原典講読『真のキリスト教』461 (原文と直訳[4]まで)

(1) 原文
461. Tertium Memorabile:
 
Quondam in spiritu provectus sum in plagam meridionalem in mundo spirituali, et in quendam paradisum ibi; ac vidi quod hic excelleret reliquis, quos hactenus lustravi. Causa erat, quia hortus significat intelligentiam, ac in meridiem transferuntur omnes, qui prae aliis intelligentia pollent. Hortus Edenis, in quo Adam cum uxore sua fuit, nec aliud significat; quare quod expulsi ab illo fuerint, involvit, quod ab intelligentia, at sic quoque ab integritate vitae. Dum in meridionali hoc paradiso ambularem, animadverti aliquos sedentes sub quadam lauru comedentes ficus. Ad illos secessi, et petivi ab illis ficus, et dederunt; et ecce ficus in manu mea factae sunt uvae.
Quod cum miratus sum, dixit mihi Spiritus angelicus, qui juxta me stetit, "Ficus in manu tua factae sunt uvae, quia ficus ex correspondentia significant bona charitatis et inde fidei in naturali seu externo homine, ac uvae bona charitatis et inde fidei in spirituali seu interno homine: et quia amas spiritualia, ideo ita factum est tibi; in nostro enim mundo omnia fiunt et existunt, et quoque mutantur, secundum correspondentias."
[2.] Illico tunc supervenit me avidum sciendi quomodo homo potest facere bonum a Deo, et tamen prorsus ut a se; quare interrogavi comedentes ficus, quomodo illi id comprehendunt. Hi dixerunt, quod non possint id aliter comprehendere, quam quod Deus operetur id intus in homine, ac per hominem quando ille id nescit; quoniam si homo id consciret, et sic faceret, non faceret bonum nisi modo apparens, quod intus est malum; "omne enim quod ab homine procedit, procedit a proprio ejus, et hoc a nativitate malum est. Quomodo potest tunc bonum a Deo, et malum ab homine conjungi, et sic conjunctim procedere in actum? Ac proprium hominis in rebus salutis continue spirat meritum; et quantum hoc facit, tantum derogat Domino Ipsius meritum, quod est summa injustitia et impietas. Verbo, si bonum, quod Deus in homine operatur, in hominis velle et inde facere influeret, id bonum omnino conspurcaretur, et quoque profanaretur, quod tamen Deus nusquam permittit. Potest quidem homo bonum quod facit, cogitare quod sit a Deo, et id vocare bonum Dei per se; at usque, quod sit, non comprehendimus."
[3.] Sed tunc aperui mentem, et dixi, "Non comprehenditis, quia cogitatis ex apparentia, et cogitatio ex apparentia confirmata est fallacia. Apparentia et inde fallacia vobis est, quia creditis, quod omnia, quae homo vult et cogitat, et inde facit et loquitur, sint in ipso, et consequenter ex ipso; cum tamen nihil eorum est in illo, praeter statum recipiendi quod influit. Homo non est vita in se, sed est organum recipiens vitae. Dominus est Vita in Se, ut quoque dicit apud Johannem:
 
'Quemadmodum Pater habet Vitam in Se Ipso, ita quoque dedit Filio Vitam habere in Se Ipso'" (v. 26; praeter alibi, ut Joh. xi. 25; xiv. 6, [1]19).
