(1) 原文
496. [Vers. 6.] ” Hi habent potestatem claudere Caelum, ut non pluat pluvia in diebus illorum prophetiae,” significat quod qui avertunt se a duobus Essentialibus Novae Ecclesiae, non possint aliquod verum recipere e Caelo.―Per “Caelum” hic intelligitur Caelum Angelicum; inde per “pluviam” significatur verum Ecclesiae inde; quare per “claudere Caelum ut non pluat pluvia” significatur quod non possint aliquod verum Ecclesiae e Caelo recipere; verum Ecclesiae e Caelo est verum doctrinae e Verbo. Dicitur quod Testes illam potestatem habeant, sed intelligitur hic ut supra (n. 494), quod illi non potestatem habeant claudendi Caelum, sed quod illi sibi claudant illud qui se avertunt a duobus illis Essentialibus Ecclesiae Novae, quia manent in suis falsis. Quod “pluvia” significet Divinum Verum e Caelo, constat ex his locis:
“Defluet sicut pluvia doctrina Mea, stillabit sicut ros verbum Meum” (Deutr. xxxii. 2):
Si serviveritis aliis diis, Jehovah claudet Caelum, “ut non sit Pluvia” (Deutr. xi. 11, 14, 16, 17);
“Ponam vineam Meam in desolationem, et nubibus praecipiam, ut non faciant pluere super eam Pluviam” (Esaj. v. 6);
“Prohibiti sunt Imbres, et Pluvia serotina non facta est; sed tamen frons mulieris meretricis mansit tibi” (Jerem.{1} iii. 3);
“Sicut descendit Pluvia e Caelo, sic erit verbum Meum, quod exibit ex ore Meo” (Esaj. lv. 10, 11):
“Filii Sionis gaudete et laetamini in Jehovah, quia dabit vobis Pluviam tempestivam in justitiam” (Joel ii. 23{2});
“Pluviam benevolentiarum stillare facis Deus” (Psalm. lxviii. 10 [B.A. 9]);
“Descendet sicut Pluvia super herbam prati; in diebus ejus florebit justus” (Psalm. lxxii. 6, 7{3});
“Jehovah veniet sicut Pluvia nobis, sicut Pluvia serotina irrigat terram” (Hosch. vi. 3);
“Super illos Stillabit verbum meum, et exspectabunt sicut Pluviam me, et os suum aperiet ad Pluviam serotinam” (Hiob xxix. 22, 23);
“Fili hominis, dic, Tu terra quae non mundata, cui non Pluvia in die irae; conjuratio prophetarum in medio ejus” (Ezech. xxii. 24, 25).
(Praeter alibi, Esaj. xxx. 23; Jerem. v. 24; cap. x. 12, 13; cap. xiv. 3, 4; cap. li. 16; Ezech. xxxiv. 26, 27; Amos iv. 7, 8; Sach. x. 1; Psalm. lxv. 10, 11 [B.A. 9, 10]; Psalm. cxxxv. 7; 2 Sam. xxiii. 3, 4.)
“Pluvia inundans” pro devastatione veri, Ezech. xiii.{4} 11, 13, 14; cap. xxxviii. 22{5}; pro tentatione, Matth. vii. 24-27.
