原典講読『天界と地獄』no.499.

       [LII.]
     DE SECUNDO STATU HOMINIS POST MORTEM.
       死後の人間の第二の状態について
(1) 原文
499. Secundus Status hominis post mortem vocatur status interiorum, quia tunc immittitur in interiora quae mentis ejus sunt, seu voluntatis et cogitationis, ac sopiuntur exteriora, in quibus fuerat in primo suo statu. Quisque qui advertit ad vitam hominis et ejus loquelas et actiones, cognoscere potest, quod apud unumquemvis sint exteriora et interiora, seu exteriores et interiores cogitationes et intentiones. Id cognoscere potest ex his: qui in civili vita est, is cogitat de aliis sicut vel ex fama vel ex conversatione de illis audivit et appercepit; sed usque non loquitur secundum cogitationem suam cum illis, et tametsi mali sunt, usque tamen civiliter cum illis agit. Quod ita sit, apprimis notum est ex simulatoribus et assentatoribus, qui prorsus aliter loquuntur et agunt, quam cogitant et volunt; et ex hypocritis, qui loquuntur de Deo, de caelo, de salute animarum, de veris ecclesiae, de bonis patriae, et de proximo, sicut ex fide et amore, cum tamen corde aliud credunt, ac se solos amant. [2] Ex his constare potest, quod binae cogitationes sint, una exterior et altera interior, et quod ex cogitatione exteriore loquantur, et ex cogitatione interiore aliud sentiant; ac quod binae illae cogitationes separatae sint, nam cavetur ne interior influat in exteriorem, et aliquo modo appareat. Homo ex creatione talis est, ut interior cogitatio unum agat cum exteriore per correspondentiam; et quoque unum agit apud illos qui in bono sunt: nam illi non nisi quam bonum cogitant et bonum loquuntur: at vero apud illos qui in malo sunt, interior cogitatio non unum agit cum exteriore, nam hi malum cogitant et loquuntur bonum: apud hos inversus est ordo, nam bonum apud eos est extra, ac malum intra; inde est quod malum dominetur super bonum, et hoc sibi subjiciat sicut servum, ut inserviat sibi pro medio ad obtinendos fines, qui sunt amoris illorum. Et quia talis finis inest bono quod loquuntur et quod agunt, patet, quod bonum apud illos non sit bonum, sed infectum malo, utcunque in externa forma apud illos, qui non sciunt interiora, apparet ut bonum. [3] Aliter apud illos qui in bono sunt: apud hos non inversus est ordo, sed bonum ex interiore cogitatione influit in exteriorem, et sic in loquelam et in actus. Hic ordo est in quem homo creatus est: sic enim interiora eorum in caelo sunt, inque luce ibi; et quia lux caeli est Divinum Verum procedens a Domino, proinde est Dominus in caelo (n. 126-140), ideo illi ducuntur a Domino. Haec dicta sunt, ut sciatur quod cuivis homini sit cogitatio interior et cogitatio exterior, et quod illae inter se distinctae sint. Cum dicitur cogitatio, intelligitur etiam voluntas, nam cogitatio est ex voluntate, nemo enim potest cogitare absque voluntate. Ex his patet, quid status exteriorum et status interiorum hominis.