 
[4.] Sunt duo quae faciunt vitam, amor et sapientia; seu quod idem, bonum amoris et verum sapientiae. Haec influunt a Deo, et recipiuntur ab homine sicut forent ejus; et quia sentiuntur ita, etiam procedunt ab homine sicut ejus. Quod ita sentiantur ab homine, datum est a Domino, ut id quod influit, afficiat illum, et sic recipiatur ac remaneat. Sed quia omne malum etiam influit, non a Deo, sed ab inferno, et hoc recipitur cum jucunditate, quia homo tale organum est natus, quare non plus boni recipitur a Deo, quam quantum mali removetur ab homine ut ab illo quod fit per paenitentiam et simul per fidem in Dominum. [5] Quod amor et sapientia, charitas et fides, seu communius loquendo, bonum amoris et charitatis, ac verum sapientiae et fidei, influant, et quod quae influunt, appareant in homine prorsus sicut ejus, et inde procedant sicut ejus, manifeste videri potest ex visu, auditu, odoratu, gustu, et tactu; omnia quae in illorum sensuum organis sentiuntur, influunt ab extra, et sentiuntur in illis; similiter in sensuum internorum organis; cum sola differentia, quod in haec influant spiritualia quae non apparent, in illa autem naturalia quae apparent. Verbo, homo est organum recipiens vitae a Deo; consequenter est recipiens boni, quantum desistit a malo. Posse desistere a malo, dat Dominus cuivis homini, quia dat velle et intelligere; et quicquid homo ex voluntate secundum intellectum, seu quod idem, quicquid ex libero voluntatis secundum rationem intellectus agit, hoc permanet. Per id Dominus inducit homini statum conjunctionis Secum, et in hoc illum reformat, regenerat, et salvat. [6.] Vita, quae influit, est vita procedens a Domino, quae vita etiam vocatur Spiritus Dei, in Verbo Spiritus Sanctus, de quo etiam dicitur, quod illustret et vivificet, immo quod operetur in illo; sed vita haec variatur et modificatur secundum Organizationem inductam per amorem. Potestis etiam scire quod omne bonum amoris et charitatis, et omne verum sapientiae et fidei influant, et non sint in homine, ex eo, quod qui cogitat quod tale homini insit a creatione, denique non possit aliter cogitare quam quod Deus infuderit Se homini et sic quod homines quoad partem forent Dii; et tamen qui hoc ex fide cogitant, fiunt diaboli, et apud nos putent sicut cadavera. [7] Praeterea quid actio hominis nisi mens agens? quod enim mens vult et cogitat, hoc agit et loquitur per corpus suum organum; quare dum mens ducitur a Domino, ducitur etiam actio et loquela; ac actio et loquela ducuntur a Domino, cum creditur in Ipsum. Nisi ita foret, dicite si potestis, cur Dominus in Verbo suo millenis in locis mandavit, ut homo amaturus sit proximum, operaturus sit bona charitatis, ac (facturus sit) fructus sicut arbor, ac facturus praecepta, et hoc et illud, ut salvetur; tum cur dixit, quod homo secundum facta seu opera sua judicaretur, qui bona facit ad caelum et vitam, et qui mala ad infernum et mortem. Quomodo potuerat Dominus talia loqui, si omne, quod procedit ab homine, foret meritorium et inde malum? Sciatis itaque, quod si mens est charitas, etiam actio sit charitas; si autem mens est sola fides, quae etiam est fides separata a charitate spirituali, etiam actio sit illa fides."
[8] His auditis, dixerunt sedentes sub lauru, "Comprehendimus quod juste locutus sis, sed usque non comprehendimus."
Quibus respondi, "Comprehenditis quod juste locutus sim ex communi perceptione quae est homini ex influxu lucis e caelo cum aliquod verum audit; at non comprehenditis ex propria perceptione, quae est homini ex influxu lucis e mundo; binae illae perceptiones, nempe interna et externa, seu spiritualis et naturalis, unum faciunt apud sapientes: vos quoque potestis illas unum facere, si spectatis ad Dominum, et removetis mala."
Haec quia intellexerunt, desumpsi termites ex quadam vite, et porrexi illis, et dixi, "Num creditis quod hoc a me sit, vel a Domino?"
Et dixerunt, quod ex me a Domino; et ecce termites illi in manibus illorum extruserunt uvas.
At cum recessi, vidi mensam cedrinam, super qua erat liber, sub olea virente, cujus truncum circumligabat vitis. Aspexi, et ecce erat liber per me scriptus, vocatus Arcana Caelestia; et dixi, quod in illo libro plene ostensum sit, quod homo sit organum recipiens vitae, et non vita; et quod haec non possit creari, et sic creata inesse homini, plus quam lux oculo.
