(1) 原文
Quod universa natura in communi et in partibus repraesentent{1} status rerum coelestium et spiritualium
(m) Quod artificialia nauci sint respectu naturalium (n)
251. In sermone cum spiritibus et angelis eram, de iis quae in natura visibili existunt{2}, et nemo reflectit super ea, quod sint quasi imagines rerum coelestium et spiritualium, sicut quod planta vel arbor ex semine suo nascatur, et crescat, ut exempli causa, quod per corticem et librum subducatur succus, qui est vita plantae et arboris, et inde distribuatur in omnia ejus meditullia ac centra, similiter ac spiritualia se{3} referre debeant ad coelestia, tum quod omnia et singula spectent fructum, ut finem suum, h.e., renovationem, et inde perpetuitatem vitae; similiter in omni fructu{4}, etiam iis qui circumdati sunt crustis duris, et nuclei intus latent, ibi sunt crustae, seu superficies diversae, una intra aliam, per quas succus defertur ad interiora, et intima ejus, usque dum maturuerit: repraesentant{5} ea similia in homine regenerando, crustae nempe naturalia, scientifica, rationalia, intellectualia, quae sunt spiritualia, ut sic ex communi plano, in infinitas vias diviso, ad omnia et singula in intimis sinubus se referre et distribuere possint, inde sequitur in talibus perpetuitas, quae in hominis vita correspondet aeternitati; similiter omnia et singula se habent in regno animali, corpore humano, ejus partibus minoribus et minimis. 1747, die 15 Nov. st. v.
@1 sic ms; J.F.I. Tafel repraesentet substituit
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. existit
@3 ms. spiritualia, se
@4 ms. fructo ut apparet
@5 in ms. repraesentat in repraesentant emendatum
(2) 直訳
Quod universa natura in communi et in partibus repraesentent{1} status rerum coelestium et spiritualium 全自然は全般的にまた個別的に天的なものと霊的なものの状態を表象していること
(m) Quod artificialia nauci sint respectu naturalium (n) (欄外に)人造のものは、自然的なものの観点からは価値のないものである
251. In sermone cum spiritibus et angelis eram, de iis quae in natura visibili existunt{2}, et nemo reflectit super ea, 私は霊と天使たちとの談話の中にいた、それらについて、見える自然の中に存在する、まただれもそれらについて熟考しない、
quod sint quasi imagines rerum coelestium et spiritualium, いわば天的なまた霊的な事柄の映像であること、
sicut quod planta vel arbor ex semine suo nascatur, et crescat, ut exempli causa, quod per corticem et librum subducatur succus, qui est vita plantae et arboris, et inde distribuatur in omnia ejus meditullia ac centra, similiter ac spiritualia se{3} referre debeant ad coelestia, 例えば、草あるいは木がその種から生まれること、また生長する、例としてのために、樹皮(liberよりも外側)と樹皮は樹液を引き上げる、それは草と木のいのちである、またここからその中央そして中心領域のすべてのものの中に分配する、そして同様に、霊的なものは天的なものに関係しなければならない、
tum quod omnia et singula spectent fructum, ut finem suum, h.e., renovationem, et inde perpetuitatem vitae; なおまた、すべてと個々のものは果実に目を向けている、その目的として、すなわち、生命の更新、またここから永続性に。
similiter in omni fructu{4}, etiam iis qui circumdati sunt crustis duris, et nuclei intus latent, ibi sunt crustae, seu superficies diversae, una intra aliam, per quas succus defertur ad interiora, et intima ejus, usque dum maturuerit: 同様に、すべての果実の中に、さらにまたそれらに、それは固い殻(外皮)に取り囲まれている、また種(核)が内部に隠れている、またはいろいろな表面、内部の他のものと一緒に、それらによって樹液は内部のものへ、またその最内部のものへ運ばれる、熟成する時まで。
repraesentant{5} ea similia in homine regenerando, crustae nempe naturalia, scientifica, rationalia, intellectualia, quae sunt spiritualia, ut sic ex communi plano, in infinitas vias diviso, ad omnia et singula in intimis sinubus se referre et distribuere possint, それらは、再生しつつある人間の中の同様のものを表象している(接続)、すなわち、殻(外皮)は、自然的なもの、記憶知、理性的なもの、知性を、それらは霊的なものである、そのように、全般的な面から、分けられた無限の道の中に、最内部の内部の中のすべてと個々のものの中へ、関係することと分配することができる、
inde sequitur in talibus perpetuitas, quae in hominis vita correspondet aeternitati; ここからいえる、そのようなものの中に永続性〔があること〕、それは人間のいのちの中で「永遠」に対応している。
similiter omnia et singula se habent in regno animali, corpore humano, ejus partibus minoribus et minimis. 同様に、動物界の中のすべてと個々のものは振る舞う、人間の身体に、その小さな、また最小の部分に。
1747, die 15 Nov. st. v. 1747年11月15日に、旧暦。
(3) 訳文
全自然界は全般的にまた個別的に天的なものと霊的なものの状態を表象している
(欄外に)人造のものは、自然的なものの観点からは価値のないものである
251. 私は霊と天使たちと、見える自然の中に、いわば天的なまた霊的な事柄の映像が存在すること、まただれもそれらについて熟考しないことについて、談話の中にいた。
例えば、草あるいは木がその種から生まれ、生長し、そのために、樹の外皮と内皮は草と木のいのちである樹液を引き上げ、ここからその中央そして中心領域のすべてのものの中に分配する、それと同様に、霊的なものは天的なものに関係しなければならない、なおまた、すべてと個々のものは、その目的として、果実に、すなわち、生命の更新とここから永続性に目を向けている。同様に、すべての果実の中に、さらにまた固い殻(外皮)に、またはいろいろな表面に取り囲まれている、それらに種が内部に、内部の他のものと一緒に隠れていて、それらによって樹液は内部のものへ、またその最内部のものへ熟成する時まで運ばれる。それらは、再生しつつある人間の中の同様のものを表象している、すなわち、殻は、自然的なもの、記憶知、理性的なもの、知性であって、それらは霊的なものであり、そのように、全般的な面から、分けられた無限の道へ、最内部の中のすべてと個々のものの中へ、〔それに〕関係することと分配することができ、ここから、そのようなものの中に永続性があり、それは人間のいのちの中で「永遠」に対応しているといえる。動物界の中のすべてと個々のものは、人間の身体に、その小さな、また最小の部分に同様である〔同様に対応している〕。1747年11月15日、旧暦。