(2) 直訳
Secundus Status hominis post mortem vocatur status interiorum, quia tunc immittitur in interiora quae mentis ejus sunt, seu voluntatis et cogitationis, ac sopiuntur exteriora, in quibus fuerat in primo suo statu. 死後の人間の第二の状態は内的なものの状態と呼ばれる、その時、内的なものの中に入れられるので、それらは彼の心のものである、すなわち、意志と思考のもの、そして外的なものは眠る、その〔外的なもの〕の中に彼の第一の状態の中にあった。
Quisque qui advertit ad vitam hominis et ejus loquelas et actiones, cognoscere potest, quod apud unumquemvis sint exteriora et interiora, seu exteriores et interiores cogitationes et intentiones. だれでも人間の生活と、その話と活動に留意する者は、知ることができる、それぞれの者のもとに外的なものと内的なものがあること、すなわち、思考と意図の外的なものと内的ななもの。
Id cognoscere potest ex his: このことを、これらから知ることができる。
qui in civili vita est, is cogitat de aliis sicut vel ex fama vel ex conversatione de illis audivit et appercepit; 市民的な生活の中にいる者は、彼は他の者について考える、その者について聞いた、または知った、あるいは評判からあるいは会話から。
sed usque non loquitur secundum cogitationem suam cum illis, et tametsi mali sunt, usque tamen civiliter cum illis agit. しかしそれでも、彼らと自分の考えにしたがって話さない、そしてたとえ悪い者であっても、それでもやはり市民的に(礼儀正しく)振る舞う(行動する)。
Quod ita sit, apprimis notum est ex simulatoribus et assentatoribus, qui prorsus aliter loquuntur et agunt, quam cogitant et volunt; このようであることは、偽り装う者やおべっか使いから特によく知られる、その者らはまったく異なって話し、振る舞う、考え、そして意志するよりも(に比べて)。
et ex hypocritis, qui loquuntur de Deo, de caelo, de salute animarum, de veris ecclesiae, de bonis patriae, et de proximo, sicut ex fide et amore, cum tamen corde aliud credunt, ac se solos amant. また、偽善者から、その者は神について、天界について、魂の救いについて、教会の真理について、祖国の善について、隣人について、信仰と愛からのように話す、そのときそれでも心で他のことを信じる、そして自分自身だけを愛する。
[2] Ex his constare potest, quod binae cogitationes sint, una exterior et altera interior, et quod ex cogitatione exteriore loquantur, et ex cogitatione interiore aliud sentiant; [2] これらから明らかにすることができる、二つの思考があること、一つは外的なもの、もう一つは内的なもの、そして外的な思考から話すこと、そして内的な思考から他のことを感じる(思う)。
ac quod binae illae cogitationes separatae sint, nam cavetur ne interior influat in exteriorem, et aliquo modo appareat. そして二つのそれらの思考は分離していること、なぜなら、内的なものが外的なものの中に流入しないように用心されているから、そして何らかの方法で現われる。
Homo ex creatione talis est, ut interior cogitatio unum agat cum exteriore per correspondentiam; 人間は創造からこのようなものである、内的な思考が外的なものと対応によって一つとして働くように。
et quoque unum agit apud illos qui in bono sunt: そしてまた、彼らのもとで一つとして働く、善の中にいる者たち。
nam illi non nisi quam bonum cogitant et bonum loquuntur: なぜなら、彼らは善以外に考えないから、そして善を話す。
at vero apud illos qui in malo sunt, interior cogitatio non unum agit cum exteriore, nam hi malum cogitant et loquuntur bonum: しかし(しかし)彼らのもとで、悪の中にいる者ら、内的な思考は外的なものと一つとして働かない、なぜなら、彼らは悪を考え、善を話すから。
apud hos inversus est ordo, nam bonum apud eos est extra, ac malum intra; これらの者のもとで、秩序は逆である、なぜなら、善は彼らのもとで外部にあるから、そして悪は内部に。
inde est quod malum dominetur super bonum, et hoc sibi subjiciat sicut servum, ut inserviat sibi pro medio ad obtinendos fines, qui sunt amoris illorum. ここからである、悪は善を支配すること、これがそれ自体にしもべのように従属させる、それ自体に目的を得るための手段として仕えさせるように、それ〔目的〕は彼らの愛のものである。