 
   @1 19 pro “9”
 
(2) 直訳
461. Tertium Memorabile: 第三のメモラビリア――
 Quondam in spiritu provectus sum in plagam meridionalem in mundo spirituali, et in quendam paradisum ibi; かつて私は霊界の中の南の地方の中に進んだ、またそこに、ある楽園の中に。
ac vidi quod hic excelleret reliquis, quos hactenus lustravi. そしてこれがのものにまさること、それらを今まで私は調べた(観察した)
Causa erat, quia hortus significat intelligentiam, ac in meridiem transferuntur omnes, qui prae aliis intelligentia pollent. 理由があった、庭園知性意味したからである、そしてすべての者は南の中に移される、その者は他の者よりも知性を賦与されている。
Hortus Edenis, in quo Adam cum uxore sua fuit, nec aliud significat; エデンの園は(もまた)、その中にアダムは自分の妻といた、他のものを意味しない。
quare quod expulsi ab illo fuerint, involvit, quod ab intelligentia, at sic quoque ab integritate vitae. それゆえ、そこから追放された(expeiio)ことは、含んだ、知性から、そしてこのようにまたいのちの発達から〔追放されたこと〕。
Dum in meridionali hoc paradiso ambularem, animadverti aliquos sedentes sub quadam lauru comedentes ficus. この南の庭園の中の私が歩いている時、私はある者を認めた、ある月桂樹の下に座っている者、イチジクの実を食べている者を。
Ad illos secessi, et petivi ab illis ficus, et dederunt; 彼らへと私は去った☆、また私は彼らからイチジクの実を求めた、また彼らは与えた。
secedoが使われていますが、別の語のほうがよいでしょう。
et ecce ficus in manu mea factae sunt uvae. また見よ、私の手の中のイチジクの実はブドウの実になった。
Quod cum miratus sum, dixit mihi Spiritus angelicus, qui juxta me stetit, "Ficus in manu tua factae sunt uvae, quia ficus ex correspondentia significant bona charitatis et inde fidei in naturali seu externo homine, ac uvae bona charitatis et inde fidei in spirituali seu interno homine: そのことを私が驚いたとき、私に天使の霊が言った、その者は私の近くに座っていた、「あなたの手の中のイチジクの実はブドウの実になった、イチジク(の実)は対応から仁愛の善を意味するからである、またここから自然的なものの中の信仰、すなわち、外なる人〔の中の〕、そしてブドウ(の実)は、仁愛の善を、またここから霊的なものの中の信仰、すなわち、内なる人〔の中の〕。
et quia amas spiritualia, ideo ita factum est tibi; また、あなたが霊的なものを愛するので、それゆえ、そのようにあなたに生じた。
in nostro enim mundo omnia fiunt et existunt, et quoque mutantur, secundum correspondentias." というのは、私たちの世界の中で、すべてのものは生じ、存在するようになるから、そしてまた、変化する、対応にしたがって。
[2.] Illico tunc supervenit me avidum sciendi quomodo homo potest facere bonum a Deo, et tamen prorsus ut a se; [2] すぐさま、その時、私に知ろうとする熱烈なものが出てきた、どのように人間は神により善を行なうことができるのか、またそれでも完全に自分自身からのように。
quare interrogavi comedentes ficus, quomodo illi id comprehendunt. それゆえ、私はイチジクの実を食べている者に質問した、どのように彼らはそのことを把握(理解)しているか。
Hi dixerunt, quod non possint id aliter comprehendere, quam quod Deus operetur id intus in homine, ac per hominem quando ille id nescit; これらの者は言った、そのことを異なって把握(理解)することができないこと、神がそれを人間の中で内的に働くこと以外に、そして人間によって、彼がそのことを知らない時に。
quoniam si homo id consciret, et sic faceret, non faceret bonum nisi modo apparens, quod intus est malum; もし、人間がそのことを気づいている、またこのように行なうなら、善を行なわないからである、単に現われるものでないなら、それは内的に悪である。
"omne enim quod ab homine procedit, procedit a proprio ejus, et hoc a nativitate malum est. 「というのは、すべてのものは、それは人間から発出する、彼のプロプリウムから発出するから、またこれは出生から悪である。
