(1) 原文
496. Explorantur usque a bonis spiritibus quales sunt, et hoc variis modis; quoniam in primo hoc statu mali aeque vera loquuntur, ac bona agunt, sicut boni; ex causa, de qua supra, quia aeque moraliter vixerunt in externa forma, quoniam in regiminibus, et sub legibus, et quoniam per id aucupaverunt famam justi et sinceri, et captaverunt animos, et sic evecti sunt ad honores, et lucrati opes. Internoscuntur vero mali spiritus a bonis imprimis per id, quod mali cupide attendant ad illa quae dicuntur de externis, et parum quae de internis, quae sunt vera et bona ecclesiae et caeli; haec quidem audiunt, sed non cum attentione et gaudio: internoscuntur etiam per id, quod frequenter se convertant ad certas plagas, et cum sibi relicti sunt, quod eant vias quae illuc tendunt. Ex conversione ad plagas, et ex progressione per vias, noscitur qualis est amor qui ducit.
(2) 直訳
Explorantur usque a bonis spiritibus quales sunt, et hoc variis modis;それでも善い霊たちにより調べられる、どんなものであるか、そしてこのことはいろいろな方法で。
quoniam in primo hoc statu mali aeque vera loquuntur, ac bona agunt, sicut boni; この最初の状態の中で、悪い者は等しく真理を話すからである、そして善を行なう、善い者のように。
ex causa, de qua supra, quia aeque moraliter vixerunt in externa forma, quoniam in regiminibus, et sub legibus, et quoniam per id aucupaverunt famam justi et sinceri, et captaverunt animos, et sic evecti sunt ad honores, et lucrati opes. 理由からである、それについて上に〔述べた〕、外なる形の中で等しく道徳的に生きたからである、統治(政治)の下で、また法律の下で〔生きた〕ので、またそのことによって公正と誠実の評判を得た、また〔人の〕心(アニムス)を捕らえた、こうして名誉(称賛される地位)へ高められた、また富を得た。
Internoscuntur vero mali spiritus a bonis imprimis per id, quod mali cupide attendant ad illa quae dicuntur de externis, et parum quae de internis, quae sunt vera et bona ecclesiae et caeli; しかし、悪い霊らは善の霊たちから特にこのことによって見分けられる、悪い霊らはそれらを熱心に留意する、外なることについて言われること、そしてほとんど〔留意し〕ない、内的なものそれらに、それらは教会と天界の真と善である。
haec quidem audiunt, sed non cum attentione et gaudio: これらのことを確かに聞く、しかし留意(心の傾注)と楽しさをもってではない。
internoscuntur etiam per id, quod frequenter se convertant ad certas plagas, et cum sibi relicti sunt, quod eant vias quae illuc tendunt. さらにまたこのことによって見分けられる、しばしばある方向へ方向転換すること、そして自分自身のままにされる(残される)とき、道を行くこと、それはそこへ向かう。
Ex conversione ad plagas, et ex progressione per vias, noscitur qualis est amor qui ducit. 方向への方向転換から、また道を通っての前進から、導く愛がどんなものであるか知られる。
(3) 訳文
それでも、善い霊たちにより、どのようなものであるか調べられ、このことはいろいろな方法で行なわれる。この最初の状態の中で、悪い者は等しく真理を話し、善い者のように善を行なうからである。その理由は、前にも述べたが、統治のもとで、また法律のもとで生きたので、外なる形の中で等しく道徳的に生きたからである。またそのことによって公正と誠実との評判を得、また人の心を捕らえ、こうして称賛される地位へ高められ、富も得た。しかし、悪い霊らは善の霊たちから特に次のことによって見分けられる。悪い霊らは、外なることについて言われることを熱心に聞くが、教会と天界の真と善である内的なものをほとんど心に留めない。これらのことを聞いても、心に留めることもなく、楽しくもない。さらにまた次のことによって見分けられる。ある方向へしばしば向きを変え、そして自分自身のままになるとき、そこへ向かう道を行く。その方向への方向転換から、またその道を通って進むことから、導く愛がどんなものであるか知られる。
(1) 原文
497. Omnes spiritus qui alluunt e mundo, quidem alligati sunt cuidam societati in caelo, vel cuidam societati in inferno, sed modo quoad interiora; ast interiora nulli patent quamdiu in exterioribus sunt, nam externa tegunt et abscondunt interna, maxime apud illos qui in interiori malo sunt: sed postea manifeste apparent, cum in secundum statum veniunt; quia tunc aperiuntur interiora eorum, ac sopiuntur exteriora.
