, ita ut natura filii irae, mortis et damnationis mancipia simus, nisi beneficio meriti Christi ab his malis liberemur et servemur" (pag. 639). "Quod ex eo sit totalis carentia seu privatio concreatae in Paradiso justitiae originalis seu imaginis Dei, et quod inde sit impotentia, ineptitudo, et stupiditas, qua homa ad omnia Divina seu spiritualia prorsus ineptus est. Quod loco imaginis Dei amissae in homine sit intima, pessima, profundissima, inscrutabilis, ineffabilis corruptio totius naturae, et omnium virium, imprimis superiorum et principalium animae facultatum, in mente, intellectu, corde et voluntate" (pag. 640).
 
   @1 hominem (cum exemplo Auctoris; sic Formula Concordiae,) pro “homines” @2 et (cum Formula Concordiae,) pro “ut” @3 “Deum:”sic editio princeps. Formula Concordiae habet “Dominum” @4 sanorum (sic Form. Con.,) pro “sacrorum” @5 cooperetur (cum exemplo Auctoris; vide etiam Sum. Expos. Doctrinae, n.15,) pro “cooparetur” @6 579 (cum Sum. Expos. Doct., n. 15,) pro “519”
 
(2) 直訳
464. (i.) "Doctores Augustanae Confessionis asserunt [1]hominem ex lapsu primorum parentum ita penitus corruptum esse, ut in rebus spiritualibus, quae ad conversionem et salutem nostram specant, natura caecus sit, [2]et Verbum Dei praedicatum neque intelligat, neque intelligere possit, sed illud ut rem stultam judicet, et nunquam a se ipso ad Deum appropinquet, sed potius inimicus Dei sit et maneat, donec virtute Spiritus Sancti per Verbum praedicatum et auditum, ex mera gratia, sine omni sua propria cooperatione convertatur, fide donetur, regenetur, et renovetur" (pag. [655,] 656). 「アウクスブルク信仰告白☆1の教師(学者)たちは、人間を断言した(主張した)、最初の両親の堕落から〔の結果〕、そのように深くそこなわれていること、霊的な事柄の中でのように、それらは私たちの回心と救いに向けて眺める☆2〔とき〕本質(本性)は盲目である、また宣べ伝えられた神のみことばを理解もしない、理解することもできない、しかし、それをくだらない事柄のように判断を下す、また決して自分自身そのものから神へ近づかない、しかしむしろ神の敵である、とどまる、~まで、宣べ伝えられ、聞かれたみことばによって聖霊の力で、恩恵だけから、自分の固有の協力なしに(伴わないで)回心させられ、信仰を与えられ、再生されられる、また新しくされる」(655, 656ページ☆3)
1 アウクスブルク信仰告白は1530年アウクスブルクでルター派が編集した。
2 ここのspecantは語形からspecioの活用変化でしょう。そしてspecioは『レキシコン』にありませんが、語源は同じ「SPEC-」からなのでspectoと同じ意味と見なしてよいと思います。
3 pag.paginaの略形。
[2.] (ii.) "Credimus quod hominis non renati intellectus, cor et voluntas in rebus spiritualibus et Divinis ex propriis naturalibus viribus, prorsus nihil intelligere, credere, amplecti, cogitare, velle, inchoare, perficere, agere, operari et cooperari possit; [2] 「私たちは信じている、理解力、心また意志が新しくされていない(renovo)人間に、霊的なまた神的な事柄の中で、自然的な固有な力から〔では〕まったく理解すること、信じること、抱くこと、考えること、意志すること、始めること、なし遂げること、行なうこと、働くことまた協力することができない。
sed quod homo ad bonum prorsus corruptus et mortuus sit, ita ut in hominis natura post lapsum, ante regenerationem, ne scintilla quidem spiritualium virium reliqua manserit, quibus ille ad gratiam Dei praeparare se, aut oblatam apprehendere, aut accommodare se, et per se capax esse possit; しかし、人間は善についてまったっくそこなわれ、死んだものである、そのように堕落後の人間の性質の中にのように、再生の前、火花が確かに霊的ないのちの残りのものに残っていない、それらで彼は神の恩恵に向けて自分自身を準備すること、または捧げ物☆をつかむこと、または自分自身を適合させること、また自分自身によって入れること(容量がある)ができる。
この「捧げ物」は「自分に捧げられたもの」すなわち、「(神から)提供されたもの」と解釈してよいでしょう。別の解釈は、文字どおり「神への捧げ物を手にする」(そして、神の前へ行く)です。
aut viribus propriis aliquid ad conversionem suam vel toto vel ex dimidia vel ex minima parte conferre, agere, operari aut cooperari ex se ipso, aut tanquam ex se ipso possit, sed quod homo sit peccati servus et mancipium Satanae, a quo agitatur: または、何らかの固有の力で自分の回心へ向けてあるいは全部で、あるいは半分で、あるいは最小の部分で貢献(寄与)すること、行動すること、働くことまたは協力すること、自分自身そのものから、またはあたかも自分自身そのものからできるかのように、しかし、人間は罪のしもべ(奴隷)サタンの奴隷である、その者から揺り動かされる。
inde adeo naturale ejus liberum arbitrium ratione corruptarum virium et naturae suae depravatae duntaxat ad ea quae Deo displicent et adversantur, activum et efficax est" (pag. 656). ここから、これほどまでも、彼の自然的な(生まれながらの)性の選択の自由は力のそこなわれたものとそのゆがめられた性質で、そこまでも、それらは神に不愉快である、また対抗する、働きかけまた有効である。