Quomodo potest tunc bonum a Deo, et malum ab homine conjungi, et sic conjunctim procedere in actum? どのようにその時、神からの善が、また人間からの悪が結合されることができるのか? またこのように結合したものが行動の中に発出すること。
Ac proprium hominis in rebus salutis continue spirat meritum; そして、救いの事柄の中で人間のプロプリウムは絶えず功績を吹き込んでいる。
et quantum hoc facit, tantum derogat Domino Ipsius meritum, quod est summa injustitia et impietas. またどれだけこのことを行なうか〔によって〕それだけ主ご自身の功績を取り去る、それは最大の不正と不敬である。
Verbo, si bonum, quod Deus in homine operatur, in hominis velle et inde facere influeret, id bonum omnino conspurcaretur, et quoque profanaretur, quod tamen Deus nusquam permittit. 一言でいえば、もし善が、それを神は人間の中で働く、人間の中で欲することまたここから行なうこと、流入するなら、その善はすべての点で不潔にされる、そしてまた冒涜される、それでも神は決して許さないこと。
Potest quidem homo bonum quod facit, cogitare quod sit a Deo, et id vocare bonum Dei per se; 確かに、人間は善を、それを行なう、考えることができる、それが神からであること、またそれを神の善と呼ぶこと、自分自身を通しての。
at usque, quod sit, non comprehendimus." しかしそれでも、そのこと〔がそのよう〕である〔ことを〕、私たちは把握(理解)しない」。
[3.] Sed tunc aperui mentem, et dixi, "Non comprehenditis, quia cogitatis ex apparentia, et cogitatio ex apparentia confirmata est fallacia. [3] しかし、その時、私は心を開いた、また私は言った、「あなたがたは把握(理解)していない、あなたがは外観から考えているので、また外観から確信した思考は欺きである。
Apparentia et inde fallacia vobis est, quia creditis, quod omnia, quae homo vult et cogitat, et inde facit et loquitur, sint in ipso, et consequenter ex ipso; 外観とここからの欺きがあなたがたにある、あなたがたは信じているので、すべてのものは、それらを人間が意志し、考える、またここから行ない、話す、自分自身の中にあること、またしたがって自分自身から。
cum tamen nihil eorum est in illo, praeter statum recipiendi quod influit. そのときそれでも、それらの中に彼の(もの)何もない、流入するものを受け入れる状態以外に。
Homo non est vita in se, sed est organum recipiens vitae. 人間は自分自身の中に(本質的に)いのちがない、しかし、いのちの受け入れる器官(有機体)である。
Dominus est Vita in Se, ut quoque dicit apud Johannem: 主は自分自身の中に(本質的に)いのちがある、「ヨハネ(福音書)」のものとにもまた言うように―― 
'Quemadmodum Pater habet Vitam in Se Ipso, ita quoque dedit Filio Vitam habere in Se Ipso'" (v. 26; praeter alibi, ut Joh. xi. 25; xiv. 6, [1]19). 「父がご自分自身の中にいのちを持つように、そのように子もまたご自分自身の中にいのちを持つことを与えた」(5:26、ほかに他の箇所に、例えばヨハネ11:25,14:6, 19) 
[4.] Sunt duo quae faciunt vitam, amor et sapientia; [4] 二つのものがある、それらはいのちをつくる、愛と知恵である。
seu quod idem, bonum amoris et verum sapientiae. または同じもの〔である〕こと、愛の善と知恵の真理。
Haec influunt a Deo, et recipiuntur ab homine sicut forent ejus; これらは神から流入する、また人間により受け入れられる、彼の〔もので〕あったように。
et quia sentiuntur ita, etiam procedunt ab homine sicut ejus. またそのように感じられるので、人間から発出する、彼の〔ものであるか〕のように。
Quod ita sentiantur ab homine, datum est a Domino, ut id quod influit, afficiat illum, et sic recipiatur ac remaneat. そのように人間により感じられることは、主により与えられている、そのことが、それは流入する、彼に働きかけるように、またこのように受け入られる、そしてとどまる。
Sed quia omne malum etiam influit, non a Deo, sed ab inferno, et hoc recipitur cum jucunditate, quia homo tale organum est natus, quare non plus boni recipitur a Deo, quam quantum mali removetur ab homine ut ab illo quod fit per paenitentiam et simul per fidem in Dominum. しかし、すべての悪もまた流入する、神からでなく、しかし、地獄から、またこれは快さとともに受け入れられる、人間はこのような器官(有機体)に生まれているので、それゆえ、神から善の多くのものを受け入れない、人間から取り去られた(遠ざけられた)悪のどれだけのもの(量)以上に、それからのように、悔い改めによって生じるもの、また一緒に、主への信仰によって。