(2) 直訳
Omnes spiritus qui alluunt e mundo, quidem alligati sunt cuidam societati in caelo, vel cuidam societati in inferno, sed modo quoad interiora; 世から到着するすべての霊たちは、確かに天界の中のある社会に結びつけられている、あるいは地獄の中のある社会に、しかし、ただ内的なものに関してだけ。
ast interiora nulli patent quamdiu in exterioribus sunt, nam externa tegunt et abscondunt interna, maxime apud illos qui in interiori malo sunt: しかし、内的なものはだれにも明らかではない、外的なものの中にいるかぎり、なぜなら、外部は内部をおおい、隠すから、最大に、内的な悪の中のいる者のもとで。
sed postea manifeste apparent, cum in secundum statum veniunt; しかし、その後、明らかに現われる、第二の状態にやって来るとき。
quia tunc aperiuntur interiora eorum, ac sopiuntur exteriora. その時、彼らの内的なものが開かれる、そして外的なものが眠るので。
(3) 訳文
世から到着するすべての霊たちは、天界のある社会に、あるいは地獄のある社会に結びつけられてはいるが、それはただ内的なものに関してだけである。しかし、内的なものは、外的なものの中にいるかぎり、だれにも明らかではない。なぜなら、外部は内部をおおい、隠し、内的な悪の中のいる者は特にそうである。しかし、その後、第二の状態にやって来るとき、明らかとなって現われる。その時、彼らの内的なものが開かれ、外的なものが眠るからである。
(1) 原文
498. Status hic primus hominis post mortem durat aliquibus per dies, aliquibus per menses, et aliquibus per annum, et raro alicui ultra annum; singulis cum differentia secundum interiorum concordantiam et discordantiam cum exterioribus. Apud unumquemvis enim exteriora et interiora unum agent, et correspondebunt: non licet alicui in spirituali mundo aliter cogitare et velle ac aliter loqui et agere, quisque ibi erit suae affectionis seu sui amoris effigies, ideo qualis est in interioribus talis erit in exterioribus; quare exteriora spiritus primum reteguntur et rediguntur in ordinem, ut serviant pro plano correspondente interioribus.
(2) 直訳
Status hic primus hominis post mortem durat aliquibus per dies, aliquibus per menses, et aliquibus per annum, et raro alicui ultra annum; 死後の人間の最初のこの状態は、ある者に数日の間、ある者に数か月の間、またある者に一年の間、継続する、そしてまれにある者に一年を越えて。
singulis cum differentia secundum interiorum concordantiam et discordantiam cum exterioribus. 個々の者に、違いとともに、外的なものとの内的なものの一致と不一致にしたがって。
Apud unumquemvis enim exteriora et interiora unum agent, et correspondebunt: なぜなら、それぞれの者のもとに外的なものと内的なものは一つとして働く、そして対応するから。
non licet alicui in spirituali mundo aliter cogitare et velle ac aliter loqui et agere, quisque ibi erit suae affectionis seu sui amoris effigies, ideo qualis est in interioribus talis erit in exterioribus; 霊界の中である者に許されない、異なって考えることと意志すること、そして異なって話すことと行動すること、だれでもそこに自分自身の情愛のまたは愛の似姿でなくてはならない、それゆえ、内的なものの中でどんなであるか〔によって〕、外的なものの中でそのようでなくてはならない。
quare exteriora spiritus primum reteguntur et rediguntur in ordinem, ut serviant pro plano correspondente interioribus. それゆえ、霊の外的なものが最初におおいをとられ、整えられ(秩序の中に強いられ)なければならない、 内的なものに対応する面として仕えるために。
(3) 訳文
死後の人間の最初のこの状態は、ある者に数日間、ある者に数か月間、またある者に一年間続くが、一年を越えることはまれである。個々の者に、外的なものと内的なものの一致と不一致にしたがって、違いがある。なぜなら、それぞれの者のもとで外的なものと内的なものは一つとして働き、対応しているから。霊界では、考えることと意志することが話すことと行動すること異なっていることは許されず、そこではだれでも自分自身の情愛または愛の似姿でなくてはならず、それゆえ、内的なものがどのようなものであるかによって、外的なものもそのようでなくてはならない。それゆえ、最初に霊の外的なものが、内的なものに対応する面として仕えるために、おおいをとられ、整えられなければならない。
〔掲載が遅れたことをお詫びします。その件で雑談します。〕