Et quia talis finis inest bono quod loquuntur et quod agunt, patet, quod bonum apud illos non sit bonum, sed infectum malo, utcunque in externa forma apud illos, qui non sciunt interiora, apparet ut bonum. そしてこのような目的が善に内在するので、話すことと行動すること、明らかである、彼らのもとの善は善でないこと、しかし、悪に感染したもの、どれほど彼らのもとの外なる形の中で、その者たちは内的なものを知らない、善のように見えても。
[3] Aliter apud illos qui in bono sunt: [3] 彼らのもとで異なる、善の中にいる者たち。
apud hos non inversus est ordo, sed bonum ex interiore cogitatione influit in exteriorem, et sic in loquelam et in actus. 彼らのもとで、秩序は逆ではない、しかし、善が内的な思考から外的なものの中に流入する、そしてこうして会話(話すこと)と行動(活動)の中に。
Hic ordo est in quem homo creatus est: この秩序である、その中に人間は創造されている。
sic enim interiora eorum in caelo sunt, inque luce ibi; なぜなら、このように彼らの内的なものは天界の中にあるから、そして☆そこに光の中に。
☆ inに接尾辞-que(意味は「そして」)がついています。in+que「そして~の中に」。
et quia lux caeli est Divinum Verum procedens a Domino, proinde est Dominus in caelo (n. 126-140), ideo illi ducuntur a Domino. そして天界の光は主から発出する神的な真理であるので、したがって、天界の中の主である(126-140番)〔ので〕、それゆえ、彼らは主により導かれる。
Haec dicta sunt, ut sciatur quod cuivis homini sit cogitatio interior et cogitatio exterior, et quod illae inter se distinctae sint. これらのことが言われた、知られるために、それぞれの人間に内的な思考と外的な思考があること、そしてそれらは互いに別ものであること。
Cum dicitur cogitatio, intelligitur etiam voluntas, nam cogitatio est ex voluntate, nemo enim potest cogitare absque voluntate. 思考が言われるとき、意志もまた意味される、なぜなら、思考は意志から〔のもの〕であるから、なぜなら、だれも意志なしに考えることはできないから。
Ex his patet, quid status exteriorum et status interiorum hominis. これらから明らかである、人間の外的な状態と内的な状態が何か。
(3) 訳文
 死後の人間の第二の状態は内的なものの状態と呼ばれる。なぜなら、その時、彼の心のもの、すなわち、意志と思考のものである内的なものの中に入れられ、彼の第一の状態の中にあった外的なものは眠からである。だれでも人間の生活、その話すことと活動に留意する者は、、それぞれの者のもとに外的なものと内的なもの、すなわち、思考と意図の外的なものと内的ななものがあることを知ることができる。このことを、次のことから知ることができる。市民的な生活の中にいる者は、他の者について、その者についての聞き、また知った評判あるいは会話から、考える。それでも、〔その〕自分の考えにしたがって彼らと話すことはしない、そしてたとえ悪い者であっても、やはり礼儀正しく振る舞っている。このようであることは、偽り装う者やおべっか使いから、特によく知られる。彼らは、考え、意志することとはまったく異なって、話し、振る舞う。また、神、天界、魂の救い、教会の真理、祖国の善、隣人について、信仰と愛からのように話す偽善者から明らかである。そのとき、彼らは、それでも心で他のことを信じ、自分自身だけを愛している。
[2] これらから、一つは外的な、もう一つは内的な、二つの思考があること、そして外的な思考から話し、内的な思考から他のことを思うこと、そしてそれらの二つの思考は、内的なものが外的なものの中に流入し、そして何らかの方法で現われるないように用心されているので、分離していることを明らかにすることができる。人間は創造から、内的な思考が外的な思考と対応によって一つとして働くように造られている。そしてまた、善の中にいる者たちのもとで一つとして働く。なぜなら、彼らは善以外に考えず、善を語るから。しかし、悪の中にいる者らのもとで、内的な思考は外的なものと一つとして働かない。なぜなら、彼らは悪を考え、善を語るから。これらの者のもとで、秩序は逆である。なぜなら、彼らのもとで善が外部に、悪が内部にあるから。ここから、悪は善を、自分のしもべのように従属させ、自分の愛のものである目的を得るための手段として、自分に仕えさせるようして、支配している。そしてこのような目的が、〔彼らが〕話し、行動することの善に内在するので、彼らのもとの善は、内的なものを知らない者たちのもとの外なる形の中でどれほど善のように見えても善ではなく、悪に感染したものであることが明らかである。
[3] 善の中にいる者たちのもとでは異なる。彼らのもとで、秩序は逆ではなく、善が内的な思考から外的なものの中に、こうして話すことと活動の中に流入する。この秩序中に人間は創造されている。なぜなら、このように彼らの内的なものは天界の中に、そしてそこの光の中にあるから。そして天界の光は主から発出する神的な真理であり、したがって、天界の中の主であるので(126-140番)、それゆえ、彼らは主により導かれる。これらのことが言われたのは、それぞれの人間に内的な思考と外的な思考があること、そしてそれらは互いに別ものであることが知られるためである。思考が言われるとき、意志もまた意味される。なぜなら、だれも意志なしに考えることはできないので、思考は意志からのものであるから。これらから、人間の外的な状態と内的な状態とは何かが明らかである。

コメントを残す