原典講読『真のキリスト教』461 (直訳[5],[6])

(2) 直訳
 [5] Quod amor et sapientia, charitas et fides, seu communius loquendo, bonum amoris et charitatis, ac verum sapientiae et fidei, influant, et quod quae influunt, appareant in homine prorsus sicut ejus, et inde procedant sicut ejus, manifeste videri potest ex visu, auditu, odoratu, gustu, et tactu; [5] 知恵、仁愛と信仰は、または一般的な(普通の)い方で、愛と仁愛の善は、そして知恵と信仰の真理は、流入する、また流入するものは、人間の中で完全に彼の〔もの〕のように見える、またここから彼の〔もの〕のように発出することが、明らかに見られることができる、聴覚で、嗅覚で、味覚で、また触覚で。
omnia quae in illorum sensuum organis sentiuntur, influunt ab extra, et sentiuntur in illis; すべてのものはそれらはそれらの感覚器官感じられる、外から流入する、またそれらの中に感じられる。
similiter in sensuum internorum organis; 同様に、内部の感覚の器官の中で。
cum sola differentia, quod in haec influant spiritualia quae non apparent, in illa autem naturalia quae apparent. 単なる相違とともに、これら〔後者〕の中に流入する、それら見えないこと、けれどもそれら〔前者〕の中に流入するそれらは見える。
Verbo, homo est organum recipiens vitae a Deo; 一言でいえば、人間は神からのいのちの受け入れる器官(有機体)である。
consequenter est recipiens boni, quantum desistit a malo. したがって、善の流入するものである、悪から離れるかぎり。
Posse desistere a malo, dat Dominus cuivis homini, quia dat velle et intelligere; 悪から離れることができることは、主がそれぞれの人間に与えている、意志することと理解することを与えているので。
et quicquid homo ex voluntate secundum intellectum, seu quod idem, quicquid ex libero voluntatis secundum rationem intellectus agit, hoc permanet. またそれぞれの人間は意志から理解力(知性)にしたがって、すなわち、おなじこと〔であるが〕、
Per id Dominus inducit homini statum conjunctionis Secum, et in hoc illum reformat, regenerat, et salvat. そのことによって、主は人間に自分自身との結合の状態を引き起こす、またこのことの中で彼を改心させる、再生させる、また救う。
[6.] Vita, quae influit, est vita procedens a Domino, quae vita etiam vocatur Spiritus Dei, in Verbo Spiritus Sanctus, de quo etiam dicitur, quod illustret et vivificet, immo quod operetur in illo; [6] いのちは、それは流入する、主から発出するいのちである、そのいのちは神の霊とも呼ばれる、みことばの中で聖霊と、それについてもまた言われる、照らす、また生かす、それどころか、彼の中で働く。
sed vita haec variatur et modificatur secundum Organizationem inductam per amorem. しかし、このいのちは愛によって引き起こされた組織(構成)にしたがって変えられ(多様にされ)、少し変えられる(修正される)
Potestis etiam scire quod omne bonum amoris et charitatis, et omne verum sapientiae et fidei influant, et non sint in homine, ex eo, quod qui cogitat quod tale homini insit a creatione, denique non possit aliter cogitare quam quod Deus infuderit Se homini et sic quod homines quoad partem forent Dii; さらにまたあなたがたは知ることができる、愛と仁愛のすべての善は、また知恵と信仰のすべての真理は流入すること、そのことから、考える者は、このようなものが人間に創造から内在することを、最後に異なって考えることができない、神がご自分を人間に注いだこと以外に、またこのように人間は部分に関して神になったこと。
et tamen qui hoc ex fide cogitant, fiunt diaboli, et apud nos putent sicut cadavera. またそれでも、このことを信念から考える者は、悪魔になる、また私たちのもとで死体のように悪臭を放つ。