@1 Jerem. pro “Joh.” @2 23 pro “13” @3 lxxii. 6, 7 pro “cxlvii. 8, 9″ @4 xiii. pro “iii.” @5 22 pro “23”
(2) 直訳
496. [Vers. 6.] ” Hi habent potestatem claudere Caelum, ut non pluat pluvia in diebus illorum prophetiae,” significat quod qui avertunt se a duobus Essentialibus Novae Ecclesiae, non possint aliquod verum recipere e Caelo.― 496(第6節) 「これらの者は天を閉ざす力を持っている、彼らの預言の日々の中で雨を降らせないように」は、新しい教会の二つの本質的なものから自分自身を背かせる者は、天界からの何らかの真理を受けることができないことを意味する
Per “Caelum” hic intelligitur Caelum Angelicum; 「天」によって、ここに天使の天界が意味される。
inde per “pluviam” significatur verum Ecclesiae inde; ここから「雨」によって、ここからの教会の真理が意味される。
quare per “claudere Caelum ut non pluat pluvia” significatur quod non possint aliquod verum Ecclesiae e Caelo recipere; それゆえ、「雨を降らせないように天を閉ざすこと」によって、天界から教会の何らかの真理を受けることができないことが意味される。
verum Ecclesiae e Caelo est verum doctrinae e Verbo. 天界からの教会の真理は、みことばからの教えの真理である。
Dicitur quod Testes illam potestatem habeant, sed intelligitur hic ut supra (n. 494), quod illi non potestatem habeant claudendi Caelum, sed quod illi sibi claudant illud qui se avertunt a duobus illis Essentialibus Ecclesiae Novae, quia manent in suis falsis. 証人がその力を持っていることが言われる、しかし、ここに意味される上のように(494番)、彼らが天を閉ざす力も持っていないこと、しかし、彼らが自分自身にそれを閉じることが〔意味される〕、その者は新しい教会のそれら二つの本質的なものから背く(自分自身を背かせる)、自分の虚偽の中にどどまるから。
Quod “pluvia” significet Divinum Verum e Caelo, constat ex his locis: 「雨」が天界からの神的真理を意味することは、これらの箇所から明らかである――
“Defluet sicut pluvia doctrina Mea, stillabit sicut ros verbum Meum” (Deutr. xxxii. 2): 「わたしの教えは雨のように流れ降る、わたしのことばは露のようにしたたる」(申命記32:2)。
Si serviveritis aliis diis, Jehovah claudet Caelum, “ut non sit Pluvia” (Deutr. xi. 11, 14, 16, 17); もし、あなたがたが他の神々に仕えるなら、エホバは天を閉ざす「雨がないように」(申命記11:11, 14, 16, 17)。
“Ponam vineam Meam in desolationem, et nubibus praecipiam, ut non faciant pluere super eam Pluviam” (Esaj. v. 6); 「わたしはわたしのブドウ畑を荒涼の中に置く、また雲に命じる、その上に雨を降ることをしないように」(イザヤ5:6)。
“Prohibiti sunt Imbres, et Pluvia serotina non facta est; 「にわか雨は妨げられた、また後(のち)の雨(☆すなわち、春の雨)は行なわれなかった。
sed tamen frons mulieris meretricis mansit tibi” (Jerem.{1} iii. 3); しかし、それでも娼婦の女の額があなたに残った」(エレミヤ3:3)。
“Sicut descendit Pluvia e Caelo, sic erit verbum Meum, quod exibit ex ore Meo” (Esaj. lv. 10, 11): 「天から降る雨のように、わたしのことばはそのようになる、それはわたしの口から出る」(イザヤ55:10, 11)。
“Filii Sionis gaudete et laetamini in Jehovah, quia dabit vobis Pluviam tempestivam in justitiam” (Joel ii. 23{2}); 「シオンの息子よ、エホバの中で(あなたがたは)楽しめ、また喜べ、あなたがたに時期に合った雨を与えたからである、義の中で」(ヨエル2:23)。
“Pluviam benevolentiarum stillare facis Deus” (Psalm. lxviii. 10 [B.A. 9]); 「親切な(慈悲心の)雨をしたたらせることを、神よ、あなたは行なう」(詩篇68:9)。
“Descendet sicut Pluvia super herbam prati; 「〔彼は〕雨のように牧草地の草の上に降る。
in diebus ejus florebit justus” (Psalm. lxxii. 6, 7{3}); その日の中で正しい者が栄える」(詩篇72:6, 7)。
“Jehovah veniet sicut Pluvia nobis, sicut Pluvia serotina irrigat terram” (Hosch. vi. 3); 「エホバは雨のように私たちにやって来る、後(のち)の雨が地を水で潤すように」(ホセア6:3)。
“Super illos Stillabit verbum meum, et exspectabunt sicut Pluviam me, et os suum aperiet ad Pluviam serotinam” (Hiob xxix. 22, 23); 「彼らの上にわたしのことばはしたたる、また雨のようにわたしを待つ、また自分の口を開ける後(のち)の雨ヘ」(ヨブ記29:22, 23)。
“Fili hominis, dic, Tu terra quae non mundata, cui non Pluvia in die irae; 「人の子よ、言え、あなたは清められていない地、それに雨がない、怒りの日に。
conjuratio prophetarum in medio ejus” (Ezech. xxii. 24, 25). その真ん中の中に、預言者の陰謀〔がある〕」(エゼキエル22:24, 25)。
(Praeter alibi, Esaj. xxx. 23; Jerem. v. 24; cap. x. 12, 13; cap. xiv. 3, 4; cap. li. 16; Ezech. xxxiv. 26, 27; Amos iv. 7, 8; Sach. x. 1; Psalm. lxv. 10, 11 [B.A. 9, 10]; Psalm. cxxxv. 7; 2 Sam. xxiii. 3, 4.) (ほかに、他の箇所に、イザヤ30:23、エレミヤ5:24、第10章12, 13、第14章3, 4、第51章16、エゼキエル34:26, 27、アモス4:7、ゼカリヤ10:1、詩篇65:9, 10、詩篇135:2、サムエル記Ⅱ23:26, 27)。
“Pluvia inundans” pro devastatione veri, Ezech. xiii.{4} 11, 13, 14; cap. xxxviii. 22{5}; 「氾濫させる雨」真理の荒廃として、エゼキエル13:11, 13, 14、第38章22.。
pro tentatione, Matth. vii. 24-27. 試練として、マタイ7:24-27.
@1 Jerem. pro “Joh.” 注1 「Joh.」の代わりに Jerem.
@2 23 pro “13” 注2 「13」の代わりに 29
@3 lxxii. 6, 7 pro “cxlvii. 8, 9″ 注3 「cxlvii. 8, 9」の代わりに lxxii. 6, 7
@4 xiii. pro “iii.” 注4 「iii.」の代わりに xiii.
@5 22 pro “23” 注5 「23」の代わりに 22
(3) 訳文
496(第6節)「これらの者は、彼らの預言の日々に雨を降らせないように天を閉ざす力を持っている」は、それら二つの本質的なものから背く者は、天界からの何らかの真理を受けることができないことを意味する。
「天」によって、ここに天使の天界が意味される。ここから「雨」によって、ここからの教会の真理が意味される。それゆえ、「雨を降らせないように天を閉ざすこと」によって、天界から教会の何らかの真理を受けることができないことが意味される。天界からの教会の真理は、みことばからの教えの真理である。
証人がその力を持っていることが言われる、しかし、ここには前のように(494番)、彼らが天を閉ざす力も持っていないこと、しかし、彼らが自分自身にそれを閉じることが意味される、その者は新しい教会のそれら二つの本質的なものから背く、自分の虚偽の中にどどまるからである。
「雨」が天界からの神的真理を意味することは、これらの箇所から明らかである――
「わたしの教えは雨のように流れ降る、わたしのことばは露のようにしたたる」(申命記32:2)。
もし、あなたがたが他の神々に仕えるなら、エホバは「雨がないように」天を閉ざす(申命記11:11, 14, 16, 17)。
「わたしはわたしのブドウ畑を荒涼の中に置く、また雲に、その上に雨を降ることをしないように命じる」(イザヤ5:6)。
「にわか雨は妨げられた、また後(のち)の雨(☆すなわち、春の雨)は行なわれなかった。しかし、それでも娼婦の女の額があなたに残った」(エレミヤ3:3)。
「天から降る雨のように、わたしの口から出るわたしのことばはそのようになる」(イザヤ55:10, 11)。
「シオンの息子たちよ、エホバの中で楽しめ、また喜べ、義の中で、あなたがたに時期に合った雨を与えられたからである」(ヨエル2:23)。
「親切な雨をしたたらせることを、神よ、あなたは行なわれる」(詩篇68:9)。
「〔彼は〕雨のように牧草地の草の上に降る。その日に、正しい者が栄える」(詩篇72:6, 7)。
「エホバは雨のように私たちにやって来られる、後(のち)の雨が地を水で潤すように」(ホセア6:3)。
「彼らの上にわたしのことばはしたたる、雨のようにわたしを待つ、また後(のち)の雨ヘ自分の口を開ける」(ヨブ記29:22, 23)。
「人の子よ、言え、あなたは清められていない地、怒りの日に、それに雨がない。その真ん中に、預言者の陰謀がある」(エゼキエル22:24, 25)。
(ほかに、他の箇所に、イザヤ30:23、エレミヤ5:24、10:12, 13、14:3, 4、51:16、エゼキエル34:26, 27、アモス4:7、ゼカリヤ10:1、詩篇65:9, 10、詩篇135:2、サムエル記Ⅱ23:26, 27)。
真理の荒廃として「氾濫させる雨」が、エゼキエル13:11, 13, 14、38:22に。試練として〔の雨が〕、マタイ7:24-27に〔ある〕。